In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Actus Contritionis Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen. Symbolum Apostolorum Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen. 1 Pater noster Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne

nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. 3 Ave Maria (Fe, Esperanza y Caridad. Tambien por las intenciones del Santo Padre) Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. Gloria Patri Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Oratio Fatima O MI IESU, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Mystéria gaudiósa ( Lunes y Sábados) (in feria secunda et sabbato) 1. Annuntiátio. 2. Visitátio. 3. Natívitas. 4. Praesentátio. 5. Invéntio in Templo. Mystéria luminósa (in feria quinta) ( Jueves) 1. Baptísma apud Iordánem. 2. Autorevelátio apud Cananénse matrimónium.

3. Regni Dei proclamátio coniúncta um invitaménto ad conversiónem. 4. Transfigurátio. 5. Eucharístiae Institútio. Mystéria dolorósa ( Martes y Viernes) (in feria tertia et feria sexta) 1. Agonía in Hortu. 2. Flagellátio. 3. Coronátio Spinis. 4. Baiulátio Crucis. 5. Crucifixio et Mors. Mystéria gloriósa ( Domingo y miércoles) (in feria quanta et Dominica) 1. Resurréctio. 2. Ascénsio. 3. Descénsus Spíritus Sancti. 4. Assúmptio. 5. Coronátio in Cælo. Salve Regina Salve Regina, mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. Ora pro nobis, sancta Dei génetrix. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. Orémus Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis

salútis ætérnæ præmia comparávit, concéde, quaésumus: ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen. Litaniae Lauretanae Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison. Christe, eleison. R. Christe, eleison. Kyrie, eleison. R. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. R. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. R. Christe, exaudi nos. Pater de caelis Deus, R. miserere nobis. Fili Redemptor mundi Deus, R. miserere nobis. Spiritus sancte Deus, R. miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, R. miserere nobis. Sancta Maria, R. ora pro nobis. Sancta Dei Genetrix, R. ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, R. ora pro nobis.

Mater Christi, Mater Ecclesiae, Mater Divinae gratiae, Mater purissima, Mater castissima, Mater inviolata, Mater intemerata, Mater amabilis, Mater admirabilis, Mater boni Consilii, Mater Creatoris, Mater Salvatoris, Virgo prudentissima, Virgo veneranda, Virgo praedicanda, Virgo potens, Virgo clemens, Virgo fidelis, Speculum iustitiae, Sedes sapientiae, Causa nostrae laetitiae, Vas spirituale, Vas honorabile, Vas insigne devotionis, Rosa mystica, Turris Davidica, Turris eburnea, Domus aurea, Foederis arca, Ianua caeli, Stella matutina, Salus infirmorum, Refugium peccatorum, Consolatrix afflictorum, Auxilium Christianorum, Regina Angelorum, Regina Patriarcharum, Regina Prophetarum, Regina Apostolorum, Regina Martyrum, Regina Confessorum, Regina Virginum, Regina Sanctorum omnium, Regina sine labe originali concepta, Regina in caelum assumpta, Regina Sanctissimi Rosarii,

Regina familiae, Regina pacis, R. ora pro nobis. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. exaudi nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. miserere nobis. V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix, R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.