Nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tan- tum, quantum sentit, sed quantum constituit, afficitur.Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et im- becillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.„Unde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, si id non fit naturae iussu?” Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressiiter alienis non admonemur casibus illos esse communes. Tot praeter domum nostram du- cuntur exsequiae: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita pauper- tas in oculos incidit: et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato ferimur; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt. Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit. Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi: mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat, nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt, et appellatos sine querella reddere: pessimi debitoris est creditori facere convicium. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia: quidquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.Quid opus est partes deflere? Tota flebilis vita est: urgebunt nova incommoda, priusquamveteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis dispensanda.
... de consolatione
3
Leave a Comment