I.
E
PISTOLA
I.
Clarissimo Viro
B.
D
. S.HENR. OLDENBURGIUS.
Clarissime Domine, Amice colende.
iv
5
T
Am aegrè nuper, cùm tibi in secessu tuo Rhenoburgi, adessem, à latere tuodivellebar, ut quamprimùm in Angliam factus sum redux, tecum rursus uniri,quantum fieri potest, commercio saltem epistolico annitar. Rerum solidarum scientia,conjuncta cum humanitate, & morum elegantiâ, (quibus omnibus Natura, & Industriaamplissimè te locupletârunt) eas habent in semetipsis illecebras, ut viros quosvisingenuos, & liberaliter educatos, in sui amorem rapiant. Age itaque, VirPraestantissime, amicitiae non fucatae dextras jungamus, eamque omni studiorum, &officiorum genere sedulò colamus. Quod quidem à tenuitate meâ proficisci potest,tuum judica. Quas tu possides ingenii dotes, earum partem, cùm sine tuo id fieridetrimento possit, me mihi vendicare sinas. Habebamus Rhenoburgi sermonem deDeo, de Extensione, & Cogitatione infinitâ, de horum attribu|torum
iv
6
discrimine, &. convenientiâ, de ratione unionis animae humanae cum corpore; porròde Principiis Philosophiae Cartesianae, & Baconianae. Verùm cùm quasi pertransennam, & in transcursu duntaxat de tanti momenti argumentis tunc loqueremur,atque interim ista omnia menti meae crucem figant, ex amicitiae inter nos initae juretecum agere nunc aggrediar, ac peramanter rogare, ut circa subjecta praememoratatuos conceptûs nonnihil fusiùs mihi exponere; imprimis verò in hisce duobus meedocere non graveris, videlicet, primò, quâ in re Extensionis, & Cogitationis verumdiscrimen ponas; secundò, quos in Cartesii, & Baconis Philosophiâ defectûs observes,quâque ratione eos è medio tolli, ac solidiora substitui posse judices. Quò liberaliùs dehisce, & similibus ad me scripseris, eò arctiùs me tibi devincies, & ad paria, si modòpossim, praestanda vehementer obstringes. Sub praelo hîc jam sudant Exercitationesquaedam Physiologicae à Nobili quodam Anglo, egregiae eruditionis viro, perscriptae.Tractant illae de aëris indole, & proprietate Elasticâ, quadraginta tribus experimentiscomprobatâ: de Fluiditate item, & Firmitudine, & similibus. Quamprimùm excusaefuerint, curabo, ut per Amicum, mare fortassis trajicientem, tibi exhibeantur. Tuinterim longùm vale, & amici tui memor vive, qui est
Tuus omni affectu, & studio
H
ENRICUS
O
LDENBURG
.
Londini 16/26 August. 1661