DE DISTRACTI AMBVLATIONE (Ioannis Rodarii fabella) Mamma, ambulaturus sum.

Etiam i, Ioannes, sed intentum animum habe ut viam transis. Bene est, mamma. Vale, mamma. Semper tam distractus es! Ita, mamma. Vale, mamma.

Ioannellus contente exit et per primum viae tractum animo attendit. Saepe restat et se tangit. - Totusne sum? Sic est – et solus ridet. Et tam contentus intentum animum habitu est ut ad saliendum velut passer aggrediatur, sed postea in admiratione rapit inspiciendo ad venditionem exposita, autocineta, nubes, et velis nolis calamitates incipiunt. Quidam homo, comissime, eum admonebit: - Sed, ut quam distractus es! Vide, iam manum amisisti. - Eheu, sic vere est. Ut quam distractus sum! Ad quaerendum manum aggreditur et vacuum vasculum contra invenit. Vacuumne vere erit? Videamus. Et quid intra erat antequam vacuum esset ? Ex primo die non semper vacuum fuerit… Ioannes manum quaerere obliviscitur, deinde vasculi etiam obliviscitur, nam claudum canem inspexit, et, ecce, ut claudum canem assequatur antequam angulum convertat totum bracchium amittit. Sed iam non attente considerat, et currere perseverat.

Quaedam bona femina eum vocat: - Ioannes, Ioannes, tuum bracchium! Vah, non audit. Patientiam, - bona femina dicit. – Suae matri id feram. Igitur Ioannis matris domum adit. - Domina, hic sui filioli bracchium habeo. - O, istum distractum! Ego quid magis faciam et quid magis dicam nescio. - Eheu, scitur, sic omnes pueri sunt. Paulo post altera bona femina advenit. - Domina, pedem inveni. Ioannisne erit? - Etiam suum est. Eum propter calceum cum foramine recognosco. O, quam filius distractus mihi sorte cadit! Quid magis faciam et quid magis dicam nescio. - Eheu, scitur, sic omnes pueri sunt. Altero paulo post quaedam vetula advenit, postea discipulus pistoris, deinde quidam traminis vector, et tandem quaedam emerita magistra, et omnes ferunt aliquod Ioannis fragmentulum: crus, aurem, nasum. - Sed, puerne distractior quam meus esse potest? - Eheu, domina, sic omnes pueri sunt. Ioannes tandem pervenit, super unum crus saliens, sine auribus neque bracchiis, sed ut semper contentus, ut passer contentus, et sua mater caput agit, eum iterum componit et ei osculum dat. -Quidquid deest, mamma? Bonusne fui, mamma? - Etiam, Ioannes, vere bonus fuisti. (Haec fabella e lingua Italica in Latina a Mariló Limo traducta est)

Related Interests