NUNTII LATINI: XV-III-MMXIII

DE PAPA FRANCISCO Die Mercurii (Idibus Aprilibus seu tertio decimo die mensis Aprilis), vesperi, in Civitate Vaticana novus Pontifex Romanus creatus est Jorge Maria Bergoglio, cardinalis Argentinus septuaginta sex annos natus, qui antea munere archiepiscopi urbis Bonaeropolis fungebatur.
Papa = Pontifex Romanus Mercurius, -ii : deus

Dies Mercurii

Neque umquam ante accidit, ut aut sacerdos iesuita aut vir ex continenti Americana oriundus Sedi sanctae

Continens Americana

imponeretur. Nomen, quo Bergoglio papa factus se appellari vult, est Franciscus I.

Sancta Sedes

In eo eligendo caerimoniae antiquitus traditae diligenter observabantur: primum quidem fumo albo e fornace Cappellae Sixtinae emisso suffragium papale feliciter peractum esse significabatur, et deinde campanae Basilicae Sancti Petri sonare coeperunt. Paulo post e maeniano eiusdem ecclesiae coram multis milibus hominum in aream Petrinam

Fumus, -i Fornax, fornacis

Cappella Sixtina

Campanae, campanarum

congregatorum haec verba Latina pronuntiata sunt: ”Annuntio vobis gaudium magnum: Habemus papam!”.
Basilica Sancti Petri

NUNTII LATINI: XV-III-MMXIII

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful