Jose Antonio Rojas Carrera jarcius@gmail.

com

Renātī Cartesiī Dissertātiōnis dē methodō excerpta1 quaedam
Cartesiī imāgō…

…ā Franciscō Hals in tabulā picta annō 1655°

Notā bene: 1. excerpta = partēs sēlectae ā lectōre, particulae, fragmenta librī sīve operis.

I.

Paucissima de eius vitā:

Renātus Cartesius (Gallicē: René Descartes), philosophus et mathēmaticus, in Galliā nātus est annō 1596º, in oppidō vulgō La Haye1. annō 1626º Lutetiā Parisiōrum Amstelodāmum mīgrāvit2 ibīque vīgintī annōs dēgit. annō autem 1649º ā rēgīnā Christīnā3 invītātus in aulam Sueticam venit. ūnō tamen annō post – 1650º - Holmae4 pulmōnibus aeger obiit.

1

2

3
Christīna, rēgīna Sueciae

4

Notā bene: 1. in oppidō vulgō La Haye en Touraine = in oppidō quod linguā Haye. lingua autem vulgāris est lingua gentis sīve nātiōnis. 2. Lutetiā Parisiōrum Amstelodāmum

vulgārī

appellātur La

mīgrāvit

= ex urbe Parisiīs, vulgō Paris,

ēmigrāvit (=īvit, transīvit…) in urbem Amstelodāmum, vulgō Amsterdam.
ibīque vīgintī annōs dēgit = et ille fuit in eō locō (: in eā regiōne) per vigintī annōs. 3. ā rēgīnā Christīnā invītātus in

aulam Sueticam vēnit Cartesium invītāvit in aulam (= in palātium) suum.

= regīna Christīna Sueciae

4. Holmae pulmōnibus aeger

obiit = Holmae, in urbe capite Sueciae, mortuus est,

pulmōnibus aeger ( mementō: aeger sīve aegrōtus est is quī nōn est sānus)

Respondē Latīnē: quā aetāte historicā Renātus Cartesius vītam dēgit [= vixit], aetāte Antīquā, Mediō Ævō, Modernā an Novissimā sīve Recentissimā aetāte? fuitne Cartesius philosophus Graecus? quando et quomodo hic philosophus animam efflāvit seu [= sīve, vel] vītam posuit [= mortuus est]? quō cāsū est nōmen urbis Holmiae? Hōc responsō datō, interrogā Latīnē: annō 1626º Cartesius Lutetiā Amstelodāmum īvit. Mūtā sententiam passīvam in sententiam actīvam: annō autem 1649º Cartesius ā
rēgīnā Christīnā3 invītātus est.

II.

Paucissima dē eius doctrīnā philosophicā:

Hic philosophus Rationalismī1 pater habētur2, utpote quī3, veterem4 doctrīnam philosophicam Scholasticam in dubium revocāns5, novam philosophandī6 rātiōnem, quam historicī7 modernam appellant, ad vēritātem inveniendam8, excōgitāvit9.

Librī, Gallicē prīmum, posteā Latīnē scrīptī, cuius titulus est “Dissertātiō dē methodō” excerpta quaedam legāmus10.

-Renātus Cartesius vēritātem invenīre volēbat, ut vēram, absolūtam ac perfectam Scientiam construeret.11 -Ad certitudinem inveniendam12 dē vēritāte cuiuslibet ēnuntiātī opus erat viā sive methodō idoneā. Quae quidem15 methodus hīs quattuor rēgulīs constat:

Notā bene: 1. Ratiōnālismus est persuasiō1.1 sīve doctrīna philosophica quae affirmat ratiōnem esse optimum instrūmentum quō ea, quae vēra sunt, possumus indāgāre 1.2. seu quaerere atque reperīre1.3 seu invenīre, dummodo1.4 rectam viam ingressī simus. 1.1. persuāsiō philosophica = doctrīna philosophica. 1.2. indāgāre est quaerere. 1.3. invenīre est reperīre [contrārium est: quaerere.] 1.4. dummodo rectam viam ingressī simus = sī īre incipimus per viam rectam. 2. Ratiōnālismī pater habētur = hominēs credunt sīve putant eum [Cartesium ipsum] esse patrem Ratiōnālismī. 3. utpote quī : quia 4. vetus, veteris ↔ novum 5. veterem doctrīnam philosophicam Scholasticam in dubium revocans = dum dubitat vel quia dubitat num vēra sint ea quae in librīs philosophicis Scholasticis scrīpta sunt vel ea quae ā magistrīs dīcuntur. 6. novam philosophandī ratiōnem … excōgitāvit : postquam diu [diu=magnum temporis spatium] multumque cōgitāvit, Cartesius invēnit viam sīve methodum quā poterat philosophārī [philosophārī autem est id quod philosophī faciunt: sapientiae studēre, veritātem [=ea quae vēra esse dīcuntur] quaerere.] 7. historicī sunt hominēs quī historiam scrībunt. ergo historicī philosophiae sunt quī historiam philosophiae scrībunt. 8. novam philosophandī ratiōnem ad vēritātem inveniendam excōgitāvit: Cartesius excōgitat novam philosophandī ratiōnem quā possumus invenīre vēritātem [=ea omnia quae vēra esse dīcimus, quae rē enim vērā sunt]. 9. Cartesius excōgitāvit = prīmum, diū multumque cōgitāvit ac deinde id quod cōgitāverat fēcit novum atque singulāre. 10. Librī, Gallicē prīmum, posteā Latīnē scrīptī, cuius titulus est “Dissertātiō dē methodō” excerpta quaedam legāmus = volō enim nōs omnēs legere partēs sēlectās librī cuius titulus est “Dissertātiō dē methodō”, quī liber prīmum linguā Gallicā, ac posteā linguā Latīnā scrīptus est. 11. ut vēram ac perfectam Scientiam construeret = hōc propositō, hoc fīne, quia volēbat facere

scientiam vēram ac perfectam. 12. Ad certitudinem inveniendam dē vēritāte cuiuslibet ēnuntiātī opus erat viā sive methodō idoneā : opus erat viā sīve methodā idōneā [= via sīve methodus idōnea necessāria erat] ad certitūdinem inveniendam [ : quā viā certitūdō invenīrī potest. certitūdō ↔ dubitātiō] dē vēritāte cuiuslibet ēnuntiātī [ = certitūdō, hoc est, nūlla dubitātiō dē vēritāte omnis sententiae, dē vēritāte omnis ēnuntiātī]. 13. Quae quidem methodus hīs quattuor rēgulīs constat: et haec enim methodus constat hīs quattuor rēgulīs:

Respondē Latīnē: num appellātur Empirismus disciplīna illa philosophica cuius pater Cartesius fuisse dīcitur [=cuius patrem Cartesium fuisse dīcunt]? secundum doctrīnam illam ā Cartesiō prīmum ēlaborātam quod instrūmentum habētur et consīderātur optimum quō veritas indagārī et reperīrī potest? cūr Renātus ille Cartesius novam methodum quaerēbat? quem ad fīnem [: quō propositō : cūr] philosophus ille eās quattuor rēgulās excōgitāvit? quomodo haec aliter [= aliō modō] Latīnē dīcī possunt: ad veritātem inveniendam : _______________________________________________ ad certitūdinem inveniendam : _____________________________________________ dummodo eāmus rectā viā: ________________________________________________ Paucissima ipsīus Cartesiī scrīpta:

III.

“Prīmum erat, ut nihil (...) vērum admitterem nīsī quod certō & ēvidenter vērum esse cognoscerem; (…) quod tam clārē & distincte ratiōnī meae patēret, ut nūllō modō in dubium possem revocāre.”
Interpretātiō :

prīmam rēgulam ā Cartesiō excōgitātam ad certitūdinem inveniendam sīc interpretor:

sōlum id vērum esse crēdo dē quō nūllō pactō dubitāre possum quod ēvidens est atque de eō sum certus, nam clarē distinguitur ab aliīs rēbus.
aliīs verbīs:

sōlam eam rem vēram esse crēdo quam ēvidentem esse pro certō scio, de quā nūllō modō dubitāre possum quia clārissimē distinguitur ab aliīs rēbus.

“Alterum, ut difficultātēs (...) in tot partēs dīviderem, quot expedīret ad illās commodius resolvendās.”

alteram rēgulam ā Cartesiō excōgitātam ad certitūdinem inveniendam sīc interpretor: oportet dīvīdere omnia problēmata sīve difficultātēs in minimās partēs dē quibus ea constant, quia hoc modō possum facilius nodum solvere!

Interpretātiō :

sī nodum solvere, hoc est, sī difficultātēs superāre volumus, oportet distinguere et dīvīdere eās in partēs simplicissimās.

“Tertium, ut cōgitātiōnēs (...) certō semper ōrdine promovērem: incipiendō scīlicet ā rēbus simplicissimīs et cognitū facillimīs, ut paulātim et quasi per gradūs ad difficiliōrum (...) cognitiōnem ascenderem; dispōnendō.” in aliquem etiam ōrdinem illās [rēs] mente

tertiam rēgulam ā Cartesiō excōgitātam ad certitūdinem inveniendam sīc interpretor: oportet enim ea omnia quae cōgitō, quōrum minimās partēs iam distinctās habeō, in ordinem redīgere, incipiendō ā rebus simplicissimīs et sīc progrediendō usque ad rēs compositās, atque inter sē perplexās sīve complexās…

Interpretātiō :

“Ac postrēmum, ut (...) in difficultātum partibus percurrendīs tam perfecte singula ēnumerārem & ad omnia circumspicerem ut nihil ā mē omittī essem certus.”
Interpretātiō :

quartam atque postrēmam sīve ultimam rēgulam ā Cartesiō excōgitātam ad certitūdinem inveniendam sīc interpretor: ea omnia, quae cōgitō, omnia, inquam, quōrum minimās partēs ordinē dispōnō, progrediendō ā simplicissimīs ad maximē compositā, rūrsus conspicere, hoc est, respicere, confirmāre et comprobāre debeō quia hōc modō certus ero dē formā rectē confectā.

Postea Cartesius, hārum rēgulārum ūsū, haec prīma philosophiae suae principia cōgitāvit:

“Putāvī (…) illa omnia in quibus vel minimam dubitandī ratiōnem possem reperīre, tanquam aperte falsa esse rejicienda; ut experirer an, illis ita rejectis, nihil praeterea superesset de quo dubitare plane non possem.”
Interpretātiō :
Cartesius, hās rēgulās observans in Prīmā Philosophiā, sīve Metaphysicā, dē omnibus dubitat quia vult scīre hoc: estne aliquid dē quō dubitāre non possum?

“Sed,inquit Cartesius, statim postea animadverti, me, quia caetera omnia ut falsa sic rejiciebam, dubitare plane non posse quin ego ipse interim essem. (...) videbam veritatem hujus pronuntiati: “Ego cogito, ergo sum,” sive “existo.”

Interpretātiō :
Dum ipse dē omnibus rēbus dubito, statim, [=hōc ipsō tempore], sentio mē dubitāre. Tunc enim animadverto mē cōgitāre, neque possum dubitāre dē hōc ipsō. Etenim, sī dubitō dē ipsā dubitātiōne, tunc…dubitō! cum autem dubitō, cogitō simulque [=atque eōdem tempore] sum sīve existō.

“inde intellexi me esse rem quandam sive substantiam, cujus tota natura sive essentia in eo tantum consistit ut cogitem. Adeo ut Ego, hoc est, mens per quam solam sum is qui sum, sit res a corpore plane distincta.”
Interpretātiō :
Sī dubitāre nōn possum mē ipsum dubitāre, sī igitur dubitāre nōn possum mē cōgitāre, tunc satis clārum ac perspicuum est me esse rem cōgitantem. manifestum enim est atque ēvidenter appāret me esse substantiam quae cōgitat. Atque ipsum “ego” cōgitans, distinguitur ab iīs omnibus dē quibus cōgitat: dē corpore, dē cēterīs corporibus et rēbus. Itaque Cartesius dīvidit ipsum “ego” cōgitantem, hoc est, ipsam mentem sīve animum ā corpore atque ā rēbus dē quibus cōgitat, quae sunt in spatiō, in tempore, quae sunt extensae, hoc est, quae patent in longitūdinem, lātitūdinem altitūdinemque, quae sunt

corporeae. Haec dīvīsio in hominis nātūrā inter mentem sīve animum cōgitantem et corpus dē quō ipse animus cōgitat, ā philosophīs nōminātur dualismus anthropologicus. Respondē Latīnē: estne vērum an falsum? 1. Cartesius quattuor excōgitāvit rēgulās ad certitūdinem inveniendam et ad veritātem reperiendam, ut Scientiam perfectam et absolutam aedificāre posset: 2. secundum prīmam rēgulam illiūs methodī ā Cartesiō excogitātae nōn oportet dubitāre de omnibus rēbus: 3. rēgula secunda est dē ordine: 4. cum Cartesius rēgulīs suīs philosophārī incipit [=initium philosophiae suae facit] animadvertit [= sentit et notat] sē posse dubitāre dē omnibus rēbus. 5. secundum doctrīnam Cartesiānam [= Cartesiī] nūlla est dīvīsio in homine: quomodo haec aliter [= aliō modō] Latīnē dīcī possunt: ad veritātem inveniendam : _______________________________________________ ad certitūdinem inveniendam : _____________________________________________ dummodo eāmus rectā viā: ________________________________________________

-

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful