Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Save to My Library
Look up keyword or section
Like this
2Activity

Table Of Contents

0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
The Aeneid in Latin

The Aeneid in Latin

Ratings: (0)|Views: 156 |Likes:
Published by rufuschen
a famous epic in Latin
a famous epic in Latin

More info:

Published by: rufuschen on Jan 14, 2009
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF or read online from Scribd
See more
See less

10/16/2011

 
 
PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOSLIBER IARMA virumque cano, Troiae qui primus ab orisItaliam, fato profugus, Laviniaque venitlitora, multum ille et terris iactatus et altovi superum saevae memorem Iunonis ob iram;multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,inferretque deos Latio, genus unde Latinum,Albanique patres, atque altae moenia Romae.Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,quidve dolens, regina deum tot volvere casusinsignem pietate virum, tot adire laboresimpulerit. Tantaene animis caelestibus irae?Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,Karthago, Italiam contra Tiberinaque longeostia, dives opum studiisque asperrima belli;quam Iuno fertur terris magis omnibus unamposthabita coluisse Samo; hic illius arma,hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.Progeniem sed enim Troiano a sanguine duciaudierat, Tyrias olim quae verteret arces;hinc populum late regem belloque superbumventurum excidio Libyae: sic volvere Parcas.Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
 
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis---necdum etiam causae irarum saevique doloresexciderant animo: manet alta mente repostumiudicium Paridis spretaeque iniuria formae,et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.His accensa super, iactatos aequore totoTroas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,arcebat longe Latio, multosque per annoserrabant, acti fatis, maria omnia circum.Tantae molis erat Romanam condere gentem!Vix e conspectu Siculae telluris in altumvela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,haec secum: `Mene incepto desistere victam,nec posse Italia Teucrorum avertere regem?Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classemArgivom atque ipsos potuit submergere ponto,unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,disiecitque rates evertitque aequora ventis,illum expirantem transfixo pectore flammasturbine corripuit scopuloque infixit acuto.Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisqueet soror et coniunx, una cum gente tot annosbella gero! Et quisquam numen Iunonis adoretpraeterea, aut supplex aris imponet honorem?'Talia flammato secum dea corde volutansnimborum in patriam, loca feta furentibus austris,Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
 
luctantes ventos tempestatesque sonorasimperio premit ac vinclis et carcere frenat.Illi indignantes magno cum murmure montiscircum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arcesceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.Ni faciat, maria ac terras caelumque profundumquippe ferant rapidi secum verrantque per auras.Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,hoc metuens, molemque et montis insuper altosimposuit, regemque dedit, qui foedere certoet premere et laxas sciret dare iussus habenas.Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:`Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rexet mulcere dedit fluctus et tollere vento,gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,Ilium in Italiam portans victosque Penates:incute vim ventis submersasque obrue puppes,aut age diversos et disiice corpora ponto.Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,quarum quae forma pulcherrima Deiopea,conubio iungam stabili propriamque dicabo,omnis ut tecum meritis pro talibus annosexigat, et pulchra faciat te prole parentem.'Aeolus haec contra: `Tuus, O regina, quid optesexplorare labor; mihi iussa capessere fas est.Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemqueconcilias, tu das epulis accumbere divom,nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Activity (2)

You've already reviewed this. Edit your review.
1 thousand reads
1 hundred reads

You're Reading a Free Preview

Download
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->