You are on page 1of 5

invitat ad

CONVENTVM LATINVM XIII VINDOBONENSEM DE LAVDIBVS


DIEBVS 18. - 21. MENSIS SEPTEMBRIS 2013 FVTVRVM

QVI INSTITVETUR AB:

INSTITVTO PHILOLOGIAE CLASSICAE POSTERIORISQVE

LATINITATIS VNIVERSITATIS VINDOBONENSIS

ACADEMIA SCIENTIARVM AVSTRIACA

L.V.P.A. - LATINITATI VIVAE PROVEHENDAE ASSOCIATIONE e. V.

VEREIN ZUR FRDERUNG DES LEBENDIGEN LATEINS e. V.

HOC ALF VINDOBONAE CONVENTVS HABEBITVR ANNO: HVC,

LAVDIS LINGVAE SVNT QVI AVIDI, VENIANT!


pepigit Gerardus Alesius, poeta Vindobonensis

De conventu
Conventus Vindobonensis, qui mense Septembri tertius decimus habebitur, ab Academia Latinitati Fovendae (ALF) Romana instituetur, cui consociationi anno 1967 conditae imprimis linguam Latinam in vitam revocare eamque tamquam lingua nostri temporis uti propositum est. Quam ob rem conventus Academiae, qui fere quinto quoque anno instituuntur, nonnisi Latine aguntur: acroases audiuntur Latinae, participes inter se Latine colloquuntur. Ex anno 2010 Academia a professore Vindobonensi Curtio Smolak regitur, vicepraeses autem professor Theodericus Sacr Lovaniensis creatus est. Usque adhuc habiti sunt duodecim conventus, quorum proximus anno 2009 in universitate studiorum Ratisbonensi fuit. Hic autem primus habebitur in Austria. Conventum instituendum curant: Prof. Dr. Kurt Smolak, Praeses Academiae et Professor Universitatis Vindobonensis kurt.smolak@univie.ac.at, (0043) 14277 419 21 Mag. Barbara Dowlasz, Praeses L.V.P.A.e, doctoranda et magistra Vindobonensis barbara.dowlasz@interia.eu, (0043) 676 311 6707 Si plura de conventu scire velis, utere hac inscriptione: ALFCongress-Vienna@univie.ac.at Inter professores doctoresque ad conventum invitatos, quorum acroases audientur, i.a. sunt: Sigridis Albert Anna Elissa Radke Andreas Fritsch Theodericus Sacr Caietanus Gantar Aloisius Miraglia Curtius Smolak et alii Inter Maecenates nostros, quorum ope fieri potest, ut conventus hic instituatur, i.a. est: SODALITAS, Associatio Philologorum Classicorum Austriaca Thomas Lindner Thomas Pekkanen Terentius Tunberg

Francisca et Gaius Licoppe Milena Minkova

Deversorium
Participes conventus pernoctare possunt in deversorio Academia Hotel, Pfeilgasse 3a, 1080 Wien, http://www.academiahotels.at Quo in deversorio diebus 18-21 mensis Septembris pretiis diminutis praenotata sunt nobis conclavia unius, duorum et trium lectorum. Omnia conclavia habent balneum. Qui antea Vindobonam venturus sit, vel conventu finito mansurus, ipse adeat telephonice sive litteris electronicis deversorium: +43 1 40176 55, reservation@academiahotels.at

Pretia
Conclave unius lecti Conclave duorum lectorum Conclave trium lectorum EUR 140 EUR 100 EUR 90

His pretiis ientaculum inclusum est; neque inclusa est autem stips conventus neque excursio Carnuntina!

Stips conventus Excursio Carnuntina (21.9)

EUR 60 EUR 25

diminutum* EUR 35

Participibus terris orientalibus (olim a communistis rectis, id est Polonia, Bohemia, Slovacia, Slovenia, Rutenia etc.) oriundis pretia minora instituta sunt: Conclave unius lecti Conclave duorum lectorum Conclave trium lectorum EUR 130 EUR 90 EUR 80

His pretiis ientaculum inclusum est; neque inclusa est autem stips conventus neque excursio Carnuntina!

Stipem conventus Excursio Carnuntina (21.9)

EUR 50 EUR 22

diminutum* EUR 30

De cibis (prandiis cenisque) participibus ipsis curandum est!

* Pretium diminutum solvere licet studiosis et discipulis.

Programmatis prima adumbratio


die Mercurii, 18. Sept. 2013 12:00-16:00 16:45-18:30 salutatio et receptio participum in atrio deversorii inauguratio et salutationes in aula theatrica Academiae Scientiarum Austriacae; acroasis festiva die Iovis, 19. Sept. 2013 9:00-10:30 10:30-11:00 11:00-12:30 12:30-14:00 14:00-15:30 15:30-16:00 16:00-16:45 17:00-20:00 acroases intervallum acroases prandium acroases: duae sectiones intervallum acroasis: duae sectiones lustratio Musei Historiae Artium in aedibus universitatis studiorum

die Veneris, 20. Sept. 2013 in aedibus Universitatis studiorum 9:00-10:30 10:30-11:00 11:00-12:30 12:30-14:00 14:00-15:30 15:30-16:00 16:00-18:15 acroases intervallum acroases prandium acroases: duae sectiones intervallum acroases: duae sectiones

die Saturni, 21. Sept. 2013 in aedibus Universitatis studiorum 9:00-10:30 10:30-11:00 11:00-12:00 12:15-18:00 acroases intervallum acroasis finalis, conclusio conventus excursio Carnuntina cum prandio

Fieri potest, ut programma mutetur!

De nominibus dandis
Qui conventui interesse velint, mittant schedulam infra adiunctam ad nos sive via electronica: ALFCongress-Vienna@univie.ac.at sive cursu publico ante diem 29. mensis Iulii 2013!: ALF-Congress Vienna Institut fr Klassische Philologie, Mittel- und Neulatein Universitt Wien Universittsring 1 1010 Wien, STERREICH

Stips, pretia conclavium et excursionis ante diem 29. mensis Iulii 2013 in hunc computum transferenda sunt: Prof. Dr. Kurt Smolak BKAUATWW IBAN: AT85 1200 0007 0120 5338 BIC:

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Conventui XIII Vindobonensi diebus 18-21.9.2013 Academiae Latinitati Fovendae interesse volo
Titulus, Praenomen, Nomen: Munus: Inscriptio cursualis, terra: Inscriptio electronica / E-Mail Numerus telephoni / Fax: Volo conclave: Quocum in conclavi esse velis? Excursioni Carnuntinae (21.9.2013 - de pretiis vide supra): interero non interero 1 lecti 2 lect. 3 lect. nullum

________________________________________ urbs, dies, subscriptio

Rate