LITANIIS ET ORATIONES

IUXTA RITUM ROMANUM

2

ORATIONES UTILISSIMAE
Signum Crucis In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Oratio Dominica Pater Noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. Ave Maria Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen. Actiones Nostras Para o despertar, após o Pai Nosso e a Ave Maria Actiones nostras, quaesumus Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

3

Doxologia Minor Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Angele Dei Angele Dei, qui custos es mei, Me tibi commissum pietate superna; (Hodie, Hac nocte) illumina, custodi, rege, et guberna. Amen. Symbolum Apostolorum Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Symbolum Nicaenum Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit
4

de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen. Angelus Para a Saudação à Santíssima Virgem fora do Tempo Pascal V/. Angelus Domini nuntiavit Mariae; R/. Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen. V/. Ecce ancilla Domini. R/. Fiat mihi secundum verbum tuum. Ave Maria V/. Et Verbum caro factum est. R/. Et habitavit in nobis. Ave Maria V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
5

Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Doxologia Minor (ter) Angele Dei Regina Caeli Para a Saudação à Santíssima Virgem no Tempo Pascal V/. Regina Caeli, laetare, alleluia: R/. Quia quem meruisti portare, alleluia. V/. Resurrexit sicut dixit, alleluia. R/. Ora pro nobis Deum, alleluia. V/. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia. R/. Quia surrexit Dominus vere, alleluia. Oremus. Deus qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Iaculatoriae Para iniciar o dia, para finalizar quaisquer orações V/. Christe, Rex noster. R/. Adveniat regnum tuum.
6

V/. Virgo Prudentissima, Maria, Mater Ecclesiae. R/. Ora pro nobis.

ANTE ET POST MISSAM
Oratio Sancti Thomae Aquinatis Ante Missam Para antes de começar a Missa ou antes de comungar Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi; accedo tamquam infirmus ad medicum vitae, immundus ad fontem misericordiae, caecus ad lumen claritatis aeternae, pauper et egenus ad Dominum caeli et terrae. Rogo ergo immensae largitatis tuae abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare foeditatem, illuminare caecitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem; ut panem Angelorum, Regem regum et Dominum dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali
7

proposito et intentione, sicut expedit saluti animae meae. Da mihi, quaeso, Dominici Corporis et Sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi, quod traxit de Virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mystico merear incorporari, et inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Oratio ad Beatam Mariam Virginem Ante Missam Para antes de começar a Missa ou antes de comungar O Mater pietatis et misericordiae, beatissima Virgo Maria, ego miser et indignus peccator ad te confugio toto corde et affectu; et precor pietatem tuam, ut, sicut dulcissimo Filio tuo in Cruce pendenti astitisti, ita et mihi, misero peccatori, (et sacerdotibus omnibus, hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus) [et fidelibus omnibus sacrosanctum Filii tui Corpus sumentibus], clementer adsistere digneris, ut, tua gratia adiuti, (dignam et acceptabilem hostiam in conspectu summae et individuae Trinitatis offerre valeamus) [digne ac fructuose illud sumere valeamus]. Amen. Oratio Sancti Thomae Aquinatis Post Missam Para depois da Missa ou depois de comungar Gratias tibi ago, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordiae tuae satiare dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui, Domini
8

nostri Iesu Christi. Et precor, ut haec sancta communio non sit mihi reatus ad poenam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei et scutum bonae voluntatis. Sit vitiorum meorum evacuatio, concupiscentiae et libidinis exterminatio, caritatis et patientiae, humilitatis et oboedientiae omniumque virtutum augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam visibilium quam invisibilium firma defensio; motuum meorum, tam carnalium quam spiritualium, perfecta quietatio: in te uno ac vero Deo firma adhaesio; atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile convivium me peccatorem perducere digneris, ubi tu, cum Filio tuo et Spiritu Sancto, Sanctis tuis es lux vera, satietas plena, gaudium sempiternum, iucunditas consummata et felicitas perfecta. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen. Anima Christi Para depois da Missa ou depois de comungar Anima Christi, sanctifica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inebria me. Aqua lateris Christi, lava me. Passio Christi, conforta me. O bone Iesu, exaudi me. Intra tua vulnera absconde me. Ne permittas me separari a te. Ab hoste maligno defende me. In hora mortis meae voca me. Et iube me venire ad te, Ut cum Sanctis tuis laudem te in saecula saeculorum. Amen. En Ego, o Bone et Dulcissime Iesu
9

Para depois da Missa ou depois de comungar En ego, o bone et dulcissime Iesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum paenitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prae oculis habens, quod iam in ore ponebat tuo David propheta de te, o bone Iesu: Foderunt manus meas et pedes meos: dinumeraverunt omnia ossa mea. Amen. Oblatio Sui Para depois da Missa ou depois de comungar Suscipe, Domine, universam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum atque voluntatem omnem. Quidquid habeo vel possideo mihi largitus es; id tibi totum restituo, ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco. Amen. Oratio Universalis Para depois da Missa ou depois de comungar Credo Domine, sed credam firmius; spero, sed sperem securius; amo, sed amem ardentius; doleo, sed doleam vehementius. Adoro te ut primum principium; desidero ut finem ultimum; laudo ut benefactorem perpetuum; invoco ut defensorem propitium. Tua me sapientia dirige, iustitia contine, clementia solare, potentia protege. Offero tibi, Domine cogitanda, ut sint ad te; dicenda, ut sint de te; facienda, ut sint secundum te; ferenda, ut sint propter te.
10

Volo quidquid vis, volo quia vis, volo quomodo vis, volo quamdiu vis. Oro, Domine, intellectum illumines, voluntatem inflammes, cor emundes, animam sanctifices. Defleam praeteritas iniquitates, repellam futuras tentationes, corrigam vitiosas propensiones, excolam idoneas virtutes. Tribue mihi, bone Deus, amorem tui, odium mei, zelum proximi, contemptum mundi. Studeam superioribus oboedire, inferioribus subvenire, amicis consulere, inimicis parcere. Vincam voluptatem austeritate, avaritiam largitate, iracundiam lenitate, tepiditatem fervore. Redde me prudentem in consiliis, constantem in periculis, patientem in adversis, humilem in prosperis. Fac, Domine, ut sim in oratione attentus, in epulis sobrius, in munere sedulus, in proposito firmus. Curem habere innocentiam interiorem, modestiam exteriorem, conversationem exemplarem, vitam regularem. Assidue invigilem naturae domandae, gratiae fovendae, legi servandae, saluti promerendae. Discam a te quam tenue quod terrenum, quam grande quod divinum, quam breve quod temporaneum, quam durabile quod aeternum. Da mortem praeveniam, iudicium pertineam, infernum effugiam, paradisum obtineam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

11

DEVOTIO EUCHARISTICA1
Lauda Sion Como Seqüencia para a Missa da Solenidade de Corpus Christi Lauda Sion Salvatorem, lauda ducem et pastorem, in hymnis et canticis. Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficis. Laudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponitur. Quem in sacrae mensa cenae, turbae fratrum duodenae
Os cânticos, hinos e orações que se seguem, indicados para determinados fins, podem, segundo o costume, ser usados para outros. Assim, um hino para a Exposição do Santíssimo pode ser cantado durante a Comunhão ou por ocasião de uma visita privada a Cristo no tabernáculo. 12
1

datum non ambigitur. Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatio. Dies enim solemnis agitur, in qua mensae prima recolitur huius institutio. In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis, phase vetus terminat. Vetustatem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat. Quod in coena Christus gessit, faciendum hoc expressit in sui memoriam. Docti sacris institutis, panem, vinum in salutis consecramus hostiam. Dogma datur christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem. Quod non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem. Sub diversis speciebus, signis tantum, et non rebus, latent res eximiae. Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus sub utraque specie.
13

A sumente non concisus, non confractus, non divisus: integer accipitur. Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consumitur. Sumunt boni, sumunt mali: sorte tamen inaequali, vitae vel interitus. Mors est malis, vita bonis: vide paris sumptionis quam sit dispar exitus. Fracto demum sacramento, ne vacilles, sed memento tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur. Nulla rei fit scissura: signi tantum fit fractura, qua nec status, nec statura signati minuitur. Ecce Panis Angelorum, factus cibus viatorum: vere panis filiorum, non mittendus canibus. In figuris praesignatur, cum Isaac immolatur, agnus Paschae deputatur, datur manna patribus. Bone pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere: Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre in terra viventium.
14

Tu qui cuncta scis et vales, qui nos pascis hic mortales: tuos ibi commensales, coheredes et sodales fac sanctorum civium. Amen. Alleluia. Verbum Supernum (cum O Salutaris Hostia) Como Hino para as Laudes da Solenidade de Corpus Christi e para a Exposição do Santíssimo Sacramento Verbum Supernum prodiens, nec Patris linquens dexteram, ad opus suum exiens, venit ad vitae vesperam. In mortem a discipulo suis tradendus aemulis, prius in vitae ferculo se tradidit discipulis. Quibus sub bina specie carnem dedit et sanguinem; ut duplicis substantiae totum cibaret hominem. Se nascens dedit socium, convescens in edulium, se moriens in pretium, se regnans dat in praemium. O salutaris Hostia Quae caeli pandis ostium. Bella premunt hostilia;
15

Da robur, fer auxilium. Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria: Qui vitam sine termino, Nobis donet in patria. Amen. Ave Verum Para a Exposição do Santíssimo Sacramento Ave Verum Corpus natum De Maria Virgine: Vere passum, immolatum In cruce pro homine: Cuius latus perforatum Fluxit aqua et sanguine: Esto nobis praegustatum Mortis in examine. O Iesu dulcis! O Iesu pie! O Iesu Fili Mariae. Amen. Adoro Te Devote Para a Exposição do Santíssimo Sacramento, para a Comunhão e para a Ação de Graças após a Comunhão Adoro Te Devote, latens Deitas, quae sub his figuris vere latitas: tibi se cor meum totum subiicit, quia te contemplans totum deficit. Visus, tactus, gustus in te fallitur, sed auditu solo tuto creditur; credo quidquid dixit Dei Filius: nil hoc verbo Veritatis verius. In cruce latebat sola Deitas, at hic
16

latet simul et humanitas; ambo tamen credens atque confitens, peto quod petivit latro paenitens. Plagas, sicut Thomas, non intueor; Deum tamen meum te confiteor; fac me tibi semper magis credere, in te spem habere, te diligere. O memoriale mortis Domini! panis vivus, vitam praestans homini! praesta meae menti de te vivere et te illi semper dulce sapere. Pie pellicane, Iesu Domine, me immundum munda tuo sanguine; cuius una stilla salvum facere totum mundum quit ab omni scelere. Iesu, quem velatum nunc aspicio, oro fiat illud quod tam sitio; ut te revelata cernens facie, visu sim beatus tuae gloriae. Amen. Sacris Solemniis (cum Panis Angelicus) Como Hino para o Ofício de Leituras da Solenidade de Corpus Christi Sacris Solemniis iuncta sint gaudia, et ex praecordiis sonent praeconia; recedant vetera, nova sint omnia, corda, voces, et opera. Noctis recolitur cena novissima, qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus, iuxta legitima priscis indulta patribus. Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus Dominicum
17

datum discipulis, sic totum omnibus, quod totum singulis, eius fatemur manibus. Dedit fragilibus corporis ferculum, dedit et tristibus sanguinis poculum, dicens: Accipite quod trado vasculum; omnes ex eo bibite. Sic sacrificium istud instituit, cuius officium committi voluit solis presbyteris, quibus sic congruit, ut sumant, et dent ceteris. Panis angelicus fit panis hominum; dat panis caelicus figuris terminum; O res mirabilis: manducat Dominum pauper, servus et humilis. Te, trina Deitas unaque, poscimus: sic nos tu visita, sicut te colimus; per tuas semitas duc nos quo tendimus, ad lucem quam inhabitas.
18

Pange Lingua Como Hino de Procissão para a Missa da Solenidade de Corpus Christi, como hino para a Transladação do Santíssimo Sacramento na Missa da Quinta-feira Santa na Ceia do Senhor, e, sem as duas últimas estrofes, para a Exposição do Santíssimo Sacramento Pange Lingua, gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, quem in mundi pretium fructus ventris generosi Rex effudit Gentium. Nobis datus, nobis natus ex intacta Virgine, et in mundo conversatus, sparso verbi semine, sui moras incolatus miro clausit ordine. In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus, cibum turbae duodenae se dat suis manibus. Verbum caro, panem verum verbo carnem efficit: fitque sanguis Christi merum, et si sensus deficit, ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit. Tantum ergo Sacramentum
19

veneremur cernui: et antiquum documentum novo cedat ritui: praestet fides supplementum sensuum defectui. Genitori, Genitoque laus et iubilatio, salus, honor, virtus quoque sit et benedictio: procedenti ab utroque compar sit laudatio. Amen. O Sacrum Convivium Para as visitas a Cristo no tabernáculo O Sacrum Convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius; mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur. Amen. V/. Panem de caelo praestitisti delectamentum in se habentem. eis; R/. Omne

Oremus. Oremus; Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R/. Amen. Tantum Ergo Para a Bênção do Santíssimo Sacramento
20

Tantum ergo Sacramentum veneremur cernui: et antiquum documentum novo cedat ritui: praestet fides supplementum sensuum defectui. Genitori, Genitoque laus et iubilatio, salus, honor, virtus quoque sit et benedictio: procedenti ab utroque compar sit laudatio. Amen. V/. Panem de caelo praestitisti delectamentum in se habentem. eis; R/. Omne

Oremus. Oremus; Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R/. Amen. Laudes Divinae Para depois da Bênção do Santíssimo Sacramento Benedictus Deus. Benedictum Nomen Sanctum eius. Benedictus Jesus Christus, verus Deus et verus homo. Benedictum Nomen Jesu. Benedictum Cor eius sacratissimum. Benedictus Sanguis eius pretiosissimus. Benedictus Jesus in sanctissimo altaris Sacramento. Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
21

Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima. Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio. Benedicta eius gloriosa Assumptio. Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris. Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus. Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis. Amen. Adoremus in Aeternum Para a Reposição do Santíssimo Sacramento Adoremus in aeternum sanctissimum Sacramentum. Laudate Dominum omnes gentes: collaudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: et veritas Domini manet in aeternum. Adoremus Gloria Patri, Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula sæculorum. Amen. Adoremus

22

LITANII
Litaniae Sanctorum Para os Domingos e sextas-feiras Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Sancta Maria, R/. ora pro nobis. Sancta Dei Genitrix, R/. ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, R/. ora pro nobis. Sancte Michael, R/. ora pro nobis. Sancte Gabriel, R/. ora pro nobis. Sancte Raphael, R/. ora pro nobis. Omnes sancti Angeli et Archangeli, R/. orate pro nobis. Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, R/. orate pro nobis. [Sancte Abraham, R/. ora pro nobis.] [Sancte Moyses, R/. ora pro nobis.] [Sancte Elia, R/. ora pro nobis.] Sancte Ioannes Baptista, R/. ora pro nobis. Sancte Ioseph, R/. ora pro nobis. Omnes sancti Patriarchae et Prophetae, R/. orate pro nobis. Sancte Petre, R/. ora pro nobis. Sancte Paule, R/. ora pro nobis. Sancte Andrea, R/. ora pro nobis. Sancte Iacobe (maior), R/. ora pro nobis. Sancte Ioannes, R/. ora pro nobis. Sancte Thoma, R/. ora pro nobis.
23

Sancte Iacobe (minor), R/. ora pro nobis. Sancte Philippe, R/. ora pro nobis. Sancte Bartolomaee, R/. ora pro nobis. Sancte Matthaee, R/. ora pro nobis. Sancte Simon, R/. ora pro nobis. Sancte Thaddaee, R/. ora pro nobis. Sancte Matthia, R/. ora pro nobis. Sancte Barnaba, R/. ora pro nobis. Sancte Luca, R/. ora pro nobis. Sancte Marce, R/. ora pro nobis. Omnes sancti Apostoli et Evangelistae, R/. orate pro nobis. Omnes sancti discipuli Domini, R/. orate pro nobis. Omnes sancti Innocentes, R/. orate pro nobis. Sancte Stephane, R/. ora pro nobis. [Sancte Ignati (Antiochene), R/. ora pro nobis.] [Sancte Polycarpe, R/. ora pro nobis.] [Sancte Iustine, R/. ora pro nobis.] Sancte Laurenti, R/. ora pro nobis. Sancte Vincenti, R/. ora pro nobis. Sancti Fabiane et Sebastiane, R/. orate pro nobis. Sancti Ioannes et Paule, R/. orate pro nobis. Sancti Cosma et Damiane, R/. orate pro nobis. Sancti Gervasi et Protasi, R/. orate pro nobis. [Sancte Cypriane, R/. ora pro nobis.] [Sancte Bonifati, R/. ora pro nobis.] [Sancte Stanislae, R/. ora pro nobis.] [Sancte Thoma (Becket), R/. ora pro nobis.] [Sancti Ioannes (Fisher) et Thoma (More), R/. orate pro nobis.] [Sancte Paule (Miki), R/. ora pro nobis.] [Sancti Ioannes (de Brebeuf) et Isaac (Jogues), R/. orate pro nobis.] [Sancte Petre (Chanel), R/. ora pro nobis.] [Sancte Carole (Lwanga), R/. ora pro nobis.] [Sanctae Perpetua et Felicitas, R/. orate pro nobis.] [Sancta Maria (Goretti), R/. ora pro nobis.] Omnes sancti martyres, R/. orate pro nobis.
24

Sancte Sylvester, R/. ora pro nobis. [Sancte Leo, R/. ora pro nobis.] Sancte Gregori, R/. ora pro nobis. Sancte Ambrosi, R/. ora pro nobis. Sancte Augustine, R/. ora pro nobis. Sancte Hieronyme, R/. ora pro nobis. [Sancte Athanasi, R/. ora pro nobis.] [Sancti Basili et Gregori (Nazianzene), R/. orate pro nobis.] [Sancte Ioannes Chrysostome, R/. ora pro nobis.] Sancte Martine, R/. ora pro nobis. Sancte Nicolae, R/. ora pro nobis. [Sancte Patrici, R/. ora pro nobis.] [Sancti Cyrille et Methodi, R/. orate pro nobis.] [Sancte Carole (Borromeo), R/. ora pro nobis.] [Sancte Francisce (de Sales), R/. ora pro nobis.] [Sancte Pie (Decime), R/. ora pro nobis.] Omnes sancti Pontifices et Confessores, R/. orate pro nobis. Omnes sancti Doctores, R/. orate pro nobis. Sancte Antoni, R/. ora pro nobis. Sancte Benedicte, R/. ora pro nobis. Sancte Bernarde, R/. ora pro nobis. Sancte Dominice, R/. ora pro nobis. Sancte Francisce, R/. ora pro nobis. [Sancte Thoma (de Aquino), R/. ora pro nobis.] [Sancte Ignati (de Loyola), R/. ora pro nobis.] [Sancte Francisce (Xavier), R/. ora pro nobis.] [Sancte Vincenti (de Paul), R/. ora pro nobis.] [Sancte Ioannes Maria (Vianney), R/. ora pro nobis.] [Sancte Ioannes (Bosco), R/. ora pro nobis.] Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, R/. orate pro nobis. Omnes sancti Monachi et Eremitae, R/. orate pro nobis. Sancta Anna, R/. ora pro nobis. Sancta Maria Magdalena, R/. ora pro nobis. Sancta Agatha, R/. ora pro nobis. Sancta Lucia, R/. ora pro nobis. Sancta Agnes, R/. ora pro nobis.
25

Sancta Caecilia, R/. ora pro nobis. Sancta Catharina, R/. ora pro nobis. Sancta Anastasia, R/. ora pro nobis. [Sancta Catharina (Senensis), R/. ora pro nobis.] [Sancta Teresia (de Avila), R/. ora pro nobis.] [Sancta Rosa (de Lima), R/. ora pro nobis.] Omnes sanctae Virgines et Viduae R/. orate pro nobis. [Sancte Lodovice, R/. ora pro nobis.] [Sancta Monica, R/. ora pro nobis.] [Sancta Elisabeth (Hungariae), R/. ora pro nobis.] Omnes Sancti et Sanctae Dei, R/. intercedite pro nobis. Propitius esto, R/. parce nos, Domine. Propitius esto, R/. exaudi nos, Domine. Ab omni malo, R/. libera nos, Domine. Ab omni peccato, R/. libera nos, Domine. Ab ira tua, R/. libera nos, Domine. A subitanea et improvisa morte, R/. libera nos, Domine. Ab insidiis diaboli, R/. libera nos, Domine. Ab ira et odio et omni mala voluntate, R/. libera nos, Domine. A spiritu fornicationis, R/. libera nos, Domine. A fulgure et tempestate, R/. libera nos, Domine. A flagello terraemotus, R/. libera nos, Domine. A peste, fame et bello, R/. libera nos, Domine. A morte perpetua, R/. libera nos, Domine. Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, R/. libera nos, Domine. Per adventum tuum, R/. libera nos, Domine. Per nativitatem tuam, R/. libera nos, Domine. Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, R/. libera nos, Domine. Per crucem et passionem tuam, R/. libera nos, Domine. Per mortem et sepulturam tuam, R/. libera nos, Domine. Per sanctam resurrectionem tuam, R/. libera nos, Domine. Per admirabilem ascensionem tuam, R/. libera nos, Domine. Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, R/. libera nos,
26

Domine. In die iudicii, R/. libera nos, Domine. Peccatores, R/. te rogamus, audi nos. Ut nobis parcas, R/. te rogamus, audi nos. Ut nobis indulgeas, R/. te rogamus, audi nos. Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, R/. te rogamus, audi nos. Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, R/. te rogamus, audi nos. Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, R/. te rogamus, audi nos. Ut fructus terrae dare et conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut nos exaudire digneris, R/. te rogamus, audi nos. Fili Dei, R/. te rogamus, audi nos.
27

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/.parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/.exaudi nos, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/.miserere nobis. Christe, R/.audi nos. Christe, R/.exaudi nos. Kyrie, eleison. R/.Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/.Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/.Kyrie, eleison. Pater noster (silentio) Et ne nos inducas in tentationem. R/.Sed libera nos a malo. Psalmus 69: Deus, in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina. Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exultent et laetentur in te, omnes qui quaerunt te: Et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum Ego vero egenus et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus et liberator meus es tu: Domine, ne moreris. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

28

V/. Salvos fac servos tuos. R/. Deus meus, sperantes in te. V/. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. R/. A facie inimici. V/. Nihil proficiat inimicus in nobis. R/. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis. V/. Domine, non secundum peccata nostra facias nobis. R/. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. V/. Oremus pro Pontifice nostro N. R/. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius. V/. Oremus pro benefactoribus nostris. R/. Retribuere dignare, Domine, omnibus nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen. V/. Oremus pro fidelibus defunctis. R/. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. V/. Requiescant in pace. R/. Amen. V/. Pro fratribus nostris absentibus. R/. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperantes in te. V/. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto. R/. Et de Sion tuere eos. V/. Domine, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat. (V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.) Oremus. Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat. Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.
29

Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et a poenis quas pro his meremur, eripias. Deus, qui culpa offenderis, paenitentia placaris: preces populi tui supplicantis propitius respice; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte. Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo Pontifici nostro N., et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae: ut, te donante, tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat. Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus. Fidelium, Deus omnium Conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta oratio et operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur. Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis: te supplices exoramus; ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum iam
30

exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia, omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum. R/. Amen. V/. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo. V/. Exaudiat nos omnipotens et misericors Dominus. R/. Amen. V/. Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen. Litaniae Lauretanae BMV Para as memórias, festas e Solenidades de Nossa Senhora, e para depois do rosário Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Sancta Maria, R/. ora pro nobis. Sancta Dei Genetrix, R/. ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, R/. ora pro nobis. Mater Christi, R/. ora pro nobis. Mater Ecclesiae, R/. ora pro nobis. Mater Divinae gratiae, R/. ora pro nobis. Mater purissima, R/. ora pro nobis. Mater castissima, R/. ora pro nobis. Mater inviolata, R/. ora pro nobis. Mater intemerata, R/. ora pro nobis.
31

Mater amabilis, R/. ora pro nobis. Mater admirabilis, R/. ora pro nobis. Mater boni Consilii, R/. ora pro nobis. Mater Creatoris, R/. ora pro nobis. Mater Salvatoris, R/. ora pro nobis. Mater Legionis et Regni Christi, R/. ora pro nobis. Virgo prudentissima, R/. ora pro nobis. Virgo veneranda, R/. ora pro nobis. Virgo praedicanda, R/. ora pro nobis. Virgo potens, R/. ora pro nobis. Virgo clemens, R/. ora pro nobis. Virgo fidelis, R/. ora pro nobis. Speculum iustitiae, R/. ora pro nobis. Sedes sapientiae, R/. ora pro nobis. Causa nostrae laetitiae, R/. ora pro nobis. Vas spirituale, R/. ora pro nobis. Vas honorabile, R/. ora pro nobis. Vas insigne devotionis, R/. ora pro nobis. Rosa mystica, R/. ora pro nobis. Turris Davidica, R/. ora pro nobis. Turris eburnea, R/. ora pro nobis. Domus aurea, R/. ora pro nobis. Foederis arca, R/. ora pro nobis. Ianua caeli, R/. ora pro nobis. Stella matutina, R/. ora pro nobis. Salus infirmorum, R/. ora pro nobis. Refugium peccatorum, R/. ora pro nobis. Consolatrix afflictorum, R/. ora pro nobis. Auxilium Christianorum, R/. ora pro nobis. Regina Angelorum, R/. ora pro nobis. Regina Patriarcharum, R/. ora pro nobis. Regina Prophetarum, R/. ora pro nobis. Regina Apostolorum, R/. ora pro nobis. Regina Martyrum, R/. ora pro nobis. Regina Confessorum, R/. ora pro nobis. Regina Virginum, R/. ora pro nobis. Regina Sanctorum omnium, R/. ora pro nobis.
32

Regina sine labe originali concepta, R/. ora pro nobis. Regina in caelum assumpta, R/. ora pro nobis. Regina Sanctissimi Rosarii, R/. ora pro nobis. Regina familiae, R/. ora pro nobis. Regina pacis, R/. ora pro nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis. V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix. R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum.R/. Amen. Litaniae Sanctissimi Nominis Iesu Para o primeiro dia de cada mês Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Iesu, audi nos. R/. Iesu, audi nos. Iesu, exaudi nos. R/. Iesu, exaudi nos. Pater de caelis, Deus, R/. miserere nobis. Fili, Redemptor mundi, Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte, Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Iesu, Fili Dei vivi, R/. miserere nobis. Iesu, splendor Patris, R/. miserere nobis. Iesu, candor lucis aeternae, R/. miserere nobis. Iesu, rex gloriae, R/. miserere nobis.
33

Iesu, sol iustitiae, R/. miserere nobis. Iesu, Fili Mariae Virginis, R/. miserere nobis. Iesu, amabilis, R/. miserere nobis. Iesu, admirabilis, R/. miserere nobis. Iesu, Deus fortis, R/. miserere nobis. Iesu, pater futuri saeculi, R/. miserere nobis. Iesu, magni consilii angele, R/. miserere nobis. Iesu potentissime, R/. miserere nobis. Iesu patientissime, R/. miserere nobis. Iesu oboedientissime, R/. miserere nobis. Iesu, mitis et humilis corde, R/. miserere nobis. Iesu, amator castitatis, R/. miserere nobis. Iesu, amator noster, R/. miserere nobis. Iesu, Deus pacis, R/. miserere nobis. Iesu, auctor vitae, R/. miserere nobis. Iesu, exemplar virtutum, R/. miserere nobis. Iesu, zelator animarum, R/. miserere nobis. Iesu, Deus noster, R/. miserere nobis. Iesu, refugium nostrum, R/. miserere nobis. Iesu, pater pauperum, R/. miserere nobis. Iesu, thesaure fidelium, R/. miserere nobis. Iesu, bone pastor, R/. miserere nobis. Iesu, lux vera, R/. miserere nobis. Iesu, sapientia aeterna, R/. miserere nobis. Iesu, bonitas infinita, R/. miserere nobis. Iesu, via et vita nostra, R/. miserere nobis. Iesu, gaudium Angelorum, R/. miserere nobis. Iesu, rex Patriarcharum, R/. miserere nobis. Iesu, magister Apostolorum, R/. miserere nobis. Iesu, doctor Evangelistarum, R/. miserere nobis. Iesu, fortitudo Martyrum, R/. miserere nobis. Iesu, lumen Confessorum, R/. miserere nobis. Iesu, puritas Virginum, R/. miserere nobis. Iesu, corona Sanctorum omnium, R/. miserere nobis. Propitius esto, R/. parce nobis, Iesu. Propitius esto, R/. exaudi nos, Iesu.
34

Ab omni malo, R/. libera nos, Iesu. Ab omni peccato, R/. libera nos, Iesu. Ab ira tua, R/. libera nos, Iesu. Ab insidiis diaboli, R/. libera nos, Iesu. A spiritu fornicationis, R/. libera nos, Iesu. A morte perpetua, R/. libera nos, Iesu. A neglectu inspirationum tuarum, R/. libera nos, Iesu. Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, R/. libera nos, Iesu. Per nativitatem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per infantiam tuam, R/. libera nos, Iesu. Per divinissimam vitam tuam, R/. libera nos, Iesu. Per labores tuos, R/. libera nos, Iesu. Per agoniam et passionem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per crucem et derelictionem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per languores tuos, R/. libera nos, Iesu. Per mortem et sepulturam tuam, R/. libera nos, Iesu. Per resurrectionem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per ascensionem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam, R/. libera nos, Iesu. Per gaudia tua, R/. libera nos, Iesu. Per gloriam tuam, R/. libera nos, Iesu. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Iesu. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nos, Iesu. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis, Iesu. Iesu, audi nos. R/. Iesu, audi nos. Iesu, exaudi nos. R/. Iesu, exaudi nos. Oremus. Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus. Sancti Nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate,
35

tuae dilectionis instituis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R/. Amen. Litaniae de Sacratissimo Corde Iesu Para a primeira sexta-feira do mês, para a Solenidade do Sagrado Coração de Jesus Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Cor Iesu, Filii Patris aeterni, R/. miserere nobis. Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, maiestatis infinitae, R/. miserere nobis. Cor Iesu, templum Dei sanctum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, tabernaculum Altissimi, R/. miserere nobis. Cor Iesu, domus Dei et porta caeli, R/. miserere nobis. Cor Iesu, fornax ardens caritatis, R/. miserere nobis. Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, bonitate et amore plenum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, virtutum omnium abyssus, R/. miserere nobis. Cor Iesu, omni laude dignissimum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium, R/. miserere nobis. Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, R/. miserere nobis. Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis, R/.
36

miserere nobis. Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit, R/. miserere nobis. Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus, R/. miserere nobis. Cor Iesu, desiderium collium aeternorum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, patiens et multae misericordiae, R/. miserere nobis. Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te, R/. miserere nobis. Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis, R/. miserere nobis. Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris, R/. miserere nobis. Cor Iesu, saturatum opprobriis, R/. miserere nobis. Cor Iesu, attritum propter scelera nostra, R/. miserere nobis. Cor Iesu, usque ad mortem oboediens factum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, lancea perforatum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, fons totius consolationis, R/. miserere nobis. Cor Iesu, vita et resurrectio nostra, R/. miserere nobis. Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra, R/. miserere nobis. Cor Iesu, victima peccatorum, R/. miserere nobis. Cor Iesu, salus in te sperantium, R/. miserere nobis. Cor Iesu, spes in te morientium, R/. miserere nobis. Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium, R/. miserere nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis. V/. Iesu, mitis et humilis Corde, R/. Fac cor nostrum secundum Cor tuum. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam
37

tuam petentibus, tu veniam concede placatus in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum. R/. Amen. Litaniae Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi Para as quintas-feiras Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Sanguis Christi, Unigeniti Patris aeterni, R/. salva nos. Sanguis Christi, Verbi Dei incarnati, R/. salva nos. Sanguis Christi, Novi et Aeterni Testamenti, R/. salva nos. Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram, R/. salva nos. Sanguis Christi, in flagellatione profluens, R/. salva nos. Sanguis Christi, in coronatione spinarum emanans, R/. salva nos. Sanguis Christi, in Cruce effusus, R/. salva nos. Sanguis Christi, pretium nostrae salutis, R/. salva nos. Sanguis Christi, sine quo non fit remissio, R/. salva nos. Sanguis Christi, in Eucharistia potus et lavacrum animarum, R/. salva nos. Sanguis Christi, flumen misericordiae, R/. salva nos. Sanguis Christi, victor daemonum, R/. salva nos. Sanguis Christi, fortitudo martyrum, R/. salva nos. Sanguis Christi, virtus confessorum, R/. salva nos. Sanguis Christi, germinans virgines, R/. salva nos. Sanguis Christi, robur periclitantium, R/. salva nos.
38

Sanguis Christi, levamen laborantium, R/. salva nos. Sanguis Christi, in fletu solatium, R/. salva nos. Sanguis Christi, spes poenitentium, R/. salva nos. Sanguis Christi, solamen morientium, R/. salva nos. Sanguis Christi, pax et dulcedo cordium, R/. salva nos. Sanguis Christi, pignus vitae aeternae, R/. salva nos. Sanguis Christi, animas liberans de lacu Purgatorii, R/. salva nos. Sanguis Christi, omni gloria et honore dignissimus, R/. salva nos. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nos, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis, V/. Redimisti nos, Domine, in sanguine tuo. R/. Et fecisti nos Deo nostro regnum. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum Filium tuum mundi Redemptorem constituisti, ac eius sanguine placari voluisti: concede, quaesumus, salutis nostrae pretium ita venerari, atque a praesentis vitae malis eius virtute defendi in terris, ut fructu perpetuo laetemur in caelis. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Litanie Domini Nostri Iesu Christi Sacerdotis et Victimae Para a primeira quinta-feira do mês Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis.
39

Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Iesu, Sacerdos et Victima, R/. miserere nobis. Iesu, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, R/. miserere nobis. Iesu, Sacerdos quem misit Deus evangelizare pauperibus, R/. miserere nobis. Iesu, Sacerdos qui in novissima cena formam sacrificii perennis instituisti, R/. miserere nobis. Iesu, Sacerdos semper vivens ad interpellandum pro nobis, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex quem Pater unxit Spiritu Sancto et virtute, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex ex hominibus assumpte, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex pro hominibus constitute, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex confessionis nostrae, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex amplioris prae Moysi gloriae, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex tabernaculi veri, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex futurorum bonorum, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex sancte, innocens et impollute, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex fidelis et misericors, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex Dei et animarum zelo succense, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex in aeternum perfecte, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex qui per proprium sanguinem caelos penetrasti, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex qui nobis viam novam initiasti, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex qui dilexisti nos et lavisti nos a peccatis in sanguine tuo, R/. miserere nobis. Iesu, Pontifex qui tradidisti temetipsum Deo oblationem et hostiam, R/. miserere nobis. Iesu, Hostia Dei et hominum, R/. miserere nobis. Iesu, Hostia sancta et immaculata, R/. miserere nobis.
40

Iesu, Hostia placabilis, R/. miserere nobis. Iesu, Hostia pacifica, R/. miserere nobis. Iesu, Hóstia propitiationis et laudis, R/. miserere nobis. Iesu, Hóstia reconciliationis et pacis, R/. miserere nobis. Iesu, Hostia in qua habemus fiduciam et accessum ad Deum, R/. miserere nobis. Iesu, Hostia vivens in saecula saeculorum, R/. miserere nobis. Propitius esto, R/. parce nobis, Iesu. Propitius esto, R/. exaudi nos, Iesu. A temerario in clerum ingressu, R/. libera nos, Iesu. A peccato sacrilegii, R/. libera nos, Iesu. A spiritu incontinentiae, R/. libera nos, Iesu. A turpi quaestu, R/. libera nos, Iesu. Ab omni simoniae labe, R/. libera nos, Iesu. Ab indigna opum ecclesiasticarum dispensatione, R/. libera nos, Iesu. Ab amore mundi eiusque vanitatum, R/. libera nos, Iesu. Ab indigna Mysteriorum tuorum celebratione, R/. libera nos, Iesu. Per aeternum sacerdotium tuum, R/. libera nos, Iesu. Per sanctam unctionem, qua a Deo Patre in sacerdotem constitutus es, R/. libera nos, Iesu. Per sacerdotalem spintum tuum, R/. libera nos, Iesu. Per ministerium illud, quo Patrem tuum super terram clarificasti, R/. libera nos, Iesu. Per cruentam tui ipsius immolationem semel in cruce factam, R/. libera nos, Iesu. Per illud idem sacrificium in altari quotidie renovatum, R/. libera nos, Iesu. Per divinam illam potestatem, quam in sacerdotibus tuis invisibiliter exerces, R/. libera nos, Iesu. Ut universum ordinem sacerdotalem in sancta religione conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut pastores secundum cor tuum populo tuo providere digneris, R/. te rogamus, audi nos.
41

Ut illos spiritus sacerdotii tui implere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut labia sacerdotum scientiam custodiant, R/. te rogamus, audi nos. Ut in messem tuam operarios fideles mittere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut fideles mysteriorum tuorum dispensatores multiplicare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut eis perseverantem in tua voluntate famulatum tribuere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut eis in ministerio mansuetudinem, in actione sollertiam et in orationem constantia concedere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut per eso sanctissimi Sacramenti cultum ubique promovere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut qui tibi bene ministraverunt, in gaudium tuum suscipere digneris, R/. te rogamus, audi nos. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nos, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis, Domine. Iesu, Sacerdos, audi nos. R/. Iesu, Sacerdos, audi nos. Iesu, Sacerdos, exaudi nos. R/. Iesu, Sacerdos, exaudi nos. Oremus. Ecclesiae tuae, Deus, sanctificator et custos, suscita in ea per Spiritum tuum idoneos el fideles sanctorum mysteriorum dispensatores, ut eorum ministerio el exemplo christiana plebs in viam salutis te protegente dirigatur. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Deus, qui ministrantibus et ieiunantibus discipulis segregari iussisti Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpseras eos, adesto nunc Ecclesiae tuae oranti, et tu, qui omnium corda nosti, ostende quos elegeris in ministerium. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.
42

Litaniae de Sancto Spiritu Para a Solenidade de Pentecostes e sua oitava Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Spiritus sancte a Patre Filioque procedens, R/. miserere nobis. Spiritus Domini Deus Israel, R/. miserere nobis. Dominator hominum, R/. miserere nobis. Replens orbem terrarum, R/. miserere nobis. Habens omnem virtutem, R/. miserere nobis. Omnia bona operans, et omnia prospiciens, R/. miserere nobis. Ornans caelos, stabilis, et securus, R/. miserere nobis. Spiritus veritatis omnia suggerens, et distribuens, R/. miserere nobis. Spiritus sapientiae et intellectus, R/. miserere nobis. Spiritus consilii, fortitudinis, scientiae, et pietatis, R/. miserere nobis. Spiritus timoris Domini et prudentiae, R/. miserere nobis. Spiritus, quo inspirante locuti sunt sancti Dei homines, R/. miserere nobis. Quae ventura annuntians, R/. miserere nobis. Donum et promissio Patris, R/. miserere nobis. Spiritus sancte Paraclite arguens mundum, R/. miserere nobis. Spiritus, in quo daemonia eiiciuntur, R/. miserere nobis. Spiritus, ex quo renascimur, R/. miserere nobis. Spiritus, per quem caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, R/. miserere nobis. Spiritus adoptionis filiorum Dei, R/. miserere nobis. Spiritus gratiae et misericordiae, R/. miserere nobis.
43

Spiritus adiuvans infirmitatem nostram et reddens testimonium spiritui nostro, quod simus filii Dei, R/. miserere nobis. Spiritus suavis, benigne, super mel dulcis, R/. miserere nobis. Spiritus pignus hereditatis nostrae, deducens nos in terram rectam, R/. miserere nobis. Spiritus principalis, vivificans et confortans, R/. miserere nobis. Spiritus salutis, iudicii et gaudii, R/. miserere nobis. Spiritus fidei, pacis, et ardoris, R/. miserere nobis. Spiritus humilitatis, caritatis, et castitatis, R/. miserere nobis. Spiritus benignitatis, bonitatis, longanimitatis, ac mansuetudinis, R/. miserere nobis. Spiritus lenitatis, veritatis, unitatis ac consolationis, R/. miserere nobis. Spiritus compunctionis, promissionis, renovationis, ac sanctificationis, R/. miserere nobis. Spiritus vitae, patientiae, continentiae, ac modestiae, R/. miserere nobis. Spiritus omnium gratiarum, R/. miserere nobis. Propitius esto, R/. parce nobis sancte Spiritus. Propitius esto, R/. exaudi nos sancte Spiritus. A spiritu erroris, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. A spiritu immundo, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. A spiritu blasphemiae, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Ab omni obstinatione et desperatione, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Ab omni praesumptione et veritatis contradictione, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Ab omni malitia, et prava consuetudine, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Ab invidia fraternae caritatis, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. A finali impaenitentia, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi.
44

Per aeternam a Patre et Filio processionem tuam, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per invisibilem unctionem tuam, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per omnem gratiarum plenitudinem, qua Virginem Mariam semper possedisti, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per supereffluentem sanctitatis abyssum, qua conceptione Verbi Matrem Dei inundare fecisti, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per sanctam in baptismo Christi apparitionem tuam, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per salutarem super apostolos adventum tuum, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Per ineffabilem bonitatem tuam, qua Ecclesiam gubernas, concilias Praesides, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Martyres corroboras, Doctores illuminas, Religiones instituis, R/. libera nos, Spiritus Dei vivi. Peccatores, R/. te rogamus, audi nos. Ut in spiritu ambulemus, et desideria carnis non adimpleamus, R/. te rogamus, audi nos. Ut Te numquam contristemus, R/. te rogamus, audi nos. Ut omnes Ecclesiasticos Ordines in sancta religione, et vero spiritu conservare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut cuncto populo Christiano cor unum et animam unam donare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut virtutem omnium complementum nobis donare digneris, R/. te rogamus, audi nos. Ut nos exaudire digneris, R/. te rogamus, audi nos. Spiritus Dei, R/. te rogamus, audi nos. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. effunde in nos Sanctum Spiritum. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. emitte in nos promissum Patris Spiritum. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. da nobis spiritum bonum.

45

V/. Spiritus Domini replevit orbem terrarum. R/. Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Oremus. Adsit nobis, quaesumus Domine, virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R/ . Amen. Litaniae Sancti Ioseph Para as quartas-feiras, para a Solenidade de São José, e para a memória de São José Operário Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R/. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R/. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R/. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R/. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R/. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R/. miserere nobis. Spiritus Sancte Deus, R/. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R/. miserere nobis. Sancta Maria, R/. ora pro nobis. Sancte Ioseph, R/. ora pro nobis. Proles David inclyta, R/. ora pro nobis. Lumen Patriarcharum, R/. ora pro nobis. Dei Genetricis Sponse, R/. ora pro nobis. Custos pudice Virginis, R/. ora pro nobis. Filii Dei nutricie, R/. ora pro nobis. Christi defensor sedule, R/. ora pro nobis. Almae Familiae praeses, R/. ora pro nobis. Ioseph iustissime, R/. ora pro nobis. Ioseph castissime, R/. ora pro nobis. Ioseph prudentissime, R/. ora pro nobis. Ioseph fortissime, R/. ora pro nobis.
46

Ioseph oboedientissime, R/. ora pro nobis. Ioseph fidelissime, R/. ora pro nobis. Speculum patientiae, R/. ora pro nobis. Amator paupertatis, R/. ora pro nobis. Exemplar opificum, R/. ora pro nobis. Domesticae vitae decus, R/. ora pro nobis. Custos virginum, R/. ora pro nobis. Familiarum columen, R/. ora pro nobis. Solatium miserorum, R/. ora pro nobis. Spes aegrotantium, R/. ora pro nobis. Patrone morientium, R/. ora pro nobis. Terror daemonum, R/. ora pro nobis. Protector sanctae Ecclesiae, R/. ora pro nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. exaudi nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R/. miserere nobis. V/. Constituit eum dominum domus suae. R/. Et principem omnis possessionis suae. Oremus. Deus, qui in ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae Sponsum eligere dignatus es, praesta, quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R/. Amen.

47

ALII ORATIONES
Veni, Creator Para antes das meditações Veni, Creator Spiritus, mentes tuorum visita: imple superna gratia, quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus, Donum Dei altissimi, fons vivus, ignis, charitas,
48

et spiritalis unctio. Tu septiformis munere, Dextrae Dei tu digitus, tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus, infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Hostem repellas longius, pacemque dones protinus: ductore sic te praevio vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium, te utriusque Spiritum credamus omni tempore. Amen. V/. Emitte Spiritum tuum et creabuntur. R/. Et renovabis faciem terrae. Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Veni, Sancte Spiritus Para antes das reflexões evangélicas e outras atividades e atos
49

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. V/. Emitte Spiritum tuum et creabuntur. R/. Et renovabis faciem terrae. Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Oratio S. Thomae Aquinatis Ante Studium Para antes de estudar ou começar as aulas Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres Angelorum hierarchias designasti et eas super caelum empyreum miro ordine collocasti atque universi partes elegantissime distribuisti: Tu, inquam, qui verus fons luminis et sapientiae diceris ac supereminens principium, infundere digneris super intellectus mei tenebras tuae radium claritatis, duplices, in quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet et ignorantiam. Tu, qui linguas infantium facis disertas, linguam meam erudias atque in labiis meis gratiam tuae benedictionis infundas. Da mihi intelligendi acumen, retinendi capacitatem, addiscendi modum et facilitatem, interpretandi subtilitatem, loquendi gratiam copiosam. Ingressum instruas, progressum dirigas, egressum compleas. Tu, qui es verus Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Actio Gratiarum Para encerrar compromissos espirituais, atos e atividades
50

Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Ante Mensam Pater Noster. Benedic, Domine, nos et haec tua dona quae de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Benedictio Post Mensam Agimus Tibi V./ Fidélium ánimae per misericordiam Dei requiéscant in pace. R/. Amen. Actus Reparationis Para a Solenidade do Sagrado Coração de Jesus e para as primeiras sextas-feiras do mês Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, negligentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus. Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus,
51

paratis, voluntaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt. Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum, vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae iuribus magisterioque reluctantur. Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in Cruce satisfactionem obtulisti quamque quotidie in altaribus renovare pergis, hanc eandem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servito fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem
52

patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. Iesu Dulcissime, Redemptor Para a Solenidade de Cristo Rei Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ante conspectum tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere nunquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt; fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula! Amen. Memorare Para as segundas-feiras
53

Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen. Sub Tuum Praesidium Para as segundas-feiras Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen. Te Deum Para os Domingos, para o dia do onomástico, para o dia do aniversário e para o aniversário de Batismo Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi Caeli, et universae Potestates: Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus, Te Prophetarum laudabilis numerus, Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae majestatis: Venerandum tuum verum et unicum Filium: Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius, Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram, Dei sedes, in
54

gloria Patris. Iudex crederis esse venturus. Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria munerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te; Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum. V/. R/. V/. R/. V/. R/. V/. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu. Laudemus, et superexaltemus eum in sæcula. Benedictus es, Domine, in firmamento cæli. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Domine, exaudis orationem meam. Et clamor meus ad te veniat. Dominus vobiscum. R/. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Deus, cujus misericordiae non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus: piissimae maiestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorantes; ut, qui petentibus postulata concedis, eosdem non deserens, ad praemia futura disponas. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Quicumque Para o terceiro Domingo do mês e para a Solenidade da Santíssima Trindade Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes
55

personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus. Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus. Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est. Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum
56

humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen. Stabat Mater Para a memória de Nossa Senhora das Dores e para a sexta-feira antes do Domingo de Ramos Stabat Mater dolorosa iuxta Crucem lacrimosa, dum pendebat Filius. Cuius animam gementem, contristatam et dolentem pertransivit gladius. O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta, mater Unigeniti! Quae maerebat et dolebat, pia Mater, dum videbat nati poenas inclyti.
57

Quis est homo qui non fleret, matrem Christi si videret in tanto supplicio? Quis non posset contristari Christi Matrem contemplari dolentem cum Filio? Pro peccatis suae gentis vidit Iesum in tormentis, et flagellis subditum. Vidit suum dulcem Natum moriendo desolatum, dum emisit spiritum. Eia, Mater, fons amoris me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam. Fac, ut ardeat cor meum in amando Christum Deum ut sibi complaceam. Sancta Mater, istud agas, crucifixi fige plagas cordi meo valide. Tui Nati vulnerati, tam dignati pro me pati, poenas mecum divide. Fac me tecum pie flere, crucifixo condolere, donec ego vixero. Iuxta Crucem tecum stare,
58

et me tibi sociare in planctu desidero. Virgo virginum praeclara, mihi iam non sis amara, fac me tecum plangere. Fac, ut portem Christi mortem, passionis fac consortem, et plagas recolere. Fac me plagis vulnerari, fac me Cruce inebriari, et cruore Filii. Flammis ne urar succensus, per te, Virgo, sim defensus in die iudicii. Christe, cum sit hinc exire, da per Matrem me venire ad palmam victoriae. Quando corpus morietur, fac, ut animae donetur paradisi gloria. Amen. Alma Redemptoris Mater Para os sábados do Advento até a Apresentação do Senhor (Purificação) Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli Porta manes, et stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat, populo: tu quae genuisti, Natura mirante, tuum sanctum Genitorem Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore
59

Sumens illud Ave, peccatorum miserere. Tempus Adventus V/. Angelus Domini nuntiavit Mariae. R/. Et concepit de Spiritu Sancto. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Donec Purificatio V/. Post partum, Virgo, inviolata permansisti. R/. Dei Genetrix, intercede pro nobis. Oremus. Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum. R/. Amen. Ave Regina Caelorum Para os sábados do dia da Apresentação do Senhor (Purificação) até o Tempo Pascal Ave Regina Caelorum, Ave, Domina Angelorum: Salve, radix, salve, porta, Ex qua mundo lux est orta: Gaude, Virgo gloriosa, Super omnes speciosa, Vale, o valde decora,
60

Et pro nobis Christum exora. V/. Dignare me laudare te, Virgo sacrata. R/. Da mihi virtutem contra hostes tuos. Oremus. Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium; ut, qui sanctae Dei Genetricis memoriam agimus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Salve Regina Para os sábados após Pentecostes até o Advento Salve Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen. V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

61

Regina Caeli Para os sábados do Tempo Pascal Regina Caeli, laetare, alleluia: Quia quem meruisti portare, alleluia, Resurrexit sicut dixit, alleluia. Ora pro nobis Deum, alleluia. V/. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia. R/. Quia surrexit Dominus vere, alleluia. Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. R/. Amen. Oratio ad Sanctum Michael Para as terças-feiras Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen. Commemoratio Sancti Michaelis Archangeli Princips gloriosissime, Michael Archangele, esto memor nostri: hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei, alleluia, alleluia.

62

V/. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus. R/. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo. Oremus. Deus, qui miro ordine, Angelorum ministeria hominumque dispensas: concede propitius ut, a quibus tibi ministrantibus in caelo assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum. R/. Amen. Commemoratio Sancti Gabrielis Archangeli Princips gloriosissime, Gabriel Archangele, esto memor nostri: hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei, alleluia, alleluia. V/. Stetit Angelus iuxta aram templi. R/. Habens turibulum aureum in manu sua. Oremus. Deus, qui inter ceteros Angelos, ad annuntiandum incarnationis tuae mysterium, Gabrielem Archangelum elegisti; concede propitius, ut qui festum eius celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis: qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R/. Amen. Commemoratio Sancti Raphaelis Archangeli Princips gloriosissime, Gabriel Archangele, esto memor nostri: hic et ubique semper precare pro nobis Filium Dei, alleluia, alleluia. V/. Stetit Angelus iuxta aram templi. R/. Habens turibulum aureum in manu sua.

63

Oremus. Deus, qui beatum Raphaelem Archangelum Tobiae famulo tuo comitem dedisti in via: concede nobis famulis tuis; ut eiusdem semper protegamur custodia et muniamur auxilio. Per Dominum nostrum Iesum Christum. R/. Amen. Ad Sanctum Raphaelem Archangelum Dirigere dignare, Domine Deus, in adiutorium nostrum, sanctum Raphaelem Archangelum; et quem tuae maiestati semper assistere credimus, tibi nostras exiguas preces benedicendas assignet. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Septem Psalmi Paenitentiales Para as sextas-feiras da Quaresma Ant: Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentem nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris. Psalmus 6: Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo. Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
64

Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit. Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur, et erubescant valde velociter. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 31: Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: dum clamarem tota die. Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus: in tempore oportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum: ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea, erue me a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe: qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
65

Laetamini in Domino, et exultate iusti: et gloriamini omnes recti corde. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 37: Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me. Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: a facie insipientiae meae. Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. Domine ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Amici mei, et proximi mei: adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant, qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur. Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
66

Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies Domine Deus meus. Quia dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annunciabo: et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem. Non derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me. Intende in adiutorium meum: Domine Deus salutis meae. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 50: Miserere mei Deus: secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
67

Asperges me Domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: et exultabunt ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne proicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: et exultabit lingua mea iustitiam tuam. Domine labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam. Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique: holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Hierusalem. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta: tunc inponent super altare tuum vitulos. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 101: Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te: velociter exaudi me.
68

Quia defecerunt sicut fumus, dies mei: et ossa mea sicut gremium aruerunt. Percussus sum, ut faenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae. Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi: et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me, adversum me iurabant. Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam. A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut faenum arui. Tu autem Domine in aeternum permanes: et memoriale tuum in generatione, et generationem. Tu exsurgens Domine misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam. Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum. Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram aspexit. Ut audiret gemitus conpeditorum: ut solveret filios interemptorum. Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Hierusalem. In conveniendo populos in unum: et reges ut serviant Domino.
69

Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuncia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione, et generationem anni tui. Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterescent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 129: De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino. Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus eius. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Psalmus 142:
70

Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua, exaudi me in tua iustitia. Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar. Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen. Alleluia. Ant: Ne reminiscaris Domine delicta nostra, vel parentem nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.

71

INDEX
ORATIONES UTILISSIMAE Signum Crucis Oratio Dominica Ave Maria Actiones Nostras Doxologia Minor Angele Dei
72

_________________________________ 3 _________________________________ 3 _________________________________ 3

Symbolum Apostolorum _________________________________ Symbolum Nicaenum 3 Angelus _________________________________ Regina Caeli 3 Iaculatoriae _________________________________ 4 ANTE ET POST MISSAM _________________________________ Or. S. Thomae Aquinatis Ante 4 Missam _________________________________ Oratio ad BMV Ante Missam 4 Or. S. Thomae Aquinatis Post _________________________________ Missam 5 Anima Christi _________________________________ En Ego, o Bone et Dulcissime 5 Iesu _________________________________ Oblatio Sui 6 Oratio Universalis DEVOTIO EUCHARISTICA Lauda Sion Verbum Supernum O Salutaris Hostia Ave Verum Adoro Te Devote Sacris Solemniis Panis Angelicus Pange Lingua O Sacrum Convivium Tantum Ergo Laudes Divinae Adoremus in Aeternum LITANII Litaniae Sanctorum Litaniae Lauretanae BMV Litaniae Sanctissimi Nominis Iesu Litaniae de Sacratissimo Corde Iesu Litaniae Pretiosissimi _________________________________ 7 _________________________________ 7 _________________________________ 8 _________________________________ 8 _________________________________ 9 _________________________________ 9 _________________________________ 9 ________________________________1 1 ________________________________1 3 ________________________________1 4
73

Sanguinis DNIC Litanie DNIC Sacerdotis et Victimae Litaniae de Sancto Spiritu Litaniae Sancti Ioseph ALII ORATIONES Veni, Creator Veni, Sancte Spiritus Or. S. Thomae Aquinatis Ante Studium Actio Gratiarum Benedictio Ante Mensam Benedictio Post Mensam Actus Reparationis Iesu Dulcissime, Redemptor Memorare Sub Tuum Praesidium Te Deum Quicumque Stabat Mater Alma Redemptoris Mater Ave Regina Caelorum Salve Regina Regina Caeli Oratio ad Sanctum Michael Comm. Sancti Michaelis Archangeli Comm. Sancti Gabrielis Archangeli Comm. Sancti Raphaelis Archangeli Ad Sanctum Raphaelem Archangelum Septem Psalmi Paenitentiales

________________________________1 4 ________________________________1 5 ________________________________1 5 ________________________________1 6 ________________________________1 7 ________________________________1 8 ________________________________1 9 ________________________________1 9 ________________________________2 0 ________________________________2 1 ________________________________2 8 ________________________________3 0 ________________________________3 2 ________________________________3 4 ________________________________3 5 ________________________________3 8 ________________________________4 0 ________________________________4 3

74

________________________________4 4 ________________________________4 4 ________________________________4 5 ________________________________4 5 ________________________________4 5 ________________________________4 5 ________________________________4 5 ________________________________4 6 ________________________________4 7 ________________________________4 7 ________________________________4 7 ________________________________4 8 ________________________________5 0 ________________________________5 2 ________________________________5 3 ________________________________5 3 ________________________________5 4 ________________________________5 4 ________________________________5 5 ________________________________5 5
75

________________________________5 5 ________________________________5 6 ________________________________5 6

PER REGNUM CHRISTI AD GLORIAM DEI!

76

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful