Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword
Like this
0Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Profanus, Profanare

Profanus, Profanare

Ratings: (0)|Views: 7|Likes:

More info:

Published by: Acca Erma Settemonti on Jul 06, 2014
Copyright:Traditional Copyright: All rights reserved

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

07/06/2014

pdf

text

original

 
PROFANUS, PROFANARE SCRIPSIT N. WAGENVOORT Profanandi verbum quid proprie significet si quis noscendi cupi- dus perscrutatur lexica, fieri vir potest quin caligo animo eius offundatur. Ernout et Meillet duo verba homonyma distinguenda esse perhibent, alterum ab adiectivo q.e. profanus derivatum idem- que valens quod nostrum "ontwijden", alterum ex pro fano ori- undum ac significans sacrificare, consecrare ("offeren", "wij den"). Contra Walde-Hofmann persuasum habet, de uno tantum verbo agi, cui ab origine vis fuerit sacrificandi, delegatque nos ad ea quae scripsit Danielsson 1), quo auctore verbum significabat ,, "apfern", aber ursprunglich "als Menschenteil des Opfers ab- sondern", im Gegensatz zu pollucere "die 8eof.loQía darbringen." " Eo igitur iudice initio illi verbo non tam vis inerat sacrificandi quam seponendi .sacrorum partem ad usum humanum. Addit etiam Walde-Hofmann inde a'b Ovidio verbum adhibitum esse sensu tol- lendi consecrationem. Cetera lexica aut sensus prorsus contrarios consecrandi et tollendi consecrationem simpliciter uno eodemque lemmate coniungunt aut sicut Ernout et Meillet duo exstitisse homonyma asseverant. Commentatores quoque, Catonis in primis et Varronis, in summas angustias apparet adductos. E quibus com- plures, ut Gesner et Schneider, initio verbum profanandi sensu consecrandi sumunt usitatum, sed postea transisse in sensum om- nino contrarium. Vix cuiquam harum rerum perito hae sententiae satisfacient. Unum idemque verbum significationes inter se iungere percontra- rias licet fortas.se non sit sine exemplo, sermo in sacris Romanis adhibitus a tali ambiguitate abhorruerit necesse est, quoniamqui- dem futurum fuisse ut ,bonus caerimoniarum events ita in dubium devocaretur est consentaneum. lam nescio an mihi obiciat quis adiectivi q.e. sacer sensum ilium ancipitem. At ei voca'bulo proprie 1) Eranos 3 (1898) 58. '
 
320 inerat notio aeque iam aliena ab animis Romanorum qui vivebant temporibus quae historia complectitur quam a nostris, neque eam hodie emendate reddere possumus ni.si vocem indonesiacam q.e. tabu adhibentes, quippe cui eadem inhaereat ambiguitas. Ha.;c autem notio ut in verbo profanandi latuerit fieri non potest: alio- quin numquam significare potuisset dapium cum populo divisio- nem. Accedit quod, aliter si res se haberet, necessario eadem illa notio in adiectivo q.e. profanus inveniretur, cuius in eo ne minimum quidem vestigium inesse apparet. Postremo coniectura quoque illa de duobus verbis homonymis facta nihil nos adiuvat, quoniam prorsus in obscuro relinquit quinam in rebus sacris verbis consimi- libus uti potuerint sensu toto caelo diverso ut tamen caerimoniae evaderent integrae. Investigantibus nobis hanc quaestionem haud abs re esse videtur prius agere de adiectivo q.e. profanus. Nam ea quoque satis magna est controversia, quomodo huius vocis significatio etymolo- gice sit interpretanda. Scilicet in eo latet fanum, id quod "locus sacer, delubrum, templum"; quid autem sibi velit praefixum illud pro- nequaquam continuo perspicitur. Tamen sunt qui veram eius explicandi viam mon.straverint. Wackernagel2) e.g. postquam monuit in compluribus compositis verbalibus pro- idem valere quod germ. "weg" (neerlandice itidem) - quale est prohibere - recte addit ei praefixo in quibusdam linguis eandem inesse vim in com- positis nominalibus. Quam ad rem comparat sanscrit. p.ra-parna ,,cuius folia deciderunt, i.e. non comparent" 3), lat. pro-fundus ,,cuius fundus non comparet", talia, additque in adnotatione: "Sind daran profanus, profestus als Gegensa.tzworte zu sacer bzw. zu festus, f eria.e in dem Sinne anzuschliessen, dass pro- auf das Fehlen des Hintergliedsbegriffes ginge: profesti dies die Tage, wo es keine feriae mehr gibt; profana die Ortlichkeiten, denen ein fanum fehlt (w6rtlich : abhand,en gekommen ist)?" Nec ipsi grammatici antiqui huius rationis fuerunt expertes, siquidem Festus 4) adiec- tivum q.e. profundus tractans declarat: cprofundum dicitur id quod 2) Sprachl. Unters. zu Homer p. 240. 3) J. Gonda, collega meus, addit dnat illud eiQr¡JlÉvov pra-nida, quod dicitur de ave, quae nidum reliquit. 4) p. 256 L.
 
321 altum est ac fundum longe -habet:,, unde sequitur eius iudicio pro- illud nihil aliud valere nisi ,longe". Nihilo secius diligentiorem considerationem novae aliquid lucis affere posse mihi persuasi. Priscis Romani.s reddendas abstractas notiones mirum quantum parasse molestiarum quis est quin norit? lam vix ulla est notio aeque abstracta ac si quis exprimere vult - atque id quidem uno potissimum epitheto satis claro, sicut nostro illo "weg" - aliquam rem, quae brevi ante praesto adfuerit, non iam videri sed ex con- spectu evanuisse. Quin etiam proprio verbo lingua Latina caret, quippe quae eo plerumque decurrat ut utatur coniunctione non com- parend.i. Iam ipsum adverbium Batavum vel Germanicum weg vocabulum est peculiare. Viri harum rerum periti mihi asseverant antiquitus id sonuis.se aweg, cfr. angl. away, et significasse "in itinere, iter faciens": "op weg". Proinde etiamsi inanima est res quae non comparet, artes .humanae ei attribuuntur diciturque discessisse. Idem obvium est in ital. via, nec minus in dan. bort( e), suec. bort(a) (antiquitus braut, cui etiam co.niunctio praefigebatur: ibraut, ibrott, proprie "in itinere", ergo quod no.s dicimus "weg"). Iam vero priscae linguae Latinae tale vocabulum non deerat: in usu nempe erat pr5, i.e. "procul" vel potius "ita procul, ut non iam disc.erni possit". Nimirum haec vocula in lingua classica superest interiectionis vice fungens. Quam pleraque quidem lexica interpre- tantur "o! ah! heu!" Contra Lindsay s) breviter perimde ac recte: "pro seems to be merely the Preposition (Adverb) pro, cfortho, lit. caway with it!:," Quam ad rem egregie conferas graec. cpeov8os (< Atque is demum qui bene hoc perspexerit intelleget qui fieri potuerit ut interiectio ilia tum cum accusativo, tum cum vocativo coniungeretur. Dubium non est quin principio accusativum rexerit, e.g. pro scelus (i.e. propri.e "tolle scelus", Mart. 2,46,8); pro nefas (Sen. Ag. 35) ; pro facinus ingens (Oct. praet. 147). Qui factum sit quaeris ut postea cum vocativo coniungeretur? Id perspicuum fit modo propter intueamur Ter. Ad. 447: Pro di immortales, facinus indignum! Affirmare solent commentatores hoc loco pro cum vocativo con- iungi, neque dubitatio mihi quidem affertur quin ipse Terentius id 5) The Latin Language p. 618.

You're Reading a Free Preview

Download
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->