Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword
Like this
33Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Missale Romanum 1962

Missale Romanum 1962

Ratings:

4.8

(5)
|Views: 8,695 |Likes:
Published by Marcelino Mariano

More info:

Published by: Marcelino Mariano on Sep 22, 2008
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/07/2013

pdf

text

original

 
DECRETUM
N
ovo rubricanim corpore, a Summo Pontifice Ioanne XXIII,Motu proprio « Rubricarum instructum » diei 23 iulii annoi960 approbato posteroque die a Sacra Rituum Congrega-tione promulgato, vix fieri non potuit quin eadem SacraRituum Congregatio novam Missalis romani editionem, ad dictumrubricarum codicem plane accommodatam, pararet.Itaque, uti moris est, Vaticana editorialis Domus, typis itidemVaticanis, praefatam editionem imprimi fecit, quam antea Sacra RituumCongregatio sedula recognovit attentione; hinc est quod prsesensVaticana Missalis romani editio uti « typica » declaratur, ab iis quibusiure competit, in omnibus et per omnia, integre et absolute, produ-cenda, hac quidem concessa facultate, ut ea qua? commoditatis causaalio quoque loco iteranda esse censeant, ibi exscribant, dummodo eaomnia proprio etiam loco serventur.In fid em, etc.Romae, ex aedibus Sacrae Rituum Congregationis, die 23 iunii 1962.A. M. Card. LARRAONA, S. R. C. Pnefectus.L. >£ S.Henricus Dante, S. R. C. a secretis.
 
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Q
uo primum tempore ad Apostolatus apicemassumpti fuimus, ad ea libenter animum,viresque Nostras intendimus, et cogitationesomnes direximus, quae ad Ecclesiasticum purumretinendum cultum pertinerent, eaque parare, et,Deo ipso adiuvante, omni adhibito studio efficerecontendimus. Cumque inter alia sacri TridentiniConcilii decreta, Nobis statuendum esset de sacrislibris,Catechismo, Missali et Breviario edendisatque emendandis: edito iam, Deo ipso annuente,ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitasDeo persolvendas laudes Breviario castigato, om-nino, ut Breviario Missale responderet, ut congruumest et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psal-lendi modum, unum Missae celebrandae ritum essemaxime deceat), necesse iam videbatur, ut, quodreliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missaliedendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditisdelectis viris onus hoc demandandum duximus:qui quidem, diligenter collatis omnibus cum ve-tustis Nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undi-que conquisitis, emendatis, atque incorruptis codi-cibus; necnon veterum consultis ac probatorumauctorum scriptis, qui de sacro eorundem rituuminstituto monumenta Nobis reliquerunt, ad pristi-nam Missale ipsum sanctorum Patrum normam acritum restituerunt. Quod recognitum iam et casti-gatum, matura adhibita consideratione, ut ex hocinstituto, coeptoque labore, fructus omnes perci-piant, Romae quam primum imprimi atque impres-sum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelle-gant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caere-monias in Missarum celebratione retinere posthacdebeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia,ceterarum Ecclesiarum matre et magistra, traditaubique amplectantur omnes et observent, ne in po-sterum perpetuis futuris temporibus in omnibusChristiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Ca-thedralibus, Collegiatis et Parochialibus, saeculari-
bus,
et quorum vis Ordinum, monasteriorum, tarnvirorum, quam mulierum, etiam militiarum regu-lar
ibus,
ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in qui-bus Missa Conventualis alta voce cum Choro, autdemissa, celebrari iuxta Roman* Ecclesiae ritumconsuevit vel debet, alias quam iuxta Missalis aNobis editi formulam decantetur, aut recitetur,etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exempts,Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio,etiam iuramento, confirmatione Apostolica, velaliis quibusvis facultatibus munitae sint; nisi abipsa prima institutione a Sede Apostolica appro-bata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio su-per ducentos annos Missarum celebrandarum ineisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus,ut praefatam celebrandi constitutionem, vel con-suetudinem nequaquam auferimus; sic si Mis-sale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus,iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati,Capitulique universi consensu, ut, quibusvis nonobstantibus, iuxta illud Missas celebrare possint,permittimus; ex aliis vero omnibus Ecclesiis prae-fatis eorundem Missalium usum tollendo, illaquepenitus et omnino reiciendo, ac huic Missali No-stro nuper edito, nihil unquam addendum, detra-hendum, aut immutandum esse decernendo, subindignationis Nostrae poena, hac Nostra perpetuovalitura constitutione statuimus et ordinamus. Man-dantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarumpraedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliis-que personis quacumque Ecclesiastica dignitatefulgentibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cu-iusvis alterius gradus et praeeminentiae fuerint, illisin virtute sanctae oboedientiae praecipientes, ut ce-teris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missali-bus quamtumvis vetustis hactenus observari con-suetis, in posterum penitus omissis, ac plane re-iectis, Missam iuxta ritum, modum, ac normam,quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decan-tent ac legant; neque in Missae celebratione aliascaeremonias, vel preces, quam quae hoc Missali con-tinentur, addere vel recitare praesumant. Atque uthoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut reci-tanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscien-tiae scrupulo, aut aliquarum pcenarum, sententia-rum et censurarum incursu, posthac omnino se-quantur, eoque libere et licite uti possint et valeant,auctoritate Apostolica, tenore praesentium, etiamperpetuo concedimus et indulgemus. Neve Prae-sules,Administratores, Canonici, Capellani et aliiquocumque nomine nuncupati Presbyteri saecula-
res,
aut cuiusvis Ordinis regulares.ad Missam aliter,quam a Nobis statutum est, celebrandam teneantur:neque ad Missale hoc immutandum a quolibet cogiet compelli, praesentesve litterae ullo unquam tem-pore revocari, aut moderaxi possint, sed
 firmae
 sem-per et vatide in suo exsistant robore, similiter statui-mus et declaramus. Non obstantibus praemissis, acconstitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac inProvincialibus et Synodalibus Conciliis editis ge-neralibus, vel specialibus constitutionibus, et ordi-nationibus, nee non Ecclesiarum praedictarum usu,longissima et immemorabili praescriptione, non