You are on page 1of 12

AD EXERCENDUM

Gerundio y supino
Imperator militibus signum pugnandi dedit, ut celeriter procederent.
Ars litterate scribendi rara est. Litterate scribendo discitis.
Per Deum, audiamus eum et eamus ad sedendum; bonum est audire eum (Inghetto Contardo
Disp. 6, 1). Eram natura sitiens cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores
hominum (Erasmo Gerontologia, ed. Reclam p. 40).
Orator est, ut ait Cato, vir bonus et dicendi peritus. Rhetorica est bene dicendi scientia in
civilibus quaestionibus, ad persuadendum iusta et bona (Isidoro, Etim. 2, 1).
Maceror interdum quod sim tibi causa dolendi (Ov. Acontius Cydippae 127).
Preterea, videmus quasdam bestias que secundum figuram suam ordinate sunt ad nocendum
(Felipe el Canciller Summa de bono, p. 143 Wicki).
Pompeius nuntium misit narratum eam rem. Legati Caesaris nos oratum appropinquant.
Legati sociorum adventabant auxilium postulatum. Hollandi cibum captatum emittuntur
(Relación del viaje de de Weert, p. 15). Ad nocendum potentes sumus.
Missus mercatum ab suo adulescens patre / Emit atque adportat scita forma mulierem (Plauto,
Merc., argum. 1; recordar que es acróstico).
Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae (Ov. Ars am. 1, 99). Huc ipsi potum venient per
prata iuvenci (Virg. Buc. 7, 11). Aeneas ac Dido venatum abeunt (Carolus Ruaeus, Argumentum).
Nunc ille geminus qui Syracusis habet / hodie in Epidamnum venit cum servo suo / hunc
quaeritatum geminum germanum suum (Plauto, Men. 69-71).
Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret
et iret venatum (Hist. septem sapientium, Bibl. Aug.).
Lusciniae vox est suavis auditu. Castigat ridendo mores comoedia. [“Quando el buen archángel
la ovo castigada”, Berceo, S. Dom. Sil 685] Tu videris foedus, foedus, turpis visu (Crocus
musicans). Veni mecum lusum (Regulus, 21; el Pincipito dice a una zorra).
Incedit quaerendo virum: tum denique fontem / Merlinumque videt (Vita Merlini 144-145).
Unus homo nobis cunctando restituit rem (Enio, en Cic. De sen. 4, sobre Q. Fabio Máximo).
Multi iuvenes cotidie in Academiam conveniebant Platonis sermones auditum.
Polyphemus duos socios Ulixis arripuit et –mirabile dictu!ferus devoravit.
Quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est (Macr. Sat. 7, 16, 2). Vince obsequendo
potius immitem virum (nodriza en Sén. Oct. 177). Turpe quidem dictu, sed, si modo vera
fatemur, / vulgus amicitias utilitate probat (Ov. Pónt. 2, 3, 7-8).
Gutta cavat lapidem, non vi sed saepe cadendo (Ov. Pónt. 4, 10, 5 dice: Gutta cavat lapidem,
consumitur anulus usu; al parecer, en la Edad Media se creó: Gutta cavat lapidem, non vi sed
saepe cadendo. / Sic addiscit homo,non vi sed saepe legendo).
Obsecramus te: redde nobis possessiones nostras, redde coniuges et liberos nostros Romam cum
exercitu nobiscum petendo (refugiados romanos en Britania le piden a Constantino que ataque
Roma; Geoffrey de Monmouth Hist. reg. Britannie 79).
Ludendo loquimur. Loquitur sic sepe iuuentus (Pamphilus 173).
Sed saevior ignibus Aetnae / fervens amor ardet habendi (Boecio Cons. 2, 5). Sed modus orandi
qui sit prius ordine dicam (Virg. Geórg. 4, 537). Die 17. Capitaneus de Weert (quod iam
omnibus opsoniis consumptis, solis iusculis victitare cogerentur) pisces captatum in littus
excurrit (p. 26 de Weert). Nunc etiam nando dominae placuisse laboro / atque oculis iacto
bracchia nostra tuis (Ov. “Leandro a Hero” 95-96; oculis tuis p. ser de fin: “for you to see”).
Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, / quae finis standi? (Virg. Aen. 5, 383-384).
Nam mox inter prandendum pax, fides, ius hospitale rumpitur, suosque omnes alios trucidant,
alios obtruncant, alios carceri tradunt (Cosmas de Praga Chron. Boem.1, 34; Mescon, dux
polaco, mata a Boleslao III). Faciendi plures libros nullus est finis (prov. Tomado de
Ecclesiastes 12, 12).
Has [nutrices] primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur (Quint. 1, 1, 4).
Mens humana apta est ad plurima percipiendum (Spinoza, Ética II, proposit. xiv). Procedit [i.e.
sacerdos] ad benedicendum cineres in vase aliquo super Altari positos (Feria IV Cinerum).

1

En. Hoc audito. Milites. nolens. Quicquid id est. devicto mortis aculeo. Me duce carpe viam (Dédalo a Ícaro. Quam bene Saturno vivebant rege! (Tibulo 1. 2). Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha. Priamus] / cingitur ac densos fertur moriturus in hostes (Virg. cum ingentem audivi sonitum hominum clamantium. id est dubitans. civ. Romani non longe a castris cum impedimentis processuri erant. Brev. De agone christiano 1). Uxor mea anulum gemmis ornatum emit. Praebetur origo / per cinerem. « puerum / istum habeas / dic.Rom. Hospites. multa ignorans. Cum his versare qui te meliorem facturi sunt (Sén. Ad Att. Ov. 510511). hercule. Legati ad regem descenderunt veniam petituri (los Mazagae. / arida modo pumice expolitum (Catulo 1). Datis osculis / maritus illi / « de quo ». Mane facto. 49). quas bellum populo Romano facturus comparaverat. Copiis in urbem revertentibus. pueblo de la India. iudicium est factum. 208). Copias in urbem revertentes laeti salutabimus. gessit. fugit hiemps (Pentadio De adventu veris 1-2). Zephyrisque animantibus orbem / iam tepet Eurus aquis: sentio. Cui dono lepidum.). quid agam nec quid acturus sim scio (Cic. Scipione absente. civ. 1. 2. negans. Dies irae. Salvius. Caesar apud milites contionatur (César. Quibus rebus cognitis. “Qua fronte ad templum Domini iturus sum? Qua facie visurus sum sacerdotes Dei? Quid facturus sum?” Et haec dicens cogitabat occultare se et dimittere eam (Ev. 1. a Alejandro. Sentio. moritur te non pereunte senectus (Claud. AD 1041: Northmanni duce Harduino Langobardo primum invadunt Apuliam cum exercitu magno et forti (Breve Chronicon Northmannicum). canis domesticus Argus agnito domino repente moritur (Wolf. Milites incolas libera pabulatione prohibituri erunt. pauca intelligens. 205). 2). nihil dixit. Ille vero flexis genibus imperatorem salutavit (“Sex Guidonis labores”. ubi 2 . 161-162). Hector Aeneas Alexander exercitum educunt (Dares Frigio 21). Mateo 10. novum libellum.. affirmans. Aen. urbs non capta est. 35). / cuncta stricte discussurus! (Dies irae). reges et principes communi consilio decreverunt Vbetam obsidere (Vázquez de Parga p. Med. Ad Lucil. 7). Marco Aurelio). Deseror amissis regno patriaque domoque / coniuge. plauserunt. 7). Incolis fortiter pugnantibus. quod existat). 7. 2. unde est illud ducis adloquium: ‘Prandeamus tamquam ad inferos cenaturi’ (Isid. 10).. Scipio absens damnatur. Urbem captam hostes diripuerunt. Proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam. 8. audacia hostium attonitus. Quinto Curcio. inquit. 11). 3. 3. 10). aperuisti credentibus regna caelorum (Te Deum). Eos omnes incolumes dimissuri sumus. del Ps. barbaris diu resistebant. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes. 1. Impraesentiarum editionem meorum carminum sum praeparaturus scientificam apparatu critico instructam. Fénix. Summaria 17). Bell. 8. res feliciter gestae sunt (Eutr. aut extrema / patieris. « De puero niveo »). G. vallo defensi. Urbe capta hostes discesserunt. Urbs capta ab hostibus direpta est. Gallo canente spes redit. Participio futuro activo Inutile ferrum [scil. 102-103). Corona victoriae non promittitur nisi certantibus (S. Percussis anguibus isdem / forma prior rediit genetivaque venit imago (Ov. arte ancillae delectati. Met. Quantus tremor est futurus. 20. Tu. eo principe. fustibus verberatus. Ad aulam cum accesserunt. » (Carmina Cantabrigiensia.Participios y ablativo absoluto Ego sum res cogitans. 330-331). Incolae fortiter pugnantes urbem servaverunt. Etim. Mercator. rege Numidarum. omnes obviam ibunt. Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit (César De b. Acceptis mandatis. 10). / aegris salus refunditur (Himno Aeterne rerum conditor). fugit hiemps. Ad te scripturus eram. Ias. dies illa / solvet saeclum in favilla: / teste David cum Sibylla (Dies irae). Contra Germanos. qui nobis omnia solus erat (Ov. Sed en! Sorore comite. in fossa exanimatus iacebat. timeo Danaos et dona ferentis (Virg. Ag. imaginans etiam et sentiens (Cartesius. nunc genitor venit (Mozart Apollo et Hyacinthus p. De Deo. volens. De reliquo neque. si nobiscum foedus facient. / quando judex est venturus. 2. Met.

Boum quidem terga non ad onus accipiendum sunt facta. Sisinnium comitem dirigam ad ultionem exercendam (Hrotsvitha¸ Pass. 123. Odas 1. Omnia. 20). 11). “De excellentibus mulieribus. arte regendus Amor (Ov. libr. Weishaupt in epistula ad nos missa).pagina mea in Aranea] ad linguam Latinam provehendam (Gero P. nunc pede libero / pulsanda tellus (Hor. 10. Gaff. Hérc. Chioniae et Hirenae p. 55). ecl. 1.). Luc. et Goffridus Comes obsedit Panormum. Ars 1. 4). Animalium quoque utilitas admiranda est. 356). Uso impersonal y uso unipersonal Assibus hic bibitur (graffito pompeyano). 1. Rutuli ad oppugnandum. 1). 1. Iliacis temporibus non ture supplicabatur (Plinio 23. summam scientiam consecutus erat. Omnia. Iacobus filios suos in Aegyptum mittit ad emendam annonam sed filium minimum natu secum retinet (Epit. Sat. 4). 6). In Verr. te quam primum certiorem faciam (nuntius personal de Thomas Lindner. 7). 71). Hist. Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis (Tà Biblía).). Fortibus contemnenda est mors. Fortiter pugnandum est cum patria in periculo est. Frater mihi est exspectandus. 37). atque homini ars colendorum agrorum data est. 16). 7. habla Teseo. Acriter pugnatum est. Non est laudandus vel amandus avarus amator (Guillaume de Blois. 100). 2. 267. Tellus colenda est: paelices caelum tenent (dice Juno en Séneca. 4). quae reus dixit. Aliud nomen quaerundum ’st mihi (Plauto Anf. Quaerenda est oculis apta puella tuis (Ov. adapt. Sacr. 1072. arg. Est pagina [scil. quae opus erunt. Hércules furioso 5). 4. Discenda virtus est (Sén. 28. en Silesia). Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt (August. 296 Brev. Oppeln. Venit de Hibernia […] praedicaturus verbum Dei (hablando de San Columba. vobis praebiturus sum (Epit. civ. Venitur in eum locum quem Caesar delegit (César Bell. Terra ad vitam hominis tolerandam universa praebet. Sacr. Rom. 3. Argumentum Aeneidos 2). vobis sunt credenda. X Aeneidos).). sagittis reliquisque telis pugnabatur (César Bell. edificant Pragam (Cosmas de Praga Chronica Boemorum 1. Aen. aparentem. In Verr. 1. quod Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus est. Arte levis currus. civ. Beda. 553). Troiani ad defendendam urbem redeunt (Charles de la Rue. Orandum est ut sit mens sana in corpore sano (Juv. se refiere al umbral.). Vivitur parvo bene (Hor. et cepit eam (Breve Chronicon Northmannicum). In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus. que quiere matar a Lico). consulturus oraculum Apollinis (Ruaeus. fur. 44). iudices. 4. Agapis.apparuerit. Fil. cum serenat (Min. Aeneas navigat in insulam Delum. Ventum erat ad custodie portam. Alda 259). Ad hauriendum sanguinem inimicum feror (Sén. 636. Continuo itur in antiquam silvam et reperto dato signo in predicto loco urbem. glor. en checo práh). Itur in consilium (Cic. fulminat. civ. Ars 1. Nobis exercendum est corpus ut valeamus. Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis (Policraticus p. 3 . autor de Lyra Latina). Gerundivo LVPA (siglas de Latinitati Vivae Provehendae Associatio). In rebus adversis aut dubiis sperandum est. 4). 104. 148 Florio). Maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt (Aulo Gelio 15. 79-80). Ab hora tertia bibebatur (Cic. 3. Disce ut semper victurus. 7.. 9. Etim. Félix 32. 26). Sapienti non laudanda est ira. Sermo 2 De Epiphania. eorum autem collum iugo sustinendo idoneum est et humeri validi sunt ad aratra trahenda. Pugnatur comminus armis (Virg. Missi sunt ad Antonium persequendum duo consules. cum tonat. Refertur etiam de rege Iuba.. tocius Boemie domnam. Idem Robertus Dux cum exercitu navali vadit ad capiendam Siciliam insulam. 327 Fontán). 1. Hist. Ferro via facienda est (Liv. quae multum ad Europam efflorescendam attulerunt” (tít. Pythagoras. 2. fulgurat. Narrandum est ita ut breviter atque aperte loquamur (Isid. 4. palabras de Sosia). Sát. Omnia hominum causa facta sunt. Hist. Sic quotidie utrimque eminus fundis. Gaff. del Seminarium Opoliense IV. Pansa et Hirtius (Eutropio. 4). vive ut cras moriturus. ut socius sit atque amicus (César Bell. quia nemo vult latere quod didicit (Macr. Nunc est bibendum. Oves ad nostra corpora tegenda lanam praebent. p. austríaco. Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas / si ad auscultandum vostra erit benignitas (Plauto Mil. 84). 2.. Quid igitur nobis faciendum est? Num argumentis utendum in re eius modi? (Cic.

identidem in causis quaerere solebat cui bono fuisset (Cic. Bibl. “Et tibi sit curae Troicus hospes” ait (Ov. s. 46).1487). p. 29. Imperativos en –to y –tote. Genitivo + sum Sapientis est mutare consilium. nullius nisi insipientis in errore perseverare. Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam (Ov. Rom. 4. Annis centenis aut ultra vivitur illic (Galfridus de Monumeta. p. Greg. VitaMerlini 916 . de una trag. 4. 33). 5.). Estote parati. Dativo posesivo y compuestos de sum Sulmo mihi patria est (Ov. Paris Helenae. 30 %). Pauperis est numerare pecus. L. et accipietis regnum aeternum (Apócr. 1. 17). Iam penitet eum olim pugnasse contra Cesarem (Cosmas de Praga. Ire per hanc noli. 1.624-704. Philippo. desconocida). de oratoribus 9).qua itur in Poloniam (Cosmas de Praga Chronica Boemorum 2. 4. Esto bono animo. est enim frater noster (Epit. patriae prodestis. cuando dos naves quedaron solas en el Océano Austral). Si boni estis. 105-108). Est enim ingens ei [scil. 4. C. miseret paenitet pudet taedet – interest Paenitet me culpae meae. 23). 30). Walker. 297). Me miseret tuae condicionis. Credulitas damno solet esse puellis (Ov. Aug. 21). porque por allí habían salido los trescientos Fabios). Agr. 41). 18. p. Brev. Sex. habla de las abejas). si apud te Agamemnon aut Iason diserte loquitur? (Dial. Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente. Id patiamur onus quod non mutare valemus. quisquis es: omen habet (Ov. / et munire favos et daedala fingere tecta (Virg. Fuit regi Bozrae filius unus et amabat eum sicut animam suam (Historia septem sapientium. madre de Evandro.1469c. Helene Paridi. Nolite interficere puerum. Rosc. palabras de Casandra a Hécuba. In Verr. –Prosit! –Tibi quoque. Id ad famam tuam interest. Hom. Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ef 5). Sacr. Helene Paridi. Filipo. Capitaneo de Weert haec desertio magnae aegritudini erat (de Weert. habla Píramo). Mea interest. mei piget (Cic. Sapientis est ordinare. Doble dativo Cui bono est.. Hist. Neque me militum neque vos ducis paenituit (habla Agrícola sobre la campaña militar. Sed timidi est optare necem (Ov. Fasti 2. Fast. 46). 178-179. de Siria . 1. Id multum interest regis. 202 (se refiere a La Puerta Carmentalis. Cuiusvis hominis est errare. Ars am. Cassius ille. 119). Hist. apud Lauram Gibbs. Antíoco. 12). Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere” (Gn 27. praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit (César Bell. Post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum (Epit. Caesar refectis legionibus subsequitur. Tác. relata cómo San Columba ordenó a Nessium no atacar a un fiel. Sacr. 10 in Evangelia. 49). sed non persistere. filius Demetrius redditus est (Eutropio 4.. Grandaevis oppida curae. 3). civ. 66.. de Macedonia . Disticha. Sat.). Boem. Mea mater. Aut faciem mutes aut sis non dura necesse est. p. saepe / Optimus est portus vertere consilium (Michaelis Verinus (c. Anseres Romanis saluti fuerunt. 4 . Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant (S. II a. Chron. Vergilio] cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas (Macr. Met. Agrapha. por Carmenta. quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat. 2. 419). Qui genitor sobolem castigat. diligit illam. 249). Trist. 115. quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio. en Laura Gibbs). Geórg. Omnibus iste ceteris Siculis odio est (Cic. 10. habla de una isla llamada Fortunata). 3. tui me miseret. 289-290). Hoc mihi laudi est (Rasquin). Div.. / est patris ut gnatos quos amat arte regat (Anton Moker. Errare est hominis. imperativos con nolo Salus populi suprema lex esto.. 41). 80). p. Nocte latent mendae vitioque ignoscitur omni (Ov. 15). c. 1. Noles ultra progredi nec hominem tangas (St Adamnan. / Lis est cum forma magna pudicitiae (Ov. era de mala suerte. / ferre quod impositum est est sapientis onus (Anton Moker.

Unde animadvertere debes.. Quaeso ut ignoscatis (Cic. C. Mehercule!. Adde huc quod e carcere effugit (Rete dedit). ibique hostium copiae. orthographia] docet quemadmodum scribere debeamus (Isid. 6). Sextus effecit ut Caesar cum copiis in Galliam mitteretur. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus. ne forte sacer tot ab ignibus aether / conciperet flammas longusque ardesceret axis (Ov. eoque loco reliquae hostium copiae mihi se dederent. 17). 9. Etim. ego incredibilia in proximo proelio perficiam. Accidit autem ut Othini filius. Mirabatur Cato quod non rideret haruspex (Cic. Populum Romanum non tantum metu liberavissem. 1.Miles gloriosus Si mihi fortuna adsit. Quod rex in urbem regressus est nobis mirabile videtur. Nisi dei consilia meis actionibus noceant. 43). 3). Nescio quid faciam. Tamen. Experiri enim volo num vitae rationem mutaturus sit. Etim. verum etiam eius potentiam auxissem. 14. Scire ex vobis volo ovumne prius extiterit an gallina (Macr Sat.-Séneca. 18. 3). formas verborum] ostendimus quid agamus (Isid. Sed timuit. iamdiu hostes vicissem. Aen. si imperium mihi contra consuetudinem hodie deferretur. Tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures. Sane gaudeo quod te interpellavi (Rete dedit). exploratoribus praemissis. brujería. Athenienses optabant ut athletae victores in patriam regrederentur. Tunc. 254-255). habla el diablo). Delphos sciscitatum est profectus.. Arcis oppugnatione relicta. Tum Quintus metuebat ne res publica Pompeii incuria proderetur. Ev. Vale (Ad fam. “Iphigenia Taurica”). Idus). 41. Cavallo). 5 . 1. 27). Si mihi detur facultas pugnandi in primis ordinibus. Haec scripsi vobis. ad pugnam incitatae. 2. et veritas in nobis non est (1 Jn 1. 14. Vtilitas iubet ut taceam (Vitalis Blesensis. quos ibidem susceperam. quod Circum numina inmunda possideant [Isid. Dionysius mulierem interrogavit cur tam benigna erga se esset. ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam (1 Jn 5. 14). Per has [i. 7. Etim. sed qualibus stude (Ps. 16. e. 7. Sat. 13). Nec latet extremos quae vis circumrotat orbes (Edmond Halley on Newton. 16. Vale (Ad fam. de Cecina 10). Dic mihi quid agas. 1). Proverbios 8). nosmetipsos seducimus. de Pedro 13. pericula subeam maximosque labores perferam. fama mea usque ad gentes extremam Asiam incolentes perferatur. 7). Aulularia 449). trans amnem ad montes cum nonnullis cohortibus pergerem. legiones ad amnem adducerem. 3]. Panem bonum fert (Graffito pompeyano. Tecum delibera quid sequaris (Macr. Timeo vero ne ducum invidia tantam spem impediat. 9). si ab initio potestatem mihi mandavissent. Gesta Danorum 3. Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent (Mc 6. Lesbia. Non quam multis placeas. Certabant urbem Romam Remoramne vocarent (Enio. alia quidem ratione res administrarem. Orestes furiae cum exagitarent. Christiane. Tu nosti quia semper te timui et omnes pauperes curavi (habla Salomé. sint satis superque (Cat. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras (Virg. repellerentur ac plane funderentur. 28).. Haec disciplina [scil. 4). Interea ego iam intellexeram a quibusdam Indis. 2. Iulium Polybium aedilem oro vos faciatis. Utinam consules audivissent ingenium meum esse praestantissimum. 8). Quaeris quot mihi basiationes / tuae. quomodo huiusmodi provincia insula quidem erat (Christophori Columbi Epistula de insulis nuper repertis). quis tandem modus esset aerumnarum (Higino. 606). Saepe accidit ut erremus. Nannae corpus abluentis aspectu sollicitatus. Def. Proposiciones sustantivas Tunc cantabunt letius / angelorum chori: / “Sit Deus propitius / huic potatori” (Archipoeta Estuans intrinsecus). Balderus. An. Imperavit ne abirem. Volo ut dones mihi animam tuam (Carlo Ginzburg. 1. infinito amore corriperetur (Saxo Grammaticus. Met.

quia de aere prius terrae culturam exercebant (Isid. Quid faciant leges. ibi aquilae. recuso (Ov. quia iusta rogamus (habla la madre en el Carmen de martyrio Maccabaeorum 37). Homo probus veretur ne deorum invidiam moveat. 17. si pater aeger erit. / ne pereat. in omnibus consulere ac favere curavit (Beda. de los 600). Considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus (Cic. quod antea fecimus. Tiro 8). Caeli. ab illa [scil. ecl. mala humana circumstrepent (Sén. timuerunt valde et sua sponte se Almo duci subiugaverunt eo quod audiverant Almum ducem de genere Athile regis descendisse (Anonymi.. mi Tiro. Etim. sequamur. 588). non errant. 82. 2.. ded. Saepe pudor impedit ne peccata fateamur.. Credo. quia carnibus horruit uti / et sibi cognatum credidit esse suem (Vitalis Blesensis. Magistri.. Idus). Superat quoniam fortuna. non vos implorarem ut mihi detis pecuniam. 6 . 6). incaedua silva virebat (Ov. Hic. Non ego ne pecces. nostrae sentiat artis opem (Ov. Valent.Sed quaero utrum aliquis sit post mortem sensus an nullus (Ambrosio De ob. ubi sola pecunia regnat? (Petr. Itaque quantum possumus. Condicionales Dummodo sit dives. Humiles semper timent ne a potentibus opprimantur. tam magnam curam vitavisset. At siquis male fert indignae regna puellae. Fortuna] resiliamus (Sén. Infanda timeo : ne mea genitor manu / perimatur (Sén. 2. 82. P.. Non possumus impedire quin alii a nobis dissentiant. 12. Aulularia 65-66). Am. 22-23). Timeo ne cadam. Rem.. 1. Londres. a Christopher Wren). 3-5). En. Luc. ut vires tibi reficiantur. 6. fama tua in patria crescet. ergo mundus perpetuus (Felipe el Canciller p. Locativas y cuantitativas Tunc fratres ceperunt navigare acriter pre gaudio. Valla p. Motu autem existente. Flaco. non per imbres (Isid. Hasdrubal magnopere verebatur ne in Italiam serius veniret. quia mente carent (Just. quandoque rescinderes (L. erit generatio et corruptio continua. 14). 6). 12). El diablo promete sanar a uma señora). Ars 2. cum motus sit continuus et materia indeficiens. Fulsere quondam candidi tibi soles. 43). 9) audientes adventum eorum. 3. 310). / cum ventitabas quo puella ducebat / amata nobis quantum amabitur nulla (Catulo 8. 17. Odi Pythagoram. quantum vires eorum poterant sustinere (Sanctus Brendanus 21). Etim. Si tam longinquum iter feceris. Serere autem vocatum. agmina ferro / dura metam (Meleagro a Jasón en Val. quaeso. 5. Hist. numen. 2. Edipo 15-16). Si caelum nautae intente observant. rey de uno de los reinos ingleses. Si sapiens tum fuisset. 48 ed. Vereor ne me persequatur (Ap. de Tiro 4). quia hoc sereno caelo faciendum est. En ego te quocumque vocas sequar. Lector. Ecclesiae rebus. a ppios. 2). brujería. / quoque vocat. Audi. Timuisti ne pactum. Ego eam sanabo in termino quindecim dierum. barbarus ipse placet (Ov. 1). adepti eam accusant. Vercingetorix Gallos hortatur ut communis libertatis causa arma capiant. nota a Od. Causales Praeterea testamentum facere non possunt impuberes. Ubi cadaver. Senectutem ut adipiscantur omnes optant. 14. Fast. dummodo me adores et dones animam tuam (Carlo Ginzburg. quantum valuit. Cura. Aratio dicta.. 243). vertamus iter (Virg. Fictio naturam imitatur. 276). Sclavi vero ‘habitatores terrae’ (Josué 2. Quacumque te abdideris. Sat. circumspice (en St Paul. Wicki). Arg. 15-16). quia absurdum (falsamente atribuida a Tertuliano). Servis praeesse poteris. fave. Institutionum 2. cum sis formosa. Non obstat amicitia quominus amicum reprehendamus. Laborat quantum potest. Habitat ubi vult. quia nullum eorum animi iudicium est. ubi nunc Roma est. Quicumque peccat metuit ne peccatum palam fiat. Si omnia quae amisi manerent. item furiosi. Luc. Gesta Hungarorum 12). quantum potest. si monumentum requiris. quia ignoras quaestionem (Ap. 3. 4). 670-671). habla de Eodbaldo. Non est igitur dubium quin hic versus damnandus sit (Victor Bérard.

p. 91. / Diceret ut moesto carmine triste vale (Giovanni Andrea Vinacci. 38). haud umquam queant / nisi morte tristi nostra finiri mala. Oct. quamvis est rustica. Sat. / ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax (Ov. continuo sanitatis beneficio potietur (Muerte de Pilato). 38).-Séneca. noluit. Polymetron. Cleomenes. tametsi multa scit. Parte stat inde dextra Michael Gabrielque sinistra. Cappella Palatina. Si tenerem quam cupio / in nemore sub folio. tamen in publico esse non audet. Vir doctus. mortem peto (Ap. Toleranda quamvis patiar. Pollio amat mostram. / i procul et longas carpere perge vias (Ov. excitatus ad Laidis famam. quamvis firmis retinebere vinclis. Pónt. 390). Exitus hic artis medice. protinus eger eris ) Vitalis Blesensis. Aulularia 41). ut per eam Indiae fines vastaret (Eutropio 8. 3. sicuti tua fides et meus pudor postulat (Cic. paucos cum Alexandro conferre possumus. musam (Virg. Fam. Silvius excessurus adit tum limina Lidae. 10). Domini nunc caede madebit [scil. Helene Paridi 107). sicut bonus vir uxorem. ne frigore laedantur (Cic. 13). In Mari Rubro classem [Traianus] constituit. 14. 3). Commendo tibi hominem. Silvius excessurus adit tum limina Lidae. 84). accessit ut et ipse famoso amore potiretur (Macr. Quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignem / si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? (habla Crises en Ilias Latina 34-35). Div. cuius formam tunc Graecia mirabatur. 1527-1566. Quam laeti essemus si nunc nobiscum maneretis! Et. Tu tantum. ita et populi. ob. In hoc incumbe. 436). Ut desint vires. Credo ut intellegam. 2. 5. In Verr. tela] parata tuo” (Johannes Fabricius Montanus. Aulularia 127-128). 1. 211). Finales Gallinae pennis fovent pullos. Si te vidissem. Buc. 13. tamen est laudanda voluntas (Ov. Demosthenes. ut libentius audias quam loquaris (Ps. 100-101).. Idus). si nulla subest aemula. 58). 4. Ut sint di. Concesivas Quanquam duces Romani magnis victoriis hostes saepe superaverunt. quo firmiore animo in proelium prodeatis (César Bell. 213-214). Comparativas Bona uxor virum laudat. potest fieri ut nulla ab eis divinatio generi humano tributa sit (Cic. includit se domi (Cic. ensis]. Proverbios 9). / oscularer cum gaudio (Carmina Burana “Veris dulcis in tempore”). abside centrale). ut iam dixi vobis. 3. De Wilhelmo Thellio elegia 93-94). Discipuli Epicuri. Met. 1910. voluptatem summum bonum esse duxerunt. quamquam nox erat. (Sén. 92. Meum est propositum / in taberna mori. / ut sint vina proxima / morientis ori (Archipoeta. Dura minus ledunt.“Ipse peremissem si natum” Thellius inquit / “exitio fuerant illa [scil. Socrates e custodia effugere. si sunt communia (Vitalis Blesensis. 3. Cleómenes era un amigo de Verres). Ars. ne hoc pateat mei genitoris scelus. Rationem consilii accipite. Itaque. primus de mille fuisses (Ov. multa tamen se nescire sentit. Ut sunt principes. quanquam potuit. Estuans intrinsecus). Rem. si quid male sentis: / accede ad medicum. et patris macula in gentibus innotescat. 7 . Ergo huius aspectum si dominus tuus devote intuebitur. civ. ut maiestati sint deservire parati (Palazzo dei Normanni. / diceret ut moesto carmine triste vale (Giovanni Andrea Vinacci. am. 79). 86). Construit inde sibi seu nidum sive sepulchrum: / nam perit ut vivat. Multa ceciderunt ut altius surgerent (Séneca Luc. de Tiro 2). languet amor (Ov. se tamen ipsa creat (Carmen de Ave Phoenice 77-78). Polymetron p.

Romani. 1. Res evenit sicut sagacissimi ducum providerant. Consecutivas Tanta vis est probitatis. Cum sororem tuam videro. ire licet accubitum (Plauto Men.. Ut primum ver redibit. Summaria 16). Quotiensque puer miserabilis “eheu!” / dixerat. 30. Tam iratus erat ut loqui non posset. fugerit invida aetas (Hor. Haec ubi dicta dedit. ut audivit quod audire nolebat. 2. Pellantur nubes animi. epistulam ei referam. Prandium. Cum tu in lecto dormiebas. 3. Sex. ut Servius definivit. / ubi lubet. haec resonis iterabat vocibus “eheu!” (Ov. vegetat dum spiritus illa (Geoffrey of Monmouth. tanta commotio populi fuit. Minervae numine iuvenis redditus. Ita res se habebant antequam in Siciliam veni. In civitate illa nemo tam demens fuit ut non deos magnis cum honoribus coleret. irato vultu respiciens iuvenem ait: “Nosti filiae meae nuptiarum conditionem?” (Ap. ut non saepe fallatur (Sén. Institutionum 1. Ulixes a filio pater agnoscitur (Wolf. statuerunt exercitum augere (Nepot. Nemo habet tam certam in beneficiis manum. / dum aer est Serenus (“Terra iam pandit gremium”). omnes tacebant. Tirio 37). 495-496). Nam quotiens foras ire volo.. is es Anfímaco. ut iussisti. 114-115). Dum haec geruntur. inter cives tuos iucundam vitam ages. Paene domum pervenerat. Rara tamen menda facies caret: occule mendas. ut istud dicam (Cic. Aeneas exurgit. vitium corporis abde tui (Ov. quae nata sunt. Cumque tardaret obstetrix. Hakam agunt etiam contumaciorerm et minaciorem quam solent quotiens contra Australianos decertant (John Lee. quindecim homines Curioni adsenserunt. ut in domo sua nec vir nec femina remansisset (Ap. Agricola. Rosc. omnes senatores ad se produci iubet. Asphaltite lacu Iudaeae corpora mergi / nequaquam possunt. Tota urbs plena erat militum cum princeps appropinquaret. Non sum ita hebes. Ad Luc. / quaque potes. Postquam is finem fecit. Romae Catilina cum sociis coniurationem facit. Tusc. Idus). ius ac potestas in capite libero ad tuendum eum. De divin. Ita erat domi severa disciplina ut nemo admitteretur. 11). 261-262). Dum loquimur. Postquam in certamina ventumst. 2011). 367-368). Sic vita hominum est. Met.. me retines. Idus). Cum in urbem redieris. Talis est rerum natura ut omnia. qui propter aetatem se defendere nequit. Cum ad oppidum imperator accessisset. de Tiro 4).Est autem tutela. eo tempore nos in agris laborabamus. arbores hominibus nova folia offerent. 13). Cum Athenae florerent. Sabinae. occidant. 81). Cum igitur hec et alia prophetasset Merlinus. in speluncam introivit Ioseph (Liber de infantia Salvatoris 70). pueri mulieresque. magnitudinem facinoris perspexit. quid negoti geram (Plauto Men. Od. magnis cum lacrimis dixerunt se esse causam belli. 1). manus tendentes. Vita Merlini 1215-1216). Fuit Cimon tanta liberalitate ut numquam in hortis suis custodem imposuerit. hijo de Príamo que quería seguir con la guerra). quam rem agam. lenibus mitibusque dictis Amphimacho repugnant (Dares Frigio 37. ambiguetate verborum suorum astantes in admirationem commovit (Geoffrey of Monmouth Historia regum Britannie 118). rogitas / quo ego eam. Temporales At ubi dictum est et Antinagoras princeps hac voce in foro clamavit. 7 nov. pacem petebant. Ita soli cum sunt. Tanta vis dicendi in eo inerat ut inimici eum admirarentur atque timerent. cum duas clades in Hispania accepissent. Caesar. bacam quoque sese visurum putat (Cic. habla del: cui bono?). nimia libertas libertatem miscuit. revocas. postquam silentium factum est. ubi lucescit. Ars 3. Rex. ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere (Cic. cum subito latrones ex insidiis eruperunt (cum inverso). Alexander. cum Clitum interfecisset. iure civili data ac permissa (Just. ut eam vel in hoste diligamus (Cic. hic curatumst. cum florem oleae videt. 16). 8 . Cum senatus decrevit. / protinus in medium procedit maximus Hector / Graiorumque duces invictis provocat armis (Ilias Latina 575-577).

/ semper honoratum (sic di voluistis) habebo (Virg. allaudae implent. Hannibalis exercitus apud Zamam deletus est ab Scipione. sine tristitia est (Séneca Luc. nuntios suos ad ducem Arpadium premiserunt. Relativas sustantivadas. 9). Auctores istorum flagitiorum a magistratibus punientur. homo est (adapt. qui vivit in illa (Ov. 85. Séneca. 26). Male aliis imperat. etiam in scirpo nodum quaerit (Isid. Homines quorum divitiae magnae sunt invidiam timent. Portae a fabris ornatae sunt. donec revertamur ad vos (Sanc. Dum navigassent fluvium Thyscie (Tisza). donec venirent ad locum ubi puer erat. Quod non fecerunt Gothi. Dicam quod cupio. Pulchritudo eius urbis ex qua redii me delectavit. 1.Te constanter amo. fecerunt Barberini (frase que surgió porque Urbano VIII Barberini mandó sacar i revestimenti bronzei del portico del Panteón. 45). hoc fecerunt Scoti (al parecer. Met. qui suos invadit (Cosmas de Praga Chron. Rete. 6). Illae copiae in unum locum contractae erant. adest. / donec enim spirat prospera sperat homo (Anton Moker. Qui inimicus est. quae iungant nos (“Hymnus Europae”). fueron destinados al Baldacchino del Bernini en San Pedro y a la fusión de algunos cañones para el Castel Sant’Angelo). Si diligitis eos. Legati saepe Delphos missi sunt ut oraculum consulerent. Summe Deus. Voz pasiva Dona Romanorum ab incolis laudantur. nisi fallor. ubi tu habitas. Villa quam Marcus aedificat magna est. modo plus tibi dicere nolo. Domine. Iamque dies. qui iussa domne et plebis ad virum perferant nuncii (Cosmas de Praga. Gemina teguntur / lumina nocte (Catulo 51. donec moriatur. quam viderant Magi in Oriente. qui cito dat. 17 %). Milites quibus dux praeerat magna virtute fuerunt. antecedebat eos. qui confinia regni conspiceret (Gesta Hungarorum. Qui vult decipi. incerti originis). Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit. cap. Chronicon Polonorum 1. Non est discipulus super magistrum. Quem Deus vult perdere. quam multi cives defenderant. 3. Boem. 5. Qui fortis est. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui. XI). 5). Viam. alteri monstrant viam. 11). qui vos diligunt. quae vobis est gratia? Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. 33). vitia vicerunt (Quinto Curcio 6. Homo. 1084. 17. pugnae tu dirige ferrum (Ioseph Bonsignore Cutroni Napoleoneidos I. Muro maximae altitudinis urbs munietur. / fata meae patriae. 39). cerveza sin alcohol de Heineken). Qui sine timore est. Sustine paululum. trabem autem. 97). Interea destinantur. 401). Stellae signa sunt in caelo / aureae. Romani oppidum quod oppugnaverunt deleverunt. coeli nutu qui tota coerces. 2). Haec urbs. Athleta cuius vires maximae sunt ceteros superat. 113. Vincit qui se vincit (motto de Buckler. Proposiciones relativas Legamus has sententias. et non facitis illa quae dico?” Bis dat. Luc. decipiatur. prius dementat (cf. Quicumque mortem in malis ponit. qui auditis: diligite inimicos vestros. quae in Evangelio secundum Lucam continentur: “Dico vobis. In Deum vadit. non consideras? Quid autem vocatis me: Domine. qui sibimet imperare non didicit (Vincentius. Ille dolet vere qui sine teste dolet (Marcial 1. Eorum memoria qui patriam servaverunt carissima nobis erit. Qui sibi semitam non sapiunt. p. Chron. Boem. ubi summo patris luctu excipitur (Charles de la Rue. Lib. Qui litteris studet multos libros legit. Gloria Miltiadis clara victoria augebatur. qui constituerat Papam Guibertum 9 . 11-12). sine timore est. qui gaudia salutis nuntiarent (Gesta Hungarorum 29). Qui deos timet sapiens est. 2. 49-50). Stella. quem semper acerbum. 14). Expectate hic. Ego sum qui sum (Ex 3. frase de Byron por las piraterías de Lord Elgin). Rebus in adversis bona consolation spes est. Sonus est. 20). Eis militibus qui insidias collocaverant dux praemia dedit. Quod non fecerunt barbari. Alexandrum] arma Persarum non fregerant. Quem [scil. quae in oculo tuo est. donec dominae referam (la sacerdotisa de Éfeso a Apolonio de Tiro. Gregorius Papa obsidetur Romae ab Henrico Rege. Qui bene amat bene vituperat. Aen. Intima panduntur victi penetralia caeli (Edmond Halley on Newton. Tunc communi consilio et ammonitione omnium incolarum missus est Borsu filius Bunger cum valida manu versus terram Polonorum. / donec tu dicas quid placet inde tibi (Pamphilus 185-186). non potest eam non timere. 33). a decem milibus hostium obsessa est. 24). Brend.

Caesar cum copiis hostes sequitur militibusque nuntiat magnam gloriam in pugna esse. Quod factum est. 1. / qui ego sum! (Plauto Anf. 4. Proposiciones de infinitivo Servi multum aurum argentumque perdiderunt. Item. itaque putant se iram domini non placaturos esse. 121-122). 1). Aestate pastores gregis armenta e stabulis in agros ducere scitis. 5. Audimus aves cantare. Bell. ubi illuxit. 31). Inimici mei facti sunt amici (Gesta Romanorum. Omnia fiebant ad nutum eius nec Pútiphar ullius negoti curam gerebat (Epit. Numa Romanis persuadet eos sine praeda vivere posse. ludendo saepe paratur amor (Ov. Videmus agros arari ovesque in prata educi. Sat. Discipuli in Austria Germaniaque] linguam Latinam esse ultionem tardam Romanorum. et fecit schisma in Ecclesia. Verbo fio Cives Romani tunc facti sunt Campani (Enio. habla Mercurio). qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt (Iustin. Fitque caput minimum totoque corpore parva est (Ov. 9). Salvum te in urbem advenisse gaudeo. Non licet esse vos (Tert. Maximianus Herculius in occidente. Fit silvester homo. 15). Adventus veris reditu avium nuntiatur.. 1. Gall. 367-368). quid facias? Cicero omnibus artibus studuit ut magnus orator fieret. et Siciliae a papa Nicolao (Breve Chronicon Northmannicum). Helvetii angustos fines se habere arbitrabantur. Trimphales coronae ex auro fiunt. Porro Hyrene Constantinopolitana imperatrix missis legatis ad Karolum pacem inter Grecos et Francos firmari rogavit (Otto Frinsing. Robertus comes Apuliae factus est dux Apuliae. insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam (Cic. Oet. Deum esse amorem turpis et vitio furens / finxit libido 10 . Comperi Centum vocabula computatralia habere novum situm: http. Fiat lux! Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. 25. Patere tua consilia non sentis? (Cic. Institutiones 1. 7. omnes senatores senatorumque liberos. 92). Imperator milites castra movere iussit. quod idem dicit Plato (Cic. [Domitianus] Dominum se et deum primus appellari iussit (Eutr. Filium regis fortiter pugnare nuntiatum est. Exercitatione corpora nostra fient robustiora. Agnosco victum esse chaos (Sén. 7. Raro fit ut hic puer mentiatur. saepe fit superbus. Sentimus ver appropinquare. 6 Maii AD 2007). Sperat adulescens diu se victurum esse. 1946. Vercing. Progrediebar ultra existimans aliquam me urbem villasve inventurum (Christophori Columbi Epistula de insulis nuper repertis). Sum certus me esse rem cogitantem (Cartesius.. 47). 142). Turpe est nescire puellam / ludere. Alexander filium Iovis se esse contendebat. vastari ecclesias. qua Germanos puniant (Zythophilus. Met. principes produci (scil. Iubet arma tradi. Dicunt [scil. César De b. Interea Diocletianus in oriente. In Verr. 2003).. Si unquam dives fias. iudices. 89. summum bonum oportet esse primum bonum (Felipe el Canciller Summa de bono q. 17). 1059. tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iussit (César. De divin. Apol. 217. quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse. Populus semper existimavit Numam Pythagorae discipulum fuisse.). Animadvertimus dies iam crevisse et longitudinem noctium minutam esse. An. Scimus autem similibus similia nutriri (Macr. 5. habla Alcmena sobre su hijo).. infectum fieri non potest. 6). quod existat). Qui fortuna secunda utitur. Calabriae. 4). affligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt (Baedae Hist. carta personal. Ars 3. 4). etc (Brad Walton. Noe extrahi fecit bestias ab arca (Duomo di Monreale). 23). Speramus luscinias quoque mox cantaturas esse. Geórg. 1. 6. Non excusantur. Herc. Hist. et fuit ibidem coronatus ab eo (Breve Chronicon Northmannicum). Pater ipse colendi / haud facilem esse viam voluit (Virg. Iam hirundines et ciconiae nuntiant nives abesse. 80). 1. De Deo. Cessato diluvio. Notum est Carthaginem a Romanis esse deletam. Cat. Agricolae putaverant agros multas fruges laturos esse. 4. Aegroti sperant corpora sua vere recreatum iri. civ. Vetus est haec opinio. Maxima debetur puero reverentia (Juvenal 14.archiepiscopum Ravennatensem. Vita Merlini 81). 44). “Labores Guidonis). Tun’ te audes Sosiam esse dicere. Caesar. 23). quasi silvis editus esset (Galfridus de Monumeta. 7. Sacr. Certi sumus mundum a Deo administrari. 1.

qui aut arte aut coniectura divinare videntur. 72). ut frueretur una cum filio (Cic. Umbra altioris arboris longior erit. Galli erant fortes. (“Terra iam pandit gremium”). Carmo. 5). 195-196). 1. Agr. Honesta mors turpi vita potior (Tác. homines autem. Apud Assorinos. Venus Anchisam Assaraci filium amasse et cum eo concubuisse dicitur. clementiam. Mi Radulfe. ob carminis eius vulgationem). Belgae. Deus. potionem magicam accipies! milies tibi dicebam te natum infantem in eam incidisse! (Rubricastellanus. Plurimae aliae gentes expertae sunt p. fidem me principe (Monumentum Ancyranum 32). Haec ara tuebitur omnes / aut moriere simul (Hécuba a Príamo en Aen. Cicero e villa sua regressus est. 11 . Ne respicias ditiorem te. propter noctem densiorem in mare cecidit. qui altissimus in Sicilia esse dicitur. 33). 523-524). Nonnulli populi Romanorum clementiam experti erant. sobre Carmona). Spatiari dulce est / per loca nemorosa. Valentior omni fortuna animus est (Sén. etiamsi multa fallant eos. Fedra. Comparativos y superlativos Apud Romanos Plinius doctior ac peritior habebatur. Usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae [i. agitantur. Carthaginienses Gallis erant fortiores. Omnia Romae venalia esse scribebat Sallustius (Bell. sic in hac posse falli (Cic. Equidem sic arbitror. sed respice pauperiorem te. Nullo modo. Croatia oriundus. optime fecisti! Gratias tibi iteratas denuo agere velim labore tuo valde gavisus. guarda de portada de Asterix). Quid enim mundo praestantius? (Apul. 1. “Anchisa”). Marcus Cato Pompeii partes bello civili sequebatur. Sanctius his animal mentisque capacius altae / deerat adhuc (Ov. 76-77). Vetus Sopena. Iug. bonitatem lamentantur (Dares Frigio 28). 180). 2. Numquam fortior vir Romae fuit. Miserere mei. Idus). Is est quem omnes admirentur. Tempore non longo loquitur sapiencia surdo (Pamphilus 183). esse tamen divinationem. / dulcius est carpere / lilia cum rosa. Pilum longius quam gladius erat. Fél. / qui conantur / ut utantur / premio Cupidinis (Carmina Burana “Ecce gratum”). praeclarius est quam Chrisae simulacrum. Thoma (A Thoma Lindner. Iouis Olympii simulacrum praeclarissimum est. Met. Modo ferro durior / est. quem non mollit Venus. qui in montem Aetnam. R. Non est minimum in humanis rebus minima negligere (Vincentius Chronica Polonorum 2. Verbos deponentes y semideponentes Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia (Te Deum). 4). quae est longe firmissima totius provinciae civitas (César. uxori] legat. Discipule. secundum magnam misericordiam tuam (Ps 50. Egloga I 74). Hic me manente.e. Argivi in castris Palamedis scientiam. 55). Vulpes est callidissima omnium animalium. Simplicitas et amor fulvo est pretiosior auro (Bartolomej Boskovic. Nihil Roma maius. Vale. / qui non est igne plenus. auxilium Romanorum petiverunt. ne in Deum pecces. “De divitiis”). Nec mireris. quorum agros Treviri populabantur.(Sén. / rex omni rege / beatior es (Mozart Apollo et Hyacinthus p. Sole oriente domo profecti sumus. ut in ceteris artibus. De divin.. ex quo procreavit Aeneam (Higino. Gracior in mundo te michi nulla manet (Pamph. 32. Summaria 18). Nihil est virtute pulchrius. Is servus. Romani autem omnium erant fortissimi. De mun. omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham. et inde grates Deo redde (Pedro Alfonso. Romani milites erant omnium validissimi. 1). Quae est domestica sede iucundior? (Cic. Mox hortantibus et praemium ponentibus procis iusto certamine luctantur (Wolf. 22). Div. / dulcissimum est ludere / cum virgine formosa (“Terra iam pandit gremium”). fugerunt (Higino. p. 98. “Deucalion et Pyrrha). 33). Corpus autem vivum manifestum est quod es nobilius corpore non vivo (Aquinas I q3 a1). Obelix. si deum non vides: vento et flatibus omnia impelluntur. / vobis favente. / et saxo frigidior. Cato ingressus est cubiculum et sibi ipse mortem conscivit. plurimos Homeri locos imitaberis.. et sub oculis tamen non venit ventus et flatus (Min. vibrantur. aequitatem. 4). Luc. Defensa de Cecina 12). maiore devotione colitur Chrysas quam Apollo.. Calchas ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est (Cic. cum factum est. 1. ut Catilinam accusaret. seu Thoma Tiliano. quod nos diluvium vel irrigationem dicimus. 2). Cataclysmus. Gloriantur / et letantur / in melle dulcedinis. Quis est potentior nostro duce? Sapientissimi homines saepe optimi sunt. quem excitaverunt amici eius.

AD 2016 cum inferis certe colloquar] Desunt dies 289 ad AD 2016. ad AD 2015. 264 ad Adventum Dni.[Hoc. 12 . Iter Catamarcae (seu Tandiliae) solummodo in mente mea est. 284 ad Nativitatem Dni.