Evangelium secundum Ioannem 1, 1-8.

1



1. Ev opyn nv o ioyo·. |oi o ioyo· nv ¬po· ¬ov ûtov. |oi ûto· nv o ioyo·. 2
ou¬o· nv tv o pyn ¬po· ¬ov ûtov. 3 ¬ov¬o öi’ ou¬ou tyt vt¬o. |oi yopi· ou¬ou
tytvt¬o ouöt tv. o yt yovtv 4 tv ou¬o Con nv. |oi n Con nv ¬o ¢o· ¬ov
ovûpo¬ov 5 |oi ¬o ¢o· tv ¬n o|o¬io ¢oivti. |oi n o|o¬io ou¬o ou |o¬tioþtv. 6
tytvt¬o ovûpo¬o·. o¬to¬oiµtvo· ¬opo ûtou . ovoµo ou¬o Ioovvno 7 ou¬o·
niûtv ti· µop¬upiov ivo µop¬upnon ¬tpi ¬ou ¢o¬o·. ivo ¬ov¬t· ¬io¬tuoooiv öi’
ou¬ou. 8 ou| nv t|tivo· ¬o ¢o·. o ii’ ivo µop¬upnon ¬tpi ¬ou ¢o¬o·.


Nono de Panópolis (s. V d. C.): µt¬oþoin ¬ou |o¬oIoovvnv oyiou Euoyytiiou 1, 1-
23.

oypovo· nv. o|iyn¬o·. tv oppn¬o ioyo· opyn.
ioo¢un· ytvt¬npo· oµnii|o· uio· oµn¬op.
|oi ioyo· ou¬o¢u¬oio ûtou yovo·. t| ¢oto· ¢o·
¬o¬po· tnv oµt pio¬o·. o¬tpµovi ouvûpovo· töpn
5 |oi ûto· u¢iyt vtûio· tnv ioyo·. ou¬o· o¬ opyn·
otvoo ouvt ioµ¬t ûto . ¬tyvnµovi |ooµou.
¬ptoþu¬tpo· |ooµoio |oi t¬it¬o ¬ov¬o öi ou¬ou.
o¬voo |oi ¬vtiov¬o |oi tpyo¬ovou öi yo µuûou
ouötv t¢u. ¬o¬tp to|t |oi tµ¢u¬o· ntv tv ou¬o
10 Con ¬ooiµt iouoo. |oi o|uµopov ¢oo· ovöpov
Con ¬ov¬po¢o· ntv. tv oyiuotv¬i öt |ooµo
oupovioi· otioyiCt þoioi· yoinoyo· oiyin.
|oi Co¢o· ou µiv t µop¢t. µtiioooþo¬o ö tvi ioyµn
to|t ¬i· ouptoi¢oi¬o· tpnµoöo· oo¬o· tpi¬vn·.
15 |npuE opytyovou þo¬¬ioµo¬o· ouvoµo ö ou¬o
ûtio·Ioovvn· ioooooo·. ou¬o· t¬to¬n
oyytio· tµ¬töoµuûo·. o¬o· ¬tpi ¢o¬o· tvi¢n
µop¬upinv. ivo ¬ov¬t· tvo· |npu|o· ion
opûnv ¬io¬iv tyoitv. o¬tpµovo µn¬t po |ooµou.
20 ou µtv |tivo· tnv votpov ¢oo·. oii ivo µouvov
¬ooiv ovo¬¬uEtit ûtnyopov ovûtptovo
|oi ¢o to· ¬po|tituûo· o|npu|¬oio ¢ovtin.
Euvnv µop¬upinv tvt¬ov ûtoötyµovi ioo.



1
Texto según E. NESTLE y K. ALAND: Novum Testamentum Græce et Latine, Stuttgart: Deutsche
Bibelgesellschaft 1979 (
2
1991).
2
Texto según A. SCHEINDLER: Nonni Panopolitani paraphrasis S. Evangelii Ioannei, Lipsia: Teubner 1881.
Omelia Iohannis Scoti translatoris Ierarchiæ Dionisii (s. IX)
3


6. In principio, inquit, erat verbum. et notandum quod in hoc loco, non temporis,
sed substantiæ significationem beatus evangelista insinuat per hanc vocem quæ est “erat”.
nam et positivum eius, id est “sum”, unde inæqualiter flectitur, duplicem continet
intellectum: aliquando quidem subsistentiam cuiuscunque rei de qua prædicatur absque ullo
temporali motu significat, ideoque substantivum verbum vocitatur; aliquando temporales
motus secundum aliorum verborum analogiam declarat. tale est ergo quod ait: in principio
erat verbum, ac si aperte diceret: in patre subsistit filius. quis enim sanum sapiens dixerit
filium in patre temporaliter unquam substitisse? illic enim sola cogitatur æternitas, ubi sola
intelligitur immutabilis veritas.
et ne quis existimaret ita verbum in principio subsistere ut nulla substantiarum
differentia subintelligatur inesse, continuo subiunxit: et verbum erat apud deum, hoc est: et
filius subsistit cum patre in unitate essentiæ et substantiali distinctione.
et iterum ne in quempiam talis serperet venenosa contagio, verbum videlicet
solummodo in patre esse et cum deo esse, non autem ipsum verbum substantialiter et
coessentialiter patri deum subsistere -hic namque error perfidos invasit Arrianos-, protinus
adiecit: et deus erat verbum.
videns item quod non defuturi essent qui decerent non de uno eodemque verbo
evangelistam scripsisse: in principio erat verbum et deus erat verbum, sed aliud voluisse
“verbum in principio”, aliud “deus erat verbum”, hæreticam opinionem destruens,
consequenter subnectit: hoc erat in principio apud deum. ac si diceret: hoc verbum, quod
deus est apud dum, ipsum est, et non aliud, quod erat in principio. sed significantius ex
Græcorum exemplaribus potest intelligi. in eis enim ou¬o· scribitur, id est hic, et potest
referri ad utrumque, ad verbum videlicet et ad deum; hæc quippe duo nomina, “theos” et
“logos”, deus et verbum, apud Græcos masculini generis sunt. ac per hoc ita potest intelligi:
et deus erat verbum, hic erat in principio apud deum, tanquam si luce clarius dixerit: hic
deus verbum apud deum ipse est de quo dixi: in principio erat verbum.

7. Omnia per ipsum facta sunt. per ipsum deum verbum, vel per ipsum verbum
deum omnia facta sunt. et quid est “omnia per ipsum facta sunt”, nisi: eo nascente ante
omnia ex patre, omnia cum ipso et per ipsum facta sunt? nam ipsius ex patre generatio ipsa
est causarum omnium conditio omniumque quæ ex causis in genera et species procedunt
operatio et effectus. per generationem quippe dei verbi ex deo principio facta sunt omnia.
audi divinum et ineffabile paradoxum, inreserabile secretum, invisibile profundum,
incomprehensibile misterium. per non factum, sed genitum, omnia facta, sed non genita.
principium ex quo omnia, pater est; principium per quod omnia, filius est. patre
loquente verbum suum, hoc est patre gignente sapientiam suam, omnia fiunt. propheta ait:
“omnia in sapientia fecisti.” et alibi personam patris introducens: “eructavit cor meum.” et
quid eructavit cor suum? ipse exponit: “verbum bonum dico”, verbum bonum loquor,
filium bonum gigno. cor patris est sua propria substantia, de qua genita est filii propria
substantia.
præcedit pater verbum, non natura, sed causa. audi ipsum filium dicentem: “pater
maior me est”, substantia eius causa meæ substantiæ est. præcedit, inquam, pater filium

3
Texto según Marta CRISTIANI (ed. y trad.), Giovanni Scoto. Omelia sul prologo di Giovanni, Roma:
Mondadori 1987. Ofrecemos aquí únicamente el comentario a los tres primeros versículos.
causaliter; præcedit filius omnia quæ per ipsum facta sunt naturaliter. substantia filii patri
est coæterna. substantia eorum quæ per ipsum facta sunt inchoavit in ipso esse ante tempora
sæcularia, non in tempore, sed cum temporibus. tempus siquidem inter cætera quæ facta
sunt, factum est, non ante factum, non prælatum, sed concreatum.

8. Et quæ est consequentia verbi quod locutum est os altissimi? non enim in vanum
locutus est pater, non infructuose, non sine magno effectu; nam et homines inter se ipos
loquentes aliquid in auribus audientium efficiunt. tria itaque credere et intelligere debemus:
loquentem patrem, pronuntiatum verbum, ea quæ efficiuntur per verbum. pater loquitur,
verbum gignitur, omnia efficiuntur. audi prophetam: “quoniam ipse dixit et facta sunt”, hoc
est, verbum suum genuit per quod facta sunt omnia.
et ne forte existimares eorum quæ sunt quædam quidem per ipsum dei verbum facta
esse, quædam vero extra ipsum aut facta esse aut existentia per semetipsa, ita ut non omnia
quæ sunt et quæ non sunt ad unum principium referantur, conclusionem totius prædictæ
theologiæ subdidit: et sine ipso factum est nichil, hoc est, nichil extra ipsum est factum,
quia ipse ambit intra se omnia, comprehendens omnia, et nichil ei coæternum vel
consubstantiale intelligitur vel coessentiale, præter suum patrem et suum spiritum a patre
per ipsum procedentem.
et hoc facilius in Græco datur intelligi. ubi enim Latini ponunt “sine ipso”, ibi Græci
yopi· ou¬ou , hoc est, non “sine”, sed “extra” Græci scribunt. facilius autem propterea
dixi quia, dum quis audit “sine ipso”, potest putare “sine ipsius consilio vel adiutorio”, ac
per hoc non totum, non omnia illi distribuit; audiens vero “extra”, nichil omnino relinquit
quod in ipso et per ipsum factum non sit.