Page 1 of 3 - Jungerman’s 1605 Latin Summary of the Plot of Longus’s Daphnis and Chloe

Summarium Libri Primi Auctor in Lesbo insula picturam amatoriam conspicit elegantissimam, eamque quatuor libris describere adgreditur. Mitylenes in Lesbo (ubi tota haec fabula agitur) situs depingitur. Lamo caprarius, capella suam sequutus, forte invenit puellum expositum una cum crepundiis preciosis: tollit, educit, nominat Daphnin. Biennio post Dryas opilio suam quaerens ovem, in antro Nympharum reperit puellam pari fortuna: educat et vocat Chloen. Dryas atque Lamo somnio viso illos expositos simul ad pascenda pecora foras emittunt. Hi laeti ludibundive agunt. Ibi hircum insectatus Daphnis incautus cadit cum illo in foveam lupae capiendae paratam; sed vivus et sanus extrahitur. (Desunt aliqua de osculo (ut est coniicere) & initio amoris.) Dorco bubulcus petit Chloen a Dryante sibi uxorem; verum frustra. Lupina igitur pelle velatus insidiose illam rapere satagit. Sed a canibus pessime accipitur. Daphnis & Chloe varie inter se afficiuntur. Enarratur a Daphnide fabula palumbis. Denique Tyrii piratae populabundi invadunt agros et abstrahunt simul Daphnin. Dorco moribundus relictus, Chloen supervenientem et inopem consilii, donat mirabili fistula, cuius inflatu boves abducti naves subvertunt, et sic cum Daphnide emergunt incolumes; piratae vero submerguntur. Tum Dorconem sepeliunt, et consueta repetunt. Summarium Libri Secondi Vindemia celebratur. Post ad pastum redeunt Daphnis et Chloe. Supervenit ipsis Philetas bubulcus, deque Cupidine et amore sermonem habet longum. Amor inter ipsos crescit. Interim Methymnai iuvenes sui oblectandi veniunt in agros Mitylenaeos, et venatui, aucupio, et aliis voluptatibus indulgent. Navem, amisso rudente, vimine alligant litori. Vimen rodit capella. Navis plena argenti et opum venti vi abripitur. Methymnai irati autorem inquirunt, et nacti Daphnin male multant. Advolant rusticani ad opem ferendam. Philetas constituitur iudex. Accusat Methymnaus. Respondet Daphnis. Datur lis secundum Daphnin. Vi agentes tum Methymnai a rusticis accepti fustibus se in fugam dant. Reveniunt domum, publice de iniuria illata (falso re exposita) conqueruntur. Methymnai statim Bryaxin strategum cum

Page 2 of 3 - Jungerman’s 1605 Latin Summary of the Plot of Longus’s Daphnis and Chloe

decem navibus movere iubent contra Mitylenenses omnium inscios. Agunt, ferunt obvia quaeque Chloen simul, et celeriter abnavigant. Daphnis, hoc cognito, mori vult. Eum solantur Nymphae. Pan immittit terrorem (qui graphice describitur) Methymnais, et ducem eorum in somnis monet, reducat statim Chloen. Paret dux, et sic ad Daphnin laetum laeta illa revertitur. Agitant ferias Pani, advenitque Philetas. Lamo narrat fabulam de fistula. Philetas fistulam suam artificiosissimam dono dat Daphnidi. Daphnis et Chloe inter se amatorium iuramentum coniurant. Summarium Libri Tertii Mitylenai illa direptione hostili comperta Hippasum ducem cum copiis terrestribus contra Methymnaos mittunt. Sed res componitur. Hyeme se disiungi aegre ferunt Daphnis et Chloe. Daphnis ut eam videat profectus quasi aliud agens Dryantis ante casam aucupium exercet. Introducitur a Dryante, et Dionysiis celebrandis interest. Vere exorto rursus sua pastoralia repetunt. Daphnis ignarum se amoris exercendi dolet. Lycaenium callide eum decipit. Daphnis, praeternavigantibus nautis, edissertat Chloae fabellam de Echone. Proci multi et divites Chloen ambiunt, Dryante partim eorum petitis adnuente. Daphnis vehementer contristatur, utpote pauper omnino et omnium rerum egenus. Verum Nympharum ope invenit crumenam argento refertam. Dat hoc Dryanti et habet sic pactam Chloen; praeter, quod Lamo, cum servus sit Dionysophanis, dominum hunc suum dicit exspectandum, ut ille ratum habeat. Daphnis donat Chloae eximium pomum. Summarium Libri Quarti Conservus quidam Lamonis nunciat mox dominum adventaturum. Amoenus hortus amoene describitur. Lamo omnia ut niteant curat, itidem Daphnis et Chloe. Eudromus quam mox dominus sit adfuturus indicat. Lampis bubulcus iratus quod frustra Chloes expetiisset nuptias, iratum illis reddere et acerbum dominum avidus, noctu hortum turpiter vastat, inobservatusque abit. Lamo cum suis die insequenti miseras querelas fundit. Eudromus iterum advenit, quo adscito in medium consulunt. Mox venit

Page 3 of 3 - Jungerman’s 1605 Latin Summary of the Plot of Longus’s Daphnis and Chloe

Astylus minor herus cum parasito Gnathone. Et Astylus promittit se iis veniam impetraturum a patre ob horti damnum. Gnatho homo praedicator Daphnidi vim inferre nequidquam conatur. Venit mox et Dionysophanes dominus cum uxore Clearista, qui inter alia, visit capellas, ubi Daphnidis mirabilem fistulandi artem admirantur. Gnatho Astylum rogat ut abducat secum Daphnin in urbem, suae nempe libidinis explendae, idque obtinet. Audit clam omnia Eudromus, aperitque Daphnidi. Ibi Lamo tempus esse ratus, Dionysophani omnem rem denarrat, quomodo Daphnis qua inventus, qua educatus. Dionysophanes et Clearista re accurate perpensa tandem inveniunt eum esse suum filium. Igitur magno omnium gaudio recipiunt; et Dionysophanes explicat cur exposuerit. Adventant rusticani gratulabundi. Chloe interim pecora pascens queritur sui oblitum Daphnin. Rapitur a Lampide. Hoc ubi comperit Daphnis, solus lamentari incipit. Audit Gnatho latens et Chloen liberans Daphnidi adfert, inque gratiam recipitur. Mox Dryas Chloes casum pariter exponit. Eam abducunt secum in urbem. Ibi in convivio apud Dionysophanem Megacles Mitylenensis agnoscit eam suam filiam. Mox nuptiae rure Daphnidi et Chloae celebrantur. Source: Gothofredus Jungermanus, Longi Sophistae Pastoralium de Daphnide et Chloe Libri Quatuor, Hanoviae, MDCV. An electronic edition of this book is available in Google Books.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful