Welcome to Scribd, the world's digital library. Read, publish, and share books and documents. See more ➡
Download
Standard view
Full view
of .
Add note
Save to My Library
Sync to mobile
Look up keyword
Like this
3Activity
×
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
De Compendio Sessionis Apud Sodales Legionenses

De Compendio Sessionis Apud Sodales Legionenses

Ratings: (0)|Views: 893|Likes:
Published by Óscar Ramos Rivera

More info:

categoriesTypes, School Work
Published by: Óscar Ramos Rivera on Dec 01, 2011
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See More
See less

12/07/2013

pdf

text

original

 
 
Legione in urbe, ante diem VI Kalendas Decembres a. D. MMXIMaurilio Pérez praeside, professor cathedrarius linguae Latinae in Universitate Legionensinecnon moderator probationis Latinae maturitatis, quam vocant, qui est, superiore die 24 mensisNovembris, die nempe Iovis, coetus ad rationem eius probationis moderandam siveconcinnandam Legione celebratus fuit.Quem conventum duas fere per horas perductum, quindecim sedecimve sodales idemquemagistri magistraeve nostrae linguae convenerunt, qui quidem sodales rogati a magistroconcinnatori (venia verbo sit) singulas scripserunt chartulas, quibus variae de optimaprobationis nostrae faciendae ratione opiniones sententiaeque, quas aperuerint, continentur.De opinionibus eis compendium sive sumarium si quis cognoscere velit, infra videat1.
 
Sunt imprimis, inter quos Maurilius ille supra dictus cathedrarius maxime est reputandus,paucissimi secundo continuato anno sententiam suam aperientes, qui credant IuliumCaesarem optimum aptioremque auctorem discipulis discipulabusque proponendum nonesse: scriptorem eum technicum esse neque revera historicum habendum, cuius ab scriptispulcherrima Latinissimaque quae sint exarata, vel a Cicerone illo maxime laudata, nihilaliud nisi rationes grammaticas dilucidare valeas, nulla fere alia re ad cultum atquehumanitatem, ad placitum hominis hodierni informandi exstante, qua discipulidiscipulaeque praesertim edoceri informari delectari possent.Sed statim illi iam reclamantes perplurimi audiuntur: sane Caesarem auctorem modobellicum esse, sane quoque, omnes convenimus, apud eum raro quicquam praeteroppugnationes expugnationesque aptum humanitati excolendae invenires: hoc unumpraecipuum est nobis considerandum, quod discipulis tanto argumento scholari oneratistamque brevissimo spatio curriculari oppressis ille apertior expeditiorque intelligendusinterpretandusque auctor esse videtur, unde fit ut servandus necnon retinendus nobisostendatur...2.
 
Hactenus de Caesare proponendo. Quod autem ad Ciceronem attinet, sententia fuit unanimiset quasi universa ea iuxta quam eius oratio prima in Catilinam habita difficilior nimis procaptu discipulorum putanda est ex eo, quod non solum ratio syntactica implicatior solitovideatur, argumentum praesertim tales postulat notitias sive ad cultum historiamqueRomanorum sive ad rerum gestarum enodationem pertinentes ut valde sit timendum ne veloptimi qui convertere possint discipuli fere nihil revera intelligere valeant.

You're Reading a Free Preview

Download
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->