accusatīvus cum infinitīvō I. magister per fenestram avēs in arbore videt. avēs cantant. magister eās audit.

is avēs audit. is cantāre audit *. - quid audit magister? - magister avēs cantāre audit. magister autem dicit: - avēs cantant. -quid magister dicit? -magister avēs cantāre dicit. etiam dicit magister: - avēs in arbore cantant. -quid magister dicit? -is enim avēs in arbore cantāre dicit. discipula autem, quae ad ostium conclāvis est, per fenestram eās vidēre non potest. neque eas cantāre audit, sed id credit. discipula enim aves cantāre credit. magister librum habet. magister dicit: -librum habeo. -quid magister dicit? -is dicit sē librum habēre. discipula quoque librum habet. magister ceteris alumnis dicit: discipula librum habet. -quid dicit magister? -is enim dicit discipulam habēre librum. magister dicit eam librum habēre. discipula alium discipulum videt. quid dico ? dico discipulam alium discipulum videre…(sed melius: dico alium discipulum ā discipulā vidēri. discipula aquam bibit. ea enim sentit aquam esse bonam. dum discipula aquam bonam esse putat, magister ei dicit: homo qui aquam non potat, vivere non potest. necesse enim est homini aquam bibere.

II. Iulia in hortō est. Marcus autem in atriō est. Iulia laeta canit. Marcus eam audit. quam audit Marcus? Marcus Iuliam audit. quid audit Marcus? Marcus canere audit. Marcus Iuliam canere audit. Marcus enim eam canere audit. etiam Iulia, quae non est surda, ipsa se canere audit. Marcus ad hortum it. nunc autem Marcus in hortō est. is puellam canere videt. puella, quam Marcus canere videt, est Iulia. Quintus autem in hortō non adest, sed abest. ubi est Quintus? is in cubiculō suō est, et puellam canere audit. quam puellam canere audit Quintus? is Iuliam canere credit. cur autem Quintus e cubiculō suō non exit? is enim e cubiculō suō non exit quia aeger est. ergo Quintus Iuliam vidēre non potest, sed eam audīre potest. Quintus Iuliam bene canere sentit. num Marcus Iuliam bene canere putat? minime. Marcus Iuliam male canere putat. is enim non solum eam male canere putat, sed etiam eam male canere dicit. Quintus Iuliam, sorōrem suam, amat eamque bene canere gaudet. Quintus autem eam aspicere non potest quod is aegrotat, et in lectō cubiculi sui iacet. necesse enim est puerum aegrum in lectō iacēre. Aemilia Marcum vocat. mater in atriō est, sed Marcus ibi non est. Marcus enim in atriō non est. Aemilia igitur Marcum in atrium venīre iubet.

Sign up to vote on this title
UsefulNot useful