LOTARIO DE' CONTI DI SEGNI

(c. 1161 - 1216)

DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE
Incipit Liber de Miseria Condicionis Humane Editus a Lothario, Diacono-Cardinali Sanctorum Sergii et Bachii, Qui Postea Innocencius Papa Tercius Appelatus Est. PREFACIO Domino Patri karissimo Petro, Portuensi et Sancte Ruffine Episcopo, Lotharius, indignus diaconus-cardinalis, graciam in presenti et gloriam in futuro. INCIPIT PROLOGUS Modicum ocii, quod inter multas angustias nuper ea qua nostis occasione captavi, non ex toto michi preteriit ociosum, set ad deprimendam superbiam, que capud est omnium viciorum, vilitatem humane condicionis utcumque descripsi. Titulum autem presentis opusculi nomini vestro dedicavi, rogans et postulans ut si quid in eo vestra discrecio dignum invenerit, divine gracie totum ascribat. Si vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humane nature, Christo favente, describam, quatinus ita per hoc humilietur elatus, ut per illud humilis exaltetur. [INCIPIT PRIMA PARS]

[1] DE MISERIA HOMINIS "Quare de vulva matris mee egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?" Si talia locutus est ille de se quem Deus sanctificavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? "Quare non in vulva mortuus sum? Egressus de utero, non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus," natus "in combustionem et cibum ignis"? Utinam interfectus fuissem in utero, "ut fuisset michi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus." "Fuissem enim quasi qui non essem, de utero translatus ad tumulum." Quis det ergo oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam miserabilem humane condicionis ingressum, culpabilem humane conversacionis progressum, dampnabilem humane dissolucionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, natus ad penam. Agit prava que non licent, turpia que non decent, vana que non expediunt. Fit cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. Exponam id planius; edissera plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de cinere: quodque vilius est, de spurcissimo spermate. Conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxurie: quodque deterius est, in labe peccati. Natus ad laborem, timorem, dolorem: quodque miserius est, ad mortem. Agit prava quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit vana et turpia

quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit vana quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca vermis qui semper rodit et commedit immortalis; massa putredinis qui semper fetet et sordet horribilis. [2] DE VILITATE MATERIE "Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terre," que ceteris est indignior elementis. Planetas et stellas fecit ex igne, flatus et ventos fecit ex aere, pisces et volucres fecit ex aqua, homines et iumenta fecit de terra. Considerans igitur aquatiqua, se vilem inveniet; considerans aerea, se viliorem agnoscet; considerans ignea, se vilissimum reputabit. Nec valebit se parificare celestibus nec audebit se preferre terrenis, quia parem se iumentis inveniet, similem recognoscet. "Unus est enim hominum et iumentorum interitus, et equa utriusque condicio, et nichil habet iumento homo amplius. De terra orta sunt et in terram pariter revertentur." Verba sunt ista non cuiuslibet hominis, sed sapientissimi Salomonis. Quid est igitur homo nisi lutum et cinis? Hinc enim dicit homo ad Deum: "Memento, queso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduxisti me." Hinc et Deus inquid ad hominem: "Cinis es, et in cinerem reverteris." "Comparatus sum," ait, "luto et assimilatus sum faville et cineri." Lutum efficitur ex aqua et pulvere, utroque manente; cinis, autem, fit ex igne et ligno, utroque deficiente. Expressum misterium, set alias exprimendum. Quid ergo, lutum, superbis? De quo, pulvis, extolleris? Unde, cinis, gloriaris?

pollutum contingens. set immundo. sine fetore luxurie? Unde semina concepta fedantur. ex quibus anima tandem infusa contrahit labem peccati. sine fervore libidinis. proles contrahit in secunda. una seminum et alia naturarum. Prima in commissis. ut respuat bonum. At ille fuit formatus de terra. et in peccatis concepit me mater mea. Habet enim anima tres naturales potencias sive tres naturales vires: racionalem ut discernat inter bonum et malum. "Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?" "Quid est homo ut immaculatus sit quod iustus appareat natus de muliere?" "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. non in uno tantum delicto. secunda fit in contractis. et. ex ipso contactu polluitur. irascibilem ut respuat malum. eciam coniugalem. set virgine. maculam culpe. set in multis iniquitatibus et in multis delictis: in delictis et iniquitatibus propriis. et viciantur. sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur. vis irascibilis per iracundiam. sordem iniquitatis. Quis enim nesciat concubitum. in delictis et iniquitatibus alienis.[3] DE VICIO CONCEPCIONIS An illud forsitan respondebis quod Adam ipse fuit de limo terre formatus. Parentes enim committunt in prima. maculantur. Est enim duplex concepcio. tu vero procreatus de semine. tu autem ex humano semine procreatus. Iste tres vires tribus oppositis viciis originaliter corrumpuntur: vis racionabilis per ignoranciam. vis concupiscibilis per . ut non discernat inter bonum et malum. concupiscibilem ut appetat bonum." Non in una tantum iniquitate. nunquam omnino committi sine pruritu carnis.

et per peccatum in omnes homines mors pertransit." Concepti fetus vicium seminis contrahant. Quid si quando transit reatu. semper tamen remanet actu. Prima gignit delictum. amittant arbores fetus. si canes inde commederint. languor nature. ita ut leprosi et . Est enim delictum non facere faciendum. Hic est tyrannus carnis. peccatum agere non agendum. "Si enim dixerimus quia peccatum non habemus. "Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. delicto tenemur. et antequam delinquamus. moriantur herbe. in rabiem efferantur. libidinis irritatur pruritus. pabulum mortis. Qui fertur esse tam detestabilis et immundus ut "ex eius contactu fruges non germinent. fomes peccati." O gravis necessitas et infelix condicio: antequam peccemus. nos ipsos seducimus. sine quo nemo nascitur. ut appetat malum. ultima parit peccatum. qui cessat ex femina post conceptum ut eo conceptus nutriatur in femina. ut concupiscencia contrahatur. peccato constringimur. et veritas in nobis non est. ut iracundia propagetur. In carnali quippe commercio racionis sopitur intuitus." Annon "patres commederunt uvam acerbam. sine quo nullus moritur. media delictum generat et peccatum. lex menbrorum. arescant arbusta.concupiscenciam. ut ignorancia seminetur. Hec tria vicia contrahuntur ex carne corrupta per tres carnales illecebras. et dentes filiorum obstupescunt"? [4] QUALI CIBO CONCEPTUS NUTRIATUR IN UTERO Sed attende quo cibo conceptus nutriatur in utero: profecto sanguine menstruo. voluptatis saciatur affectus.

parum a brutis distantes. sine virtute nascantur? Flebiles. iubetur interfici. amicorum tristicia. Quidam enim tam deformes et prodigiosi nascuntur ut non homines. Quid hoc particulariter dixerim de quibusdam. Ac propter immundiciam menstruorum precipitur ut mulier si masculum pareret quadraginta. [5] DE INBECILLITATE INFANTIS "Quare ergo data est misero lux et vita hiis qui sunt in amaritudine anime?" Felices illi qui moriuntur antequam oriantur.elefantici ex hac corrupcione nascantur. si vero feminam septuaginta diebus a templi cessaret ingressu. Unde secundum legem Mosaicam mulier que menstrua patitur ruputatur immunda. quoniam ut monstra monstrantur et ostenduntur ostentui. inbecilles. immo minus in multis habentes: nam illa ut statim orta sunt gradiuntur. cum generaliter omnes sine sciencia. verecundia propinquorum. et si quis ad menstruatam accesserit. verum eciam curvati manibus non reptamus. debiles. prius mortem sencientes quam vitam scientes. set abominaciones pocius videantur. nos autem non solum erecti pedibus non incedimus. quibus forte melius fuisset provisum si nunquam prodiissent ad visum. parentum infamia. sine verbo. Plurimique vero diminuti menbris et sensibus corrupti nascuntur. [6] DE DOLORE PARTUS ET EIULATU NASCENTIS .

Masculus enim recenter natus dicit "A. "vocavit nomen filii sui Bennoni. custodit cum instancia et timore. cum vero peperit masculum." Uxor Fhinees subitis doloribus irruentibus peperit simul ac periit. et ipso mortis articulo vocavit filium Hichaboth. cum parit tristiciam habet." "Nichil intulimus in hunc mundum. Hinc enim ante peccatum virago. [7] DE NUDITATE Nudus egreditur et nudus ingreditur." femina "E. autem. moriens. turpius auditu. post peccatum "Eva" meruit appellari." Si quis. "egressus sum ex utero matris mee." "Dicentes "E" vel "A" quotquot nascuntur ab Eva." . pauper accedit et pauper recedit. nutrit cum angustia et labore. attendat quale proferat indumentum." Non est dolor sicut parturientis: unde Rachel pre nimio dolore partus interiit et. nudus revertar illuc." Concipit ergo cum inmundicia et fetore. "Nudus. parit cum tristicia et dolore. id est. doloris exprimens magnitudinem. "Mulier autem. haut dubium quia nec auferre quid possumus. ut naufragus.Omnes nascimur eiulantes ut nature miseriam exprimamus. Hec est illa macheria de qua Thamar inquit in partu: "Quare divisa est propter te maceria? Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares." Quid est igitur "Eva"? Utrum dolentis est interiectio. turpissimum visu: fedam pelliculam sanguine cruentatam. Turpe dictu." inquid. indutus egreditur. iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum. filius doloris. ex quo sibi dictum audivit: "In dolore paries.

" "Dies . eruntque dies illius centum viginti annorum. plurimum eorum labor et dolor. "non enim potest arbor mala fructus bonos facere. Ille de se spirant suavitatem odoris. urinam. stipes est pectus cum alvo. dictum est a psalmista: "Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis í Ï si. Set paulatim vita hominis declinante. Hoc est folium quod a vento rapitur et stipula que a sole siccatur. set cum magis ac magis vita recideretur humana. tu de te sputum.[8] QUEM FRUCTUM HOMO PRODUCIT O vilis humane condicionis indignitas. octoginta anni. Ex tunc enim rarissime leguntur homines plus vixisse. indigna vilitatis humane condicio! Herbas et arbores investiga: ille de se producunt flores." "Nunc autem paucitas dierum meorum finitur brevi. frondes sunt digiti cum articulis. et stercus." Quid est enim homo secundum formam nisi quedam arbor eversa? Cuius radices sunt crines." Quod intelligi potest tam de termino vite quam de spacio penitendi. rami sunt ulne cum tibiis. autem. [9] DE INCOMMODIS SENECTUTIS In primordio condicionis humane nongentis annis et amplius homines vixisse leguntur. et tu de te reddis abominacionem fetoris. Qualis est arbor. truncus est capud cum collo. dixit Dominus ad Noe: "Non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est. et tu de te lendes et pediculos et lumbricos. frondes. vinum. et fructus. in potentatibus. Ille de se fundunt oleum. et balsamum. talis est fructus.

quia quod sumus iste fuit. Si quis." "Homo natus de muliere. tenax et cupidus. non est quicquam sine defectu sub luna. autem. erimus quandoque quod hic est. languet spiritus et fetet anhelitus. quam diversa sunt exercicia! Unus est tamen omnium . ad senectutem processerit. [10] DE LABORE MORTALIUM "Avis ergo nascitur ad volatum. caligant oculi et vacillant articuli. paucissimi ad sexaginta annos perveniunt. Porro nec senes contra iuvenem glorientur. nec per noctem requiescit mens eius. set non tardus ad iram. suspirat et anxiatur. Tempus enim est mora motus rerum mutabilium. brevi vivens tempore" et cetera. dicit Ecclesiastes. Pauci nunc ad quadraginta. "Vanitas vanitatum. et omnia vanitas. statim cor eius affligitur et capud concutitur. nares effluunt et crines defluunt. vituperat presens et commendat preteritum. et homo nascitur ad laborem. tristis et querulus. velox ad loquendum et tardus ad audiendum. cito credit et tarde discredit. non est quicquam sine vanitate sub tempore." "Cuncti dies eius laboribus et erumpnis pleni sunt. Senex facile provocatur et difficile revocatur. Et hec nonne vanitas?" Non est quicquam sine labore sub sole. facies rugatur et statura curvatur." O quam varia sunt hominum studia. tremit tactus et deperit actus. torquetur et infirmatur. nec insolescant iuvenes contra senem. Audi poetam: "Multa senem circumveniunt incommoda" et cetera.nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur. laudat antiquos et spernit modernos. dentes putrescunt et aures surdescunt.

comprehendat ad liquidum." "Deficiunt ergo scrutantes scrutinium. errores et stulticiam. de cunctis pertractent. non potest eas homo explicare sermone. vix tamen est quicquam tam vile." Audi quid super hoc senciat Salomon: "Cuncte res difficiles. et agnovi quod hoc esset labor et affliccio spiritus." "Perscrutator enim maiestatis opprimetur a gloria. eo quod in multa sapiencia multa sit indignacio. nisi forsan illud perfecte sciatur quod nichil scitur perfecte. quamquam ex hoc insolubilis redargucio consequatur. qui diebus ac noctibus sompnum non capit oculis et nullam operum Dei potest invenire racionem. et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture et matrem omnium. lata terre. De singulis disputent." "Est homo. discant semper aut doceant. tanto minus inveniet." [11] DE STUDIO SAPIENTUM Perscrutentur sapientes et investigent alta celi." "Occupacio magna creata est omnibus hominibus. vix est tam facile. et deprimit terrena inhabitacio sensum multa cogitantem." ." Licet enim oporteat indagantem multis insudare vigiliis et invigilare sudoribus. quoniam accedit homo ad cor altum. quod ad plenum intelligat. et quanto plus laboraverit ad querendum. Quid ni? "Corpus quod corrumpitur aggravat animam. Et quid ex hac occupacione nisi laborem et dolorem et affliccionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento qui dixerat: "Dedi cor meum ut scirem prudenciam atque doctrinam. profunda maris. et qui addit scienciam addit dolorem. et exaltabitur Deus.finis et idem effectus: "labor et afflictio spiritus.

et ille videtur sibi plus sapere qui plus desipit. ut honores adquirant. vestes incidunt et consuunt. feci ortos et pomoria et consevi ea cuncti generis arboribus. succendunt clibanos. Pars. pervolant Alpes. in grediuntur cavernas.Qui magis intelligit magis dubitat. plantant ortos." [12] DE VARIIS HOMINUM STUDIIS Currunt et discurrunt mortales per sepes et semitas. excolunt agros. Extruxi michi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinancium. et ipse se infinitis immiscuit questionibus. exponunt se ventis. opaca nemoris. contendunt et preliantur. Meditantur et cogitant. Et hoc quoque labor et mentis affliccio. invia solitudinis. querelantur et litigant. fluctibus et procellis. piscantur. pastinant vineas." inquid. ut lucra sectentur. decipiunt et mercantur. Salomoni credatur: "Magnificavi. sciencie est scire quod nescias. transgrediuntur foveas. ligna succidunt et dolant. ergo. tonitruis et fulminibus. rimantur viscera terre. ut questus multiplicent. multamque familiam habui. incerta fluminis. et aucupantur. Sa "Fecit autem Deus hominem rectum. possedi servos et ancillas. ymbribus. edificant domos. Si michi non creditur. "opera mea: edificavi michi domos et plantavi vineas. diripiunt et furantur. ruinis et precipiciis. ascendunt montes. ut dignitates extollant. consiliantur et ordinant. profunda maris. extruunt molendina. venantur. et innumera talia operantur ut opes congregent. Metalla cudunt et conflant. transcendunt colles. telas ordiuntur et texunt. ut potestates extendant. . transvolant rupes. lapides sculpiunt et poliunt.

saturatus affliccione et miseria. egestate consumitur. set . tremor concutit. Experto crede magistro: "Si impius. et si non petit. horror abducit. denique bonus et malus í Ï omnes mundanis cruciatibus affliguntur et mundanis cruciantur affliccionibus. Feci michi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum. sollicitudo molestat. servus et dominus. fame. frigore. dolor affligit. pudore confunditur. nuditate. vidi in omnibus vanitatem et affliccionem animi. [14] DE MISERIA PAUPERIS ET DIVITIS Pauperes enim premuntur inedia. et nichil permanere sub sole. conturbat tristicia. Cumque me convertissem ad universa que fecerant manus mee et ad labores quibus frustra sudaveram. et si iustus. Coacervavi michi argentum et aurum et substancias regum et provinciarum. metus exterret." [13] DE DIVERSIS ANXIETATIBUS O quanta mortales angit anxietas. ve michi est. O miserabilis condicio mendicantis! Et si petit. spernuntur et confunduntur. ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. vilescunt et contabescunt." inquit. et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. affligit cura. non levabo capud. siti. "fuero. cyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda.armenta quoque et magnas ovium greges. contristat turbacio! Pauper et dives. cruciantur erumpna. coniugatus et continens.

Dives.ut mendicet necessitate compellitur. insuper et amici procul recesserunt ab eo. habere compellitur. et affligit. domini preda. indignatur. et fiunt instrumenta penarum que fuerant oblectamenta culparum. timor in possidendo. Deum causatur iniquum quod non recte dividat. set fortuna servos constituit." O extrema condicio servitutis! Natura liberos genuit. dolor in amittendo mentem eius semper fatigat. plagis affligitur. tam malus ut pauper. "Quicquid delirant reges. servi pena. proximum criminatur malignum quod non plene subveniat. cum pocius tam dives sit reputandus ut bonus." Proh pudor! Secundum fortunam estimatur persona. Quod si non habet. murmurat. ibi est et cor tuum. superfluitate resolvitur et iactancia effrenatur. autem. et si habet. multos numerabis amicos. currit ad libitum et corruit in illicitum. Servus cogitur pati et . angariis fatigatur. solus eris. cogitur non habere. tam pauper ut malus. opibus spoliatur. cum pocius secundum personam sit estimanda fortuna. plectuntur Achivi." "Cum fueris felix." "Omnes dies pauperis mali. Tempora si si fuerint nubila. Labor in adquirendo." Set de hoc plenius in sequentibus. sollicitat. [15] DE MISERIA SERVORUM ET DOMINORUM Servus minis terretur. Adverte super hoc sentenciam sapientis: "Melius est mori quam indigere. Culpa domini. "Ubi est thesaurus tuus." "Eciam proximo suo pauper odiosus erit. inprecatur. culpa servi." "Venacio leonis onager in heremo: sic pascua divitum pauperes. Tam bonus reputatur ut dives." "Fratres hominis pauperis oderunt eum.

nam crudelitas parit odium. quia quantumcumque pugnetur. ubique munitum ut possit malignancium insidias precavere. ne tempnet vos Sathanas propter incontinenciam . Severum ergo metus affligit. Familiaris enim eum cura fatigat. [16] DE MISERIA CONTINENTIS ET CONIUGATI Si potest ignis non urere. oportet illum vereri propter nequiciam subiectorum. et domestica sollicitudo molestat. "Naturam expellas furca. ut vacetis oracioni et iterum revertimini in idipsum. et mansuetum vilitas parvipendit. dolere compellitur et nemo ei condolere permittitur. "capiunt verbum istud. quia miserum est "aliena vivere quadra. Oportet eum semper esse paratum. set dies diei eructuat laborem et nox nocti sollicitudinem indicat. oppugnancium iniurias propulsare." Dominus autem si crudelis est. de solis feminalibus non precepit.non sinitur compati. et noctes expenduntur insompnes. Dies ergo laboriosi ducuntur." Unde cum Deus ipse de pontificalibus indumentis iussisset ut Moyses Aaron et filios eius vestiret. set ait ut ipsi feminalibus uterentur cum ingrederentur tabernaculum testimonii. Set Apostolus inquit: "Nolite fraudare invicem. hostes conterere. nunquam tamen ex toto Iebuseus ille potest expelli. Nec sufficit diei malicia sua. contingit illum contempni propter insolenciam subditorum. Miseri qui castra sequntur. et familiaritas parit contemptum. tamen usque recurret." "Non omnes. nisi forte ex consensu ad tempus. potest caro non concupiscere. set qui potest capere capiat. Sic ipse non suus est ut nemo sit sibi. cives tueri. si mitis est." inquit.

alius liberalitate sollicitatur. Pugnat. ut filiis et uxori. alterius laudem suum dedecus suspicatur. Amandum est omne quod diligit. ignem nature suggestionis flatu succendit. que. odiendum est omne quod spernit. "Illa. et species. hec ab omnibus honoratur. subito visa. set dominari molitur. et mala uxor. stillicidium. Cuncta vult posse. et molestum est possidere quod nemo dignatur habere. Famulari non patitur. videns ex adverso Bersabee se lavantem. Alterius amorem suum asserit odium." inquit. Set difficile custoditur quod a multis diligitur. alius faceciis. famulis et ancillis necessaria querat et subministret. materiam apponit. ut pluris sit sepe cultus uxoris quam census mariti. Si pulchra fuerit. misit et tulit eam et dormivit cum illa. Alius forma." Sola vult diligi. si feda. sola laudari. Vincere vult si vinci non valet. facile concupiscitur. alioquin per dies et noctes suspirat et plangit." Porro "qui cum uxore est sollicitus est que sunt mundi et divisus est. nulla non posse." Uxor contendit habere preciosum ornatum et variam superlectilem. a cunctis contempnor. Unde cum "David post meridiem deambularet in solario domus regie. facile adamatur. et sic ex aliqua parte . alius ingenio. Tria sunt enim que non sinunt hominem in domo manere: fumus." Distrahitur enim per multas angustias et in varias sollicitudines dissecatur. "ornacior procedit in publicum. Ego misera in conventu feminarum sola despicior. erat autem mulier pulcra valde." "Melius est enim nubere quam uri. Pugnat ergo contra continenciam angelus Sathane. "Tribulacionem ergo carnis habent huiusmodi. et oportunitatem ministrat. qui carnaliter stimulat et graviter colafizat. facultatem tribuit. facile concupiscitur. garrit et murmurat.vestram.

per hec et torquetur. et ignis racionis nunquam extinguitur. Si feda." Grave nimis est pondus coniugii. non expedit nubere. Set non dimittens aliam potest ducere. si quamlibet viciosa. [17] DE MISERIA BONORUM ET MALORUM Non est impiis gaudere. "Erunt duo in carne una." Superbia inflat et invidia . si egra." zelus tamen viri duos in una carne non patitur. quia "per que peccat homo." et patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris. dicit Dominus. manere debet innupta aut viro suo reconciliari. bos et canis. et aliam duxerit.capitur quod undique incessitur. ne prius displiceat quam ducatur. calix et urceoli prius probantur et postea comparantur! Sponsa vero vix tantum ostenditur. Equus et asinus. et qui dimissam duxerit mechatur. necessario est habenda. nisi ob fornicacionem. mechatur. si iracunda. qualiscumque casus advenerit." Quis unquam equanimiter potuit sustinere rivalem? Sola suspicio zelotipum vehementer affligit. propter solam fornicacionem potest uxor a viro dimitti. Propter quod et discipuli Christo dixerunt: "Si ita est causa cum uxore. nam licet scriptum sit. Set et si dimittit adulteram. nam "stultus et impius est qui tenet adulteram." Veritas enim consciencie nunquam moritur. nec dimissa alii potest copulari. absque sui culpa punitur. vestis et lectulus. si superba." "Quod si uxor a viro discesserit. Nam "quicumque dimiserit uxorem. si fatua. similiter et vir si discesserit ab uxore. quoniam illa vivente cogitur continere. "Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos flante Deo perisse et spiritu ire eius esse consumptos. si fetida.

in augustus multis." Iustus enim "abnegat semetipsum. Sic et cetera viciorum portenta." Vicium enim corrumpit naturam. periculis ex gentibus. in siti." "et peregrinus sicut omnes patres mei. obscuratum est insipiens cor eorum." "Periculis fluminum. "Non habet hic manentem civitatem. ut contumeliis afficiant corpora sua." Set et "qui pie volunt vivere in Christo persecucionem paciuntur. periculis in civitate. priusquam eam et ." "Sancti vero ludibria et verbera experti. in pellibus caprinis. insuper et vincula et carceres. in ieiuniis multis. in immundicia. in frigore et nuditate. in vigiliis multis. "ego sum in terra. et sicut non probaverunt Deum habere in noticia sua. set futuram inquirit. ligat mendacium. in fame. periculis ex genere. In labore et erumpna. ut que sunt homini oblectamenta peccanti Deo sint instrumenta punienti. clausus in corpore tanquam in carcere. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. ira succendit." Sustinet seculum tanquam exilium. angustiati. angit gula. temptati sunt. Circumierunt in melotis. in solitudinibus errantes et in montibus et in speluncis et in cavernis terre. ut faciant ea que non conveniunt. quibus dignus non erat mundus. egentes.rodit. maculat homicidium. Apostolo testante." crucifigens menbra sua in viciis et concupiscenciis." inquit. afflicti. dissolvit luxuria. lapidati sunt. ut sibi mundus crucifixus sit et ipse mundo. tradidit illos Deus in reprobum sensum. "Incola. secti sunt. periculis in falsis fratribus. in occisione gladii mortui sunt pro Domino. "Invidus alterius macrescit rebus opimis. Remitte michi ut refrigerer." Set "invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum. qui ait: "Quia evanuerunt in cogitacionibus suis. avaricia stimulat. periculis latronum.

amplius non ero." "Heu me quia incolatus meus prolongatus est; habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea." "Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?" Nam peccata proximorum frixoria sunt iustorum. Hoc est enim irriguum quod Caleph Axe filie sue dedit in dotem. [18] DE HOSTIBUS HOMINIS "Milicia est vita hominis super terram." Annon vere milicia cum multiplices hostes insidiaitur undique ut capiant, persequantur ut perimant í Ï demon et homo, mundus et caro, demon cum viciis, homo cum bestiis, mundus cum elementis, caro cum sensibus? "Caro namque concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem." Verum "non est nobis colluctacio tantum adversus carnem et sanguinem, set adversus spirituales nequicias in celestibus, adversus rectores tenebrarum harum." "Adversarius enim noster diabolus tanquam leo rugiens circuit querens quem devoret." Accenduntur ignea tela nequissimi. Mors ingreditur per fenestras. Oculus animam depredatur. "Pugnat orbis terrarum contra insensatos." "Gens contra gentem, et regnum adversus regnum, terremotus erunt magni per loca, pestilencie et fames, terroresque de celo et tempestates." Terra producit spinas et tribulos; aqua, procellas et fluctus; aer, tempestates et tonitrua; ignis, choruscaciones et fulgura. "Maledicta," inquit, "terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi. In sudore vultus tui vesceris pane tuo donec vertaris in terram, quia terra es et in terram ibis." "Insidiatur aper de silva, et singularis ferus depascitur." Lupus et ursus, pardus et

leo, tigris et onager, corcodrillus et griphes, serpens et coluber, basiliscus et aspis, cerastes et draco, scorpiones et vipere; set et lendes et pulices et pediculi, cyniphes et musce, crabones et wespe, pisces et volucres. Nam qui creati fuimus ut "dominaremur piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus que moventur in terra" nunc damur illis in predam, nunc damur illis in escam. Scriptum est enim: "Dentes bestiarum inmittam in eos, cum furore trahencium super terram" et cetera. [19] DE CARCERE ANIME "Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" Certe non vult exire de carcere qui non vult exire de corpore, nam carcer anime corpus est. De quo dicit psalmista: "Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo." Nusquam est quies et tranquillitas, nusquam pax et securitas; ubique est timor et tremor, ubique labor et dolor. "Card dum vivit dolebit, et anima super semetipsam lugebit." [20] DE BREVI LETICIA Quis unquam vel unicam diem duxerit totam in sua delectacione iocundam, quem in aliqua parte diei reatus consciencie vel impetus ire vel motus concupiscencie non turbaverit? Quem livor invidie vel ardor avaricie vel tumor superbie non vexaverit? Quem aliqua iactura vel offensa vel passio non commoverit? Quem denique visus vel

auditus vel tactus quilibet non offenderit? "Rara avis in terris nigroque simillima cigno." Audi super hoc sentenciam sapientis: "A mane usque ad vesperam mutabitur tempus." "Cogitaciones vane sibi succedunt, et mens rapitur in diversa." "Tenent tympanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt." [21] DE INOPINATO DOLORE Semper mundane letitie tristicia repentina succedit, et quod incipit a gaudio desinit in merore. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat hoc ille qui dixerat: "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat." Experti sunt et hoc liberi Iob: qui cum "comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti," "repente vehemens ventus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, que corruens universos oppressit." Merito pater aiebat: "Versa est in luctum cythara mea et organum meum in vocem flencium." "Melius est igitur ire ad domum luctus quam ad domum convii." Salubre consilium: "In die bonorum ne immemor sis malorum." "Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis." [22] DE VICINITATE MORTIS Semper ultimus dies primus, et nunquam dies primus dies ultimus reputatur, cum tamen ita semper vivere deceat tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim:

tamen in veritate tristantur. et utroque feliciorem iudicavi qui necdum natus est. et omnia ossia mea perterrita sunt. quod quanto plus crescit tanto magis decrescit. nam terrent sompnia. visiones conturbant. Adverte quid super hoc dicat Eliphat Themanites: "In horrore visionis nocturne. et quicquit est preteritum totum est mortuum. Si vero iocundum quid viderint. quia quanto plus vita procedit tanto magis ad mortem accedit. et fatigantur. nichilominus evigilantes tristantur tanquam illud amiserint. in tantum ut et dormientes aliquando lacrimentur et evigilantes sepissime conturbentur." Considera Iob dicentem: "Si dixero consolabitur me . Et licet non sint in veritate tristia vel terribilia seu laboriosa que sompniant sompniantes. Salomon: "Laudavi magis mortuum quam viventem. et cum spiritus."Memor esto quia mors non tardat. et mors appropinquat. [23] DE TERRORE SOMPNIORUM Tempus quod quieti concessum est non conceditur esse quietum. Hoc est illud mirabile." Tempus preterit. Morimur ergo semper dum vivimus. inhorruerunt pili carnis mee. quando solet sopor occupare homines. pavor tenuit me et tremor. semper presencia moriuntur. quia nichil est vita mortalis nisi mors vivens. mors autem instanter occurrit et impediri non valet. et tunc tantum desinimus mori cum desinimus vivere. Melius est mori vite quam vivere morti. transiret. me presente. "Mille anni ante oculos morientis sicut dies hesterna. terrentur." Vita velociter fugit et retineri non potest. que preteriit." Semper enim futura nascuntur.

cum amicorum dampna sentimus. turbavit seipsum. ex quibus per illusiones nocturnas non solum caro polluitur. "inter vos homo qui nocturno polluitur sompnio. plurime vanitates.lectulus meus et relevabor loquens mecum in stratu meo." Cuius pectus tam ferreum. Verum est enim illud poeticum: "Res est solliciti plena timoris amor. set et anima maculatur." inquit. Multas curas sequuntur sompnia. cuius cor tam lapideum ut gemitus non exprimat. set eo pocius quod mortuum ad . et lacrimatus est. et post solis occasum regrediatur in castra. lacrimas non effundat. infremuit spiritu. terrebit me per sompnia et per visiones horrore concuciet. quanto tremore concutimur. cum parentum pericula formidamus! Plus interdum sanus formidine quam infirmus egritudine perturbatur. cum proximi vel amici morbum vel interitum intuetur. cum vidisset Mariam et Iudeos qui cum ea venerant ad monumentum plorantes. et visiones capitis eius conturbaverunt eum. Unde Dominus in Levitico: "Si sit. Apparent enim sepe in sompniis turpes ymagines." [24] DE COMPASSIONE O quanto dolore turbamur. Multos errare fescerunt sompnia et exciderunt sperantes in illis. Plus hic voluntarius affectu doloris quam is invitus effectu languoris affligitur. et ubi multa sompnia. egrediatur extra castra et non revertatur priusquam ad vesperam lavetur aqua. ut pacienti non compaciatur et dolentibus non condoleat? Ipse Iesus." Nabugodonosor rex vidit sompnium quod eum valde perterruit.

qui corporalem amici sui mortem deplorat et spiritualem anime sue mortem non deflet. Tolerabilem dixerim morborum intoleranciam. nam intolerabilis est propter passionis acerbitatem et tolerabilis propter paciendi necessitatem. morbus invadit. ita quod multa fuerunt olim experimenta salubria que propter defectum ipsius hodie sunt mortifera. aut intolerabilem dixerim toleranciam? Melius utrumque coniunxerim. set sicut pisces capiuntur hamo. megacosmus et microcosmus. et sicut aves comprehenduntur laqueo. ignoras enim quid superventura pariat dies. [25] QUOD INNUMERE SUNT SPECIES EGRITUDINUM Nondum a seculis tot egritudinum genera. sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit. Senuit iam mundus uterque. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem. tot species passionum phisicalis potuit industria indagare quot humana fragilitas potuit tolerare. tanto deterius utriusque natura turbatur." "Nescit homo finem suum. cum non suspicatur. Ergo "ne glorieris in crastinum. et quanto prolixius utriusque senectus producitur. quam nullus evadit.vite miserias revocabat. [26] DE SUBITIS INFORTUNIIS Subito. De die in diem magis ac magis humana natura corrumpitur. infortunium accidit." [27] DE DIVERSIS GENERIBUS TORMENTORUM . mors intercipit. calamitas irruit.

ad mortem. "Qui ad mortem. Heu. que tam infelices filios genuistis! [28] DE QUODAM HORRENDO FACINORE Illud hic horribile facinus libet inserere quod Iosephus de Iudaica obsidione describit. detruduntur carceribus et ieiuniis macerantur. Verum. Mulier quedam. ad gladium. ad famem. torquentur unguibus et scorpionibus flagellantur." Crudele iudicium. ex indignacione. artantur vinculis et laqueis sugillantur.Quid dicam de miseris qui per innumera tormentorum genera perimuntur? Ceduntur fustibus et gladiis iugulantur. predonum satellites rapiebant. triste spectaculum! Dantur in escam volatilibus celi. precipitantur et submerguntur. Huius reliquas facultates quas de domo in urbem convexerat tyranni penitus invaserunt. immane supplicium. et qui ad gladium. velud quedam insania fatigabat. cum cetera multitudine que confluxerat Ierusalem communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. bestiis terre. ita ut interdum predones in necem sui maledictis et conviciis instigaret. facultatibus et genere nobilis. et si quid forte cibi fuisset ab illa quesitum. Si quid vero relictum ex magnis opibus fuerat quibus victum cotidianum pertenuem duceret. discerpuntur ungulis et patibulis suspenduntur. cremantur flammis et lapidibus obruuntur. secantur et suffodiuntur. excoriantur et distrahuntur. ad captivitatem. et qui ad captivitatem. . misere matres. irruentes per momenta. heu. piscibus maris. cum nec irritatus quisquam nec miseratus illam perimeret. Pro quibus ingens mulierem. heu. et qui ad famem.

vox est faucibus interclusa. Erat enim ei sub uberibus parvulus filius. ego his iterum pascar. At illos repente horror ingens invasit. et hunc solum ex omnibus facultatibus misere matri cibum relinquntit. immanis quamvis animi diriguere." inquit. et ad furorem iam famis inedia perurgeret. quem ante oculos ferens. contra ipsa iam armatur iura nature." Et cum hec dixisset. Edite. "Infelicis. nec iam usquam fieret copia perquirendi. Tunc illa: "Partem vobis optimam reservavi. nolite vos effici aut matre religiosiores aut femina molliores. Quod si vos pietas vincit et meos execramini cibos. nam ego prior comedi. et meum est facinus. Et ecce.id aliis quereretur. meus est partus. medium servat obtectum. predones confestim irruunt. et medium quidem consumit. predonibus furor. que iam talibus pasta sum. "filius. ac direpcione predonum. cui te reservabo? Nam etsi possit vita sperari. "matris o infelicior fili. o mi nate. in bello. Illa vero truci vultu et ipsis iam predonibus truculencior: "Meus. iugo tamen Romane servitutis urgebimur. Fames autem dira visceribus instaret ac medullis. Veni ergo nunc." inquit. et fame. esto matri cibus. pessimis usa consiliis. mortem minantur nisi sine mora cibos quos paratos senserant demonstraret. ego. [29] DE PENA INNOCENTIS . protinus filium iugulavit. Tum deinde igni superpositum torret. combuste carnis nidore concepto." Post hec illi territi trementesque discedunt. et. seculis fabula que sola deerat cladibus Iudeorum. que genui." et continuo que superfuerant menbra retexit infantis.

que . vir simplex fatuus reputatur. Qui stat "videat ne cadat. Opes generant cupiditatem et avariciam. [2] DE CUPIDITATE "Nichil est avaro scelestius et nichil iniquius quam amare pecuniam. "Deridetur enim iusti simplicitas. honores. voluptates. voluptates pariunt gulam et luxuriam. Hodie vir quietus inutilis. de honoribus vana procedunt. Hinc enim Iohannes apostolus ait: "Nolite diligere mundum." INCIPIT SECUNDA PARS [1] Tria maxime solent homines affectare: opes. quod confirmat Apostolus." Verbum est sapientis. neque ea que in mundo sunt. punitur pius et impius honoratur.Nemo se confidat expertem a pena quia se novit immunem a culpa. honores nutriunt superbiam et iactanciam. Iesus crucifigitur et Barrabas liberatur. lampas contentpta apud cogitaciones divitum. vir religiosus ypocrita. concupiscencia oculorum ad opes. de voluptatibus turpia." Concupiscencia carnis ad voluptatem." Nam sepe dampnatur innocens et nocens absolvitur. superbia vite pertinet ad honores. De opibus prava. quia quicquid est in mundo concupiscencia carnis est et concupiscencia oculorum et superbia vite. dicens: "Qui volunt divites fieri incidunt in temptacionem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva.

inique petit et recipit. et sacerdotes eius in mercede docebant. corrumpit testimonium et pervertit iudicium. alii . symoniace vendit et emit. instat dolis et imminet fraudibus." "Principes eius in muneribus iudicabant. nec in alteram partem declinent. Set iuste quod iustum est persequantur ut vivant. socii furum qui diligitis munera. pupillo non iudicant. causa vidue non ingreditur ad eos. iniuste negociatur et feneratur. O principes infideles. sequuntur retribuciones." Hec sacrilegia committit et furta. sequimini retribuciones! Nunquam excucietis manum a munere nisi prius excludatis cupiditatem a pectore." Duo dicit í Ï "iustum" et "iuste": quidam enim iuste quod iustum est. Nec accipiant personam nec munera. [3] DE INIQUIS MUNERIBUS Consule prophetam evangelicum Ysaiam: "Omnes. "diligunt munera." E contra per Moysen precepit Dominus in lege: "Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis. quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. et prophete eius in pecunia divinabant. et ideo pupillo non iudicant. quia iudicant amore pecunie. ut iudicent populum iusto iudicio. De vobis inquit propheta: "Principes eius quasi lupi rapientes predam. Radix enim omnium malorum est cupiditas. et avare sectantes lucra. a quo nichil largitur aut promittitur aut speratur." inquit. Semper enim sequuntur largicionem vel promissionem vel spem." Non ipsi precedunt retribuciones. rapinas exercet et predas. dissolvit pactum et violat iuramentum.mergunt homines in interitum et perdicionem. bella gerit et homicidia.

non iusticiam. set ut liceat hoc quod libet. set semper aliquid admiscetis fermenti quo totam massam corrumpitis. in illis rigorem ostenditis. alii iuste quod iniustum est persequuntur. non iura. set quod voluntas affectet. et dicunt: "Quis est hic?". et si offenderit. et verbum illius usque ad nubes producitur. "dicitis bonum malum vel malum bonum." Vos autem non attenditis merita causarum. Nunquam in vobis ita simplex est oculus ut totum corpus sit lucidum. ponentes tenebras lucem et lucem tenebras. loquitur dives et omnis applaudit. Clamat pauper et nullus exaudit.iniuste quod iniustum est. rursus quidam iniuste quod iustum est. divitum causam cum instancia promovetis. Non inclinatis animum ad iusticiam. set quod mens cupiat. pauper locutus est. non ut quod licet hoc libeat. non quod lex sanctiat." "Clamat vim paciens et non est qui exaudiat. "Dives locutus est. set munera." "mortificantes animas que non moriuntur et vivificantes animas que non vivunt. cum autem divitum causam assumitis. illos cum difficultate respicitis. illos negligenter auditis. Pauperum causam cum mora negligitis. tracti amore vel odio. non quod racio dictet. set pecuniam. illos remisse fovetis. vociferatur et non est qui iudicet. [4] DE ACCEPCIONE PERSONARUM Ve vobis qui." Si forte pauperum causam suscipitis. illos . cum istis ex mansuetudine dispensatis. et omnes tacuerunt. qui. corrupti prece vel precio. istos subtiliter ascultatis. set iusticiam inclinatis ad animum. subvertent illum. set personarum. istos cum favore tractatis.

causam pupilli non dixerunt. nec datur nisi vendatur. redimet homo? Non dabit Deo . Verum "quid proficit homini si mundum universum lucretur anime vero sue detrimentum paciatur? Aut quam dabit homo commutacionem pro anima sua?" "Frater non redimet. incrassati sunt et inpinguati. introierit et pauper in sordido habitu. istis reverenter assurgitis. gratis date"? Lucrum in archa. illos despicabiliter conculcatis. non provenit. iudicium pauperum non iudicaverunt. Nec accipietis cuiusquam personam.pertinaciter adiuvatis. quia maior est sumptus expense quam fructus sentencie." "Non est enim personarum accepcio apud Deum." Set in lege precipitur: "Nulla erit distancia personarum: ita parvum audietis ut magnum. Quid autem illi poteritis in districto iudicio respondere qui precipit: "Gratis accepistis." [5] DE VENDICIONE IUSTICIE Vos autem nec graciam gratis datis nec iusticiam iuste redditis. quia ubi non venit. Pauperes despicitis. aut "Sede sub scabello pedum meorum". pauperi vero dicatis: "Tu sta illic". "Si introierit in conventu vestro vir aureum habens anulum in veste candida. dampnum in consciencia: pecuniam captatis. Sepe iusticiam tantum differtis quod litigantibus plusquam totum aufertis. nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitacionum iniquarum?" De vobis enim et contra vos dicit propheta: "Magnificati sunt et ditati. et intendatis in eum qui indutus est veste preclara et dixeritis ei: "Sede hic bene". set animam captivatis. divites honoratis. quia Dei iudicium est.

merces operariorum qui messuerunt regiones vestras. et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. ubi fures effodiunt et furantur. affer". Divicie vestre putrefacte sunt. Ecce. similiter et oculi hominum insaciabiles." [6] DE INSACIABILI DESIDERIO CUPIDORUM Ignis inextinguibilis cupiditas insaciabilis! Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod optaverat. plorate ululantes in miseriis vestris que evenient vobis. divites. in partem iniquitatis non saciabitur." "Avarus non inplebitur pecunia.placacionem suam." Propterea Veritas dicit: "Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. et erugo eorum erit vobis in testimonium et manducabit carnes vestras sicut ignis. et qui amat pecunias fructus non capiet ex eis. et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introivit. nec precium redempcionis anime sue. quantum ipsa pecunia crescit. "Insaciabilis est oculus cupidi. quid contra vos Iacobus ait: "Agite nunc. ubi erugo et tinea demolitur. desiderat ampliora semper in habendis et nunquam in habitis finem constituit. laborabit in eternum et vivet in finem." Infernus et perdicio nunquam replentur. que fraudata est a vobis. divites." Audite." [7] QUARE CUPIDUS SACIARI NON POTEST . clamat." Nam "crescit amor nummi. aurum et argentum vestrum eruginavit. "Sanguisuge due sunt filie dicentes: "Affer.

quoniam "ubi multe divicie. scire quare semper es vacuus et nunquam impleris? Adverte: non est plena mensura que. captus cupiditate promissorum. Quantumlibet ergo contineat. Magis enim sufficit modicum pauperi quam plurimum diviti. que divitem veraciter efficit infelicem! Quid enim falsius quam opes mundi? Divicie nuncupantur? Opposita sunt esse divitem et egenum. saciari. cuius semper est capax. set egenum. Set humanus animus capax est Dei. [9] EXEMPLA CONTRA CUPIDITATEM Quam multos seduxit cupiditas! Quam plures perdidit avaricia! Balaam asella redarguit et pedes sedentis attrivit quia. Achor populus lapidavit quia tulit aurum et argentum de . neque Christi ad Belial. adhuc capax est amplioris. multi comedent eas. nunquam est plenus nisi Deum habeat. Non est enim convencio lucis ad tenebras. quoniam qui adheret Deo unus spiritus est cum eo. At opes mundi non auferunt set afferunt egestatem. Opes itaque non faciunt divitem." Quot et quantis magnates indigeant. disposuerat maledicere Israeli. cupide. Si vis ergo. desinas esse cupidus. [8] DE FALSO NOMINE DIVICIARUM O falsa diviciarum felicitas. quia dum cupidus fueris saciari non poteris.Vis. o cupide. quia nemo potest Deo servire et mammone. ipsemet frequenter experior. quantumcumque contineat.

"Edificavit Tyrus municionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum." Arta est enim via et angusta porta per quam itur et intratur ad vitam." quia "sicut camelus non potest introire per foramen acus. Gyezi lepra perfudit quia peciit et recepit argentum et vestes sub nomine Helysei." "Propter iniquitatem avaricie eius iratus sum et percussi eam. et habundantes in seculo optinuerunt divicias." Ve illis qui sectantur illud: "Ecce." [11] DE LICITIS OPIBUS ." "Repleta est terra auro et argento. secutus regulam Veritatis. Iudas laqueo se suspendit quia vendidit et tradidit Christum." Hinc Veritas ipsa precipiebat apostolis: "Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris. Set ecce. ipsi peccatores." "Qui aurum diligit non iustificabitur." "Ve ergo qui coniungitis domum ad domum et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci. Naboth interemptus est ut Achab vineam possideret." [10] DE INIQUA POSSESSIONE DIVICIARUM Verum est quod sapiens protestatur: "Multos perdidit aurum et argentum. et non est finis thesaurorum eius.anathemate Iericho. Apostolus ergo. Dominus possidebit eam et percuciet in mari fortitudinem eius et hec igni devorabit. Ananiam et Saphiram subitanea mors extinxit quia de precio agri defraudaverunt apostolum. aiebat: "Argentum et aurum non est michi. ita difficile est divitem intrare in regnum celorum.

" "Dormierunt sompnum suum." Set "o stulte. et de Iob quia "non erat ei similis in terra. At isti fuerunt "quasi nichil habentes et omnia possidentes. hac nocte repetetur anima tua a te." inquit. de David autem quia Dominus invenerit virum secundum cor suum. et nichil invenerunt omnes viri diviciarum in manibus suis. difficilius est possidere divicias et non amare. omnes avaricie student. aperiet oculos suos et nichil .Ceterum Abraham dives fuit." Nos autem sumus omnia possidentes quasi nichil habentes. Nudum enim terra suscepit. Audi prophetam: "A minore usque ad maiorem. vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo". secundum illud psalmiste: "Divites eguerunt et esurierunt." "Dives." secundum illud prophete: "Divicie si affluant. nichil secum afferet. Et tamen de Abraham inquit scriptura quia "credidit Deo et reputatum est ei ad iusticiam". et nudum terra suscipiet. et ignoras cui congreges. que autem parasti cuius erunt?" "Thesaurizas. quia difficile est esse in igne et non ardere. "horrea mea. David opulentus. Natura namque pauperem adducit in mundum. et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum." Facilius enim invenies qui diligat divicias et non habeat quam qui habeat divicias et non diligat. et illuc congregabo omnia que nata sunt michi et omnia bona mea. Cupidus autem cupit et curat fieri dives in mundo. cum dormierit. "Destruam. et maiora faciam." [12] DE INCERTITUDINE DIVICIARUM Omnis cupidus et avarus contra naturam nititur et molitur. natura pauperem reducit a mundo. nolite cor apponere. Iob locuplex.

" [14] DE AVARICIA . "victum et vestitum." "Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. dicentes: "Quid manducabimus" aut "Quid bibemus" aut "Quo operiemur?" Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. cum morietur." inquit. et sepulchra eorum domus illorum in eternum. neque descendet cum eo gloria eius." Cur multa desideret cum pauca sufficiant? "Habentes. Querite ergo primum regnum Dei et iusticiam eius.inveniet." Hinc eciam sapiens attestatur: "Qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat." Cur necessaria cum multa sollicitudine querat cum ipsa sine magna difficultate se offerant? Audi quid super hoc Veritas dicat: "Nolite solliciti esse. his contenti sitis." Proh dolor. non enim. [13] DE SOLLICITUDINE CUPIDORUM Cur ad congregandum quis instet cum stare non possit ille qui congregat? Nam "quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodum statu permanet." Set "relinquent alienis divicias suas. quem habebat hostem dimittit heredem." "Nunquam enim vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem. et hec omnia adicientur vobis. accipiet hec omnia. et in bonis suis alius luxuriabitur.

sibi crudelis. Ille timet mutilare symulachrum. sibi subtrahit opportuna. sic avarus servit thesauro. quia nunquam utitur adquisitis. neque Deum diligit super omnia í Ï cui prefert aurum. et iste cumulum pecunie libenter augmentat. set semper inhiat adquirendis. Ille cum omni diligencia colit symulachrum. "Viro cupido et tenaci sine racione est substancia. proximo impius. set offendit Deum. offendit proximum. offendit seipsum." Cui tantum est quod habet quantum est quod non habet. [15] QUOD AVARICIA DICATUR YDOLORUM SERVITUS Recte diffinit Apostolus: "Avaricia est idolorum servitus. et est quasi pauper cum in multis diviciis sit. Nam Deo retinet debita. preponit argentum. et homini livido ad quid aurum?" "Qui sibi nequam est. Avarus nec pacientibus compatitur nec miseris miseretur. et iste spem constituit in pecunia. Nam ille cultum ydolatrie diligenter amplificat." Sicut enim ydolatra servit symulachro. proximo denegat necessaria." "Qui habet substanciam huius mundi et videt fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo."Tantalus sitit in undis. quomodo caritas Dei manet in ipso?" Non enim proximum suum diligit sicut seipsum í Ï quem inedia sinit perimi." Avarus et infernus uterque comedit et non digerit. Deo ingratus. recipit et non reddit. Ille spem ponit in ydolatria. . et iste timet minuere thesaurum. Salomon: "Est quasi dives cum nichil habeat. egestate consumi. et iste cum omni cura custodit thesaurum. et avarus eget in opibus. cui alii bonus erit? Non iocundabitur in bonis suis.

substanciam vertit in accidens. corpus extenuat ut lucrum extendat. set ad recipiendum apertam. heret. nec genera leguminum. set non lucratur ut det. nec aves celi.[16] DE QUIBUSDAM PROPRIETATIBUS AVARI Avarus ad petendum promtus. [17] DE GULA "Inicium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. set vilificat dandum. Magnificat datum. que studiose coquantur arte cocorum. et morosus. querulus. inpendit. ad dandum tardus." quia qui male congregat cito dispergit. set ad accipiendum porrectam". dubius. Avarus ergo habet dampnacionem vite que nunc est et future. capiunt obesa. que laute parentur officio ministrorum. set querunt pigmenta. suspirat. ad negandum frontuosus. naturam mutat in artem. Iustum iudicium ut que de malo proveniunt ad malum perveniant. ut saturitas transeat in esuriem. totum amittit. invitus." Nunc autem gulosis non sufficiunt fructus arborum. Alius contundit et colat. Porro "substancie iniustorum sicut fluvius siccabuntur. Gulam evacuat ut archam adimpleat. sollicitus. ad irritandam . Tristis. nutriunt altilia. ad dandum clausam. comparant aromata. "Manum habet ad dandum collectam. set avarus in proprio. nec pisces maris. alius confundit et conficit. nec accedat ad bonum quod non procedit ex bono. Largus in alieno. Si quid expendit. dat ut lucretur. nec bestie terre. nec radices herbarum. ut fastidium revocet appetitum.

et superfluitas affectatur. superius et inferius horribilem flatum exprimens." "Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet. opprimitur intellectus." et eadem nocte interfectus est a Chaldeis. set ad aviditatem explendam. et surrexerunt ludere. In diversitate ciborum et varietate saporum aviditas nescit modum. et ira Dei ascendit . et non te effundas super omnem escam. Balthasar in convivio manum contra se scribentem aspexit: "Mane. decollavit Baptistam. Contempnitur mediocritas. in multis enim escis erit infirmitas. turbatur sensus. Nabuzardan. suspendit pistorem. quia quanto sunt delicaciora cibaria. tanto fetidiora sunt stercora. princeps cocorum. et abominabilem sonum emittens." set "adhuc esce eorum erant in ore ipsorum. set morbus et mors." [18] EXEMPLA CONTRA GULAM Gula carum tributum exigit. primogenita vendidit.gulam. Gula paradisum clausit. spacio temporis vix sit totidem momentorum. set vilissimum reddit. et propter crapulam multi obierunt. Set inde gravatur stomachus. Phares. "Sedit populus manducare et bibere. non ad sustentandam naturam. Turpiter egerit quod turpiter ingerit. non ad necessitatem supplendam. inde non salus et sanitas. Ceterum tam breve est gule voluptas ut spacio loci vix sit quatuor digitorum. templum incendit et Ierusalem totam evertit. Audi super hoc sentenciam sapientis: "Noli avidus esse in omni epulacione. Thechel. et voracitas excedit mensuram.

non sicera." "Fecundi calices quem non fecere disertum?" Porro non sufficit vinum." Filius Rechab et filius Zacharie vinum et siceram et omne quod inebriare poterat non biberunt. claretum labore multo. sumptu maximo." "Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis. non cervisia. incestum commisit. Cythara et lyra et .super eos. Set inde contenciones et rixe." Et Osee: "Fornicacio et vinum et ebrietas auferunt cor. facies transformatur? "Nullum enim secretum ubi regnat ebrietas." ut ait sapiens." [19] DE EBRIETATE Quid turpius ebrioso. prodit occulta. filium regis occidit. tremor in corpore." Et Salomon: "Ebriosa res vinum et tumultuosa ebrietas. Verum est ergo quod Salomon ait: "Vacantes potibus et dantes symbolum consumentur." Propterea dicit Apostolus: "Fugite vinum. [20] EXEMPLA CONTRA EBRIETATEM Ebrietas verenda nudavit. qui promit stulta. in quo est luxuria. "Vinum enim multum potatum. lites et iurgia. "irritacionem et iram et ruinas multas facit. sollicitudine non modica. principem exercitus iugulavit." Et Ysaias: "Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperum ut vino estuetis. cui mens alienatur. cui fetor est in ore. set studiose conficitur mulsum. syropus." Dives ille qui "epulabatur cotidie splendide" "sepultus est in inferno.

quasi clibanus succensus a coquente. qui autem fornicatur in corpus suum peccat." Semper illam precedunt ardor et petulancia." "Ecce gaudium et leticia. set corpus enervat. non solum maculat animam. occidere vitulos et iugulare arietes. comedere carnes et bibere vinum. ignoraverunt iudicium. set fedat personam. Comedamus et bibamus." "Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem. cras enim moriemur. dicit Dominus Exercituum." "Omnes adulterantes. Et revelabitur auribus meis. "si dimittetur hec iniquitas vobis donec moriamini". semper comitantur fetor et immundicia. que non solum effeminat." Proh pudor. hesternam crapulam et nocturnam ebrietatem eructuans. "Favus enim distillans labia . cum ad pronunciandam evangelicam leccionem a quodam patre benedictio peteretur. Ceperunt principes furere a vino.tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris. "Omne namque peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus suum est. semper secuntur dolor et penitencia." "Venter enim opipatus libenter Venerem amplexatur." [21] DE LUXURIA Porro turpis mater filiam generat turpiorem. Iustum est enim ut "qui in sordibus est sordescat adhuc." "Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate: absorti sunt a vino. nescierunt videntem." O extrema libidinis turpitudo. fertur alta voce dixisse: "Potum servorum suorum benedicat Rex Angelorum." "Ve corone superbie Effraym.

set interius. non exterius. novissima autem illius amara sicut absinthium et acuta quasi gladius biceps. prudentes et simplices. mane Filium Virginis offerunt in altari. Turpe dictu. et fortitudo illius in umbilico ventris eius. ad extremum eciam sacerdotes. dici liceat ut agi non libeat: nocte filium Veneris agitant in cubili. qui nocte Venerem amplexantur. Sychem cum populo interemit. Iudeum et Madianitidem pugione transfodit. mares et feminas. omnem sexum confundit. Her et Onam filios Iude percussit. hec Uriam occidit. set reperit ad effectum facultatem et adiacenciam. [23] DE DIVERSIS SPECIEBUS LUXURIE Quis luxurie multiplices species sufficienter valeat explicare? Hec enim Pentapolim cum adiacenti regione subvertit. . Hec omnem etatem corrumpit. set prope. tribum Beniamin pro uxore Levite delevit. Invadit enim senes et iuvenes. et nitidius oleo guttur eius. nam "virtus eius in lumbis est. omnem ordinem solvit. superiores et inferiores. nunquam mactatur nisi cum maceratur. habitans non procul. omnem gradum pervertit." [22] DE GENERALITATE LUXURIE Familiaris est inimicus. set turpissimum actu. filios Hely sacerdotis in bello prostravit.meretricis. Ad causam exigit libertatem et habundanciam." Nunquam fugatur nisi cum fugitur. mane Virginem venerantur.

presbiteros lapidavit. relicto naturali usu femine. [24] DE COITU CONTRA NATURAM Hec ignominiosam morphosym operatur. et fortissimi quique interfecti sunt ab ea." Quid hac turpitudine turpius? Quid hoc crimine criminosius? In lege quasi paria coniunguntur concubitus maris cum masculo et coitus hominis cum iumento. pecus quoque occidite. hec Ruben maledixit." Hec "multos vulneratos deiecit. quam tamen Apostolus non confunditur nominare: "Propterea. . Sic enim legitur in Levitico: "Cum masculo non commisceberis coitu femineo. masculi in masculos." inquit. qui desipit. opes effundit. ve inferi domus eius. sensus diminuit. penetrantes in interiora mortis. immo. audiat. Verum est ergo quod legitur: "Propter speciem mulieris multi perierunt. turpitudinem operantes." Nam "vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Cum omni pecore non coibis. Salomonem pervertit. Qui cum iumento coierit. morte moriantur. exarserunt in desideriis suis in invicem. Sansonem seduxit. resipiscat." Hec vires enervat. nec maculaberis cum eo. morte moriatur. quia abominacio est.Amon interfecit." inquit. dies consumit. Similiter et masculi." Qui habet aures audiendi. "tradidit illos Deus in passiones ignominie." Utrique par pena subscribitur: "Qui dormierit. uterque operatus est nefas. "cum masculo coitu femineo. Nam femine eorum commutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam.

"Horrendum est igitur incidere in manus Dei viventis": qui quanto maiorem sue longanimitatis exhibet pacienciam. ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum valeat displicere. set omnes simul extinxit. Nec "misisse" dicitur. honestatem mentitur. Nemini pepercit oculus eius. set sibi ipsi vindictam huius sceleris reservavit. ignem super ardorem libidinis í Ï quatinus pena similis esset culpe. in statuam salis mutavit. que retro respexit. Uxorem quoque Loth. et ego retribuam. non imbrem vel rorem. sed sulphur et ignem í Ï sulphur propter vel super fetorem luxurie. Humilitatem simulat." Et ideo pluit Dominus a Domino. Ambiciosus autem semper est pavidus. nec solum urbes.[25] DE PENA HUIUS SCELERIS Pena docuit quid hec culpa promeruit: "Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de celo. videlicet a semetipso." quatinus ipso verbo magnitudinem et habundanciam pene notaret. tanto duriorem sue severitatis infert vindictam. semper attentus. honores ambiciosus affectat et superbus extollit. affabilitatem . [26] DE AMBICIOSO Opes itaque cupidus congregat et avarus conservat. secundum illud: "Michi vindictam." Noluit Dominus cuiquam angelorum vel hominum execucionem huius pene committere. set omnem circa regionem in mare mortuum et vallem salinarum convertit. set "pluisse. voluptates gulosus degustat et luxuriosus exercet.

Et ecce. set insistit et invadit violenter honorem. per hunc ab illo nititur emere quod per se non valet optinere. Colludunt tamen ad invicem mater et filia. qui sit humilis et benignus. frequentat curias. illa secretum. detestatur iniqua. Proh pudor! Graciam quam gratis adipisci non potuit per nephas adipisci nititur. Improbat mala. difficilemque conflictum. hec fieri non permittit. sapiens et astutus?" [27] DE NIMIA CONCUPISCENCIA Si forte hac arte non proficit. tamen excute nullum. et . assurgit et amplexatur. Hec vero vendicat sibi publicum. qui non corrumpatur prece vel precio. recurit ad aliam. Supplicat et promittit. iniquitas et ambicio: nam mater in aperto subsistit." Promptus et fervidus ubi placere cognoverit. benignitatem ostendit. pius in misericordia. constans et patiens. gravem intra se sustinet pugnam. offert et tribuit. Nec desistit adhuc. remissus et tepidus ubi putaverit displicere. ut a singulis approbetur. Bene novit illud poeticum: "Et si nullus erit pulvis. et in occulto filia non resistit. applaudit et adulatur. universis inclinat. ut reputetur acceptus. cunctos honorat. qui non deviet amore vel odio. set alia cum aliis probat et improbat ut iudicetur idoneus. qui credat fidelibus et adquiescat supplicibus. subsequitur et obsequitur. largus et mansuetus. et dicit: "O quando principabitur ille qui severus sit in iusticia. dum iniquitas pulsat animum et ambicio continet manum. Ambiciosus libenter agit de principatu quem ambit. et quod illa suggerit faciendum. visitat optimates. ut laudetur ab omnibus. Advocat Symonem et accedit ad Gyezi.exhibet.

dicens: "Statim ut audieritis . respondens. set non est qui te audiat constitutus a rege". cum aspiraret ad regnum." [28] EXEMPLUM DE AMBICIOSO Liquidum ambicionis exemplum reperitur in Absalone. amicorum suffragio. "misit exploratores in universas tribus Israel. et sollicitabat corda virorum Israel. Dathan et Abyron terra vivos absorbuit. et Symon periit cum pecunia. Responditque ei Absalon: "Videntur michi sermones tui iusti et boni. Faciebatque hec omni Israeli qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege. Set Gyezi lepra percussit. "Nullus itaque sibi assumat honorem set qui vocatur a Deo." Cumque abisset Absalon in Ebron. tanta libidine presidendi. osculabatur illum. Dixitque Absalon: "Quis me constituat iudicem super terram. "fecit sibi currum et equites et quinquaginta viros qui precederent eum. tanquam Aaron. qui. Et mane consurgens. ut ad me veniant omnes qui habent negocium et iuste iudicem?" Set cum accederet ad eum homo et salutaret illum. ut scisma non horreat. vocabat ad se et dicebat: "De qua civitate es tu?" Qui. scandalum non formidet. Chore autem cum complicibus suis ignis absumpsit. apprehendens. tantoque dominacionis inflatur ardore. aiebat: "Ex una tribu Israel ego servus tuus". Absalon stabat iuxta introitum porte. et omnem virum qui habebat negocium ut veniret ad regis iudicium. subsidio propinquorum.impudenter arripit dignitatem. extendebat manum suam et.

set miserabilem vitam miserabiliori fine concludit. spiritus infirmatur. in superbiam extollitur et in iactanciam effrenatur. corpus attenuatur. dicite: "Regnavit Rex Absalon in Ebron"". Cure succrescunt. Ex quibus natura corrumpitur. extenduntur ieiunia." [30] DE DIVERSIS PROPRIETATIBUS SUPERBORUM Statim autem ut ambiciosus promotus est ad honorem. sollicitudines cumulantur. Et sic in seipso deficiens. non dimidiat dies suos. Set bonum non facit gradus. Priores dedignatur amicos. presumit se esse meliorem quia se cernit superiorem. provehatur ad summum. ledetur quasi vinea in primo flore botrus eius et sicut oliva florem proiciens. corripitur sompnus. notos ignorat. vigilie producuntur. summisque negatum est stare diu. et "transivi et ecce non erat" et cetera. Unde est illud poeticum: "In se magna ruunt. . amittitur appetitus. set honestas." Et "facta est coniuracio valida. populusque concurrens augebatur cum Absalon. nec curat prodesse. set virtus.clangorem buccine. extraneos novit." Audi super hoc sentenciam sapientis: "Omnis potentis brevis vita. set gloriatur preesse." [29] QUAM BREVIS ET MISERA VITA MAGNATUM Sed esto sullimetur in altum. debilitatur virtus. tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant." Verius est autem illud propheticum: "Vidi superexaltatum" et cetera. non dignitas. "Antequam dies eius repleantur peribit.

Nam omne peccatum te accedente committitur. te recedente dimittitur. smaragdus.comites contempnit antiquos. Peccasti. Scriptum est enim: "Inicium omnis peccati superbia. similis ero Altissimo". gloriosus et arrogans. inter omnia vicia tu semper es prima." "primogenita mors. berillus. super astra Dei exaltabo solium meum. carbunculus. omnibus odiosa. in lateribus aquilonis. crisolitus. in deliciis paradisi Dei fuisti. topazius. prelatis infestus. [31] DE SUPERBIA ET CASU LUCIFERI O superbia. cervicem erigit. sullimia meditatur. et posui te in monte sancto Dei. iaspis." "Tu signaculum similitudinis. grandia loquitur. qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: "In celum conscendam. deiecit ab innocencia in peccatum. cunctis importabilis. aurum opus decoris tui. subesse non patitur. Tu cherub extensus et protegens. saphirus. visum attollit. Molesta non suffert. plenus sapiencia et perfectus in decore. gravis et importunus. Lucifer. Omnis lapis preciosus operimentum tuum: sardius. preceps et audax. tu semper es ultima. . a celo empireo in aerem caliginosum. sedebo in monte testamenti. ascendam super altitudinem nubium. Audi prophetam: "Quomodo cecidisti. preesse molitur. angelum contra Deum. Vultum avertit. perfectus in viis tuis a die condicionis tue donec inventa est iniquitas in te. a deliciis in miserias. In medio lapidum ignitorum ambulasti. fastum ostendit. concepta non differt. onix. subditis honerosus. Set eum absque mora deiecit quoniam in veritate non stetit." Hec enim inter ipsa primordia rerum creaturam contra Creatorem erexit.

quoniam speciosum fecit eum Dominus in multis condensis frondibus. et in capitibus suis septem diademata. Abietes non equaverunt ad summitatem eius. Hinc ait Dominus ad prophetam: "Fili hominis. serpens antiquus. et interficient te." Ipse est "draco magnus rufus. presumptuosa superbia. Elevatum est cor tuum in decore tuo." Nabugodonosor." "Cedri non fuerunt alciores illo in paradiso Dei.et eieci te de monte Dei." "Et proiectus est ille draco magnus. dic principi Tyri: "Hec dicit Dominus Deus: pro eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei et dixisti. habens capita septem et cornua decem." cum sis homo et non Deus. quos erexit depressit. et angeli eius cum eo missi sunt. et quos exaltavit humiliavit. et proiectus est in terram. que non solum angelos Deo voluit adequare. et in terram proieci te." [32] DE ARROGANCIA HOMINUM O superba presumpcio." "Ipse est rex super omnes filios superbie. platani non fuerunt equales frondibus eius. et morieris in interitu occisorum"." Nam "omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. set homines presumpsit deificare! Porro. Omne lignum preciosum paradisi non est assimilatum illi et pulcritudini eius. qui seducit universum orbem. qui vocabatur diabolus et Sathanas. quia potenciam suam superbe iactavit et ait: ""Nonne hec est ." De quo et Veritas ait: "Videbam Sathanam quasi fulgur de celo cadentem. iccirco ego adducam super te robustissimos gencium. cuius cauda trahebat terciam partem stellarum celi et misit illas in terram. "Deus ego sum.

et super omnes cedros Libani sullimes et erectas. et super omnes quercus Basan. Et Ysaias: "Dies Domini Exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem." Unde inter "illa sex que Dominus odit. et super ." id est. Nabugodonosor Rex: regnum transit a te. et humiliabitur. et super omnes montes excelsos. vox de celo ruit: "Tibi dicitur. Eadem hora completur sermo super Nabugodonosor." Unde verum est quod legitur: "Homo cum in honore esset non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus. dicit Dominus Deus Exercituum: "Detestor ego superbiam Iacob". Pharaonem submersit et Sennacherib interemit. quam ego edificavi michi in domum regni. et cum bestiis et feris erit habitacio tua. et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod Excelsus dominatur in regno hominum et cuicumque voluerit dat illud".Babilon. et similis factus est illis. in robore fortitudinis mee. prostravit Goliam et suspendit Amon." Superbia turrem evertit et linguam confudit." Et "Iuravit Dominus in superbia Iacob: "Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum". et ab hominibus te eicient. interfecit Nichanorem et peremit Antiochum." [33] DE ABOMINACIONE SUPERBIE Quam detestabilis sit superbia Dominus ipse per prophetam testatur: "Iuravit Dominus Deus in anima sua. et septimum quod detestatur anima eius. superbiam. et in gloria decoris mei?" Cum adhuc sermo esset in ore regis. fenum quasi bos comedes. "Sedes ducum superborum destruit Deus et radices gencium superbarum arefacit." Salomon primum ponit "oculos sullimes.

et qui potestatem habent inter eos benefici vocantur. et humiliabitur altitudo virorum. apostolorum magister: "Non quasi dominantes in clero. et super omnem turrim excelsam. Unde Salomon: "Inter superbos semper sunt iurgia. Vos autem non sic. Revolvat in animo quod legitur in evangelio: "Facta est contencio inter discipulos Iesu quis eorum videretur esse maior. et super omnem murum munitum. unus Dominus. erit sicut iunior et qui precessor est sicut ministrator". Nunquam vult uti paternitatis affectu. et ait illis Iesus: "Reges gencium dominantur eorum. set qui maior est inter vos." Et Petrus." Superbus insolita gestit. set forma facti gregis ex animo." "Dominus Exercituum cogitavit hoc ut destrueret superbiam omnis glorie. Estimat plus dignitatem ab ipso quam ipsum assecutum ex dignitate. quibus interdicitur . Superbia eius et indignacio eius et arrogancia eius plus quam fortitudo eius. superbus autem odit elatum." "Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino. consueta fastidit. ceteri non sunt domini. set semper dominacionis imperio. et descendunt sullimes gloriosique eius ad eum. set ministri." Iob quoque dicit: "Si ascenderit usque ad celum superbia et caput eius nubes tetigerit.omnes colles elevatos. quasi sterquilineum in fine perdetur." [34] CONTRA ARROGANCIAM SUPERBORUM Omnis fere viciosus diligit sibi similem. maximum si surgat et amplexetur." et "ubi fuerit superbia. et incurvabitur sullimitas hominum. Unus est ergo Deus. ibi et contumelia. Magnum reputat si loqui dignetur." "Domini est terra et plenitudo eius" et cetera.

non invitatus . Licet autem omnis potestas a Deo sit." "Meum" est quidem dare. volens cuiusdam regis arroganciam eludere. quales vos estis. secundum illud propheticum: "Ipsi regnaverunt." inquit. incedit excelsus. Unde Dominus subdit: "Non est meum dare vobis. qui per interventum matris honorem postulaverunt a Christo: "Dic. et vocari ab hominibus rabi. cum vidisset eum in throno regali sedere sullimem. primos recubitus in cenis. prostratus in terram suppliciter adoravit et confestim. Porro philosophus quidam.dominium et indicitur ministerium. Audi super hoc sapientem: "Rectorem te posuerunt. salutaciones in foro." [36] DE PROPRIETATIBUS ARROGANCIUM Superbus amat "primas cathedras in synagogis." [35] CONTRA FRAUDEM AMBICIOSORUM Filii Zebedei. set nomine fortune vult appellari." id est. superbus tamen non regnat ex Deo. principes extiterunt. set onere pervenitur ad regnum." Non enim honore. "ut sedeant hii duo filii mei. set non ex me." meruerunt audire: "Nescitis quid petatis. in regno tuo. noli extolli. singulos inclinare. et non cognovi eos." Non nomine persone. Sedet sullimis. unus ad dexteram et alius ad sinistram tuam. set ut Deus vult adorari. ambiciosis. set non "vobis. vult sibi omnes assurgere. non ut homo. set esto in illis quasi unus ex ipsis.

coccus et bissus in limo putrescunt." Dina. et a Christo dicitur Christianis: ""Non duas tunicas habeatis". Quod rex." Sapienter iste respondit. superbe. lapides et gemme in luto sordescunt. racionem convertens contra philosophum. sepultus est in inferno. Set quid est homo preciosis ornatus nisi sepulchrum foris dealbatum. honor et gloria male sedent in cinere. filius Regis Emor. si homo. eam violenter oppressit. Sichem. iuxta regem consedit. quare hoc egerit inquisivit. preciosis ornari." Set iuxta Iohannis consilium: ""Qui habet duas tunicas. set ille prudenter elusit. Dignitas et potestas male iacent in pulvere. si homo sum." Rex autem. [37] DE SUPERFLUO CULTU Primis parentibus fecit Deus perizomata post peccatum. non debuisti iuxta me sedere. ut emeret ornamentum mulierum provincialium virgo permansit. debui te adorare. si deus sum. philacteria dilatas et magnificas fimbrias? Dives ille "qui induebatur purpura et bisso. qui sedebat "in canopeo quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus preciosis intextum. det unam non habenti". intus autem plenum spurcicia? Iacinctus et purpura. Olofernes. aurum et argentum." iugulatus est a Iudith. filia patriarche Iacob. Philosophus vero respondit: "Aut deus es aut homo: si deus es. intulit: "Immo. indui mollibus. satagit vestiri duplicibus." Superbus autem. non debuisti me adorare. potui iuxta te sedere. Quid ergo.ascendens. antequam egrederetur. cum autem exivit. . ut magnificus videatur. ut ait Iosephus. vehementer admirans eo quod nosset eum philosophum.

" [38] CONTRA SUPERFLUUM ORNATUM Attende quid contra superfluum ornatum comminetur Dominus per prophetam: "Pro eo quod elevate sunt filie Syon et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant." Et Apostolus: "Non in veste preciosa. . bissus varia de Egypto texta est tibi in velum. In die illa auferet Dominus ornamentum calciamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et discriminalia et perichelidas et murenulas et olfactoriola et pallia et lintheamina et inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria et acus et specula et sindones et vittas et theristra. Adhuc super his audi alium prophetam: "O Tyre. Dentes eburneos commutaverunt in precio suo. aut circumdacio auri. tunc ornatum iocunditatis assumpsit. et repleta es et glorificata es nimis. ut in eo puniantur in quo peccaverant. Gemmam et purpuram et scutulata et bissum et sericum et coccum proposuerunt in mercato suo." Ecce. Et erit pro suavi odore fetor." "Non sit extrinsecus capillatura. decalvabit Dominus verticem filiarum Syon et crinem earum nudabit. Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum. et pro crispanti crine calvicium. iusta redditur pena pro culpa. et pro zona funiculus. cum prius uteretur cilicio. iacinctus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. et pro fascia pectorali cilicium. aut vestimentorum cultus. Audi super hoc consilium sapientis: "In vestitu ne glorieris unquam.que.

non fuisset admissus. Qui procedens ad principem. ad nichilum deducta es. vestis obtinuit. plus honoris defertur vestibus quam virtutibus. "lilia agri. set quociens temptasset ingredi. plus venustati quam honestati. non sic." Quid enim . non laborant. cum facies adulterino colore fucatur. diu pulsans." [39] QUOD PLUS DEFERTUR VESTIBUS QUAM VIRTUTIBUS Cum quidam philosophus in habitu contemptibili principis aulam adisset et. et non eris usque in perpetuum. Philosciphus vero respondit: "Honorantem honoro. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. et facies obducitur naturalis. quomodo crescunt. mutavit habitum et assumpsit ornatum: tunc ad primam vocem aditus patuit venienti. neque nent. tociens contigisset repelli." inquit. cur hoc ageret inquisivit." O vanitas vanitatum. Super quo princeps." Absit ut adulterinus color comparabilis sit nativo: quin immo. [40] DE FUCACIONE COLORUM Artificialis species superducitur. pallium quod gestabat cepit venerabiliter osculari.Set nunc contrita es in mari et in profundis aquarum opes tue. os abominabili fetore corrumpitur. "Considerate. tanquam hominis artificium artem superet Creatoris. admirans. Non sic. omnis homo vivens. quia quod virtus non potuit. "Universa vanitas.

quoniam "in multis offendimus omnes. scutellis. celi non sunt mundi in conspectu eius. gradalibus. tingere genas. salariis. et veritas in nobis non est." Ut autem ornatum persone preteream ne malignius quam verius videar animos succendere. vasellis argenteis. cuppis et nappis. furcinulis. bacilibus. set non in hoc iustificatus sum?" "Quis est hic et laudabimus eum?" "Ecce inter sanctos nemo est immutabilis." Quis est qui vel illud dicere valeat cum Apostolo: "Nichil michi conscius sum. [41] QUOD NEMO DE SE GLORIETUR Non est qui de cordis mundicia valeat gloriari. eo quod multa esset malicia hominum super terram et cuncta . obductum cortinis aut etiam canopeo? Scriptum est enim: "Homo cum interierit. unguere faciem." "Quanto magis abominabilis est et inutilis homo. et omnis gloria eius quasi flos feni." "quoniam tanquam fenum velociter arescit et sicut olera herbarum cito cadit. capsulis.vanius quam pectere crines. producere supercilia. palliare vestibulum. cultellis ebore manicatis. componere lectum inflatum plumis. vasis aureis. nosmetipsos seducimus. opertum sericis. quando quidem "fallax sit gracia et vana pulcritudo"? "Omnis caro fenum. ditare perticas. planare cesariem. qui bibit quasi aquam iniquitatem?" "Penituit Deum quod hominem fecisset in terra. et flabellis? Quid prodest pingere cameras. coclearibus. substernere pavimentum." et "si dixerimus quia peccatum non habemus." "et in angelis eius repperit pravitatem. quid vanius quam ornare mensam mantilibus picturatis. urceolis. vocalibus. non sumet omnia. neque descendet cum eo gloria eius.

sine misericordia. incestuosis. malicia. cum pocius gloriantur "cum malefecerint et exultant in rebus pessimis. et refriguit caritas multorum. qui non revertatur ad vomitum. predonibus. exactoribus." Talibus et multo peioribus mundus iste repletus est. auguribus. ypocritis. incredulis. gulosis. "Omnes declinaverunt. absque federe. adulatoribus. superbi. susurrones. delevit hominem quem creavit. Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis." TERCIA PARS . excecatis. prodigis. sacrilegis. malignitate. habundat enim hereticis. tactus dolore cordis intrinsecus. adulteris. incompositi. ut vix valeat inveniri qui non deivet ad sinistram. detractores. deinde universis viciis irretitis. violentis. iracundis. dolo." Porro superhabundavit malicia. usurariis. negligentibus. tyrannis. impiis. raptoribus. vanis. contumeliosi. impacientibus. cupidis. perfidis. inventores malorum. versutis. ambiciosis. pigris. Porro "sicut deficit fumus deficient. nequicia. et sicut fluit cera a facie ignis. mollibus. garrulis. fallacibus. periuris. inconstantibus. mendacibus. sic peccatores peribunt. homicidio. immundis. elati. sine affectione. contencione. veneficis. et ideo. insipientes.cogitacio hominis omni tempore ad malum est intenta." "Repleti omni iniquitate. simul inutiles facti sunt" et cetera. presumptuosis. proditoribus. falsariis. pleni invidia. desperatis. impetuosis. ebriosis. arrogantibus. Deo odibiles. fornicacione. parentibus non obedientes. scismaticis. symoniacis. qui non computrescat in stercore. avaricia.

quam abominabilis soror! Conceptus est enim homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto. "Auferet ergo spiritum eorum." Naturale siquidem est ut materiatum in materiam resolvatur. set sub repentine mortis articulo repente que cogitaverant evanescunt. "Omnes enim in pulvere dormient. serpentes. Vivus. et deficient." Quam turpis pater.[1] DE PUTREDINE CADAVERUM "Exibit spiritus eius. "Pater meus es. set invitus. Scriptum est enim: "Terra es. gignit pediculos et lumbricos. mater mea et soror mea". cuius tandem cadaveri quasi funebres vermes assistent. vermes plurimos inpinguabit. producit putredinem et fetorem. "Sicut umbra cum declinat ablatus sum. hominem unicum inpinguat. filius eius vermis." Cum autem morietur homo." O quot et quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant. producit stercus et vomitum. et vermes operient eos. generabit vermes et muscas. mortuus. et excussus sum sicut locusta. et velit nolit. hereditabit bestias." "Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod commeditur a tinea. Vivus. in illa die peribunt omnes cogitaciones eorum. Vivus. et revertetur in terram suam. mortuus. constitutus est ei terminus qui preteriri non potest. et vermes. et in terram ibis. in quo terra revertetur in terram. Quid ergo fetidius . mortuus. quia cum dolore dimittet que cum amore possedit. vermibus. quam vilis mater." Exibit ergo spiritus non voluntarius. et in pulverem suum revertentur. et sicut lanam sic devorabit eos tinea." "Homo putredo." "Sicut vestimentum sic comedet eos vermis." "Putredini dixi.

et iactancia diviciarum quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra." Sic et nos: nati. exterior qui rodit et urit corpus. Cum ingenti turbacione recogitabunt que cum nimia delectacione gesserunt." dicentes: "Quid profuit nobis superbia. qui modo fulgebat ornatus in aula modo sordet nudus in tumba. virtutis quidem nullum signum valemus ostendere. continuo desinimus esse. turbabit penitencia." inquit. cum preterierit. "Vermis. prosunt divicie? Quid epule? Quid delicie? Non liberabunt a morte. et ignis non extinguetur. ut stimulus memorie pungat ad penam quos aculeus nequicie stimulavit ad culpam. non est invenire vestigium. sicut navis que pertransit fluctuantem aquam cuius." "Dabit Dominus ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et senciant usque in sempiternum. . ergo." Uterque duplex: interior qui rodit et urit cor. et transducent illos ex adverso iniquitates eorum. Qui modo sedebat gloriosus in throno modo iacet despectus in tumulo. torquebit angustia. non eripient a fetore. set in malignitate nostra consumpti sumus. Quid. "eorum non morietur.humano cadavere? Quid horribilius homine mortuo? Cuius gratissimus erat amplexus in vita molestus erit eciam aspectus in morte. [2] DE TRISTI MEMORIA DAMPNATORUM "Vindicta carnis impii vermis et ignis. "Venient enim in cogitacione peccatorum suorum timidi. non defendent a verme. qui modo vescebatur deliciis in cenaculo modo consumitur a vermibus in sepulchro." Vermis consciencie tripliciter lacerabit: affliget memoria.

Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est. subiunxit: "Non. Iustum est enim ut que noluerunt cum potuerunt cum velint non possint. et collibus: "Operite nos". audiant illos". [4] DE INEFFABILI ANGUSTIA DAMPNATORUM "Videntes turbabuntur timore horribili. nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore." Supplicium erit malorum intueri gloriam beatorum. Cui cum Abraham respondisset: "Habent Moysen et prophetas. ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum". ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres. Propterea dives ille qui cruciabatur in flamma dicebat ad Abraham: ""Rogo te. ut testetur illis. pater Abraham." "Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos". penitenciam agent"." Penitebunt ad penam.[3] DE INUTILI PENITENCIA REPROBORUM Dicent intra se. et iusticie lumen non illuxit nobis. pater. quia tune prodest homini penitere cum potest ipse peccare. licet forte post finem iudicii. rogabat ut annunciaretur hoc fratribus quatinus agerent penitenciam in hoc seculo fructuosam. pre angustia spiritus gementes et dicentes: "Hii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. dedit enim Deus eis locum penitencie et ipsi abusi sunt eo. penitenciam agentes: "Erravimus a via veritatis. Beati quidem ." Agebat et ipse penitenciam in inferno. set non conterentur ad veniam. set quia cognoscebat illam inutilem. set si quis ex mortuis ierit ad eos.

et tanquam memoria hospitis unius diei." Singula menbra pro suis peccatis propria sustinebunt tormenta. quoniam spes impii tanquam lanugo est que a vento tollitur. immensa penarum acerbitas. per hec et torquetur. Scriptum est: "Devorabit eos ignis qui non succenditur. infinita miseriarum immensitas. et tanquam spuma gracilis que a procella dispergitur. qui comedet te. set a Deo creatus est inextinguibilis ab origine mundi. qui semper secum deferunt cruciatum et ubique contra se tormentum incurrunt. semper afficiet et nunquam deficiet. secundum illud propheticum: "Infernus subter conturbatus est in occursu adventus tui." Set et omnis locus reprobis est penalis. secundum illud: "Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Scriptum est enim: "Per que peccat homo. "manibus et pedibus. "Producam.visuri sint reprobos in tormentis." inquit. Est enim apud inferos summa tenebrarum obscuritas. Propter quod . mittite eum in tenebras exteriores." [5] DE IGNE GEHENNALI Ignis gehenne nec lignis nutritur nec flatu succenditur. secundum illud: "Letabitur iustus cum viderit vindictam impiorum." Reprobi vero visuri non sint beatos in gloria. esse sub terris. ut in eo puniantur in quo peccaverunt. semper uret et nunquam consumet." "Talia dicent in inferno peccatores." Creditur. et tanquam fumus a vento diffusus. "ignem de medio tui. ibi erit fletus et stridor dencium." inquit." Ignis autem gehenne semper ardebit et nunquam lucebit. "Ligatis." Unde qui lingua peccaverat in lingua cruciabatur. autem.

" qui solus tunc erit "in lucem eternam. neque omnes qui descendunt in infernum. Quem cum magister intellexisset esse dampnatum. tanta confusio racionis ut raro vel nunquam ad cogitandum quicquam de Deo possint assurgere." Scriptum est enim: "Non mortui laudabunt te. quo tu properas." [7] DE CONFUSIONE PENARUM . Nam "a mortuo. quia crucior in hac flamma. Qui dicitur respondisse apud inferos queri quid solummodo non sit pena. Domine. quesivit ab eo si alique questiones apud inferos verterentur. Set et Salomon ait: "Nec opus nec racio nec sapiencia est apud inferos. set "illuc dirigent impetum cogitacionis ubi sencient vim doloris. quia spirituali pariter et corporali luce carebunt." Erit enim in reprobis tanta mentis oblivio." "Nec infernus confitebitur tibi.ipse clamabat: "Pater Abraham. nedum ad confitendum valeant respirare. Scriptum est enim: "Tollatur impius ne videat gloriam Dei." Sane quidam discipulus fertur apparuisse magistro post mortem." Tantam enim in penis reprobi tolerabunt angustiam ut vix aliquid cogitare valeant preter penas. tanta cecitas animi. "perit confessio. miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam." tanquam ab eo qui non est." [6] DE TENEBRIS INFERNALIBUS Reprobi vero non solum exterioribus set etiam interioribus tenebris involventur. neque mors laudabit te.

gravius puniantur. Experimento cognovi quod adustus." ut subita contrariorum mutatio graviorem inferat cruciatum. et fugiet mors ab illis." Dictum est autem hoc a simili iumentorum." Set ordo non erit in qualitate rerum. et desiderabunt mori. te solam desideranter optabunt qui te solam vehementer oderunt. ubi umbra mortis et nullus ordo. quia "de aquis nivium transibunt ad calorem nimium. dicentem: "In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam. ut possit sepe perire iecur. ." Ordo quidem erit in quantitate penarum. remecietur vobis."Dimitte me. quasi morte depasti. mors depascet eos. [8] DE INDEFICIENCIA TORMENTORUM "Sicut oves in inferno positi sunt. et non revertar. si frigidis statim adhibeatur." dicit Iob. Sic et impii. "Potentes enim potenter tormenta patientur. "ut plangam paululum dolorem meum antequam vadam. "Sic inconsumptum Ticii semperque renascens non perit. ut iterum herbe renascantur ad pastum. Audi Iohannem in Apocalipsi. set summitates solummodo carpunt. ardenciorem senciet cruciatum. reviviscent ad mortem ut eternaliter moriantur. set sempiternus horror inhabitat. quoniam "in qua mensura mensi fueritis." ut qui gravius peccaverunt. ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. que non radicitus herbas evellunt. quam dulcis esses quibus tam amara fuisti. tunc vivent morti qui vite sunt mortui. terram miserie et tenebrarum." Tunc erit mors immortalis. Querent mortem et non invenient qui vitam habuerunt et perdiderunt." O mors.

Scriptum est enim: "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. neque in eternum indignabitur." Congregabuntur ergo peccatores in lacum et claudentur in carcere. postquam videlicet resurgent cum corporibus in novissimo die. et post multos dies. Reprobis autem Deus irascitur eternaliter.[9] QUOD REPROBI NUNQUAM LIBERABUNTUR A PENA Nullus sibi blandiatur et dicat quia "Deus non in finem irascetur. non ergo omnes puniet in eternum." De quibus illud accipitur: "Non in finem irascetur" et cetera. set malignitas . ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi." "quoniam in inferno nulla est redempcio. in quo sine corporibus usque ad diem iudicii torquebuntur. visitabuntur non ad salutem set ad vindictam. non "obliviscitur misereri. Sic et alibi dicitur: "Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. o falsa presumpcio! "Non credat. quia post diem iudicii gravius punientur." quia cum iratus est. scilicet in inferno. quia iustum est ut quod impius in suo prevaricatur eterno Deus ulciscatur in suo. et claudentur in carcerem. et post multos dies visitabuntur." Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter." Homo namque peccavit ad tempus. frustra errore deceptus." nec quicquam eorum que fecit odit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per prophetam: "Congregabuntur in congregacione unius fascis in lacum. quia "flagellat omnem filium quem recipit." set "miseraciones eius super omnia opera eius. Nam licet peccandi facultas illum dimittat. O spes inanis. iam desperati de venia." Non humiliabuntur reprobi. quod aliquo precio redimendus sit.

" [10] TESTIMONIA DE SUPPLICIIS ETERNALIBUS "Quis. Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Voluissent itaque. et ipsa erit in inferno supplicium que fuerat in mundo peccatum." Ieremias: "Dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam eternam que nunquam oblivione delebitur. licet amiserit potestatis effectum. sine fine vivere ut potuissent sine fine peccare. et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer. "poterit habitare de vobis cum ardoribus sempiternis?" "Isti erunt quasi fumus in furore meo. set ascendet fumus eius in sempiternum. Audi Iohannem in Apocalipsi. ignis ardens tota die. quia semper habebit in se reatum ex culpa. licet forsitan et ibi peccatum sit.odii in illis tantum excrescet ut velint illum omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse." inquit Ysaias." Daniel: "Qui dormient in terre pulvere evigilabunt. semper senciet contra se cruciatum ex pena. . "Ad magnam ergo pertinet iusticiam Iudicantis ut nunquam careant in gehenna supplicio qui nunquam voluerunt in hac vita carere peccato. Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum. si potuissent. quia quod ipse per penitenciam non delevit Deus per indulgenciam non remittet." "Die ac nocte non extinguetur. Impius ergo." Voluntas ergo dampnati. set non meritum pene. alii in vitam eternam. conquerentes eum esse malignum qui creavit illos ad penam et nunquam inclinatur ad veniam. semper tamen habebit malignitatis affectum. dicentem: "Grando magna descendit de celo in homines.

ad ponendam terram in solitudinem et peccatores eius conterendos de ea. et omne cor hominis contabescet et conteretur." Huic extemplo veniet perdicio sua. nec habebit ultra medicinam. Torciones et dolores tenebunt peccatores. nulla spes erit de eo. obtenebrabitur sol in ortu suo. et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogancium forcium humiliabo. [11] DE DIE IUDICII "Ecce. dies . dies tribulacionis et angustie. hic bibet de vino ire Dei et cruciabitur igne et sulphure. quoniam stelle celi et splendor earum non expandent lumen suum. Et visitabo super orbem mala et contra impios iniquitatem eorum. Iohannes apostolus: "Si quis adoraverit bestiam et ymaginem eius. et luna non splendebit in lumine suo. facies combuste vultus eorum." Si secundum divinum iudicium "in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. nec habebit requiem die ac nocte qui adoravent bestiam et ymaginem eius. maledicti." Dicit Dominus: "Propter hoc omnes manus dissolventur. et subito conteretur. que dampnandos in iudicio sentencialiter reprobabit: "Ite. crudelis et plenus indignacionis et ire et furoris. in ignem eternum." "Dies illa. quasi parturiens dolebunt. qui preparatus est diabolo et angelis eius. et fumus tormentorum eius ascendet in secula seculorum. dies Domini veniet.alii in obprobrium ut videant semper." Confirmat hoc Veritas." quanto magis in ore tot et tantorum virorum de proposita veritate constabit. Unusquisque ad proximum suum stupebit. dies ire." Salomon: "Mortuo homine impio.

tunc repentinus eis superveniet interitus. autem." "Surget enim gens contra gentem." quoniam "sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem. filius perdicionis. "tribulacio magna. arescentibus hominibus pre timore et expectacione que supervenient universo orbi. dies nebule et turbinis. dies tube et clangoris." "Surgent pseudochristi et pseudoprophete." "Et superveniet repentina dies illa tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem terre. sicut dolor in utero habenti." "quem Deus interficiet spiritu oris sui. "Helyas propheta priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis. qualis nunquam fuit ab inicio mundi usque modo. non fieret salva omnis caro. eciam electi." "Tunc revelabitur homo peccati. et dabunt signa et prodigia ut in errorem inducantur. quia consummacionem cum festinacione faciet Dominus cunctis habitantibus terram. Cum dixerint "Pax et securitas". ostendens se tanquam sit Deus. qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur aut colitur Deus. ita ut in templo Dei sedeat. et regnum adversus regnum." "Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet." "Et erunt signa in sole et luna et stellis. neque fiet. autem. dies tenebrarum et caliginis. ita erit adventus Filii Hominis. et non effugient. Et nisi fuissent breviati illi dies.calamitatis et miserie. si fieri potest. et convertet corda patrum in ." [12] DE PRECEDENTE TRIBULACIONE Precedet. et in terris pressura gencium pre confusione sonitus maris et fluctuum." Mittetur. et terremotus magni erunt per loca et pestilencie et fames terroresque de celo et tempestates.

et tribuni." "Reges." [13] QUOMODO VENIET IUDICATURUS "Statim autem post tribulacionem dierum illorum. et virtutes celorum movebuntur. Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne ubi Dominus illorum crucifixus est. divites et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris moncium. Et plangent se omnes tribus terre. et luna non dabit lumen suum. et qui eum pupugerunt. et procedent boni in resurrectionem vite. "et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis. bestia que ascendet de abysso faciet adversus illos bellum et vincet illos et occidet. sol obscurabitur. a summis celorum usque ad terminos eorum. et quis poterit stare?" "Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna. et tunc apparebit signum Filii Hominis in celo. autem. et dicent montibus et petris: "Cadite super nos et abscondite nos a facie Sedentis super thronum et ab ira Agni." Et "omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. mali vero in resurrectionem iudicii." "Filium Hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate." Tunc "ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de celo." et "videbit omnis oculus. quoniam venit dies magnus ire ipsorum. Dominus ad iudicium non solum cum angelis set et cum . principes." "Et post tres dies et dimidium spiritus vite intrabit in eos." "Mors et infernus dabunt mortuos suos qui in ipsis erunt." Veniet.filios et corda filiorum ad patres." "Et cum finierint testimonium suum." Cum quo veniet Enoch. et stelle cadent de celo. et congregabunt electos suos a quatuor ventis celi.

et capilli capitis eius quasi lana munda. et in circuitu eius tempestas valida. quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens." Nam "congregabuntur ante eum omnes gentes. Deus noster. sapientissimum. Domine. Domine." et "angeli pacis amare flebunt. "Nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terre." inquit. ET IUSTICIA IUDICIS O quantus tunc erit timor et tremor. Domine." Sedebunt etenim et ipsi "super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. iusticia et iudicium correctio sedis eius." peccatores autem quid facient? "Si iustus vix salvabitur. quantus erit fletus et gemitus! Nam si "columpne celi contremiscunt et pavent adventum eius. iustissimum í Ï potentissimum quem nemo potest . rote eius ignis accensus. et decies centena milia assistebant ei. sicut pastor oves ab hedis. et statuet oves a dextris. quis sustinebit?" Quis non timeat Iudicem potentissimum. ignis in conspectu eius exardescet. Milia milium ministrabant ei." "Et advocavit celum desursum ut discerneret populum suum. hedos autem a sinistris. SAPIENCIA. et non silebit. Vestimentum eius quasi nix candidum. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius." "Si enim iniquitates observaveris. et separabit eos ab invicem.senatoribus terre populi sui. "donec throni positi sunt et Antiquus Dierum sedit. impius et peccator ubi parebunt?" Propterea clamabat propheta: "Non intres in iudicium cum servo tuo. thronus eius quasi flamme ignis." "Aspiciebam." "Nubes et caligo in circuitu eius." "Deus noster manifeste veniet." [14] DE POTENCIA.

fortis et longanimis. ipse mandavit. et creata sunt." Hunc ergo nemo potest effugere." Hunc ergo nemo potest corripere." qui "nec prece nec precio" nec amore nec odio declinat a semita rectitudinis. iustissimum quem nemo potest corrumpere vel corripere? "Si fortitudo queritur." sapiens corde et fortis robore. occultus occultorum omnium indagator. et infernorum. nemo audet pro me testimonium reddere. nullum bonum irremuneratum relinquit." qui "pluvie guttas et harenam maris dinumerat. iuxta quod ait psalmista: "Tu reddes singulis secundum opera eorum. sicut dicit Apostolus: "Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius. "si equitas iudicii." cuius "oculis omnia nuda sunt et aperta." [15] DE DIVINO IUDICIO . Hunc ergo nemo potest latere. si descendero ad infernum." Ipse est "iudex iustus. os meum condempnabit me. sicut dicit propheta: "Si ascendero in celum. set via recta semper incedens. et facta sunt. Si iustificare me voluero." "Ipse scrutatur renes et corda." "Deus scienciarum Dominus." cuius "voluntati nichil omnino resistit. ades. tu illuc es. "nullum malum preterit impunitum. terrestrium." prescius omnium et conscius singulorum. sapientissimum quem nemo potest latere." cui "flectitur omne genu celestium." "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. robustissimus est." "Ipse dixit.effugere." "Qui vocat stellas et dicunt: "Assumus"." cui "nullum verbum est impossibile. pravum me comprobabit etiam si simplex fuero.

" Non erunt testes in illo iudicio necessarii quia tunc manifesta erunt "abscondita tenebrarum. Scriptum est enim: "Argentum eorum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini. et non dedistis michi bibere. reddituri sunt ." Ab illa sentencia nunquam poterit provocari quia "Pater omne iudicium dedit Filio." "qui claudit et nemo aperit." "Flebunt et plangent reges terre cum viderint fumum incendii.Quis autem non timeat illud examen in quo idem erit accusator et advocatus et iudex? Accusabit enim cum dicet: "Esurivi. in ignem eternum. nec suffragabuntur amici. et non dedistis michi manducare. nec michi fecistis." O districtum iudicium." "Quid ergo facietis in die visitacionis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius fugietis auxilium?" "Unusquisque onus suum portabit. ipsa morietur. aperit et nemo claudit." Quantus erit pudor in peccatoribus! Quanta confusio cum eorum nefandissima crimina cunctis erunt liquido manifesta! "Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata." "Tunc libri erunt aperti." Iudicabit cum inferet: "Discedite a me." "propter timorem tormentorum eius." [16] QUOD NICHIL PRODERIT DAMPNANDIS Tunc non proderunt opes. nec defendent honores. et iudicabuntur mortui ex his que scripta sunt in libris secundum opera eorum." "Anima que peccaverit." Advocabit cum subdet: "Quamdiu non fecistis uni de minimis his. maledicti." "Nichil enim occultum quod non reveletur. in quo non solum de factis." "Os enim Domini locutum est. sitivi. set "de omni verbo ocioso quodcumque lucuti fuerint homines.

eiulatus et ululatus. fames et sitis. labor et dolor. angustia et tristicia. calamitas et egestas. obscuritas et anxietas. alligabunt in fasciculos ad comburendum "et mittent eos in caminum ignis ardentis. Explicit Liber de Miseria Condicionis Humane Editus a Lothario. acerbitas et asperitas. sulphur et ignis ardens in secula seculorum." in quo usque ad novissimum quadrantem exigetur debitum cum usuris. oblivio et confusio. frigus et cauma. amaritudines et terrores. Ibi erit fletus" et gemitus. "Quis ergo poterit fugere a ventura ira?" "Mittet ergo Filius Hominis angelos suos. stridor et clamor.racionem. timor et tremor. torciones et punctiones. Christian Latin The Latin Library The Classics Page . et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem". Diacono-Cardinali Sanctorum Sergii et Bachii. ardor et fetor. Qui Postea Innocencius Papa Tercius Appellatus Est. luctus et cruciatus.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful