You are on page 1of 3

IL SENTIMENTO DEL TEMPO NELL’ETÀ DI AUGUSTO

ATTRAVERSO UNA SELEZIONE DI BRANI DEI MAGGIORI POETI DELL’ETÀ DI AUGUSTO CERCHEREMO
DI RICOSTRUIRE IN CHE MODO VENIVA PERCEPITO O INTESO UN DEI MOTIVI CLASSICI DELLA POESIA:
IL TEMPO. NEI MESI DI GENNANIO-APRILE VERRANNO ESAMINATI I SEGUENTI BRANI

VIRGILIO
Georgicon
I, 205-225 Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
nec non et lini segetem et Cereale papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
at si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem credere terrae.
multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit avenis.

I, 489-498 Ergo inter sese paribus concurrere telis


Romanas acies iterum videre Philippi;
nec fuit indignum superis bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila,
aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

II, 288-297 Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.


ausim vel tenui vitem committere sulco;
altior ac penitus terrae defigitur arbos,
aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
convellunt: immota manet multosque nepotes,
multa virum volvens durando saecula vincit,
tum fortis late ramos et bracchia tendens
huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.

II, 355-345 non alios prima crescentis origine mundi


inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primae lucem pecudes hausere, virumque
terrea progenies duris caput extulit arvis,
immissaeque ferae silvis et sidera caelo.
nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
si non tanta quies iret frigusque caloremque
inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

III, 66-68 optima quaeque dies miseris mortalibus aevi


prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.

III, 284-288 e 339-348 Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,


singula dum capti circumuectamur amore.
hoc satis armentis: superat pars altera curae,
lanigeros agitare greges hirtasque capellas;
hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersu


prosequar et raris habitata mapalia tectis?
saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
hospitiis: tantum campi iacet. omnia secum
armentarius Afer agit, tectumque laremque
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
non secus ac patriis acer Romanus in armis
iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti
ante exspectatum positis stat in agmine castris.

IV, 206-209 ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi


excipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),
at genus immortale manet, multosque per annos
stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.

Aeneidos
II, 323-328 «quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?»
vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit:
«venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.

II, 363- urbs antiqua ruit multos dominata per annos;


plurima perque vias sternuntur inertia passim
corpora perque domos et religiosa deorum
limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai. crudelis ubique
luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
Primus se Danaum magna comitante caterva
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
«festinate, viri! nam quae tam sera moratur
segnities? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?»
VII, 411-412 […]Noto. locus Ardea quondam
dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

X 466-469 tum genitor natum dictis adfatur amicis:


'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus
omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
hoc uirtutis opus.

XI, 446 - 447 nec Drances potius, siue est haec ira deorum,
morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.

XII, 645 - 649 usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,
este boni, quoniam superis auersa uoluntas.
sancta ad uos anima atque istius inscia culpae
descendam magnorum haud umquam indignus auorum.'

You might also like