QUINTUS FORTUNAM SUAM COGNOSCIT Quintus Publiusque se verterunt et summa dificultate per turbam se truserunt.

Ad curiam advenerant cum anus divina eis obstetit. Illa “ nonne vultis, iuvenes”, inquit, “fortunam vestram cognoscere? Age, belle iuvenis, manum team mihi da”. Sic dixit et manum Publio prehendit. Publius invitus concessit. Illa manum eius diu inspexit. Deinde “iuvenis es summa virtute qui miles fortissimos fies. Sed cave, iuvenis, cave Germaniam. Noli in Germania militare. Mortem provideo, mortem crudelissimam in silvis Germaniae”. Publius manum suam avulsit. Risit et “nolo plura cognoscere”, inquit; “age, Quinte, tu fortunam tuam cognosce” Quintus invitus divinam sivit manum suam inspicere. Illa, ubi manum Quinti inspexit, ei arrisit. “Fortunam optimam tibi provideo”, inquit. “Es iuvenis summon ingenio. Poeta clarissimus fies principumque comes. Age, carissime, fortunam meliorem nemini provide quam tibi; itaque praemium fortuna tua dignum ei mihi trade”. Continuo Quintus Publium crumenam valere e sinu sumpsit domumque

pecuniamque

tradidit.

iussit

cucurrit. Diu cogitabat de eis quae divina ei dixerat sed nemini rem rettulit, ne patri quidem. Tandem divina illa ex memoria eius cecidit, sed paucis post annis verba eius in animum revocaturus erat.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful