You are on page 1of 31

Carolina Ponce Hernández

Sergio Embleton Márquez

Latín VIII
Antología de textos

Universidad Nacional Autónoma de México
Facultad de Filosofía y Letras
Colegio de Letras Clásicas
Semestre 2015-2

Universidad Nacional Autónoma de México
Facultad de Filosofía y Letras
Colegio de Letras Clásicas
Semestre 2015-2
Latín VIII
Dra. Carolina Ponce Hernández
Prof. adjunto: Sergio Embleton Márquez
Objetivo: El alumno aplicará sus conocimientos de morfología y sintaxis mediante la
lectura y traducción de textos en verso. Logrará una visión sistemática de la prosodia y
métrica latinas e incrementará su vocabulario latino de acuerdo con los textos
estudiados.
Temario del curso
Los temas del curso se estudiarán con base en una antología de textos de Catulo,
Horacio, Séneca y Prudencio.
I. Repaso
1.1 Repaso de prosodia y métrica latina.
1.2 Repaso de nociones de retórica y poética
II. Continuación de métrica eólica
2.1 Características
2.2 Versos eólicos
2.2.1 Faleucos
2.2.2 Sáficos
2.2.3 Alcaicos
2.2.4 Asclepiadeos
2.3 Otros versos eólicos
2.4 Escansión de faleucos, sáficos, alcaicos y asclepiadeos
2.5 Análisis métrico, retórico y poético de faleucos, sáficos, alcaicos y asclepiadeos
2.6 Combinaciones estróficas
2.7 Formas de traducción de faleucos, sáficos, alcaicos y asclepiadeos

III. Metros asinártetos
3.1 Características
3.2 Versos asinártetos
3.2.1 Arquiloquios
3.2.2 Elegiambo
3.2.3 Yambélego
3.3 Escansión de arquiloquios, elegiambos y yambélegos
3.4 Análisis métrico, retórico y poético de arquiloquios, elegiambos y yambélegos
3.5 Combinaciones estróficas
3.6 Formas de traducción de arquiloquios, elegiambos y yambélegos
IV. Versificación yámbica y trocaica
4.1 Características
4.2 Versos yámbicos
4.2.1. Dímetros yámbicos
4.2.2 Trímetros yámbicos
4.3 Versos trocaicos
4.3.1 Dímetros trocaicos
4.4 Escansión de versos yámbicos y trocaicos
4.5 Análisis métrico, retórico y poético de versos yámbicos y trocaicos
4.6 Combinaciones estróficas
4.7 Formas de traducción de versos yámbicos y trocaicos
Evaluación
Primer examen parcial
Segundo examen parcial
Examen final

25%
25%
50%

Contacto
Correo electrónico: antifilosofo@gmail.com
Facebook: Latín VIII, 2015-2 – Dra. Carolina Ponce Hernández

. C) III. 11 ……………………………………………………………………………….. 8 ………………………………………………………………………………. 5 E STROFA 7 • ALCAICA …………………………………………………………… QUINTUS HORATIUS FLACCUS Carminum libri: A) I..Índice E STROFAS • SÁFICAS …………………………………………………………. 2 ………………………………………………………………………………... B) II. 1-20 …………………. B) I. 24 ………………………………………………………………………………. 1 QUINTUS HORATIUS FLACCUS Carminum libri: A) I.... 10 11 12 13 14 .. • 1 3 AURELIUS PRUDENTIUS CLEMENS Peristephanon liber: IV.. E STROFAS • ASCLEPIADEAS …………………………………………………… 7 8 10 QUINTUS HORATIUS FLACCUS Carminum libri: A) I. E) I. 9 ……………………………………………………………………………… D) III. 9 ………………………………………………………………………………. 3 ………………………………………………………………………………. B) I. 1 ……………………………………………………………………………….. 13 ……………………………………………………………………………. Passio decem et octo martyrum Caesaraugustanorum..

20 A) IV ………………………………………………………………………………… B) VIII ……………………………………………………………………………….. 15 16 Epodon liber: A) 13 ………………………………………………………………………………… B) 11 ………………………………………………………………………………… 17 18 V ERSIFICACIÓN …………………………………….. 24 26 .E STROFAS • ARQUILOQUIAS …………………………………………………. B) 771-786 …………………………………………………………………………. 4 ………………………………………………………………………………. 20 21 • YÁMBICA Y TROCAICA GAIUS VALERIUS CATULLUS Catulli Veronensis liber: • QUINTUS HORATIUS FLACCUS Carminum libri: II. 7 ……………………………………………………………………………… B) I. 15 QUINTUS HORATIUS FLACCUS Carminum libri: A) IV..... 18 …………………………………………………………………………………. • 22 LUCIUS ANNAEUS SENECA Medea: A) 1-55 ……………………………………………………………………………….

5 terruit gentis.                                                                                                                 1   Q. Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem. vidimus flavom Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis 15 ire deiectum monumenta regis templaque Vestae. 1 . 1959. N .) Carminum libri 1 A) Iam satis terris nivis atque dirae grandinis misit pater et rubente dextera sacras iaculatus arcis terruit urbem.C. Leipzig: Teubner. 10 nota quae sedes fuerat columbis. ed. Horati Flacci opera. et superiecto pavidae natarunt aequore dammae. vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u20 xorius amnis. Klingner. F.Latín VIII Estrofas sáficas: Horacio Q UINTUS H ORATIUS F LACCUS (65 – 8 A . omne cum Proteus pecus egit altos visere montis piscium et summa genus haesit ulmo. grave ne rediret saeculum Pyrrhae nova monstra questae.

sive mutata iuvenem figura ales in terris imitaris almae filius Maiae patiens vocari Caesaris ultor. quam Iocus circum volat et Cupido. 35 sive neglectum genus et nepotes respicis auctor. audiet pugnas vitio parentum rara iuventus. quem iuvat clamor galeaeque leves acer et Marsi peditis cruentum 40 voltus in hostem. heu nimis longo satiate ludo.   2 . sive tu mavis.Latín VIII Estrofas sáficas: Horacio audiet civis acuisse ferrum. 25 quem vocet divum populus ruentis imperi rebus? prece qua fatigent virgines sanctae minus audientem carmina Vestam? cui dabit partis scelus expiandi 30 Iuppiter? tandem venias precamur nube candentis umeros amictus   augur Apollo. quo graves Persae melius perirent. Erycina ridens.

Caesar. 2) B) Lydia.Latín VIII Estrofas sáficas: Horacio 45 serus in caelum redeas diuque laetus intersis populo Quirini. saepe disco. I. 5 cur neque militaris inter aequalis equitet. 50 hic ames dici pater atque princeps. Sybarin cur properes amando perdere. neu sinas Medos equitare inultos te duce. neve te nostris vitiis iniquum ocior aura tollat: hic magnos potius triumphos. cur apricum oderit campum patiens pulveris atque solis. (Carm. Gallica nec lupatis temperet ora frenis? cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum sanguine viperino 10 cautius vitat neque iam livida gestat armis bracchia. dic. per omnis te deos oro. saepe trans finem iaculo nobilis expedito?   3 .

ne virilis cultus in caedem et Lycias proriperet catervas? (Carm. ut marinae filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae 15 funera.Latín VIII Estrofas sáficas: Horacio quid latet. 8)   4 . I.

Latín VIII Estrofas sáficas: Prudencio A URELIUS P RUDENTIUS C LEMENS (348 – C.) Peristephanon liber 1 Passio decem et octo martyrum Caesaraugustanorum Bis novem noster populus sub uno Martyrum servat cineres sepulcro: Caesaraugustam vocitamus urbem. opera omnia ex editione Parmensi cum notis et interpretatione in usum Delphini.C. 1. variis lectionibus.                                                                                                                 1 Aurelii Prudentii Clementis V. 1824. 410 P . J. Vol. N . C. Orbe de magno caput excitata Obviam Christo properanter ibit 15 Civitas quaeque. 5 Plena magnorum domus Angelorum Non timet mundi fragilis ruinam. Valpy. Londres: A. Res cui tanta est. Tot sinu gestans simul offerenda Munera Christo.   5 . Cum Deus dextram quatiens coruscam 10 Nube subnixus ueniet rubente. notiis variorum recensu editionum et codicum et indice locupletissimo accurate recensita. Gentibus iustam positurus aequo Pondere libram. pretiosa portans Dona canistris.

Corduba ACISCLUM dabit et ZOËLLUM 20 Tresque coronas.Latín VIII Estrofas sáficas: Prudencio Afra Carthago tua promet ossa. 1-20)   6 . IV. Ore facundo CYPRIANE doctor. (Peri.

5 dissolve frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina. Klingner. merum diota. permitte divis cetera. nec cupressi nec veteres agitantur orni. qui simul 10 stravere ventos aequore fervido deproeliantis. Leipzig: Teubner. Horati Flacci opera.Latín VIII Estrofa alcaica: Horacio Q UINTUS H ORATIUS F LACCUS Carminum libri 1 A) Vides ut alta stet nive candidum Soracte nec iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. F. o Thaliarche.                                                                                                                 1   Q. nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas. quid sit futurum cras. 1959. fuge quaerere. 7 . ed. donec virenti canities abest morosa. lucro 15 adpone. nunc et campus et areae lenesque sub noctem susurri 20 conposita repetantur hora. et quem Fors dierum cumque dabit.

non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia. 9) B) Aequam memento rebus in arduis servare mentem. 5 seu maestus omni tempore vixeris. (Carm. moriture Delli. seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni. quo pinus ingens albaque populus 10 umbram hospitalem consociare amant ramis? quid obliquo laborat lympha fugax trepidare rivo? huc vina et unguenta et nimium brevis flores amoenae ferre iube rosae. 15 dum res et aetas et sororum fila trium patiuntur atra.   8 .Latín VIII Estrofa alcaica: Horacio nunc et latentis proditor intumo gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male pertinaci. I.

cedes et exstructis in altum 20 divitiis potietur heres. omnium versatur urna serius ocius sors exitura et nos in aeternum exilium inpositura cumbae. (Carm. II. divesne prisco natus ab Inacho nil interest an pauper et infima de gente sub divo moreris. victima nil miserantis Orci: 25 omnes eodem cogimur.Latín VIII Estrofa alcaica: Horacio cedes coëmptis saltibus et domo villaque flavos quam Tiberis lavit. 3)   9 .

ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare. hunc. nunc viridi membra sub arbuto stratus.Latín VIII Estrofas asclepiadeas: Horacio Q UINTUS H ORATIUS F LACCUS Carminum libri 1 A) Maecenas atavis edite regibus. multos castra iuvant et lituo tubae permixtus sonitus bellaque matribus                                                                                                                 1   Q. si proprio condidit horreo 10 quidquid de Libycis verritur areis. Klingner. 15 luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui: mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus. Horati Flacci opera. nunc ad aquae lene caput sacrae. est qui nec veteris pocula Massici 20 nec partem solido demere de die spernit. o et praesidium et dulce decus meum: sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis 5 evitata rotis palmaque nobilis terrarum dominos evehit ad deos. Leipzig: Teubner. ed. 10 . illum. 1959. F. gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas.

cui liquidam pater vocem cum cithara dedit. cui Pudor et Iustitiae soror incorrupta Fides nudaque Veritas quando ullum inveniet parem? multis ille bonis flebilis occidit. 1)     B) Quis desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis? praecipe lugubris cantus. seu visa est catulis cerva fidelibus. me doctarum hederae praemia frontium 30 dis miscent superis. seu rupit teretes Marsus aper plagas. I. non ita creditum poscis Quintilium deos.   11 . tu frustra pius. si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. sublimi feriam sidera vertice. heu. manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor.Latín VIII Estrofas asclepiadeas: Horacio 25 detestata. 5 ergo Quintilium perpetuus sopor urget. 10 nulli flebilior quam tibi. 35 quodsi me lyricis vatibus inseres. Melpomene. (Carm. Vergili. me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo.

si parcent animae fata superstiti. 15 num vanae redeat sanguis imagini. 5 'donec non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen. pro qua non metuam mori. 24)       C) Donec gratus eram tibi nec quisquam potior bracchia candidae cervici iuvenis dabat.   12 . I.Latín VIII Estrofas asclepiadeas: Horacio quid? si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem. Persarum vigui rege beatior.' me nunc Thressa Chloe regit. multi Lydia nominis Romana vigui clarior Ilia. (Carm. quam virga semel horrida non lenis precibus fata recludere nigro conpulerit Mercurius gregi? durum: sed levius fit patientia 20 quidquid corrigere est nefas. 10 dulcis docta modos et citharae sciens.

cras donaberis haedo. si parcent puero fata superstiti. 15 pro quo bis patiar mori. splendidior vitro. 9)     D) O fons Bandusiae. nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine rivos lascivi suboles gregis.Latín VIII Estrofas asclepiadeas: Horacio 'me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti. dulci digne mero non sine floribus.' quid si prisca redit Venus diductosque iugo cogit aeneo. tecum vivere amem. III. cui frons turgida cornibus 5 primis et venerem et proelia destinat frustra. tu levior cortice et inprobo iracundior Hadria. si flava excutitur Chloe 20 reiectaeque patet ianua Lydiae? 'quamquam sidere pulcrior ille est. tecum obeam lubens.   13 .' (Carm.

quem tibi finem di dederint. 11)     14 . tu frigus amabile fessis vomere tauris praebes et pecori vago. dum loquimur. fies nobilium tu quoque fontium me dicente cavis inpositam ilicem 15 saxis. vina liques. unde loquaces lymphae desiliunt tuae. quem mihi. et spatio brevi spem longam reseces. III. (Carm. 13)     E) Tu ne quaesieris. pati. ut melius. quidquid erit. nec Babylonios temptaris numeros. scire nefas. fugerit invida aetas: carpe diem quam minimum credula postero. I. (Carm. seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam.Latín VIII Estrofas asclepiadeas: Horacio te flagrantis atrox hora Caniculae 10 nescit tangere. Leuconoë. 5 quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum: sapias.

et mox bruma recurrit iners. ver proterit aestas. redeunt iam gramina campis arboribusque comae. Klingner. pulvis et umbra sumus. simul pomifer autumnus fruges effuderit. ed. 5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda choros. 10 interitura. frigora mitescunt Zephyris. Leipzig: Teubner. mutat terra vices. inmortalia ne speres. et decrescentia ripas flumina praetereunt. quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? cuncta manus avidas fugient heredis. amico 20 quae dederis animo. 1959.Latín VIII Estrofas arquiloquias: Horacio Q UINTUS H ORATIUS F LACCUS Carminum libri 1 A) Diffugere nives. monet annus et almum quae rapit hora diem.                                                                                                                 1   Q. Horati Flacci opera. 15 . F. damna tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus 15 quo pius Aeneas. quo dives Tullus et Ancus.

nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis. dum gravis Cyclopum Volcanus ardens visit officinas. IV. non. o beate Sesti. nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto 10 aut flore. genus. terrae quem ferunt solutae. (Carm.   16 . 25 infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo. 7)     B) Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni trahuntque siccas machinae carinas.Latín VIII Estrofas arquiloquias: Horacio cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria. 5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna. seu poscat agna sive malit haedo. iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede. ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis. non te restituet pietas. Torquate. pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris. non te facundia.

Latín VIII Estrofas arquiloquias: Horacio 15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Horati Flacci opera. Klingner. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea 10 levare diris pectora sollicitudinibus. rapiamus. 4)     Epodon liber 2 C) Horrida tempestas caelum contraxit et imbres nivesque deducunt Iovem. Leipzig: Teubner. dumque virent genua 5 et decet. tu vina Torquato move consule pressa meo. 15 unde tibi reditum certo subtemine Parcae                                                                                                                 2   Q. (Carm. 1959. nec regna vini sortiere talis nec tenerum Lycidan mirabere. te manet Assaraci tellus. quo calet iuventus 20 nunc omnis et mox virgines tepebunt. nunc siluae Threicio Aquilone sonant. mortalis dea nate puer Thetide. ed. quo simul mearis. I. nunc mare. 17 . cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois. iam te premet nox fabulaeque Manes et domus exilis Plutonia. F. nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 'invicte. obducta solvatur fronte senectus. amici. occasionem de die.

' (Epod. 15 'quodsi meis inaestuet praecordiis libera bilis. silvis honorem decutit. quibus lumbos et infregi latus. nec mater domum caerula te revehet. deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis. 13)     D) Petti. in quis amantem languor et silentium 10 arguit et latere petitus imo spiritus. nihil me sicut antea iuvat scribere versiculos amore percussum gravi. amore. illic omne malum vino cantuque levato. heu me. 5 hic tertius December. conviviorum et paenitet. 'contrane lucrum nil valere candidum pauperis ingenium' querebar adplorans tibi. simul calentis inverecundus deus fervidiore mero arcana promorat loco. qui me praeter omnis expetit mollibus in pueris aut in puellis urere. ut haec ingrata ventis dividat fomenta volnus nil malum levantia. 20 iussus abire domum ferebar incerto pede ad non amicos heu mihi postis et heu limina dura.Latín VIII Estrofas arquiloquias: Horacio rupere. ex quo destiti Inachia furere. desinet inparibus certare summotus pudor. per urbem – nam pudet tanti mali – fabula quanta fui.' ubi haec severus te palam laudaveram. nunc gloriantis quamlibet mulierculam   18 .

sed alius ardor aut puellae candidae aut teretis pueri longam renodantis comam. (Epod. 11)     19 .Latín VIII Estrofas arquiloquias: Horacio vincere mollitia amor Lycisci me tenet. 25 unde expedire non amicorum queant libera consilia nec contumeliae graves.

N . hospites. ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine. laeva sive dextera 20 vocaret aura. neque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire. tuo imbuisse palmulas in aequore. Londres: Duckworth. 87/4 – C. quem videtis. neque ulla vota litoralibus deis sibi esse facta.C. 57/4 A . cum veniret a mari novissime hunc ad usque limpidum lacum. 10 ubi iste post phaselus antea fuit comata silva: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. ait fuisse navium celerrimus. tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phaselus.Latín VIII Versificación yámbica: Catulo G AIUS V ALERIUS C ATULLUS ( C . G. 20 .) Catulli Veronensis liber 1 A) Phaselus ille. Amastri Pontica et Cytore buxifer. ed. et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thracia Propontida trucemve Ponticum sinum. P. Goold. et inde tot per impotentia freta erum tulisse.                                                                                                                 1   Catullus. sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem. 1983. sive palmulis 5 opus foret volare sive linteo.

fulsere vere candidi tibi soles. cum rogaberis nulla. at tu dolebis. cum ventitabas quo puella ducebat. quae tu volebas nec puella nolebat. 15 scelesta. gemelle Castor et gemelle Castoris. et quod vides perisse perditum ducas. desinas ineptire. iam Catullus obdurat. fulsere quondam candidi tibi soles. nunc iam illa non vult: tu quoque. nec te requiret nec rogabit invitam. destinatus obdura! (VIII)   21 . 5 amata nobis quantum amabitur nulla. 10 nec quae fugit sectare. noli. vae te! quae tibi manet vita? quis nunc te adibit? cui videberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris? quem basiabis? cui labella mordebis? at tu. Catulle. ibi illa multa tum iocosa fiebant. puella. vale. impotens. nec miser vive. obdura.Latín VIII Versificación yámbica: Catulo 25 sed haec prius fuere: nunc recondita senet quiete seque dedicat tibi. (IV) B) Miser Catulle. sed obstinata mente perfer.

Leipzig: Teubner. ed. 15 truditur dies die novaeque pergunt interire lunae: tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos 20 marisque Bais obstrepentis urges submovere litora. Horati Flacci opera. at fides et ingeni 10 benigna vena est pauperemque dives me petit: nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito. F. parum locuples continente ripa: quid quod usque proximos revellis agri terminos et ultra                                                                                                                 1   Q. 22 .Latín VIII Versificación trocaica: Horacio Q UINTUS H ORATIUS F LACCUS Carminum libri 1 Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar. non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas 5 Africa neque Attali ignotus heres regiam occupavi nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae. Klingner. satis beatus unicis Sabinis. 1959.

hic levare functum pauperem laboribus 40 vocatus atque non vocatus audit. hic superbum Tantalum atque Tantali genus coercet.Latín VIII Versificación trocaica: Horacio 25 limites clientium salis avarus? pellitur paternos in sinu ferens deos et uxor et vir sordidosque natos. II. nulla certior tamen 30 rapacis Orci fine destinata aula divitem manet erum. quid ultra tendis? aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris. 18)     23 . nec satelles Orci 35 callidum Promethea revexit auro captus. (Carm.

Annaei Senecae Tragoediae. – 65 P .) Medea 1 A) MEDEA Di coniugales tuque genialis tori. 5 clarumque Titan diuidens orbi diem. Lucina. Zwierlein. 10 auersa superis regna manesque impios dominumque regni tristis et dominam fide meliore raptam. O. ed. et tu. nunc adeste sceleris ultrices deae. custos quaeque domituram freta Tiphyn nouam frenare docuisti ratem.C. profundi saeue dominator maris. thalamis horridae quondam meis quales stetistis: coniugi letum nouae letumque socero et regiae stirpi date. per urbes erret ignotas egens exul pauens inuisus incerti laris. incertorum auctorum Hercules [Oetaeus]. crinem solutis squalidae serpentibus. Octavia. 1987.   24 . tacitisque praebens conscium sacris iubar Hecate triformis. nunc.                                                                                                                 1 L.C. N .Latín VIII Versificación yámbica: Séneca L UCIUS A NNAEUS S ENECA (4 A . 15 atram cruentis manibus amplexae facem. quosque iurauit mihi deos Iason. adeste. uoce non fausta precor. iam notus hospes limen alienum expetat. N . Num peius aliquid? quod precer sponso malum? 20 uiuat. Oxford: Clarendon Press. quosque Medeae magis fas est precari: noctis aeternae chaos.

quoque non aliud queam peius precari. committe habenas. effera ignota horrida. hoc restat unum. si quid antiqui tibi remanet uigoris. anime. parta ultio est: peperi. quodcumque uidit Phasis aut Pontus nefas. si uiuis. genitor. liberos similes patri 25 similesque matri – parta iam. et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga: 35 gemino Corinthos litori opponens moras cremata flammis maria committat duo. pronubam thalamo feram ut ipsa pinum postque sacrificas preces caedam dicatis uictimas altaribus. tremenda caelo pariter ac terris mala mens intus agitat: uulnera et caedem et uagum funus per artus – leuia memoraui nimis: haec uirgo feci. 45 uidebit Isthmos. Querelas uerbaque in cassum sero? non ibo in hostes? manibus excutiam faces caeloque lucem – spectat hoc nostri sator Sol generis. pelle femineos metus et inhospitalem Caucasum mente indue. et curru insidens 30 per solita puri spatia decurrit poli? non redit in ortus et remetitur diem? da.Latín VIII Versificación yámbica: Séneca me coniugem opto. 40 Per uiscera ipsa quaere supplicio uiam. da per auras curribus patriis uehi. accingere ira teque in exitium para   25 . et spectatur. grauior exurgat dolor: 50 maiora iam me scelera post partus decent.

facem 780 ultricis Althaeae uides.Latín VIII Versificación yámbica: Séneca furore toto. tripodas agnosco meos fauente commotos dea. paria narrentur tua repudia thalamis: quo uirum linques modo? hoc quo secuta es. – 785 sonuistis. scelere linquenda est domus. impiae matris. dum Zeten fugit. reliquit istas inuio plumas specu Harpyia. tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit. nouena quae serpens ligat. piae sororis. quem Nessus expirans dedit. 775 uectoris istic perfidi sanguis inest. 1-55)     B) MEDEA Tibi haec cruenta serta texuntur manu. rumpe iam segnes moras: 55 quae scelere parta est. his adice pinnas sauciae Stymphalidos Lernaea passae spicula. (Med. qui uirus Herculeum bibit. (Med. qui regna concussit Iouis. 771-786)     26 . Oetaeus isto cinere defecit rogus. arae.