Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword or section
Like this
1Activity

Table Of Contents

0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Igino - i Miti - Latino

Igino - i Miti - Latino

Ratings: (0)|Views: 156 |Likes:
Published by ElemireZolla

More info:

Published by: ElemireZolla on Jun 01, 2013
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as TXT, PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

10/26/2013

pdf

text

original

 
 Hyginus Mythographusfloruit ca. 180E x c e r p t a e xH y g i n i g e n e a l o g i i s ,v o l g o f a b u l a e . _____________________________________________  I. THEMISTO.Athamas Aeoli filius habuit ex Nebula uxore filium Phrixum et filiam Hellen, etex Themisto Hypsei filia filios duos, Sphincium et Orchomenum, et ex Ino Cadmi filia filios duos, Learchum et Melicerten.2 Themisto, quod se Ino coniugio priuasset, filios eius interficere uoluit; itaque in regia latuit clam et occasione nacta, cum putaret se inimicae natosinterfecisse, suos imprudens occidit, a nutrice decepta quod eis uestem perperam iniecerat. Themisto cognita re ipsa se interfecit.II. INO.Ino Cadmi et Harmoniae filia, cum Phrixum et Hellen ex Nebula natos interficereuoluisset, iniit consilium cum totius generis matronis et coniurauit ut fruges in sementem quas daret torrerent, ne nascerentur; ita ut, cum sterilitas et penuria frugum esset, ciuitas tota partim fame, partim morbo interiret.2 de ea re Delphos mittit Athamas satellitem, cui Ino praecepit ut falsumresponsum ita referret, si Phrixum immolasset Ioui, pestilentiae fore finem. quod cum Athamas se facturum abnuisset, Phrixus ultro ac libens pollicetur se unumciuitatem aerumna liberaturum.3 itaque cum ad aram cum infulis esset adductus, satelles misericordia adulescentis Inus Athamanti consilium patefecit; rex facinore cognito, uxorem suamIno et filium eius Melicerten Phrixo dedidit necandos.4 quos cum ad supplicium duceret, Liber pater ei caliginem iniecit et Inosuam nutricem eripuit. Athamas postea, ab Ioue insania obiecta, Learchum filiuminterfecit.5 at Ino cum Melicerte filio suo in mare se praecipitauit; quam Liber Leucotheam uoluit appellari, nos Matrem Matutam dicimus, Melicerten autem deum Palaemonem, quem nos Portunum dicimus. huic quinto quoque anno ludi gymnici fiunt, qui appellantur ?s?µ?a.III. PHRIXVS.Phrixus et Helle insania a Libero obiecta cum in silua errarent, Nebula mater eodicitur uenisse et arietem inauratum adduxisse, Neptuni et Theophanes filium, eumque natos suos ascendere iussit et Colchos ad regem Aeolum Solis filium transire ibique arietem Marti immolare.2 ita dicitur esse factum; quo cum ascendissent et aries eos in pelagus detulisset, Helle de ariete decidit, ex quo Hellespontum pelagus est appellatum,Phrixum autem Colchos detulit; ibi matris praeceptis arietem immolauit pellemqueeius inauratam in templo Martis posuit, quam seruante dracone Iason Aesonis et
 
Alcimedis filius dicitur petisse.3 Phrixum autem Aeeta libens recepit filiamque Chalciopen dedit ei uxorem; quae postea liberos ex eo procreauit. sed ueritus est Aeeta ne se regno eicerent, quod ei responsum fuit ex prodigiis ab aduena Aeoli filio mortem caueret; itaque Phrixum interfecit.4 at filii eius, Argus Phrontis Melas Cylindrus, in ratem conscenderunt,ut ad auum Athamentem transirent: hos Iason cum pellem peteret, naufragos ex insula Dia sustulit et ad Chalciopen matrem reportauit, cuius beneficio ad sororemMedeam est commendatus.IV. INO EVRIPIDIS.Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex qua duos filios . . . , perisse putaret, duxit nymphae filiam Themistonem uxorem; ex ea geminos filios procreauit.2 postea resciit Inonem in Parnaso esse, quam bacchationis causa eo peruenisse; misit qui eam adducerent; quam adductam celauit.3 resciit Themisto eam inuentam esse, sed quae esset nesciebat. coepit uelle filios eius necare; rei consciam quam captiuam esse credebat ipsam Inonem sumpsit, et ei dixit ut filios suos candidis uestimentis operiret, Inonis filios nigris.4 Ino suos candidis, Themistonis pullis operuit; tunc Themisto decepta suos filios occidit; id ubi resciit, ipsa se necauit.5 Athamas autem in uenatione per insaniam Learchum maiorem filium suum interfecit; at Ino cum minore filio Melicerte in mare se deiecit et dea est facta. V. ATHAMAS.Semele quod cum Ioue concubuerat, ob id Iuno toto generi eius fuit infesta; itaque Athamas Aeoli filius per insaniam in uenatione filium suum interfecit sagittis.VI. CADMVS.Cadmus Agenoris et Argiopes filius, ira Martis quod draconem fontis Castalii custodem occiderat suorum prole interempta, cum Harmonia Veneris et Martis filia uxore sua in Illyriae regionibus in dracones sunt conuersi.VII. ANTIOPA.Antiopa Nyctei filia ab Epapho per dolum est stuprata, itaque a Lyco uiro suo eiecta est. hanc uiduam Iuppiter compressit.2 at Lycus Dircen in matrimonium duxit, cui suspicio incidit uirum suum clam cum Antiopa concubuisse; itaque imperauit famulis ut eam in tenebris uinctamclauderent.3 cui postquam partus instabat, effugit ex uinculis Iouis uoluntate in montem Cithaeronem; cumque partus premeret et quaereret ubi pareret, dolor eam inipso biuio coegit partum edere.4 quos pastores pro suis educarunt et appellarunt Zeton, ?p? t?? ??te?? t?p??, alterum uero Amphionem, ?t? ?? d??d?? ? ?t? ?µf? ?d?? a?t?? ?te?e?, id est quoniam in biuio eum edidit.5 qui postquam matrem agnouerunt, Dircen ad taurum indomitum deligatam uita priuarunt, ex cuius corpore in monte Cithaerone fons est natus qui Dircaeus est appellatus, beneficio Liberi, cuius baccha fuerat.
 
 VIII. EADEM EVRIPIDIS [quam scribit Ennius].Nyctei regis in Boeotia fuit filia Antiopa; eius formae bonitate Iuppiter adductus grauidam fecit.2 quam pater cum punire uellet propter stuprum minitans periculum, Antiopa effugit. casu in eodem loco quo illa peruenerat Epaphus Sicyonius stabat; is mulierem aduectam domo matrimonio suo iunxit.3 id Nycteus aegre ferens, cum moreretur Lyco fratri suo per obtestationem mandat, cui tum regnum relinquebat, ne impune Antiopa ferret; huius post mortem Lycus Sicyonem uenit; interfecto Epapho Antiopam uinctam adduxit in Cithaeronem; parit geminos et reliquit, quos pastor educauit, Zetum et Amphionem nominauit.4 Antiopa Dirce uxori Lyci data erat in cruciatum; ea occasione nacta fugae se mandauit; deuenit ad filios suos, ex quibus Zetus existimans fugitiuam nonrecepit. in eundem locum Dirce per bacchationem Liberi illuc delata est; ibi Antiopam repertam ad mortem extrahebat.5 sed ab educatore pastore adulescentes certiores facti eam esse matrem suam, celeriter consecuti matrem eripuerunt, Dircen ad taurum crinibus religatamnecant.6 Lycum cum occidere uellent, uetuit eos Mercurius, et simul iussit Lycumconcedere regnum Amphioni.IX. NIOBE.Amphion et Zetus Iouis et Antiopes Nyctei filii iussu Apollinis Thebas muro circumcinxerunt usque ad +semedustum, Laiumque Labdaci regis filium in exsilium eiecerunt, ipsi ibi regnum obtinere coeperunt.2 Amphion in coniugium Niobam Tantali et Diones filiam accepit, ex qua procreauit liberos septem totidemque filias; quem partum Niobe Latonae anteposuit,superbiusque locuta est in Apollinem et Dianam quod illa cincta uiri cultu esset, et Apollo uestem deorsum . . . . . . atque crinitus, et se numero filiorum Latonam superare.3 ob id Apollo filios eius in silua uenantes sagittis interfecit [in monte Sipylo], et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. at genetrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte Sipylo, eiusque hodie lacrimae manare dicuntur.4 Amphion autem cum templum Apollinis expugnare uellet, ab Apolline sagittis est interfectus.X. CHLORIS.Chloris Niobes et Amphionis filia quae ex septem superauerat. hanc habuit in coniugem Neleus Hippocoontis filius, ex qua procreauit liberos masculos duodecim.2 Hercules cum Pylum expugnaret, Neleum interfecit et filios eius decem,undecimus autem Periclymenus beneficio Neptuni aui in aquilae effigiem conuersusmortem effugit.3 nam duodecimus Nestor in Ilio erat, qui tria saecula uixisse dicitur beneficio Apollinis; nam quos annos Chloridis [et] fratrum Apollo eripuerat, Nestori concessit.XI. NIOBIDAE.Tantalus Ismenus Eupinytus Phaedimus Sipylus Damasichthon Archenor: Neaera Phthia [de] Chloris Astycratia +siboe Eudoxa Ogygia. hi sunt filii et filiae Niobae uxoris Amphionis.

You're Reading a Free Preview

Download
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->