You are on page 1of 1

VII 3 Nihil minus est hominis occupati quam vivere.

Professores aliarum artium

volgo multique sunt. Vivere tota vita discendum est et, quod magis fortasse7

miraberis, tota vita discendum est mori. 4 Tot maximi viri relictis omnibus

impedimentis, cum divitiis officiis voluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam

usque aetatem egerunt, ut vivere scirent ; plures tamen ex his nondum se scire confessi

vita abierunt. 10 Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu

vixisse; non ille diu vixit, sed diu fuit.

VIII 5 Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit, qua coepit aetas, nec

cursum suum aut revocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit

velocitatis suae. Quid fiet ? Tu occupatus es, vita festinat; mors interim aderit, cui,

velis nolis, vacandum est.

Séneca, “De la brevedad de la vida” en Tratados Morales.