You are on page 1of 2

De lupo Iguviensi

In Italia prope oppidum Assissium pagus quidam est, nomine Iguvium. Ibi quadam hieme ingens
lupus apparuerat, qui statura, viribus, audacia, leoni fere similis erat. Oves qu in agri remanserant,
aggrediebatur, et canes qui eas tuebantur, facile vincebat. Cum vero incol pecus suum in stabula
reduxissent, in ipsa stabula invadebat ovesque occidebat.

Itaque post breve tempus omnibus pagi incolis maximum timorem iniecerat. Querebantur et
lamentabantur omnes, et arbitrabantur se propter peccata sua adfligi. Immo, nonnulli dicebant
ingentem istum lupum ipsum diabolum esse.

Cum frustra humana temptavissent, tandem ad divina se converterunt. Habitabat scilicet in oppido
Assisio frater Franciscus, eximi sanctitatis vir. Consilii igitur inopes, nuntios ad eum miserunt, et
precati sunt ut veniret et pagum a lupo liberaret: Bone frater Francisce, a crudeli fera oves nostr
rapiuntur. Sed et liberi nostri in perpetuo periculo versantur. Consilii inopes sumus. Nobis tantum
superest ut ad te veniamus. Tibi lupus fortasse parebit, quia Deus tecum est. Te precamur ergo: veni
cito ut nobis opem feras.

His precibus permotus et Deo confisus, Franciscus Iguvium tetendit. Inde postridie cum aliquot
fortibus venatoribus regionem peragravit ut lupum reperiret. Ipse inermis incedebat. Etenim venerat
ut pacem restitueret, non venerat ut occideret. Ceteri vero gladiis telisque armati erant et alii alios
hortabantur ut Franciscum fortiter a lupo tuerentur.

Tum repente, ferocibus oculis apertoque ore, immanis fera et silva propinqua erupit. Cum eam
vidissent, nemo iam moratus est: cuncti fortissimi venatores illi confestim terga verterunt et
celerrimo cursu fugerunt. Sed cum aliquantum cucurrisent, cum pudore sibi conscii facti sunt quid
fecissent. Ipsi enim Franciscum invitaverant. Et iuraverant se eum tuituros esse. Et in periculum
eum induxerant. Et tunc ignave eum deseruerant. Constiterunt itaque ut respicerent. At cum
respexissent, oculis suis non crediderunt.

Remanserat enim Franciscus, quiete lupi impetum exspectans. Et ecce, lupus, cum ad eum
pervenisset, eum aggressus non erat, sed constiterat et tandem consederat. Et Franciscus loqui
cperat et lupus diligenter audire videbatur. Tum prudenti gradu reverterunt ut spectaculum illud
propius adspicerent et ut suis auribus audirent quid Franciscus lupo diceret. Et erant verba eius fere
hc:
Frater lupe, cur hominibus tantopere noces? Cur pauperum oves rapis? Cur pueros
matresque terres?
Non respondit lupus, sed os latissime aperuit et caput ad silvam vertit. Tum Franciscus:
Intellego, inquit; fame coactus hc omnia fecisti, quia in montibus et silvis et saltibus
cibum non reperis.
Clausit os suum lupus et lte caudam movit, quasi diceret:
Gaudeo quod tam bene me intellexisti.
Tum rursus Franciscus:
Audi, frater lupe, inquit; quamquam animal es et non homo, vitiosos tamen mores tuos
deponere debes. Nec tibi deerit prmium. Nam si id feceris, semper familiariter te utar et
ubique te defendam. Neque iram hominum timueris. Nam ubi primum sceleribus tuis finem
imposueris et fdus cum eis feceris, cuncta tibi ignoscent. Libere per pagum currere, in
domos intrare, cum pueris ludere, canum cibum edere te sinent. Quid amplius cupis?

Audievat hc omnia lupus et, quasi consentiret, interdum lte caudam movebat. Tum Franciscus:
Frater lupe, inquit, si dextrum pedem tuum in dextram meam dederis, scient hi pagi incol
te probare qu tibi dixi.
Et en, lupus pedem dextrum levavit et in dextram Francisci dedit.

Tum iterum Franciscus:


Ecce, inquit, hoc signo fdus factum est, nec rumpi iam fas est. Incolarum nomine nunc
rursus promitto qu iam memoravi: cuncta prterita tibi ignoscent, malum tibi non
adferent, pnas non dabis. Immo polliceor eos te quasi fidum canem suscepturos esse
tibique cibum prbituros. Et nunc in pagum tendamus.
Tum lupus surrexit et cum Francisco sociisque eius Iguvium tetendit. Antecedebat Franciscus,
sequebatur lupus, agmen claudebant venatores.

Iguvium ingressi in forum tetenderunt. Eo tunc cuncti totius pagi incol magno clamore
concurrerunt ut spectaculum tam mirum atque incredibile suis oculis viderent. Cum tandem
silentium factum esset, Franciscus lupum iterum hortatus est ne umquam in posterum ad priora
scelera rediret. Post qu lupus iterum in fderis signum dextrum pedem in Francisci dextram dedit.

Tunc universi cum Francisco lupoque in ecclesiam ingressi sunt, ut Deo de tanto et tam miro
beneficio gratias agerent. Ex illa die lupus in pago permansit et brevi omnium incolarum amicus
factus est. Diu in pago vixit, et in hominum memoria etiam nunc vivere pergit.