Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword
Like this
1Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
De Re Publica - Marcus Tullius Cicero

De Re Publica - Marcus Tullius Cicero

Ratings: (0)|Views: 46|Likes:
Published by odradek86

More info:

Published by: odradek86 on Nov 08, 2010
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/08/2010

pdf

text

original

 
M. TVLLI CICERONIS DE RE PVBLICALIBER PRIMVS(1) <im>petu liberavissent, nec C. Duelius A.Atilius L. Metellus terrore Karthaginis, non duoScipiones oriens incendium belli Punici secundisanguine suo restinxissent, nec id excitatummaioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset,aut M. Marcellus contudisset, aut a portis huiusurbis avolsum P. Africanus compulisset intrahostium moenia. M. vero Catoni homini ignoto etnovo, quo omnes qui isdem rebus studemus quasiexemplari ad industriam virtutemque ducimur,certe licuit Tusculi se in otio delectare, salubri etpropinquo loco. sed homo demens ut isti putant,cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis ettempestatibus ad summam senectutem maluitiactari, quam in illa tranquillitate atque otioiucundissime vivere. omitto innumerabilis viros,quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quisunt <haut> procul ab aetatis huius; memoria,commemorare eos desino, ne quis se aut suorumaliquem praetermissum queratur. unum hocdefinio, tantam esse necessitatem virtutis generihominum a natura tantumque amorem ad
 
communem salutem defendendam datum, ut eavis omnia blandimenta voluptatis otique vicerit.(2) Nec vero habere virtutem satis est quasi artemaliquam nisi utare; etsi ars quidem cum ea nonutare scientia tamen ipsa teneri potest, virtus inusu sui tota posita est; usus autem eius estmaximus civitatis gubernatio, et earum ipsarumrerum quas isti in angulis personant, reapse nonoratione perfectio. nihil enim dicitur aphilosophis, quod quidem recte honestequedicatur, quod <non> ab iis partumconfirmatumque sit, a quibus civitatibus iuradiscripta sunt. unde enim pietas, aut a quibusreligio? unde ius aut gentium aut hoc ipsum civilequod dicitur? unde iustitia fides aequitas? undepudor continentia fuga turpi<tu>dinis adpetentialaudis et honestatis? unde in laboribus et periculisfortitudo? nempe ab iis qui haec disciplinisinformata alia moribus confirmarunt, sanxeruntautem alia legibus. (3) quin etiam Xenocratenferunt, nobilem in primis philosophum, cumquaereretur ex eo quid adsequerentur eiusdiscipuli, respondisse ut id sua sponte facerentquod cogerentur facere legibus. ergo ille, civis quiid cogit omnis imperio legumque poena, quod vixpaucis persuadere oratione philosophi possunt,
 
etiam iis qui illa disputant ipsis est praeferendusdoctoribus. quae est enim istorum oratio tamexquisita, quae sit anteponenda bene constitutaecivitati publico iure et moribus? equidem quemad modum 'urbes magnas atque inperiosas', utappellat Ennius, viculis et castellis praeferendasputo, sic eos qui his urbibus consilio atqueauctoritate praesunt, iis qui omnis negotii publiciexpertes sint, longe duco sapientia ipsa esseanteponendos. et quoniam maxime rapimur adopes augendas generis humani, studemusquenostris consiliis et laboribus tutiorem etopulentiorem vitam hominum reddere, et ad hancvoluptatem ipsius naturae stimulis incitamur,teneamus eum cursum qui semper fuit optimicuiusque, neque ea signa audiamus quae receptuicanunt, ut eos etiam revocent qui iamprocesserint. (4) His rationibus tam certis tamqueinlustribus opponuntur ab iis qui contra disputantprimum labores qui sint re publica defendendasustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti etindustrio, neque solum in tantis rebus sed etiamin mediocribus vel studiis vel officiis vel veroetiam negotiis contemnendum. adiungunturpericula vitae, turpisque ab his formido mortisfortibus viris opponitur, quibus magis id miserum

You're Reading a Free Preview

Download
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->