nūptiārum diem saeuō scelere uiolātam uidēs!” nūtrīx ut haecaudīuīt atque uīdit, exhorruit atque ait: “quis tantā frētus audāciāuirginis rēgīnae maculāuit torum?” puella ait: “impietās fēcit scelus.”nūtrīx ait: “cūr ergō nōn indicās patrī?” puella ait: “et ubi est pater?”et ait: “cāra nūtrīx, sī intellegis quod factum est... periit in mē nōmenpatris! itaque nē hoc scelus genitōris meī patefaciam, mortisremedium mihi placet. horreō nē haec macula gentibus innōtēscat.”Nūtrīx ut uīdit puellam mortis remedium quarere, uix eam blandōsermōnis conloquiō reuocat, ut ā propositae mortis immānitāteexcēderet, et inuītam patris suī uoluntātī satisfacere cohortātur.III Quī cum simulātā mente ostendēbat sē cīuibus suīs piumgenitōrem, intrā domesticōs uērō parietēs marītum sē fīliaeglōriābātur. et ut semper impiō torō fruerētur, ad expellendōsnūptiārum petitōrēs quaestiōnēs prōpōnēbat dīcēns: “quīcumqueuestrum quaestiōnis meae prōpositae solūtiōnem inuēnerit, accipietfīliam meam in mātrimōnium. quī autem nōn inuēnerit,dēcollābitur.” et sī quis forte prūdentiā litterārum quaestiōnissolūtiōnem inuēnisset, quasi nihil dīxisset, dēcollābātur et caput eiussuper portae fastīgium suspendēbātur. atquī plūrimī undique rēgēs,undique patriae prīncipes propter incrēdibilem puellae speciemcontemptā morte properābant.IV Et cum hās crūdēlitātēs rēx Antiochus exercēret, quīdamadulēscēns locuplēs ualdē, genere Tyrius, nōmine Apollōnius,nāuigāns attingit Antiochiam, ingressusque ad rēgem ita eumsalūtāuit: “auē, domine rēx Antioche!” et ait: “ quod pater pius es, aduōta tua festīnus peruēnī; rēgiō genere ortus petō fīliam tuam inmātrimōnium.” rēx ut audīuit quod audīre nōlēbat, īrātō uultūrespiciēns iuuenem sīc ait ad eum: “iuuenis, nōstī nūptiārumcondiciōnem” at ille ait: “nōuī et ad portae fastīgium uīdī” rēx ait:“audī ergō quaestiōnem: scelere uehor, māternam carnem uescor,quaerō frātrem meum, meae mātris uirum, uxōris meae fīlium: nōninueniō.” iuuenis acceptā quaestiōne paululum discessit ā rēge.
ait=dīcitperiērunt=mortua suntquārē=cūrsaeuus=crūdēlis, immānisexhorrēre=stupēreaudāciā frētus=audāxmaculāre (<macula)=foedāretorum=lectusscelus (gen. sceleris)=crīmenindicāre=nūntiārepatefacere=rem patentem (<patēre)facere, aperīreitaque=ergōhorreō nē... innōtēscat, timeō...utinam ignōtum crīmen sit apudaliōs!immānitās=crūdēlitāsinuītus<->libēnssimulatā mente=dissimulānsostendere=mōnstrārepius=probusgenitor=paterparies (gen. parietis)=mūrus domūsglōriāri=glōriōsē dīcereimpius torus=scelerātus lectusfruī=ūtīad expellendōs nūptiārum petitōres,ut expellerentur iī quī fīliam dūcereuellentinuenīre<->perderedēcollāre (dē+collum)=collumscelestī hominis secāre/caederesī quis=sī aliquisfastīgium portae=summa porta, parssumma portaeplūrimī rēgēs=māximus numerusrēgumundique=ex omnibus partibus/locīscrūdelitātēs exercēre=crūdēlis esselocuplēs (gen. Locuplētis)pecūniōsusattingere terram=peruenīreingressus, cum accēderetuōtum=id quod uolumusfestīnus=celeritergenus rēgium=familia rēgumortus (<orīrī)=nātusrespicere=uidērenōstī=scīsscelere uehor=scelus mē uehitmāternam carnem uescor=carnemmātris edōacceptā quaestiōne=postquam