Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more
Download
Standard view
Full view
of .
Save to My Library
Look up keyword
Like this
1Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Epistula ad SEEC Sodales Mittenda

Epistula ad SEEC Sodales Mittenda

Ratings: (0)|Views: 370|Likes:
Published by Óscar Ramos Rivera

More info:

Categories:Types, Reviews
Published by: Óscar Ramos Rivera on Nov 05, 2011
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/05/2011

pdf

text

original

 
Legione, die 9 mensis Iulii a. D. MMXISalvete omnes amici sodales foventes curantesque Societatem nostram HispanamStudiorum Classicorum qui estis!Moderatoribus Societatis apud nos consultis probantibusque eorumque sub nomineagens multorumque aliorum sodalium opinionem sententiamque sequens eo audaciae processi,ut universis vobis hanc emittam epistulam, quae eo tantum tendere videtur, ut liberrimo animoomnibusque ambagibus soluti sincerissimam dilucidamque aperire nostram sententiampossimus. Qua enim de re talia faciendum fortasse requiratis: en itaque argumentum, de statunostrae Societatis deque ratione sive methodo eius administrandae utrum optimum nunctemporis sit necne disputandum est.Plurimi enim inter nos, si rumoribus in dies frequentioribus credendum est, evadunt quicredant res ad Societatem melius efficaciusque solito pertinentes faciendas, dummodo anteoculos illud ponamus nostros, quod rarissimi nunc temporis sunt qui sessiones conveniantfrequententque, cuius rei variae diversaeque afferri solent causae:Prima autem inter alias causa, ut videtur, illa est reputanda, quae ad rationem inargumento materiamque sessionis constituendis adhibitam pertinet: non satis constare quodiscrimine sive iudicio argumentum cuiuscumque sessionis instituatur, qua de causa hicprofessor profestrixve neque ille acroasim habiturus selectus sit, cur denique orator sivepraelector de hac re neque de unaquaque alia locuturus sit. Melius autem efficaciusque si anteaargumenta idonea aptioraque unicuique nostri, quantum fieri potest, apertissima haberes, siitaque oratorem ad rem, neque in contrarium, dispositum haberemus.Quid autem de indole origineque oratorum dicamus? Nonne apud nos ei sodales peritidoctioresque sint tales, qui optima utilissimaque et narrare et communicare magno usi omnibusvaleant? Quae ergo alios eosque remotos arcessendi diuturna est necessitas?Sed iam oppugnatores, neque immerito, conclamare audimus!: et quomodo, dicite -inquiunt- argumenta illa eaque oportunissima praecognoscere a vobis valeamus, ei qui nunquamverbum ullum neutro sensu proferre vultis? Deos deasque omniscientes nos esse habetis -prosequuntur illi- qui mentes vestras ad placita cognoscenda penetrare possimus?Habemus ergo mea sententia, ut patet, rem sat vexatam sedulo tractandam
disputandamque…
 Secunda autem causa illa esse creditur, quae ad naturam speciemque sessionumhabendarum pertinet: multi ergo opinantur nos non solum acroases auscultare aut proferre, aliasquoque utiles iucundasque res facere debere: quin experientiam nostram, academicam dico,apud discipulos ortam coram sodalibus aperiamus? quin seminaria instituamus quaedamsimplicissima, quibus res utiles communicare inter nos possimus? quin denique prandia autcenas, aliave simillima, una agamus, optima quae usum atque consuetudinem agendiconiungendique est occasio?Iam ad tertiam venimus causam, quae ad frequentiam sessionum celebrandarum sivetempore in sessionibus celebrandis seligendo posita est. Multi ergo opinantur sessiones quasduas unoquoque anno celebrare solemus, ad vitam sodalium tam congruentes semper non esse.

You're Reading a Free Preview

Download
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->