3
LATÍN IILA HISTORIA DEL HOMBRE LOBO (Petronio)
Forte dominus Capuae exierat. Nactus ego occasionem persuadeo hospitemnostrum ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tamquamOrcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tamquam meridie. Venimus intermonimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sed ego <pergo> cantabundus et stelasnumero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundumviam posuit. Mihi [in] anima in naso esse, stabam tamquam mortuus. At ille circum-minxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Postquam lupus factus est, ulularecoepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut ves-timenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt.Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et umbras cecidi, donec advillam amicae meae pervenirem. Melissa mea dixit "si ante venisses, saltem nobisadiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora occidit. Servus enim nosterlancea collum eius traiecit".Mox postquam veni in illum locum in quo lapidea vestimenta erant facta, nihilinveni nisi sanguinem. Vt vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tamquambovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse.
LA HISTORIA DE LA CASA ENCANTADA (Plinio el joven)
Erat Athenis spatiosa et capax domus sed infamis et pestilens. Per silentiumnoctis sonus ferri et strepitus uinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur:mox adparebat idolon; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque.Deserta inde et damnata solitudine domus totaque illi monstro relicta; proscribebaturtamen, seu aliquis emere seu aliquis conducere ignarus tanti mali uellet.Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum et domum conducit. Vbicoepit aduesperascere, iubet sterni sibi lectum in prima domus parte, poscit pugillares,stilum, lumen, suos omnes in interiora dimittit; Initio, quale ubique, silentium noctis;dein concuti ferrum, uincula moueri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sedoffirmare animum auribusque praetendere. Tum crebrescere fragor, aduentare et iam utin limine, iam ut intra limen audiri. Respicit, uidet agnoscitque narratam sibi effigiem.Stabat innuebatque digito similis uocanti. Hic contra ut paulum exspectaret manusignificat rursusque ceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat.Respicit rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibatilla lento gradu quasi grauis uinculis. Postquam deflexit in aream domus, repentedilapsa deserit comitem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. Inueniunturossa inserta catenis; collecta publice sepeliuntur. Domus postea rite conditis manibuscaruit.
Add a Comment