You are on page 1of 1

PRÁCTICAS PARA FINAL DE LATÍN I

Audi, popule Dei, haec verba sanctitatis. Omnipotentem veritatem Domini lauda, ut ad
salutem aeternam venias. Cor Domini et misericordiam eius semper laudabis.
Misericors es Deus, quia fideles semper audit.

Dixit Dominus verba haec: “Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Protegam
servum meum, ut liberem eum a peccatis suis omnibus. Si recto corde me invocaret,
supplicationes eius audirem.”

Hoc modo rogate: “Deus, adiuva nos in potestate tua, ut perveniamus ad sapientiam
cordis. Si non adiuvares nos, Domine, quomodo rectitudinem ageremus? Appareat
servis tuis opus ingens tuum.”

Illa Psalmistae insignia verba audiamus, discipuli: “Iudica me, Deus, et ab homine
doloso erue me, ut rectitudinem tuam sinceris laudibus celebrare desiderem. Sperabimus
in te, Domine, quoniam semper nos protexisti.”

Vota mea Domino dabo coram omni populo eius. Deus, quem in periculis invoco,
adiutor meus est. Eum invoco, ut in afflictione me liberet. Benedicant Deum omnes
nationes.

Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi, quia veritas eius semper
manet. Tibi, qui Dominus meus es, hostiam laudis sacrificabo et nomen tuum
invocabimus.

Petrus, qui primus vidit Iesum, descendit de navicula et ambulabat super mare, ut
veniret ad eum. Sed, quia venti fortes erant, valde timuit. Dixit ergo : « Domine, salva
me in hac tribulatione. »

Ubi est ille qui eduxit eos de Mari Rubro? Ubi est ille qui scidit aquas ante eos, ut
faceret sibi nomen sempiternum? Spiritus Domini ductor eorum semper erit, quia Israel
populus Domini est in aeternum.

In illo tempore dixit Dominus: « Ego ero Deus universis filiis populi mei Israel et ipsi
erunt mihi populus fidelis. Invenit enim gratiam in deserto populus qui remanserat a
gladio, quia in Dominum suum posuit suam spem. Vadet ad requiem suam Israel, ut
salutem a Domino eius accipiat. » [Ierem. 31, 1-3 adapt.]

Glorifica, anima mea, Dominum, quia mirabilia fecit. Dominus, qui extendit caelum
sicut pellem, ambulavit super pennas ventorum. Ipse habebit angelos ministros, ut
voluntatem eius concordi animo adimpleant. Respiciat in nos Deus noster.

Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat. Inclinabis cor tuum ad
nos, ut liberes nos ab omni delicto. Tibi servit, Deus, terra et omnes viri qui iustitiam
diligunt.

Beatus vir, qui in cathedra impiorum non sedit, quia mens eius Dominum respicit. Dixit
Dominus mihi: “Ambula in veritate, ut beatitudinem meam hilari corde recipias. Non
habitabit iuxta te malignus neque stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum.”