Welcome to Scribd. Sign in or start your free trial to enjoy unlimited e-books, audiobooks & documents.Find out more
Download
Standard view
Full view
of .
Look up keyword
Like this
16Activity
0 of .
Results for:
No results containing your search query
P. 1
Albanix et septem parvi Pumili

Albanix et septem parvi Pumili

Ratings:
(0)
|Views: 1,584|Likes:
Published by Ángel Luis Gallego
Adaptación del cuento de Blancanieves en Latín para Lingua Latina Per Se Illustrata
Adaptación del cuento de Blancanieves en Latín para Lingua Latina Per Se Illustrata

More info:

Published by: Ángel Luis Gallego on Jun 08, 2012
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as DOC, PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/30/2014

pdf

text

original

 
Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas BajasÁngel Luis Gallego Real
ALBANIX ET SEPTEM PARVIPUMILI
Fabula ad librum ‘LINGVAE LATINAE’ accommodata*
SCAENA PRIMA
Scaena in cubiculo Reginae veneficae agitur. Regina manu speculum loquenstenet. Ea speculum interrogat:
REGINA
Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?
SPECULUM
Tu es, o Regina, pulcherrima inter feminas!
Regina laeta est. Postridie iterum speculum interrogat 
REGINA
Parve specule, parve specule, quae est femina pulcherrima in regno?
SPECULUM
Iam tu non es, o Regina, quia nasus tuus foedus est et lineammargaritarum non habes; nunc pulcherrima inter feminas est Albanix!
REGINA
Quid est? O speculum improbum! Irata sum! Nasus eius tam formosusest quam meus! Et non solum lineam margaritarum in collo habeo sedanulum quoque in digito medio! Ubi est venator? (
clamat
) Venator,ego te adesse iubeo!
Venator intrat
VENATOR
 
Salve, Regina!
REGINA
Salve, venator! Nonne sum pulcherrima? Quia hoc improbum speculumverum non dicit.
 
Id putat Albanivem, filiam regis, mei viri, pulchrioremquam me esse!
VENATOR
 
Stultum est speculum, Regina. Id parvi facit, minime audi
REGINA
Tace, venator. Necesse est Albanivem mortuam esse. Age, eam vehe insilvam et caput eius amputa. Affer mihi cor Albanivis!
 
VENATOR
(Perterritus)
Iam abeo. Imperia tua pareo. Vale, Regina!
REGINA
Vale, venator!
Venator exit. Lux occultatur et Regina quoque exit 
.
 
Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas BajasÁngel Luis Gallego Real
SCAENA SECUNDA
Nunc scaena agitur in obscura
 
silva. Intrant Albanix et venator.
VENATOR
 
 Age, veni mecum, Albanix. Necesse est me iuvare. Hodie in silva ovemnigram quaerere debemus, quia lupus procul ab ea non est.
 
ALBANIX
 
Tecum venio et te iuvo, care venator. Aspice, hic multa lilia sunt. LiliaReginae multum placent. Ei haec lilia carpere volo!
(Venator gladium brevem et levem sumit et eum ponit supra caput Albaniviscarpientis lilia. Tunc consistit)
VENATOR
(ad se)
O me miserum, haec puella non solum pulchra sed etiam bonaest. Imperia Reginae parere mihi non convenit.
(ad Albanivem)
 Albanix, curre, fuge, noli manere! Regina tuum cor in hoc sacculo vult!
ALBANIX
Quid dicis, venator? …Nonne Regina est proba femina?
VENATOR
 
Inmo Regina est improba, Albanix. Te necare vult. Fuge per silvam, dumaprum venor et ei eius cor affero. Sic Regina putat te mortuam esse.
ALBANIX
Ego sum perterrita! O tempora, o mores!
VENATOR
 
Curre, Albanix, fuge!
 Albanix fugit et errat per silvam. Lupus ululat.
SCAENA TERTIA
 
Albanix et septem parvi pumili
Departamento de Griego IES Vegas BajasÁngel Luis Gallego Real
Scaena in silvae alia parte agitur. Albanix et pumili.
ALBANIX
 
Quam tristis et sola sum! Cur Regina me vult necare? Id nescio.Reginam metuo, quia ea venefica est et me defendere contra veneficiumeius non possum. Etiam pes dolet, ergo sub hac arbore paulumconsideo.
 
Intrant pumili
PUMILUS PRIMUS
 
 Aspicite, amici, pulchram puellam in silva. Salve, virgo!,Cur parva puella est sola in media silva? Quo ambulas? Vere pater etmater tua quaerunt!
PUMILUS SECUNDUS
Sed… cur ploras, puella? Puellae tam formosae plorarenon convenit. Quod est tibi nomen?
ALBANIX
 Albanix sum. Erro per silvam quia mei patris uxor, mea noverca,improba est et me necare vult. Fessa sum, et domum redire nonpossum!
PUMILUS TERTIUS
Noli timere, Albanix. Nobiscum veni ad nostram villam.Nec vallum nec fossa illic habemus, sed fortes sumus et pugnis tedefendemus si ea impetum facit!
PUMILUS QUARTUS
 Age, Albanix, desine plorare et surge ex terra. Si vis,potes cibum nostrum domi parare.
ALBANIX
Id volo, cari amici. Sed pes dolet… Nonne in lectica portare potestis absilva ad vestram villam?
PUMILUS QUINTUS
Certe, Albanix! Tu et tu, pumili, ponite ante lecticam, et tuet tu, post lecticam!
Pumili afferunt lecticam et Albanix ad eam ascendit. Deinde Pumili lecticam portant 
PUMILUS SEXTUS
(
quod ‘Grunniens’ appellatur,
m
urmurat dum ambulat cum lectica
)
 Albanix est pulcherrima, sed crassissima quoque!
PUMILUS SEPTIMUS
 
Sed domus nostra prope est. Cur non canimus?
OMNES PUMILI
(
laeti canunt 
)
Non via longa est ad villam, ubi Albanix nostra Regina pulcherrima est 
SCAENA QUARTA

You're Reading a Free Preview

Download
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->