lepidissima colloquia; postea eum iterum vidiin Finnia, inter omnium gentium conventum,qui Granivici anno MCMXCVII est habitus;anno insequenti Montaurius, cum conventiculo,quod Academia nostra Neapoli et Montellaeordinaverat, interesset, luculentam habuit desua methodo orationem, quam exemplumsecutum est illius docendi viae a me ipso cumdiscipulis meis Montellensibus praebitum.Celeberrimum fuit eo die auditorium; magistriItali tunc primum, fortasse, quanti esset talisratio habenda intellegere coeperunt. Con-didimus igitur domum editoriam; Montauriusiterum Montellam rediit; Neapolim et locacircumiacentia una invisimus, inter nos dehumanitate, de litteris, de modis musicis(canebat enim ipse tibia), de discipulis docendiset ad virtutes informandis, de locorumamoenitate (delectabant eum plurimum tamsilvae, montes, rivique murmurantes quamridentes orae maritimae) suaviter per horasintegras colloquentes: petivimus tunc una etiamSiciliam; et Catinae, sub montis Aetnae radicibus, plurimosconvenimus magistros, qui delinguis Latina et Graeca iuxtanaturae viam tradendis audiresummo studio avebant. Anno MMiter Italicum simul faciendumsuscepimus: Neapoli, Romae,Florentiae, Mediolani, Paduae, Vicetiae alii magistri nos ex-spectabant; hic et illic ingentespuerorum turbae Montauriumquasi suum heroa multis plausibus,festivisque vocibus salutabant,quasi novum et impavidumHerculem, qui, cum monstramorphologiae et syntaxeos Latinae vicisset, discipulorum populumdiutina tyrannide et metu in- veterato oppressum in aeternamlibertatem vindicasset. "Barbarussum Cimber" tunc magna voce in sua concioneLatine dixit, "ex Septentrionibus venio: et quasime pudet quod tam ovanter salutor aRomanorum Italorumque filiis. At una est nuncnostra litterarum res publica: etiamsi adhucregiones diversas incolimus, una tandemeademque humanitate coniungimur."Numquam illi dies ex mea excident memoria.Iterum Iohannem (ita, qua fuit benevolentia,a me appellari siverat) Cantabrigiae in Britanniaanno MMV vidi, cum uterque conventuiinteresset de lingua Latina docenda. Iam nonpoterat facile stare, cum spinae doloribusafficeretur magnis: birota, qua vehi erat ei indeliciis, innitebatur; ita per vias Cantabrigiensesprogrediebamur, alter iuxta alterum, auditoriapetentes, iucundeque inter nos sermocinantes.Consilia identidem inibat; de Vergilio edendo,de Lucretio, de Ovidio loquebatur; in animohabebat epistularum florilegium concinnare,quo Ciceronis, Senecae, Plinii, Hieronymilitterae continerentur. Insequenti lustro sedulooperam navavit, ut hos libros, quorumconsilium edendorum iam pridem conceperat,in lucem daret. Parcae autem aliter dispo-suerant: perfecit enim Vergilium, ad colophona,paucis diebus antequam supremum vitae diemobiret, Ovidii Artem amatoriam perduxit;oculorum acies valde erat hebetata, at menslucidissima vigebat. Eum per telephonumultimum adivi ineunte mense Februario anniproxime praeteriti: "Doleo" inquit "quod cogorconfiteri hunc morbum, quo afficior, me admortem certam intra breve tempus ducturum."Gelidus mihi cucurrit per ossa tremor. "Ne quidautem timueris" perrexit, cum sensisset mesubito conticescentem, "medici et liberi omnesme optime curant, neque magnos patiordolores. Haec est rerum natura,haec est humana vita; nonagesimumenim annum iam ago: tempus estdiscedere." Multa volebam dicere,eiusque animum consolari; verba vero defuerunt: occurrebant mentianimoque dies illi pulcherrimi, quosuna de omni humanitate disserentesexegeramus, atque suavissima illacolloquia omnesque labores unaexanclatos ad docendi rationes inItalia et apud exteras gentes im-mutandas recordatione volvebam..."Gratias tibi ago" ait, quasi in animolegisset meo, "propter omnia quaead divulgandam methodum meamfecisti". Nesciebam equidem quidresponderem. "Gratias" volui dicere,nescio an dixerim, "gratias tibiinnumeras, ingentes, singulares nosomnes tibi agimus, magister, quinobis viam rectam praemonstravisti iisemetiendam qui sive discere sive docerelinguam litterasque Latinas velint; gratias prolibris, quos nobis donasti, quasi semitam benestratam quam facile quivis percurrere possit;sed gratiam praecipue tibi perpetuam etimmortalem habebimus, quod nobis exemplum viri boni praebuisti veraeque humanitatis.Utinam te digni simus, utinam tuam exciperehereditatem mereamur. Vale in aeternum,magister, vale pater."
Add a Comment