P. 1
Latinus

Latinus

|Views: 6|Likes:
Published by Matteo Rossetti
ooo
ooo

More info:

Categories:Types, School Work
Published by: Matteo Rossetti on Apr 27, 2013
Copyright:Attribution Non-commercial

Availability:

Read on Scribd mobile: iPhone, iPad and Android.
download as PDF, TXT or read online from Scribd
See more
See less

11/23/2014

pdf

text

original

Versioni Ulisse e Polifemo. Ulixes ad Cyclopem Polyphemum, Neptuni filium, pervenit.

Huic responsum erat ab augure Telemo ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Hic in media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur. Qui, postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam apponebat. Qui Ulixem cum sociis inclusit, sociosque eius consumere coepit. Ulixes cum videret eius immanitati atque feritati se resistere non posse, vino, quod a Marone acceperat, eum inebriavit, seque Utim (Nessuno) vocari dixit. Itaque cum oculum eius trunco ardenti exueret, ille clamore suo ceteros Cyclopas convocavit eiusque e spelonca preclusa. Illi, credentes eum deidendi gratia dicere, neglexerunt. At Ulixes socios suos ad pecora alligavit et ipse se ad arietem; et ita exierunt. (Igino) Il cavallo di Troia. Achivi cum per decem annos Troiam occupare non possent Epèus monitu Minervae equum mirae magnitudinis ligneum aedificavit et in eum intraverunt Menelaus Ulixes Diomedes Thessander Sthenelus Acamas Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt: «Danai Minervae dono dant» castraque transportaverunt apud Tenedum. Id Troiani cum viderunt hostes fugisse putaverunt. Priamus rex, ut Troiani in arcem Minervae equum ducerent, imperavit feriatique magno opere ut essent edixit. Vates Cassandra autem cum diceret inesse hostes inaudita fuit. Postea equum in arcem cum stafuissent et ipsi notu lusu atque vino lassi obdormissent Achivi ex equo discedere potuerunt et portarum custodes occiderunt sociosque receperunt et Troiam occupaverunt. (Igino) Timoteo Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. Hic a patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus. Fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae. Multa huius sunt praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit; in quo oppugnando superiori bello Athenienses mille et CC talenta consumpserant, id ille sine ulla publica impensa populo restituit; adversus Cotum bella gessit ab eoque mille et CC talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione liberavit. (C. Nepote) Morte di Cesare Ex his causis conspiratione in eum1 facta, cuius capita fuerunt M. Brutus et C. Cassius et ex Caesaris partibus Dec. Brutus et C. Trebonius, in Pompei curia occisus est XXIII vulneribus occupatumque ab interfectoribus eius Capitolium. Oblivione deinde caedis eius a senatu decreta, obsidibus Antoni et Lepidi de liberis acceptis coniurati a Capitolio descenderunt. Testamento Caesaris heres ex parte dimidia institutus est C. Octavius, sororis nepos, et in nomen adoptatus est. Caesaris corpus cum in campum Martium ferretur, a plebe ante rostra crematum est. (Periochae di Livio) L’incipt degli Annales di Tacito Urbem Romam a principio reges habuere2; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus3 sumebantur. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem (cessit sottointeso=passò), Lepidi atque Antonii arma in Augustum cesserunt, qui4 cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt.5 (Tacito) Bisogna resistere alla vecchiaia. Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum (est)tamquam contra morbum sic contra senectutem; habenda (est) ratio valetudinis, utendum (est) exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum (est) ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex, intentum enim animum tamquam
1 2

in eum contro Cesare Habuere = habuerunt 3 ad tempus secondo periodi stabiliti, a termine 4 qui che 5 ATTENZIONE alla resa dei neutri plurali

arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. (Cicerone) . verebantur liberi. sed etiam imperium in suos: metuebant servi. Tenebat non modo auctoritatem. vigebat in illa domo mos patrius et disciplina. carum omnes habebant.

You're Reading a Free Preview

Download
scribd
/*********** DO NOT ALTER ANYTHING BELOW THIS LINE ! ************/ var s_code=s.t();if(s_code)document.write(s_code)//-->