Certaminis quinti argumentum
In annum MMXII proponentur interpretandi et commentandi loci ex.
Dialogorumlibris IV
Sancti Gregori Magni
excerpti.
Quomodo venia veniendi ad certamen petatur
Scholarum potestates, quarum discipuli in certamen descendere cupierint, litteras formalesscribent ad modum exempli quod ex his sitibus excerpi potest:ww w.liceobeccaria.it vel
.Litterae, ex quibus cognoscantur alumnorum nomina, domicilia, aetates, classesque,quibus est quisque eorum adiunctus, ad sedem scribarum Certaminis, apud Institutumnomine Caesaris Beccarianuncupatum, mittendae sunt, ut inferius italice exponitur:
Segreteria del concorso Europa Latina, presso lil Liceo Classico “Cesare Beccaria” – via Linneo 5 – 20145 Milano: segreteria scolastica Tel.
: 02.344815 – Fax: 023495034 – e-mail:certamen@liceobeccaria.it
Litterae, sive per cursum publicum, sive teleisographo, sive via electronica missae, intradiem Lunae, XXI aprilis mensis a. MMXII ad Certaminis Scribarum sedem sunt afferendae.Litterae, quaecumque post diem praestitutam erunt allatae vel imperfectae relictae,reicientur.
Quando et ubi celebretur certamen
Petitores, tessera sui fidem faciente praediti, die Saturni, Maji mensis V, a. MMXII, hora IX,ad sedem lycaei a Caesare Beccaria convenient, ut rite excipiantur; tum negotiis confectis,in auditorium confluent, ubi ab hora X ad XIV periculum facient sui.
De arbitris et praemiis
Praemiis honestabuntur primi duo qui ex utroque periculo superiores discesserint, proutarbitrorum collegium sine provocatione judicaverit. Certaminis arbitri delecti sunt JulianaBoirivant, quondam doctrix apud lycium Mediolanense ab Homero appellato eademquepervestigatrix apud societatem compendiariis litteris ANSAS-NTL expressam; JoannesGiolo quondam doctor aput licyum Vicentinum a Pigafetta; Anna Postiglione, quondamdoctrix apud lycium scientificum Vicentinum a Paolo Lioy; Egnatius Roi, doctor apudlycium classicum Modetinum a Bartolamaeo Zucchi; quibus arbitris praepositus estMaximus Gioseffi, litterarum latinarum in Atheneo Mediolanensi doctor.Qui superior inter omnes discesserit, praemio quingentum eurinummorum honestabitur;qui autem victori proximus in certamine fuerit, trecentos eurinummos accipiet.Praemia die Solis Maji mensis VIII, hora XI tribuentur.Siquis plura rescire voluerit, adeat sane Certaminis Scribarum sedem.Dabat Brixiae die XV Decembris mensis anno MMX Maurus Bortolotto, Consortii deEuropa Latina moderator.
Add a Comment