You are on page 1of 2

Ejercicio 1

Catulo (Lesbia)
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
Quam mihi, non si se Iupiter ipse petat.
Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti
In uento et rapida scribere oportet aqua. (Carmenes, LXX)

Miser Catulle, desinas ineptire,


Et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas quo puella ducebat
Amata nobis quantum amabitu nulla.
Fulsere uere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non uolt; tu quoque, inpotens, noli,
Nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella. Iam Catullus obdurat,
Nec te requiret nec rogabit inuitam;
At tu dolebis, cum rogaberis nulla (=non).
Scelesta, uae te! quae tibi manet uita!
Quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
Quem nunc amabis? cuius esse diceris?
Quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura. (Carmenes, VIII)

Ovidio, Amores, I, 5 (La túnica de Corina)


Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
adposui medio membra levanda toro.
pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,
candida dividua colla tegente coma—
Deripui tunicam—nec multum rara nocebat;
pugnabat tunica sed tamen illa tegi.
quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,
victa est non aegre proditione sua.
quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!
Singula quid referam? nil non laudabile vidi
et nudam pressi corpus ad usque meum.
Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
proveniant medii sic mihi saepe dies!
Ejercicio 2
Propercio, Elegía I,15 (Los celos del poeta)
Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam,
hac tamen excepta, Cynthia, perfidia.
tu tamen in nostro lenta timore venis;
et potes hesternos manibus componere crines 5
et longa faciem quaerere desidia,
nec minus Eois pectus variare lapillis,
ut formosa novo quae parat ire viro.
multa prius vasto labentur flumina ponto,
annus et inversas duxerit ante vices, 30
quam tua sub nostro mutetur pectore cura:
sis quodcumque voles, non aliena tamen.
quam tibi ne viles isti videantur ocelli,
per quos saepe mihi credita perfidia est!
quis ego nunc pereo, similis moniturus (sum) amantis
“O nullis tutum (est) credere blanditiis!”

Tibulo, Elegía I, 1 (El campo y el amor)


O quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terra, Messalla, marique,
Ut domus hostiles praeferat exuvias;
Me retinent vinctum formosae vincla (=vincula) puellae, 55
Et sedeo duras ianitor ante fores.
Non ego laudari curo, mea Delia; tecum
Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer (pres. subj.voz pas.)
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
Iam veniet tenebris Mors adoperta caput, 70
Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.
Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet et rixas inseruisse iuvat.
Hic ego dux milesque bonus (sum):