You are on page 1of 1

Constat Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiorum rerum initia

ducentibus fatis, primo in Macedoniam uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes


delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troia et huic loco nomen est.
Latinus rex audiuit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et
Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere. Is
filiam suam Aeneae in matrimonium dedit. Oppidum condunt; Aeneas ab nomine
uxoris Lauinium appellat. Proelium secundum Latinis, Aeneae etiam ultimum operum
mortalium fuit. Is situs est super Numicium flumen.
Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis
maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis legat. Plus tamen uis potuit quam
uoluntas patris aut uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri
scelus: stirpem fratris uirilem interemit: fratris filiae Reae Siluiae per speciem honoris,
cum uestalem eam legisset, perpetua uirginitate spem partus adimit. Ui compressa
uestalis, cum geminus partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae
honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dii nec homines aut
ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in custodiam datur:
Amulius pueros in profluentem aquam mitti iubet. Tenet fama, cum fluitantem
alueum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex
montibus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam summissas
infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua labentem pueros magister regii
pecoris inuenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiae uxori
educandos datos.
Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis ubi
expositi ubique educati erant urbis condendae. In turba ictus Remus cecidit. Ita
Romulus solus potitus est imperio; condita urbs conditoris nomine appellata est.
Tito Livio, Ab urbe condita, lib. I, 1-7.