Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword
Like this
7Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Corpusjuriscivilis Codex Justinianus

Corpusjuriscivilis Codex Justinianus

Ratings: (0)|Views: 687|Likes:
Published by andresz2009

More info:

Published by: andresz2009 on Sep 22, 2009
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as DOC, PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

08/16/2013

pdf

text

original

 
CORPUSlURIS CIVILISEDITIO STEREOTYPA QUINTAVOLUMEN SECUNDUMCODEX lUSTINIANUSRECOGNOVITPAULUS KRUEGER503734h. a. 5oBEROLINIAPUD WEIDMANNOSMDCCCXCILIIIvodicis lustiniani editio quae iam proditminor ex maiore mea repetita est additisvariis lectionibus eis, quibus careri non possevidebatur. quibus ut cum fructu lectores utipossint, librorum manu scriptorum, quibusrecensio mea nititur, ceteraeque suppellectiliscriticae condicionem breviter exponam.Praestantissimi omnium antiquissimiquelibri saeculo VI vel VII scripti fragmentaextant in libro Veronensi (V). is liber olimCodicem integrum complexus est : reliqui libriCodicem in duas partes divisum exbibent, utin aliis libri I— VIIII, in aliis libri X— XII
 
scripti sint.Prioris partis libri derivati sunt ex Codi-cis Epitoma, quae vix quartam Codicis partemcontinebat. genuina buius Epitomae formanon extat, sed auctam nonnuliis supplemen-tis ex integro Codice additis repraesentantlibri Pistoriensis (P) saec. X vel XI, Pari-siensis 4516 (L) saec. XI, Darmstadiensis (i>)saec. XII : ex eiusdem propaginis libro auctorlegis Romanae canonice comptae (A) saeculoVIIII constitutionum syllogen mutuatus est.libri a saeculo XI exeunte exarati ex librisEpitomae auctae ita promanarunt, ut sup-pletis ex integri Codicis exemplis constitu-tionibus Latinis quae adbuc deerant (deside-rabatur autem plus quam dimidia pars) reliquaad eadem exempla castigarentur. huius clas-sis antiquissimis libris Casinate (C) et Bero-linensi 273 (R) usus sum: quorum librorumubi utriusque lectio mendosa est aut alteruterdeficit, alios eiusdem classis lihros {MNQUW)adscivi. in lectionibus Epitomae auctae ad-scribendis libros Parisiensem et Darmstadien-sem qui cum Pistoriensi conspirare solentpraetermisi.Librorum X, XI, XII codices ultra sae-culum XII extremum retrahi non possunt.fundamentum editionis esse volui libros anti-quissimos Parisiensem 4537 (K) saec. XIIextr. et Oxoniensem {0) saec. XIII: horumubi alteruter deficit vel utriusque contextuspessumdatus est , lectiones libri Vindobonen-sis 2130 (/) saec. XIII aliorumque librorumscriptorum (dett.) vel etiam editorum subieci.Tradita per libros manu scriptos lectioneque mendis neque hiatibus ex librariorumneglegentia ortis caret: nonnulla etiam dataopera omissa sunt. cui damno reparandoalia subsidia praesto mihi fuere. atque ineis quidem constitutionibus, quarum pristinaforma Codicibus Gregoriano HermogenianoTheodosiano vel Novellis ante lustinianumlatis traditur, veram lectionem plerumquecerta coniectura reperire licuit. neque minoread eam restituendam adiumento fuerunt ver-siones indices adnotationes commentatorumGraecorum lustiniani aequalium aut paulo re-centiorum, quae in Basilicis aliisque iurisGraeci collectionibus extant.In eis quae data opera omissa sunt re-
 
stituendis partim eadem illa partim aliasubsidia suppetunt: truncae autem sunt con-stitutionum inscriptiones subscriptionesque.inscriptiones enim in omnibus libris ne Vero-nensi quidem excepto communem breviatorislicentiam subisse, quae e nominibus eorumhominum, ad quos constitutiones datae sunt,uno electo ceteros recideret, epitoma Codicisquae Summa Perusina vocatur (S) abundenos docuit. atque hoc quidem damnum inlibri quarti parte posteriore ex Summa Peru-sina reparari potuit: in reliquis Codicis par-tibus pauci tantum eiusmodi hiatus ex aliisconstitutionum collectionibus vel ex legibusiuiigendis vel etiam ex lustinianis Institutio-nibus explentur.Subscriptiones veterum codicum librariiomissis quibusdam quae inutilia visa sunt inbreve contraxerunt, recentiorum librarii fereomnino abiecerunt. quarum subscriptionumquae ita perierunt in libris novem prioribusplerasque Haloander ex libro manu scriptoEgnatiano nunc deperdito restituit, in poste-rioribus libris nonnulla Cuiacius e libris iamitem amissis, plurima supplementa Theodo-sianus Codex suppeditavit.Graecas constitutiones libri scripti omit-tunt excepto Veronensi, qui quattuor consti-tutionum Graecarum fragmenta servavit. ple-rumque tamen ipsa constitutionum verba velindices earum e iuris Graeci libris restituerelicuit: qui indices in hac editione ita ab ipsisconstitutionibus distincti sunt, ut versuum ini-tia paululum intra solitum spatium retrahe-rentur. inscriptiones Graecarum constitutio-num ex temporis ordine passim supplevi,ac tacite quidem: supplementa ista uncinisquadratis inclusi. punctis indicavi, quamsedem olim habuerunt eae constitutiones, qua-rum ne indices quidem aetatem tulerunt.Latinarum quoque constitutionum earum,quae lustiniani sub diversis titulis iteraverunt,paucae in libris nostris exciderunt: has egeminis legibus ita restitui ut stellulas singu-lis versibus praeponerem.Graece scriptorum interpretatio Latina innotis aut infra notas addita est.Scripsi Berolini die xv m. Martii 1877.IV