You are on page 1of 424

Iosephus Antonius Rojas Carrera

jarcius@gmail.com

DE LATINITATE PERENNI VNIVERSALIQVE

Conspectus litterarum Latinarum omnis ævi


ab antiquis veterum Romanorum temporibus
ad nostram usque ætatem

Lingua Latina non est tantum veterum romanorum sermo patrius verum etiam eruditorum hominum,
qui quidem Europæum cultum humanum participent, sermo(a) communis ac perennis, utpote(b) cuius
patrimonium litterarum non solum diversarum nationum fines, sed etiam temporis repagula mirum in modum
superet. Dixeris, una cum Vergilio, vere poetice, Divinum Numen huic linguæ nec metas rerum, nec
tempora posuisse!

a) Certum enim sermonis genus, quod ubique et omnibus ætatibus intelligi possit (Philippus Melanchton).
b) Duplex etiam sermonis Latini beneficium, opportune autem adhibita communi quadam verba enuntiandi ratione, Iohannes
Milton, inter alios auctores, teste professore Terentio Tunberg, nos monuit.

1. veterum Romanorum ætate:

Cicero in senatu Catilinam accusans, pictore Cæsare Maccari (1840-1919)

Litterarum enim genera fere omnia Romani a Græcis hauserunt, non ita tamen, ut
interpretes tantum viderentur aut nonnisi ea quæ apud illos invenissent, mutatis tantum
verbis, significarent, sed ut nova cogitata ac sententias vere suas in usitata illa genera,
tamquam ... in aliena vasa infunderent atque immitterent.
(Giovanni Mammone, Latinarum Litterarum Historiæ, Carlo Signorelli Editore, Milano, 1951., p. 7)

Constat inter omnes, Romanos cum alia multa e Græcis fontibus hausisse , tum
imprimis poesin. Nullum igitur carminum genus apud eos reperias [si satyram exceperis, quæ,
teste Quintiliano, tota Romanorum fuit] quod non origine sit Græca. ...
Quod si autem inventionis laude præstant Græci, quod ad ornandum, excolendum et
perficiendum attinet, hanc sibi laudem Romanos merito posse vindicare, non est quod
dubitemus. Omnium luculentissimus mihi testis est Vergilius, qui cum in Æneide et Eclogis, tum quoque in
Georgicis, ita, quæcumque Græci hisce in generibus pulchra baberent, in carmina sua transtulit, ornavit,
perfecit, ut princeps Romanorum poetarum merito sit habendus.
(E Cornelii Star Numan commentatione litteraria cuius titulus est De Latina recentiorum poesi et de Horatio atque Sarbievio inter se
comparatis)

Elegantiorum litterarum ac Philosophiæ studium apud Romanos diu neglectum iacuit.


etenim, gens Romana, a primis civitatis initiis, continuis bellis occupata, ita instituta erat ut
omnem laudem gloriamque in re militari civitatisque administratione collocaret […]
Postea vero, romano imperio longe lateque propagato et stabilito […] in hac rerum atque
otii affluentia […] in excelsioribus animis magnum quoddam mentis doctrinis excolendæ
exortum est desiderium.
(E Raphaelis Kühner prolegomenis in Tullianum opus cui index Tusculanarum Disputationum libri quinque)

Ceterum, ut quidam veterum litterarum Romanarum pervestigatores asseverant, e 772 veteribus


auctoribus romanis –quorum quidem nomina ad nos pervenerint- 276 scriptores ne unam quidem lineam,
temporis iniuriā, nobis reliquerunt; 352 saltem auctorum loci e faucibus irreparabilis Saturni seu Croni, velut e
letali Charibdis voragine, superstites feliciter evaserunt, 144 denique auctores –qui quidem 20% eorum
omnium numero sunt- unum dumtaxat opus integrum nobis felici quidem fato tanquam hereditate
tradiderunt.

Vergilius Horatius Variusque apud Mæcenatem, pictore Carolo Francisco Jalabert (1819-1901)

Quidam igitur veteres auctores, inter alios multos, hi sunt præclari:

aditus ad eius opera


Auctor vitam introiit – Fontes:
U.D. (in usum Delphini) B.C. (Bibliotheca Classica) loci eius excerpti
amisit B.A. (bibliotheca Augustana) L.L. (The Latin library)
Intra(Intratext: Bibliotheca Latina)
D.C.O. (Documenta Catholica Omnia)

CORPVS VETERVM POETARVM LATINORVM


[1]
ORATORVM ROMANORVM FRAGMENTA

Titus M. Plautus E fabula q.i. Miles


(ca. 250 - 184) U.D. 1, 2, 3, 4, 5 –B.C. 1, 2, 3, 4 gloriosus atque ex
Amphitruone… [10]
Quintus Ennius Annalium fragmenta Fragmenta ex Annalium
(c. 239 – c. 169) libris [20]
e fabulis q.i. Adelphœ
(ca. 190 - 159) U.D. 1, 2, 3, 4 –B.C. 1, 2, 3 atque
Publius Terentius Afer Heautontimoroumenos
[30]

Caius Lucilius (c. 180 – 103/2) Saturarum reliquiæ Excerpta [40]


Rerum rusticarum libri tres
De lingua latina Excerpta e sexto de lingua
Marcus Terentius Varro (116 – 27 a. Chr. n.) Saturarum Menippearum reliquiæ Latina libro [50]
Aloisiæ Aguilar oratio de lepidis quibusdam
Varronis etymologiis.
U.D. 1,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16
(106 - 43 a. Chr. n.) B.C.1,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 Textus excerpti aliquot [60]
Marcus Tullius Cicero Terentii Tunberg oratio de Cicerone per
sæcula lecto, laudato, imitatione denique
expresso.
Caius Iulius Cæsar (100 - 44 a. Chr. n.) U.D. 1, 2, 3, 4 –B.C. 1, 2, 3, 4 Textus excerpti aliquot [70]
Cornelius Nepos (c. 100 - 25 a. Chr. n.) U.D. 1, 2 –B.C. 1 De Hannibale [80]
Titus Lucretius Carus (97 - 55 a. Chr. n.) U.D. 1, 2, 3, 4 –B.C. 1, 2 Excerpta e libris de rerum
natura [90]
Caius Valerius Catullus (ca. 87 - 54 a. Chr. n.) U.D. 1, 2 –B.C. 1 Carmina aliquot [100]
Caius Sallustius Crispus (86 - 34 a. Chr. n.) U.D. 1, 2–B.C. 1 Textus excerpti aliquot [110]
RHETORICA AD HERENNIVM [120]

(ca. 85 a. Chr. n.)


Publius Vergilius Maro (70 - 19 a. Chr. n.) U.D. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10 Versus excerpti ex
B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8 auctoris tribus præclaris
carminibus [130]
Quintus Horatius Flaccus (65 - 8 a. Chr. n.) U.D. 1, 2, 3, 4, 5 -B.C. 1, 2, 3 Carmina aliquot excerpta
[140]

Titus Livius (ca. 59 a. Chr. n. - ca. 14 p. U.D.1,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 Textus excerpti aliquot


Chr. n.) B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12 (1), 12 (2) [150]

Albius Tibullus ( c. 55 – 19 a. Chr. n.) U.D. 1, 2 –B.C. 1 ex elegiarum libri I


capite X [160]
Sulpicia (s. I a. Chr.) U.D. 1 Carmina [170]
Sextus Aurelius Propertius (c. 50…45–c. 15 a. Chr. n.) U.D. 1, 2 –B.C. 1 Versus aliquot [180]
Publius Ovidius Naso (43 a. Chr. n. - 18 p. Chr. U.D. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9 Loci excerpti e libris
n.) B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9(1), 9(2) Metamorphoseon atque
ex aliis carminibus [190]
C. Iulius Phædrus (ca. 10 a. Chr. n. - ca. 60 p. U.D. 1, 2 –B.C. 1, 2 Apologi aliquot selecti
Chr. n.) [200]

Petronius Arbiter Satirarum reliquiæ


(obiit 66 p. Chr. n.) De Petronii vita et opera Daniel Peterson Excepta aliquot [210]
satis diserte eleganterque refert.
Lucius Annæus Seneca (ca. 4 a. Chr. n. - 65 p. B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9 Textus excerpti aliquot
Chr. n.) [220]

Lucius I. Moderatus Columella (ca. 4 p. Ch. n - 73) De re rustica


Davidis White oratio de mente et corpore Locus excerptus [225]
exercendo in Columellæ Re rustica.
C. Plinius Secundus (Maior) (ca. 23 - 79) U.D. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12 Locus excerptus [230]
B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11
Aulus Persius Flaccus (ca. 34 - ca. 62) U.D. 1 [240]

Marcus Fabius Quintilianus (ca. 35 - ca. 100) B.C. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 Textus excerpti aliquot
[250]

Marcus Annæus Lucanus (ca. 39 - ca. 65) B.C. 1, 2, 3 [260]

M. Valerius Martialis (ca. 40 - ca. 104) U.D. 1, 2 -B.C. 1, 2, 3 Epigrammata [270]


C. Cornelius Tacitus (ca. 55 - post 117) B.C. 1, 2, 3, 4, 5 [280]
U.D. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11
Decimus Iunius Iuvenalis (ca. 60 - 128) U.D. 1,2,3 B.C. 1,2 [290]

C. Plinius Cæcilius Secundus (ca. 61 - 113) B.C. 1,2 Epistulæ [300]


C. Suetonius Tranquillus (ca. 70 - ca. 150) B.C. 1,2 – U.D. 1, 2, 3, 4 Locus excerptus [310]
Lucius Annæus Florus (c.74 – c. 130) U.D. 1, 2 -B.C. 1 Carmen de Musis [320]
Apuleius (ca. 125 - ca. 180) U.D. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7 Excepta ex fabula de
Cupidine et Psyche [330]
U.D. 1, 2, 3, 4
Iustini Scloci oratio de iucunditate Auli Gellii
Aulus Gellius (ca. 130 - post 170) Noctium Atticarum loci excerpti ex libris
Catharinæ Ochman oratio de capitulo quodam Noctium Atticarum [340]
grammatico Noctium Atticarum eiusdemque
feminæ doctæ scholæ de Gelliano opere.
Minucius Felix (150 - 270) opera [350]

Tertullianus (ca. 160 - post 220) opera [360]

Sanctus Cyprianus (ca. 200 - post 258) opera [370]

Flavius Eutropius (c.230 - 270) U.D. 1, 2 [380]

Lactantius (ca. 260 - post 326) opera [390]

versus excerpti aliquot


(c. 310 – c. 395) U.D. 1, 2, 3 quibus auctor laudat
Decimus Magnus Ausonius quandam femellam
venustam, nomine Bissulam
[400]

Faltonia Betitia Proba (c. 322 - c. 370) D.C.O. Centones Virgiliani Ad Testimonium
Veteris Et Novi Testamenti B.A. versus excerpti aliquot
[410]

Hieronymus opera
(ca. 345 - ca. 420) Translatio Veteris et Novi Testamenti [420]

(Vulgata)
Prudentius Clemens (ca. 348 - ca. 410) U.D. 1, 2, 3 [430]
opera
Historia Apollonii regis Tyri [440]
TESTAMENTVM PORCELLI (cum Apicii notis) De testamento Grunni Corocottæ porcelli commentarius latinus [450]
Paulinus Nolensis (354 - 401) opera [460]

Aurelius Augustinus (354 - 430) opera Excerpta ex Civitate Dei [470]


alter aditus ad opera atque ex Confessionum libro
Hipponensis XI
Martianus Capella (360 - 428) De nuptiis Philologiæ et Mercurii [480]

Claudius Claudianus (c. 370 – c. 405) U.D. 1, 2, 3 -B.C. 1, 2, 3 [490]

Avianus (c. 400) Fabulæ apologi excerpti [495]


Claudius Rutilius Namatianus (fl. s. V) De reditu suo versus excerpti ex opere c.i.
De reditu suo [500]
Boethius (ca. 480 - 524) U.D. 1, 2 versus aliquot [510]
cet. ...

Latine scribendi et loquendi normæ inde a sæculo V post Christum natum non ex usu
populi, non ex ullius gentis consuetudine, sed e scriptis petebantur.
–Normas quidem Latine scribendi et loquendi, ad quas docti homines orationem suam dirigere soliti
sint, iam ab usu populi multo ante sæculum V semotas esse suspicamur-.
(Terentius Tunberg, Quænam Erasmus ille Roterodamus de litterarum Latinarum recentissimarum patrimonio senserit.
De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes, quas edidit Theodericus Sacré. Acta conventiculorum Academiæ Latinitati
Fovendæ, p. 29).

Ceterum, ut initio significavimus, lingua Latina non est tantum veterum Romanorum sermo. Immo, ut
egregius professor Jürgen Leonhard, cui quidem astipulantur alii litterarum pervestigatores, perspicuis allatis
documentis magnique ponderis testimoniis, asseverat, e denis millenis operibus Latine scriptis, unum tantum
opus a quodam vetere auctore romano scriptum est!

Etenim, post veterum romanorum ætatem, homines docti, quibus linguam Latinam una cum lacte
materno, ut aiunt, facile ac libenter haurire a Fatis non amplius dabatur, sed tantum librorum ope
magistrorumque auxilio impigre seduloque eam perdiscere debebant, communi quasi quodam societatis
vinculo coniuncti, singularem eandemque universalem ac perpetuam nescio quam rem publicam
constituerunt, quam quidem rem publicam litterarum Aloisius Miraglia, de lingua litterisque latinis optime
meritus vir, pereleganter hisce infra descriptis verbis depinxit, in præfatione commentationis Ne bibamus
pocula Lethes inscriptæ, quam edidit in docto commentario c.i. Mantinea :

Est enim litteraria res publica ita constituta ut nec temporum nec locorum finibus
contineatur; cuius cives, non modo nationum civitatumque sæptis, verum etiam ætatum
omnium repagulis et artis sæculorum claustris effractis, inter sese uno litterarum vinculo
coniunguntur. Senserunt igitur iam inde a remotis temporibus viri docti ad hanc rem
publicam constituendam, fovendam, provehendam unā opus esse linguā, quæ nequaquam,
sicut ceteri sermones solent, identidem mutaretur; unde mortuam linguam in immortalium
numerum rettulerunt, quā immutabili facile suis in colloquiis uti possent. Est igitur hæc
lingua, testibus Vallā, Mureto aliisque quam plurimis, magnum sacramentum, ærarium
sapientiæ, sacrarium doctrinæ. Usi sunt eruditi hoc sermone, non sine probando quodam
artificio, ut facile ac sponte Erasmus est confessus, per sæcula et hominum ætates, quamvis
numquam defuerunt qui, sive pigritiā adducti, sive malitiā impulsi, sive falsis ac
speciosioribus quam verioribus sententiis tracti, eius perpetue et numquam intermisso usui
resistere vellent.

Quocirca, præter illa opera antiqua quæ ad nos felici fato pervenerunt, permulta alia opera post
veterum romanorum ætatem scripta sunt:

2. Medio, quod appellant, Ævo:

Capitulum postremum, pictore Penrose (1862-1932)

Dissoluto imperio Romano, iacente disciplina grammatica inde a sæculo VI plurimi


Latine loqui et scribere” {secundum normas conspicuas apud veteres auctores qui optimi tradebantur}
dedidicerunt. Tunc e vulgari Latino sermone exiguo tempore exortæ sunt linguæ q.d.
Romanicæ.
Nec tamen defuerunt in variis terris boni scriptores Latini, -{iis scilicet exceptis qui, sicut
Benedictus de Nursia (ca. 480 - ca. 547) scribere solebant rudiore quodam sermonis genere ab integra Latinitate aliquantum aberranti}.

(N.B. Quæ hāc superiore paragrapho, hoc colore, litterā cursivā eādemque crassiōre, scripta sunt, excerpenda curavi e
pagina 15ª opusculi a professore Valahdrido Stroh scripti, cui index De historia litterarum Latinarum, quo quidem
opusculo tanquam adminiculo vel indice uti possunt auditores scholarum quas egregius ille Latinitatis præceptor habuit
de historia litterarum Latinarum omnis ævi. Sententias vero additis quibusdam verbis amplificandas ipse curavi inter
hæcce signa interpunctionis: {...} , quo facilius huic contextui accommodarentur.)

Astipulantur eiusmodi sententiæ de bonis scriptoribus Medii Ævi quidam litterarum Latinarum
pervestigatores qui elegantiorem poesin Medio Ævo excultam, cum argumentis, tum documentis ac testimoniis
allatis, vindicaverunt, ut, puta, Polycarpus Lyserus (1656-1725). Cfr. eius dissertationem de ficta Medii Ævi
barbarie inprimis circa poesin latinam.

Eruditionis progressibus nihil obstare magis arbitror, quam innumera, quæ in eadem
enata sunt, præiudicia. ...
Solent, qui de barbarie medii ævi persuasi sunt, eruditis illorum temporum illudere,
scripta eorundem negligere, et eruditionem in his reconditam ignorare. Hinc quærunt sæpe,
quæ dudum inventa fuerunt, scribunt quæ scripta iam leguntur. iniquissimum esse hunc
eruditionis mediæ contemptum demonstrare animus est...

Porro, in præfatione operis cui index Historia poetarum et poematum Medii Ævi Lyserus, inter alia,
hæc:
Barbarum scio haberi Medium Ævum, barbarosque poetas eius omnes. Neque mihi alia
mens ante fuit quam eos noscere inciperem. ...
Poetas carpunt imprimis ob quantitates syllabarum neglectas, stylum minus
elegantem, voces peregrinas et rhythmum. ...
Patebit, credo, etiam selectione adhibita, facile tamen colligi posse corpus poetarum
latinorum medii ævi, corpori poetarum veterum mole minime cedens, cuius auctores ingenio
& elegantia ab antiquis vix superentur.
Inter alios multos, auctores qui Medio illo Ævo latine scribebant hi sunt:

(N.B. Aditus ad opera auctorum hac in paragrapho et aliis huius opusculi præbentur in locupletissima optimeque instructa pagina cui index
Documenta Catholica Omnia)

Auctor vitam introiit – amisit aditus ad eius opera loci eius excerpti
Boethius (ca. 480 - 524) U.D. 1, 2 Libri tertii Consolationis
Consolatio Philosophiæ metrum quintum [510]
Cassiodorus (ca. 485 - ca. 580) opera [520]

Venantius Fortunatus (ca. 530 - ca. 600) opera , carmina [530]

Gregorius Turonensis (538 – 594) opera [540]

Gregorius Magnus (540 – 604) opera [550]

Isidorus Hispalensis (ca. 560 - 636) opera Etymologiarum loci


excerpti [560]
Aldhelmus Malmesberiensis (c. 639-709) opera Ænigma [565]
Beda Venerabilis (674 - 735) opera De Britannia [570]
Paulus Diaconus (ca. 720 -799) 1, 2, 3, 4, 5 [580]

Alcuinus (ca. 730 -804) opera Ad amicum absentem


suspiria [590]
Theodulfus Aurelianensis (ca. 750/60 - 821) opera [600]

Carmina
Einhardus (Eginhardus) (ca. 770 -840) Vita Caroli Magni [610]

Rhabanus Maurus Magnentius (c. 780 –856) opera [620]

Valahfridus Strabo (ca. 808 -849) opera Versus aliquot ex carmine


de horti cultura [630]
Iohannes Scotus Eriugena (ca. 810 - ca. 877) opera [640]

Hucbaldus Sancti Amandi (ca. 840 - ca. 930) opera De laude calvorum [650]
seu Elnonensis
POETÆ LATINI ÆVI CAROLINI 1, 2, 3 [660]
NAVIGATIO SANCTI BRENDANI (ca. 900) [670]
Eccardus I (ca. 910 - 973) carmen epicum c.i. Versus aliquot ex carmine
Waltharius epico c.i. Waltharius [675]
Hrotsvitha Gandeshemensis (ca. 935 - post 973) opera [680]

Ælfricus & Ælfricus Bata (fl. 1005) Colloquia difficiliora [690]

CARMINA CANTABRIGIENSIA (ca. 1050) [700]

Anselmus Cantuariensis (1033 - 1109) opera Hominem factum esse


iustum ut beatus esset. [710]
REGIMEN SANITATIS SALERNITANVM [720]

(ca. 1050)
Anonymus Tegirinsensis Carminis epici Ruodlieb
(1050/80) inscripti fragmenta. [B.A.] Epigrammata aliquot [725]
Epigrammata
ARCHIVVM LATINITATIS MEDII ÆVI [730]
HISTORIA POETARVM ET POEMATVM MEDII ÆVI [740]
...

Alcuinus Carolo Magno manuscruptum ostendens.


Pinxit Ioannes-Victor Schnetz, a. 1830.

“ad culmen autem hæ litteræ mediævales sæc. XII venerunt, quæ propter imitationem
Ovidii etiam ætas Ovidiana vocatur”. Tunc vero floruit, inter alios, Archipoeta.
Auctor vitam introiit – amisit aditus ad eius opera loci eius excerpti

LATINA QVÆ, MEDIVM PER ÆVVM, IN TRIVIIS NEC NON MONASTERIIS VVLGABANTVR CARMINA [750]

Archipoeta (ca. 1130 - post 1167) carmina aliquot carmina [760]


CARMINA GOLIARDORVM (sæc. XII/XIII) [770]
Godefridus de Vincestria (ca. 1050–1107) epigrammata aliquot epigrammata [780]
Petrus Abælardus (1079–1142) opera [790]

CARMEN CAMPIDOCTORIS locus excerptus [795]

c. 1083
Bernardus Clarævallensis (1090–1153) opera Ex epistula 106ª locus [800]
Prophetiæ Merlini [de opere]
(1095–1155) Historia regum Britanniæ [805]
Galfridus Monemutensis [de opere]
Vita Merlini [de opere]
Hildegardis Bingensis (1098 - 1179) opera [810]

Heloisa (ca. 1100 - 1163) opera [820]

Bernardus Silvestris (ca. 1100 - 1165) opera [825]

Otto Frisingensis (ca. 1112-1158) Historia de duabus civitatibus


[830]

Ioannes Sarisberiensis (ca. 1120 - 1180) opera [840]

(Ioannes Parvus)
Alanus ab Insulis (ca. 1120 - 1202) opera Verba Alani ad Naturam
De planctu Naturæ [850]

Gualterus de Castiglione (ca. 1135 - 1184) Alexandreis aliquot versus decerpti [860]
Carmina
Saxo Grammaticus (ca. 1150 - ca. 1220) opera [870]

Bernardus Morlanensis seu


(floruit ca. 1150) Versus excerpti [880]
Cluniacensis De contemptu mundi
Eberhardus Alemannus De miseriis rectorum
(floruit ca. 1150) scholarum sive Labyrinthus Versus decerpti [890]
vel Laborintus
Architrenius
(floruit mediante sæc. XII) (carmen epicum) [895]
Iohannes de Altavilla [etiam heic et apud Bibliothecam
Augustanam]
Flores
(ca. 1160/70 - 1229) Chronicon [900]
Helinandus Frigidi Montis opera

Alexander de villa Dei (ca. 1175 - ca. 1240) Doctrinale totius grammatices
[910]

Franciscus Assisiensis (1182 -1226) Canticum fratris solis [920]

Iosephus Iscanus (floruit ca. 1183) De bello Troiano [925]

[carmen epicum]
Vincentius Bellovacensis (ca. 1190-1264) opera [930]

YSENGRIMUS –incerto enim auctore qui appellatur alicubi magister Nivardus [940]

CARMINA BVRANA (ca. 1230) [950]


Hugo Trimbergensis (ca. 1230/1235 - ca. 1313) Registrum multorum [960]

auctorum
GESTA REGVM BRITANNIÆ (carmen epicum ab ignoto auctore mediante sæc. XIII scriptum) versus excerpti [965]
Baldo s. XIII (?) Novus Æsopus [970]

Ægidius Romanus (1243-1316) opera locus excerptus [980]


De regimine principum
Albertinus Mussatus (1261-1329) Ecerinis tragœdia [985]

opera
...
”Inde ab anno fere 1200 Latinæ litteræ {sc. elegantiores} sensim declinant. In scholis et
universitatibus tunc regnare cœpit” {sermonis Latini genus quoddam peculiare, plerumque barbarismis vel etiam
solœcismis infectum, nimis certe artificiosum, frigidum, aridum, minus denique elegans, quod scholasticum appellant,
cuius, inter alios, notissimi sunt auctores}:

Auctor vitam introiit – amisit aditus ad eius opera loci eius excerpti
Robertus Grosseteste (ca. 1170 - 1253) opera [990]

Albertus Magnus (ca. 1195 - 1280) opera [1000]

Thomas Aquinas (1224 - 1274) opera [1010]

Rogerus Bacon (1214 - 1294) 1, 2, 3… [1020]

Iacobus a Voragine (1230 - 1298) Legenda aurea [1030]

Raymundus Lullus (1232 – 1315 aut 1316) opera [1040]

Marsilius Patavinus (ca. 1270/80 - 1343) Defensor Pacis [1050]

Gulielmus Occamus (ca. 1288 - ca. 1349) opera [1060]

Nicolaus de Autrecourt (ca. 1295/98 – 1369) Exigit ordo / Epistolæ [1070]

Nicolaus Oresmius (ca. 1320 - 1382) opera [1080]

...

Itaque sermone quodam Latino utebantur docti homines, qui medio (quod vocatur) ævo
floruerunt, cuius principia et fontes (ut ita dicamus) in scriptis Christianorum sacris plerumque
inveniebantur.
(Terentius Tunberg, Quænam Erasmus ille Roterodamus de litterarum Latinarum recentissimarum patrimonio senserit. De Desiderio
Erasmo eiusque fortuna commentationes, quas edidit Theodericus Sacré. Acta conventiculorum Academiæ Latinitati Fovendæ, p. 29)

Hi autem duo, qui sequuntur, auctores, præprimis Franciscus Petrarca, novam litterarum Latinarum
ætatem, quæ ab humanitate nomen duxit, incohasse traduntur:

Auctor vitam introiit – amisit aditus ad eius opera loci eius excerpti
Dantes Aligerius (1265 - 1321) 1,2,3,4,5 De vulgari eloquentia [1090]

1,2,3,4…
(1304 - 1374) Africa [carmen epicum] Epistulæ [1100]
Franciscus Petrarca Anthologia operum
Latinorum

3. Artium litterarumque renascentium ætate:

apud Thomam Morum, pictore Holbenio iuniore (1497-1543) quem imitatione expressit Rolando Lockey (c. 1565–1616)

Sæculo XIV, cum Media Ætas Latina, aliquamdiu optimis effusis viribus, sensim sine
sensu defloresceret, viri litterati Italiæ magis magisque ad antiquas Latine scribendi normas
redire cœperunt, simul etiam rempublicam litterariam christianam ..., unde religio non
expellebatur sed intra quosdam terminos retinebatur, mutaverunt. (...)
Hæc litterarum instauratio a sæculo XV exeunti mira celerique quadam humanismi
ambitione, Alpibus superatis, omnes omnis Europæ, post etiam Americæ regiones atque
civitates singulari sua gratia cepit. (...)
(Iosephus IJsewijn, Cycneus Latinitatis cantus? De causis adflictæ latinitatis oratio Roboreti apud italos
habita postridie kal. nov. MCMLXXII).

... eloquentia nova (ut ita dicamus) exeunte sæculo XIVº et ineunte sæculo XVº nata est.
Etenim, eruditi artibus liberalibus dediti, qui quidem vestigiis Francisci Petrarcæ
quodammodo insistentes studia humanitatis bonasque litteras colerent,... sermonem suum ad
dicendi normas apud Ciceronem et eius æquales conspicuas revocare sedulo studebant.
(Terentius Tunberg, De Erasmo eloquentiæ præceptore. Humanistica Lovaniensia. Volume LXV - 2016: Journal of Neo-Latin
Studies, pp. 179-209. id. Quænam Erasmus ille Roterodamus de litterarum Latinarum recentissimarum patrimonio
senserit. De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes, quas edidit Theodericus Sacré. Acta conventiculorum Academiæ
Latinitati Fovendæ, p. 29)

Cfr. verba Philippi Melanchthonis:


Quia vero tota nobis Latina lingua nunc non a populo sed ex libris discenda est, certa ætas auctorum
eligenda est, cuius imitemur consuetudinem, ut certum sermonis genus quod semper intelligi possit, quia
habet exempla nota et probata, nobis comparemus. Cum autem optima et maxime perspicua sit oratio, qua
Ciceronis ætas usa est, discemus linguam ab eius ætatis scriptoribus, aut qui non longe ante Ciceronem, aut
postea exstiterunt...
Cum enim hoc tempore tota nobis Latina lingua ex libris discenda sit, facile iudicari potest in hac parte
necessariam esse imitationem, ut certum sermonis genus, quod ubique et omnibus ætatibus intelligi possit,
nobis comparemus. (...) Constat autem Ciceronis ætate eloquentiam Romanam perfectam fuisse. Proinde
totum illud sæculum imitandum nobis proponamus. (...) Ab his igitur auctoribus lingua nobis discenda est
(...) Neque tantum singula verba e sæculo illo mutuemur, sed phrasin, hoc est iuncta verba...
Consuetudo igitur Romana in verbis iungendis imitanda est (...) Inusitatus enim verborum concursus non
solum confragosam et obscuram orationem, sed prorsus novam linguam parit. (...) Neque ego ab aliis bonis
auctoribus hunc imitatorem arcendum puto (nam ab his quoque iuvabitur) . [...probe intellexit –inquit
Terentius Tunberg, egregius litterarum recentiorum pervestigator- Melanchthon homines etiam eloquentiæ
Ciceronianæ studiosos ad verba aliorum auctorum –vel eorum qui post Ciceronem floruerunt- aliquando
confugere debere.]
Cfr. etiam verba Ioannis Sturmii: Primus labor Ciceroni tribuatur, et quod huic deest, id conquire aliunde (...)
Quod vero deest, id ab aliis non accipere (...) dementia est.
(Terentius Tunberg, De Erasmo eloquentiæ præceptore. Humanistica Lovaniensia. Volume LXV - 2016: Journal of
Neo-Latin Studies, Appendix II, pp. 202-203)

Erasmus delineatus a Christiano Ludovico van Kesteren (1832-1897)

Auctor vitam aditus ad eius opera loci eius excerpti


introiit –
amisit
Iohannes Boccacius (1313 - 1475) 1,2,3,4… Locus excerptus [1110]
Colucius Salutati (1331 - 1406) 1,2,3… [1120]

Sicco Polenton (1375/1376 - 1447) 1


Scriptorum illustrium linguæ Latinæ libri [1130]

XVIII
Poggius Bracciolinus (1380-1459) Facetiæ [1140]

Thomas a Kempis (1380-1471) De imitatione Christi In omnibus requiem


quæsivi…[1150]
Antonius Baratella (1385-1448) Polydoreis [1155]

Bartholomæus Facius (1400 - 1457) 1,2,3… [1160]

Leo Baptista Alberti (1404 - 1472) Momus Locus excerptus ex Momo [1170]
opera
Laurentius Valla (ca. 1405 - 1457) opera [1180]

Elegantiarum linguæ Latinæ libri sex


Æneas Silvius Picolomineus (1405-1464) opera
Chrysis [1185]

Historia de duobus amantibus


Godescalcus Hollen (1411 - 1481) opera [1190]

Christophorus Landinus (1424 - 1498) Libri quattuor [1200]

Ioannes Iovianus Pontanus (1426 - 1503) opera De infelicitate generis hominum


[1210]

Baptista Guarinus (1434–1513) 1,2,3… [1220]

Ianus Pannonius (1434-1472) 1,2 … [1230]

Marcus Antonius Coccius (1436–1506) opera [1240]

Sabellicus
Rudolphus Agricola Phrisius (1443 - 1485) In laudem Philosophiæ, 2, 3, 4… [1250]

Urceus Codrus (1446-1500) opera [1255]

Baptista Mantuanus (1447 - 1516) Bucolica,


De calamitatibus temporum [1260]

opera
Aldus Pius Manutius (1449 - 1515) Grammaticarum institutionum libri IV [1270]

Horatiana prosodia
Philippus Beroaldus (1453 - 1505) 1,2… [1280]

Hermolaus Barbarus (1454–1494) 1,2… [1290]

Angelus Politianus (1454–1494) 1,2,3,4,5… Primi versus de Ovidii exilio


[1300]

Hieronymus Bononius (1454–1517) opera Epigrammata aliquot [1310]


Iohannes Reuchlin (1455-1522) opera [1320]

Scænica progymnasmata
Iacobus sive Actius Sincerus (1455–1530) opera latina
[1330]
Sannazarius
Petrus Martyr ab Angleria (1457–1526) De orbe novo decades [1340]

Conradus Celtis (1,2) (1459 - 1508) 1,2… [1350]

Hadrianus Cardinalis (1461 - 1521) 1… [1360]

Picus Mirandulensis (1463 - 1494) Oratio de hominis dignitate Excerpa ex quodam carmine
Opera omnia: 1,2 eius atque ex oratione de
hominis dignitate. [1370]
Cassandra Fidelis (1465-1558) Epistolæ et orationes Excerpta aliquot [1380]
Villelmus Budæus (1467 - 1540) … [1390]

Iacobus Bonus Racusæus (1469 - 1534) De raptu Cerberi


opera Initium carminis epici [1395]
Laura Cereta (1469 - 1599) Epistolæ locus excerptus ex opusculo
In asinarium funus oratio c.i. In asinarium funus oratio
[1400]

Opera

Theoderici Sacré oratio de Erasmi


Desiderius Erasmus (1469 - 1536) colloquiis Excerpta aliquot [1410]
Terentii Tunberg acroasis de Erasmi
operibus prælegendis in scholis.

Epistulæ

Petrus Bembus (1470-1547) 1,2,3… [1420]

Marcus Hieronymus Vida Christiados libri sex


(1470-1566) Poeticorum libri tres Excerpta aliquot [1430]
Scacchia Ludus
Iacobus Locher (1471-1528) [1440]

Nicolaus Beraldus (1473-1550) Dialogus… [1450]

Lucretia Bebbi (?) ... versus e carmine quo bellum


diris devovet [1460]
Hermannus Schottenius Hessus (?-1527) Confabulationes tironum litterariorum [1465]

Opera omnia Latina


De optimo rei publicæ statu
Thomas Morus (1477-1535) excerpta aliquot [1470]
Rutgerii Niehl acroasis de Thomæ Mori
Utopia.

Epigrammata
Iacobus Sadoletus (1477-1535) Epistulæ [1480]

Lazarus Bonamicus (1477-1535) Orationes, Carmina [1490]

Cælius Calcagninus (1479-1541) Opera aliquot Ad nepotem de suavi fele


domestica [1500]
index operum
(1479 - 1552) Historiæ poetarum tam Græcorum [1510]
Lilius Gyraldus quam Latinorum dialogi decem
De poetis nostrorum temporum
dialogi duo
Maturinus Corderius (1479-1564) Colloquia, [1520]

Principia Latine loquendi scribendique


Iacobus Ludovicus Strebæus (1481-1550) De verborum electione et collocatione [1530]

oratoria

Andreas Naugerius (1483-1529) opera omnia [1540]

Hieronymus Fracastorius (1483-1533) opera omnia, [1560]

Syphilis
Martinus Lutherus (1483-1546) Opera Latina [1570] præfatio in opera latina
Iulius Cæsar Scaliger (1484-1558) Epistulæ et orationes, [1580]

Poemata omnia
Martinus Dorpius (1485-1525) Orationes [1590]

Ioannes Maldonatus Comœdia Hispaniola


(1485 - 1554) Ioannis Maldonati opuscula [1595]

Eremitæ [cf.p.50]
Ianus Vitalis (1485-1560) opera Bina epigrammata [1600]
Dialogi,
(1486–1538) Locorum veterum ac recentium libri tres, [1610]
Hadrianus Barlandus Historica…
Christophorus Longolius (1488-1522) Epistolæ, [1620]

Oratio…
Helius Eobanus Hessus (1488-1540) 1,2,3,4… [1630]

Romulus Amaseus (1489-1552) orationes [1640]

Germanus Brixius (1490-1538) 1,2 … [1650]

Olaus Magnus (1490-1557) Danielis Petterson oratio de Olai Magni [1660]

vita et scriptis,
Historiæ de gentibus septentrionalibus
Salmonius Macrinus (1490-1557) Carminum libellus, Odarum libri, 3… [1670]

Bartolomæus Riccius (1490-1569) 1,2… [1680]

Ioannes Genesius Sepulveda (ca 1490-1573) opera… [1690]

Theophilus Folengus (1491-1544) 1,2… [1700]

Johannes Ludovicus Vives (1492-1540) 1,2,3,4,5,6,7 [1710]

Petrus Mosellanus (1493-1524) Pædologia, [1720]

Tabulæ de schematibus et tropis /


Epistulæ…
Laurentius Gambara (1496-1586) De navigatione Christophori Columbi [1725]

libri quattuor
Philippus Melanchthon (1497-1560) 1, 2, 3, 4 … epigramma [1730]

Garcilasus de la Vega (c. 1498-1536) Carmina latina carmen de Cupidine [1740]


COLLOQVIA SCHOLASTICA
M. A. Flaminius (1498-1550) opera carmen in bonam valetudinem
[1750]

Marius Nizolius (1498-1576) Lexicon Ciceronianum / In Ciceronem [1760]

observationes / De veris principiis…


Ioachimus Fortius (1499-1531) Opera aliquot [1770]

De ratione studii
Epistulæ obscurorum virorum [1780]
Marcellus Palingenius Stellatus (1500-1551) Zodiacus vitæ [1790]

Cœlius Secundus Curio (1503-1569) opera [1800]

Aonius Palearius (1503-1570) De animorum immortalitate [1810]

Martinus Duncanus (1505-1590) Prætextata latine loquendi ratio Locus excerptus e colloquio c.i.
De studio et ludo [1820]
Hieronymus Osorius (1506-1580) opera [1830]

Georgius Buchananus (1506-1582) opera omnia, Poemata in tres partes Ad Neæram [1840]
digesta
Stephanus Doletus Dialogus de imitatione Ciceroniana /
(1509-1546) Epitome commentariorum [1850]

/commentariorum linguæ latinæ tomus 1,


2 /De re navali / carminum libri quattuor
Ioannes Calvinus (1509-1564) Opera quæ supersunt omnia [1860]

Nikolaus Wynmann (ca 1510-1550) Colymbetes [1870]

Iacobus Romagnanus (ca 1510-1562) Gastrimargus [cf.p.32] [1875]

Ianus Secundus (1511-1536) Opera omnia 1, 2 … [1880]

Franciscus Floridus Sabinus (1511-1547) Pro M.Accio Plauto… [1890]


Simon Lemnius (1511-1550) opera [1895]

Hortensius Landus (1512?-1553?) Cicero relegatus & Cicero revocatus / [1900]

Forcianæ quæstiones
Clemens Ianicius (1516–1543) Vitæ regum polonorum elegiaco carmine Trochus et tempus [1910]

descriptæ
Poemata
Hubertus Folieta (1518-1581) Opera subsiciva [1920]

Æthiopas nigrave cute homines


(1518-1596) tam esse homines quam Europæos
Iohannes Latinus Austrias alba cute præditos! [1930]
Ioannes Calvete de Estrella (1520-1593) De rebus indicis / De Aphrodisio [1940]

expugnato…
Ioachimus Bellaius (1522-1560) Poematum libri quattuor De illecebris linguæ Latinæ
deque patriæ desiderio [1950]
Iohannes Verzosa (1523-1574) Epistolæ / Charina sive Amores … [1960]

Sanctius Brocensis (1523-1601) Opera poetica / Minerva / opera [1970]

philologica …
Laurentius Palmyrenus (1524-1579) 1,2,3,4,5… Oratio habita Valentiæ anno
Fabella Ænaria 1561º [1980]
Carolus Sigonius (1524-1584) orationes [1990]

Antonius Schorus (1525-1552) Phrases linguæ Latinæ / Thesaurus


verborum… / De ratione docendæ [2000]

discendæque linguæ Latinæ


Olympia Fulvia Morata (1526-1555) Orationes, epistolæ, carmina / opera [2010]

omnia
Gasparus Stiblinus (1526-1563) Coropædia / Commentariolus de [2020]

eudæmonensium republica
Marcus Antonius Muretus (1526-1585) Orationes, epistolæ et poemata Locus excerptus [2030]
Hermannus Schottenius Hessus (fl. 1527) Confabulationes tironum litterariorum [2040]

Antonius Sylvius (fl. 1590) Puerilium colloquiorum formulæ [2050]

Iohannes Posselius (1528-1591) Orationes / Apophthegmata [2060]

PVGNA PORCORVM -2070-


(1530)
Ioannes Cochanovius (1530–1584) Lyricorum Libellus [2080]

Elegiarum Libri IIII


Fabius Barignani (1532–1584) Gigantomachia [2085]

Ioannes Petrus Maffeus (1533–1603) Historiarum Indicarum libri [2090]

Ioannes Passeratius (1534-1602) Kalendæ ianuariæ et varia quædam excerpta aliquot e carmine c.i.
poemata Nihil [2100]
Melchior Barlæus ( 1540-1584) opera [2110]

De raptu Ganymedis
Cornelius Schonæus (1540-1611) Terentius Christianus [2120]

Jacobus Pontanus (1542-1626) Progymnasmata Latinitatis 1,2,3 [2130]

De Iacobo Pontano oratio Terentii


Tunbergii
Thomas Freigius (1543-1583) [2140]

Camilla Morella (1547– ? ) opera carmen in Typographiam [2145]


in Typographiam
Justus Lipsius (1547–1606) Opera carmen in eius epitaphio [2150]
Iordanus Brunus (1548-1600) Opera Latine conscripta: 1,2,3, [2160]

Henricus Meibomius (1555-1625) opera epigramma de Somno [2170]


Isaacus Casaubonus (1559-1614) Epistolæ [2180]

Franciscus Baconus de Verulamio (1561-1626) Nova Atlantis [2190]

Ioannes Audœnus (1564-1622) Epigrammata Aliquot epigrammata [2200]


Discursus et demonstrationes
mathematicæ circa duas novas scientias.
Systema cosmicum in quo dialogis IV de
Galilæus Galilæus (1564-1642) duobus maximis mundi systematibus Locus excerptus e Sidereo
disseritur (Latine reddidit Matthias Nuncio [2210]
Bernegger)
De motu.
Sidereus Nuncius.
Iulius Cæsar Stella (1565-1624) Columbeidos libri priores duo Primi versus carminis [2215]
Iacobus Lectius Genavensis (1566-1611) opera [2220]
Certaminis Pygmæorum cum gruibus
descriptio
Thomas Campanella (1568-1639) Civitas Solis [2230]

Maphæus Barberini opera


(1568-1639) Poemata Carmina iuvenilia aliquot [2240]
(Urbanus VIII)
Gaspar Murtola (1570-1624) Nutriciarum libri Nutricis carmina blandula [2250]
Iohannes Kepler (1571-1630) Somnium [2260]

Erycius Puteanus (1574-1646) [2270]

Franciscus Guyet (1575-1655) Gæomemphionis Cantaliensis Satyricon [2280]


Gaspar Scioppius (1576-1630) 1,2,3,4… [2290]

Mercurius quadrilinguis
Ianus Nicius Erythræus (1577-1647) Eudemia Apologus de musculo, fele et
gallo [2300]
Gerardus Vossius (1577-1649) 1,2,3,4,5,6… [2310]

Amphitheatrum sapientiæ
(1577-1631) Socraticæ [2320]
Casparus Dornavius
joco-seriæ
opera
Ianus Cæcilius Frey (1580 - 1631) 1,2,3… [2330]

Auriacus, sive libertas saucia


(1580 - 1655) Satiræ duæ [2340]
Daniel Heinsius Orationes, Poemata Latina et Græca
De contemptu mortis
Poemata
( 1581-1640) Thesaurus elegantiarum [2350]
Nicasius Baxius Amplificandi formulæ oratoriæ et figuræ
aliquot rhetoricæ
Ioannes Barclaius (1582-1621) 1,2,3 [2360]

Euphormionis Satyricon
Henricus Chifellius (1583-1657) Lacippiados [2365]

Caspar Barlæus (1584-1648) Poemata, Rerum…in Brasilia gestarum [2370]

historia
...

Huius Nympha loci sacri custodia fontis


dormio, dum blandæ sentio murmur aquæ.
Parce meum, quisquis tangis cava marmora, somnum
rumpere; sive bibas, sive lavere, tace!

Titulus Nymphæ dormientis sæculo XVº ad finem vergente primum innotuit; aliquamdiu pro antiquo habitus est et
compluribus in villis Romæ, Aquileiæ, Messanæ, Panormi ad fontem positus est una cum statua nymphæ seu nudæ seu vestitæ.
Iosephus IJsewijn. De huius nympha loci (CIL VI/5, 3+e) eiusque, fortuna poetica syntagmation.

Ceterum, ut neminem litteris Latinis vel leviter eruditum fugit, elegantiores iuxta politioresve litteras,
permulta quoque, sicut prioribus sæculis, opera palmaria, etiam sæculis XVIIº et XVIIIº vel postea, Latine
scribebantur ad philosophiam, theologiam, mathematicam, quæstiones naturales, alias denique disciplinas
scientificas artesque spectantia.
Sufficiant igitur, gustum ut habeas, hæc pauca nomina exempli gratia:

Antiquis temporibus eminuerunt: Marcus Vitruvius Pollio (80 a.C.-15 p.C.), Plinius Vetus (23-79)
appellatus qui supra laudatus est –etenim, in prima huius opusculi paragrapho-, Pomponius Mela (obiit c. 45 p.C.)…
Medio, quod appellant, Ævo, inter alios, viguerunt ei qui supra – in tertia enim litterarum Medio Ævo conditarum
paragrapho - laudati sunt: Scotus Eriugena (815 - 877), Robertus Grosseteste (1170-1253), Albertus
Magnus (ca. 1195 - 1280), Rogerus Bacon (1214 - 1294), Thomas Aquinas (1224 - 1274), Raymundus
Lullus (1232 – c. 1316), Duns Scotus (1266 - 1308), Gulielmus Occamus (ca. 1288 - ca. 1349)…
Galilæus perspicilli usum docens, pictore Iosepho Bertini (1825-1898).

Nicolaus Cusanus (1401-1464), Leo Baptista Alberti (1404-1472), Nicolaus Copernicus (1473-
1543), Georgius Agricola (1494-1555), Andreas Vesalius (1514-1564), Iordanus Brunus –aditus ad opera eius
latine scripta- (1548-1600), Tycho Brahe (1546-1601), Franciscus Bacon (1561-1626), Galilæus Galilæus
(1564-1642), Iohannes Keplerus (1571-1630), Thomas Hobbes (1588-1679), Renatus Cartesius (1596-
1650), Christianus Hugenius [Christian Huygens] (1629-1695), Benedictus Spinoza (1632-1677),
Iohannes Locke (1632-1704), Isaac Newton (1642-1727), Godefridus Guilielmus Leibnitius (1646-1716),
Chistianus Wolfius (1679-1754), Leonardus Euler (1707-1783), Michælis Lomonossow (1711-1765),
Alexander Baumgarten (1714-1772), Immanuel Kant (1724-1804), Aloisius Galvani (1737-1798),
Georgius Christophorus Lichtenberg (1742 – 1799), Alexander Volta (1745-1827), G. Fridericus Hegel (1770-
1831), Carolus Gauss (1777-1855), Iohannes Christianus Ørsted (1777-1851), Arturus Schopenhauer
(1788-1860), Ludovicus Feuerbach (1804-1872), Carolus Marx (1818-1883), Ioannes Jaurès (1859-1914), …

Ceterum, usque ad recentiora tempora ephemerides atque commentarii Latine scripti editi sunt ad
quæstiones naturales, mathematicas, medicas, historicas, humani cultus atque iuris spectantes, ut hi
Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis, vel etiam annales academiarum.
Ut unum afferam exemplum, hoc opusculo, quod anno 1823 in lucem prodiit, latine scripto ab Daniele
Kmeth (1783-1825), matheseos perito, astronomica scientia eiusque reperta doctis hominibus diversarum
nationum qui, etsi latine eruditi, in mathematicarum tamen penetralia se nondum insinuaverint, illustrantur,
exponuntur atque explicantur. Cuius in operis præfatione, auctor paucis enarravit causam cur latine
astronomiam divulgandam statuerit:
Quod astronomiam popularem non populari, sed erudita lingua proponam, non ab omnibus
probabitur. Mihi naturæ ordo, quo omnis cultura a viris doctis velut per gradus ad populum derivatur, et
nota in regno nostro linguarum varietas incitamento fuere, ut hanc nostris temporibus tantopere adamatam
scientiam Latino idiomate eorum usibus accommodarem, qui vel hausta per scholasticam institutionem
principia in memoriam revocare, vel his uberiorem rerum cælestium cognitionem superstruere desiderant.

Fuerunt denique nonnulli philosophiæ scientiarumve periti homines qui, etsi minus noti, de
præclarorum philosophorum vita, operibus doctrinave latine satis recenter scripserunt vel etiam hisce
temporibus scribere pergunt.

Hoc tamen opusculo imprimis agitur de poesi vel de scriptis elegantiore oratione numeris soluta
prolatis.

Quocirca hæcce sunt consideranda ac retinenda hoc de recentiore litterarum Latinarum ævo:

Errare illos censendum est, qui solis antiquis contenti nihil in recentioribus admirantur, aut
laudant, sed eos vel penitus negligentes , aut levius curantes unice veteres venerantur ac suspiciunt,
in sui autem vel paulo remotioris ævi poetis fastidiose rejectis et posthabitis, hospites sint ac
peregrini.
Petrus Burmannus secundus.

Inter recentiores autem scriptores eos Latinos reperiebantur qui tam feliciter antiquo
sermone uterentur, ut haud aliter atque auctores vetusti complura per sæcula sectandi atque
imitandi proponerentur.

(…)
Erunt, ni fallor, inter vos qui præmeditato e responso id me interrogent, num scriptores
illi recentioris ævi Latini, mortua usi lingua, sensus suos ac sententias satis expedite, satis
subtiliter satisque Latine declarare valuerint. Valuisse affirmo. Extant quidem testimonia de
nonnullis optimæ notæ humanistis ad latine loquendum haud propensis.
(…)

Nam in universum æstimanti liquet scriptores eos ad unguen edidicisse latine scribere; nec
mirum, si discipuli a teneris unguiculis latine usque audiebant, legebant, scribebant, eruditio
autem tota lingua continebatur Latina.
(…)

De facultate latine scribendi hactenus. Iam enim altera instat, cui velim repugnare,
opinio inveterata; qua ducti litterarum censores hodierni sic habent, scriptores eos
neolatinos totos fuisse in imitatione; ob id ipsum simiarum cognomenta mereri potius quam
scriptorum. Qui ita arguunt, eis hunc in modum responderim. In tot centenis scriptionum
milibus reperiuntur quæ sint facticiæ; qua in re vernacula a Latinis nihil differunt. Carmina
sescenta ad occasiones scripta frigidæ sunt imitationes, furta mera; oratiunculæ mille inani
verborum volubilitate deturpantur. Eiusmodi opuscula, cum ad thesaurum litterarum
diligenter custodiendum vix quicquam conferant, si quid, auctoritatem certe testantur qua
olim præstitit lingua Latina. Hæc ut fatear, contendo tamen permulta reperiri opera
imitatione bona et creatrice insignita. Quid enim? Eodem modo grassati sunt scriptores
neolatini, quo antiqui, dum inter se æmulantur; at cum operum antiquorum pars magna
perierit, imitatio illa nobis iudicantibus impervia ex parte est atque imperspicua; hic vero
exemplaria supersunt. Hinc illæ lacrimæ. An merito? Vix credo. Nam imitatio illa ineunte
ætate romantica male cœpit audire, quod sensibus sincere exprimendis videretur contraria;
qui vero litteras ævo romantico priores recentissimis his normis metitur, iniuste idemque
haud historice iudicat.
Ad infamandas autem litteras recentiores, ut imitatio poetica male accepta, ita controversiæ sæculi
XVI Ciceronianæ damna non levia mihi videntur attulisse; quibus inter se adversabantur factio Ciceroniana
anxia dictionis Tullianæ (id est paganæ et aureæ) affectatione prædita, et vivæ ut ita dicam linguæ
sectatores, qui nullo fere inter scriptores antiquos discrimine facto dicendi genere utebantur liberiore. At, si
verum quærimus, pugna hæc brevi tantum tempore a paucioribus est pugnata, victis mox
Ciceronianis. Optimus enim quisque scriptor suum ipsius conflavit scribendi modum. Neque
obtorpuit Erasmi manus, cum dictio aliqua vel structura minus Tulliana e calamo effluxerat,
neque Vivica neque Moreana. Accedit quod decursu temporum novi semper et gustus et
dicendi modi invaluerunt. Itaque sæculo XVº fuere qui Apuleianum sequerentur stilum; sæculo autem
XVIº exeunte nomen vere Europæum habuit Lipsius, qui Senecæ et Tacito præ ceteris est æmulatus; ineunte
vero XVIIº Erycii Puteani scribendi modus, ex elegantia Tulliana Taciteaque brevitate quodammodo
commixtus omnibus erat admirationi. Ceterum dissensiones illæ de optimo dicendi genere eligendo
singularum artium ac doctrinarum auctores, scriptores dico technicos, non attigerunt. Dies
me deficiat, si huic provinciæ non litterariæ pedem intulerim; hoc tamen dico, nullam esse
artem, nullam disciplinam quæ suis non superbiat auctoribus Latinis eisque sæpe
gravissimis. Hi vero viri docti sermone Latino utebantur ut instrumento ad commercium
inter gentes commodissimo iidemque elegantiarum rarius erant curiosi. Itaque suam prope
linguam adhibebant in re mathematica Hieronymus Cardanus et Iordanus Brunus, in theologia et œconomia
Leonardus Lessius, ut paucissimos hos memorem. In operibus autem eruditionis universalis atque in
epistolariis doctis paulatim conflatus videtur esse scribendi modus sine molestia humilis, grammaticæ
simplicis, verborum delectus interdum non aurei, sed expediti, novis etiam vocibus auctus; qualem licet in
Actis Eruditorum (1682-1782) intueri. Idem rei publicæ doctæ diu erat in usu, donec sæculo proximo
superiore sermonibus vulgaribus repulsus et ab ipsis philologis (ut a Krebsio, ‘Antibarbarorum’ scriptore)
morosioribus et severioribus est repudiatus.
Elegantiores vero litteræ, ut ad eas tandem redeam, multo ante casus adversos
tulerunt. Etenim posteriore sæculi XVIIi parte, ineunte XVIIIº magnæ studiorum
commutationes sunt factæ. Nam sermones vulgares iam pridem progressi, cum ævo humanistico,
complures in dialectos diffusi, nec fixi essent nec litterarios in usus adeo expoliti, ut Latinæ linguæ in omni
genere æmularentur, mox tamen, indefessa scriptorum Latinorum et neolatinorum imitatione ditati atque
exornati, eorundemque scriptorum versionibus locupletati, ad perfectionis culmen pervenisse videbantur.
Qui antiquis e fontibus haurire cupiebant, eis Latini notitia sermonis non iam erat necessaria; eruditorum
exstitit gens latine vix imbuta. Alii vero et lingam Latinam et fontes illos antiquos singularum disciplinarum
progressui esse putabant impedimento. Accedit huc quod lingua Gallica Europam tum cepit, Gallis et in re
publica et in re litteraria principatum obtinentibus. Itaque Francogallis viam monstrantibus sensim
expellebatur lingua Latina e re publica gerunda atque e negotiis externis (nam sermo eius populi et in
fœderibus inter nationes alienigenas feriendis invaluit in annos). In monumentis publicis titulis ornandis
patrius sermo iuxta Latinum progressus fecit. Tum gliscente linguæ nostræ contemptu, ex honoribus
deciderunt aulici latine periti; mox et neolatinitatis auctores pecunia regia Mæcenatumque favore sunt
exspoliati.
(…)

Maxima enim gratia et apud suæ ætatis homines et apud posteros florebat Bolæus, qui etsi sua
carmina latine versa læto accepit vultu, in poetas, qui tunc erant, Latinos salibus amaris pluriens est
invectus, siquidem peregrino sermone et demortuo, cuius etiam ignoraretur pronuntiatio, sine mendis,
solœcismis, barbarismis scribi posse negabat quicquam præter pannos adsutos, id est centones. Quas
vituperationes Latinitatis recentioris ad verbum fere exscripsit circa annum 1750um Voltarius.
(…)

Quoniam autem Bolæi et eius factionis virorum gravissimorum sententiæ hanc in repulsam coierunt,
gratia neolatinitatis et vis non potuerunt non minui. Nec me latet haud paucos his restitisse;
eosdem linguis vernaculis et instabilibus et fluxis et singulorum populorum intra fines
circumscriptis universalitatem, stabilitatem, perennitatem cum linguæ, tum litterarum
Latinarum non iniuria opposuisse; qui tamen in eum haud raro sunt illapsi errorem, ut non
locum vindicarent quo Latinæ litteræ vulgares iuxta florerent, sed, vulgaribus spretis et
reiectis unas Latinas servandas esse clamitarent. Postea clades inter se sunt subsecutæ, cum
Societas Iesu, Latinitatis ut ita dicam propugnaculum aboleretur, cum aura romantica
litteris neolatinis minime secunda flaret, cum palæophilologia novas secundum rationes
instituta, resectis plerumque litteris recentioribus, ad unum antiquitatis aureæ studium
coartaretur.
Quæ cum ita sint, cavete tamen putetis ineunte sæculo XVIIIº vitam finisse linguam
Latinam…
(Theodericus Sacré, De Latinitate recentiore et recentissima sive oratio inauguralis Antverpiensis .)

4. Nec tamen omnino excoli desierunt Latinæ litteræ post artium litterarumque renatarum ævum,
primum, sæculis XVIIº et XVIIIº -qua quidem ætate, Latinitas regnare desiit in re publica litterarum-, ac
postea, ab sæculo XIXº vertente ad nostra novissima tempora.

[N.B. Illæ igitur recentes litteræ Latinæ aliquatenus ad priorem recentiorum litterarum ætatem pertinent ac
pæsertim spectant ad studia humanitatis redintegrata sive “Renascentiam”, quam appellant. Altera vero sive posterior, ni
fallimur hoc censu, recentiorum litterarum ætas ab vertente sæculo XVIIº ad exiens fere sæculum XIXum spectat, ubi
recentissima denique ætas litterarum Latinarum exoritur, quæ ad nostros usque dies protenditur.
Cuius tamen recentissimæ ætatis initia, -ut asseverat professor Theodericus Sacré-, liquidius animadvertuntur
post Pascolum vita functum.]

Percy Moran, 1917

Vsus linguæ Latinæ est tam in academiis et in re scholastica quam apud omnes eruditos inde a sæc.
XVIIIº valde imminutus. De consuetudine videlicet Latine scribendi et loquendi in primis cogitamus, quæ hac
ætate paulo recentiore ad hominum doctorum partem multo minorem pedetemptim redacta est. Reges non
solum regimina sua roborare, verum etiam cultum civilem suæ quisque gentis fovere cupiebant, quorum,
etiamsi unus et alter præceptoribus bonarum litterarum patrocinabatur, plerique tamen linguas vernaculas
propagare conabantur. –Quamquam ecclesiæ reformatores, quales erant Philippus Melanchton et Iohannes
Sturmius, non solum institutioni Latinæ favebant, sed etiam vehementer propagabant, facere non possumus
quin, ecclesia post medium sæc. XVI in aliquot sectas divisa, rerum condicionem quandam ad usum linguæ
Latinæ universalem retinendum minus aptam tandem exstitisse credamus-. Usus linguæ Gallicæ sæc. XVIIº
una cum regni Gallici potentia diffusus est. Et aliæ nationes suam quæque linguam vernaculam excolere
studebant. Nova quoque studia popularia, quæ paulo postea creverunt –ne quid de maxima rerum eversione
in Gallia exeunte sæculo XVIIIº exorta dicamus- haudquaquam faciebant ad usum linguæ Latinæ
retinendum. Linguæ vernaculæ, civibus cuiusque regionis plerumque faventibus, immo efflagitantibus,
eodem tempore vel paulo ante in academiis et ad docendum et ad negotia transigenda usurpari cœptæ
sunt.(...) Quo plures homines legere et scribere linguis vernaculis poterant, eo magis exigebatur ab illis, qui
institutioni iuvenum et academiis præerant, ut omnia, quæ ad scientiam et artes tradendas pertinerent,
sermone vernaculo fierent. (...) Exceptis enim iuvenibus, qui cursum honorum in ecclesia Romana secuturi
erant –at ecclesia Romana non iam ad omnes gentes nationesve Europæas pertinebat-, plerique humanitatis
studiosi non iam linguam Latinam discebant, ut negotia sua ope sermonis Latini et scribentes et loquentes in
curiis, in academiis, in ecclesia tractarent, sed in primis ut opera scriptorum veterum legerent et
intellegerent.
Quamvis usus linguæ Latinæ post sæc. XVII valde decreverit, oportet tamen intellegamus
consuetudinem Latine sermocinandi nullo sæculo, nullo tempore usque ad ætatem nostram
esse umquam prorsus exstinctam. Nulla ætate non erant quidam eruditi, qui et opuscula Latina
scribebant et Latine pro re nata colloqui solebant. (Terentius Tunberg, De rationibus quibus homines docti
artem Latine colloquendi et ex tempore dicendi sæculis XVI et XVII coluerunt. pp. 91-92).

Etenim fuit sæculum illud duodevicesimum, haud secus ac duo quæ antecesserant,
litterarum elegantiorum ac Latinarum feracissimum; neque mihi illius ævi litteras legenti Latinitas
in mediocritatem nescio quam pessimumve in statum delapsa esse videtur, neque valde differre ab ætate
anteriore. Immo, si quæ commutationes magnæ in orbe neolatino sunt factæ aliquando, ipse ego medium
fere sæculum undevicesimum digito monstrem, quo rerum conversiones factas esse credam. Ea enim
tempestate, cum tam imitatio quam ipsa eloquentia ex imitatione comparanda male audiebat, patrimonium
illud neolatinum e gymnasiis atque Academiis paulatim expulsum maiori hominum parti sordere videbatur;
idcirco thesauri illi Latinitatis recentioris in neglectum atque in oblivionem venerunt; quæ fuit tanta, ut
sæculo vicesimo quasi ex nihilo fuerint eruenda monumenta illa priora et ut obscuris lumen fuerit dandum
prope novum. (...)
Nulla est (...) causa (...) cur sæculi duodevicesimi Latinitatem discrepare a superioribus sæculis
opinemini. Immo, si Latinæ eius annorum centuriæ litteræ verbo signandæ mihi essent, nomen notamve eis
‘constantiæ’ vel ‘perseverantiæ’ inurerem; quam tamen ita intellego, non ut recoctam tum cramben semel
atque iterum apposuerint auctores, sed ut, id quod bonæ imitationis est argumentum, nova fere semper et
sua traditis vel tralaticiis argumentis adiecerint. (Theodericus Sacré, De litteris sæculi XVIII Latinis prolusio).

Interim docta poesis, quæ numquam mortua fuit, altera sæculi XVII parte tantopere invaluit ... ut
proximum tandem sæculum magna ex parte sibi vindicaret. Quod tempus carminibus astronomicis,
georgicis, philosophicis, physicis abundat. (...)
(Iosephi Linæque IJsewijn-Jacobs Commentariolus de litteris latinis recentioribus ad Iosephum Eberle
doctorem honoris causa et poetam elegantissimum).
Deinceps igitur ostendamus elenchum quorundam scriptorum qui hac altera recentiorum litterarum
ætate, necdum vero recentissima, integro ac puro sermone Latino mirifica in lucem ediderunt opera:

Auctor vitam aditus ad eius opera loci eius excerpti


introiit –
amisit
Hugo Grotius (1583-1645) Poemata, De iure belli ac pacis 1,2,3 [2380]

Bartholomæus Pereira (1588-1650) Paciecidos libri XII [2385]

Iohannes Valentinus Andreæ (1586-1654) Turbo [2390]

Thomas Hobbesius (1588-1679) Leviathan [2400]

Guilelmus Morrell (ca. 1590-1626) Nov-Anglia Initium carminis c.i. Nova


Anglia [2410]
Matthias Casimirus Sarbievius (1595-1640) Opera Aliquot versus decerpti [2420]
Carmina
Sidronius Hosschius (1596-1653) 1,2 Vita mare est [2430]
Petrus Firmianus (1596-1661) Gyges Gallus [2440]

Constantinus Hugenius (1596-1687) opera [2450]

Iohannes Loccenius (1597-1677) Opera [2460]

Iacobus Wallius (1599-1690) Poematum libri novem [2470]

Athanasius Kircher Mundus subterraneus: 1,2 /


(1602–1680) Arithmologia / Ars magna sciendi / [2480]

Prodromus coptus sive ægyptiacus …


Poemata de vanitate mundi /
(1604–1668) Carmina lyrica / Urania victrix / Aliquot carmina [2490]
Jacobus Balde Silvarum libri / Opera poetica omnia:
1,2,3,4,5,6,7…
Janus Bodecherus Banningius (1606-1642) - Poemata [2500]

- Satyricon
Anna Maria van Shurman (1607–1678) 1, 2 [2510]

Iohannes Milton (1608-1674) Carmina Latina / scripta Latina … [2520]

Epistula ad Pollionem
Nicolaus von Avancini (1611-1686) Poesis lyrica [2530]

Richardus Crashawus (1611-1686) Poemata et epigrammata De Pygmalione [2540]


Carmen Deo nostro
Anna Memorata (Virgo Polona) (1612/15-1645) Carmina carmen gratulatorium [2550]
Antonius van Torre (1615-1679) Dialogi familiares [2560]

Abraham Cowley (1618-1667) Naufragium ioculare [2570]

Renatus Rapinus (1621-1687) Eclogæ: 1,2,3 [2580]

Hortorum libri IV
Jacobus Moireau (1622-1666) Pygmæidos libri VIII… Ostracopægnion et versus
Poemata excerpti e Pygmæidos libris
[2590]

Ioannes Baptista Santolius (1630-1697) aditus ad opera eius Versus de contemptis poetis
neolatinis [2600]
Petrus Daniel Huetius (1630-1721) carmina [2610]

Robertus Grovius (1634–1696) Carmen de sanguinis circuitu primi versus carminis [2620]
Simon Rettenpacher (1634–1706) opera [2630]

Iohannes Sturmius -De imitatione oratoria


(1635-1703) -De periodis [2640]

-Mathesis iuvenilis: 1,2


Iohannes Iacobus Hofmannus (1635 - 1706) opera [2650]

Lexicon Universale
Joannes Ludovicus Praschius (1637-1690) - Psyche Cretica [2660]

- De latinismis et barbarismis
Iosephus Bernerius (1637-1701) Theodericus Sacré hæcce de
Poesis iocosa eo retulit auctore [2670]
Daniel Georgius Morhofius (1639-1691) Polyhistor, literarius, [2680]

philosophicus et practicus 1, 2-3


Ubertinus Carrara (1642-1716) Columbus, carmen epicum primi versus carminis [2690]
Henricus Harderus (1642- ? ) Carmina / carmen c.i. canum cum
Canum cum cattis certamen cattis certamen [2700]
Vincentius Placcius Atlantis retecta, sive de navigatione
(1642-1699) prima Christophori Columbi in Americam [2705]
poema
Orationes
(1645-1704) Poemata versus in sævitiam amoris
Petrus Francius Encomium galli gallinacei [2710]

Thomas Ceva (1648-1737) Iesus puer [2720]

Franciscus Fénelon (1651-1715) Fabulæ [2730]

Franciscus Langius (1654-1725) opera [2740]

Dissertatio de actione scenica


Livinus Meierus (1655-1730) Poematum libri duodecim versus aliquot de exule
Tomitano [2750]
opera
(1657-1734) Bibliotheca rhetorum praecepta et carmina aliquot excerpta [2760]
Gabriel Franciscus Le Jay exempla complectens, quæ ad
poeticam facultatem pertinent
Ioannes Ioachimus Müller (1661-1733) De tribus impostoribus [2770]

Melchior de Polignac (1661-1741) Anti-Lucretius sive de Deo et natura [2780]

libri novem: 1, 2
Gulielmus Massieu (1665 - 1722) Caffæum carmen Versus aliquot [2790]
Thomas Makin (1665 - 1733) Descriptio Pennsylvaniæ Versus aliquot [2800]
Ioannes Ioachimus Meierus fl. mediante s. Præfiscine! Ineuntis ætatis [2810]
XVIII tabacomania
Erdmann Neumeister (1671 - 1756) De poetis Germanicis huius seculi [2820]

præcipuis…
Catharina Imperialis Pallavicina (fl. c. 1756) Elegiæ et epigrammata Epigramma de Temporis
in Arcadum carminibus edita natura [2830]
(Arsinda Poliades)
- machinæ gesticulantes
(1672 - 1719) - prœlium inter pygmæos et grues [2840]
Ioseph Addisonius commissum
- aditus ad opera eius
Ioannes Baptista Godefroy (1672-1728) Tabacum –carmen- [2850]

Iohannes Iacobus Scheuchzer (1672-1733) Physica Sacra: 1,2,3,4 [2860]

Franciscus Oudin (1673-1752) Poemata didascalica [2870]

Somnia, carmen
Hieronymus Logan (1674-1751) De obitu filiolæ carmen [2880]
Oratio de libris qui vulgo dicuntur
(1675 - 1741) romanenses
Carolus Porée Brutus [2890]
Fabulæ dramaticæ
Hadrianus Relandus (1676-1718) opera Excerpta aliquot [2895]
Galatea
Vincentius Petrovich (1677-1754) … Elegia [2900]
Nicolai Klimii iter subterraneum
Epigrammatum libri septem
Ludovicus Holbergius (1684 - 1754) Holbergii opuscula quædam Latina Excerpta aliquot [2910]
Synopsis historiæ universalis,
methodo erotematica exposita

Emmanuel Swedenborg (1688 - 1772) Camena Borea [2920]

NVGÆ VENALES [2930]


Horatius Burgundius Brixiensis s. XVIII Carmen de volatu Ex carmine de volatu [2940]
Novus linguæ et eruditionis
romanæ thesaurus: 1,2,3,4.
Iohannes Matthias Gesnerus (1691 - 1761) Primæ lineæ isagoges in [2950]

eruditionem universalem: 1,2.


Epistolæ / Opuscula minora:
1,2,3,4,5,6,7,8…
DELITIÆ POETARVM DANORVM COLLECTÆ I, II
Georgius Walchius (1693-1775) Historia critica latinæ linguæ ed. Locus excerptus [2960]
prima , altera, tertia.
Iohannes Fridericus Noltenius (1694-1754) Lexicon linguæ Latinæ [2970]

antibarbarum: 1,2
Historia critica philosophiæ
1,2,3,4,5,6.
Iohannes Iacobus Bruckerus (1696 - 1770) Institutiones historiæ [2980]

philosophicæ
Ioannes Jortin (1698 - 1770) Lusus poetici Carmen [2985]
Bartholomæus Boscovicius (1699-1770) Carmina Desiderium patriæ
et epigramma [2990]
Gregorius Maiansius (1699-1781) Tullius [3000]

Iohannes Baptista Giraud (1701-1776) Fabulæ selectæ Fontanii, 1, 2 [3009]

Carolus Lebeau (1701-1778) Opera Latina [3020]

Franciscus Williams (1702-1770) carmen Versus aliquot [3030]


Iohannes Ernestus Hebenstreit (1703-1757) De homine sano ...carmen [3040]

opera
Iulius Cæsar Cordara (1704-1785) opera [3050]

Ignatius Weitenauer (1709-1783) opera [3060]

Tragœdiæ autumnales
Samuel Johnson (1709-1784) Poemata Latina versus [3070]
Iohannes Christianus Aloisius Mickl PLVS VLTRA
(1711–1751) opera –cf.p.754- [3080]
(Quirinus) -cf.p.753-
Rogerius Boscovicius Elementorum universæ matheseos Versus excerpti e carmine cui
(1711-1787) 1,2,3 index De Solis ac Lunæ
Carmina … defectibus [3090]
Franciscus Desbillons (1711-1789) Fabulæ Gallus et Vultur.
Formica et Cicada [3100]
Andreas Friz (1711-1790) Tragœdiæ duæ et totidem dramatia [3110]

opera
Hieronymus Ferrius (1713-1786) Pro linguæ Latinæ usu [3120]

Benedictus Stayus (1714-1801) Philosophiæ recentioris versibus traditæ [3130]


libri X
Christianus F. Gellert (1715-1769) De poesi apologorum eorumque [3140]

scriptoribus
Thomas Gray (1716-1771) Opera Latina… carmen Sapphicum [3150]

POEMATA DIDASCALICA SÆCVLI XVIII [3160]

Ioseph Marianus ab Iturriaga (1717-1787) Californiados carmen [3170]

Anthologica /
Homeri Ilias latinis versibus Aliquot epigrammata [3180]
Raimundus Cunicius (1719-1794) expressa
Epigrammata
Iosephus Farsetius (1720-1792) Carminum libri duo [3185]

Gabriel Brotierius (1723-1789) Supplementa [3190]

Daniel Rolander (1723-1793) Diarium Surinamicum [3200]

David Ruhnkenius (1723-1798) Oratio de doctore umbratico [3210]

De valetudine litteratorum libri tres


(1725-1801) Empedocles Epitaphium catellæ [3220]
Gerardus Nicolaus Heerkens Iter Venetum
Alexander Thomassen (1725/6–1798) Pithecologia [3230]

Didacus Abad (1727 - 1779) De Deo Deoque homine, heroica [3240]

Selenopolitani dissertatio ludico-seria


Carolus Franciscus Lhomond (1727 - 1794) - Epitome historiæ sacræ [3250]

- De viris illustribus urbis Romæ


Franciscus Xaverius Alegre (1729-1788) Opera latina [3260]

Nicolaus Skrlec Lomnicki (1729-1799) Dialogus [3270]

Michæl Denisius (1729-1800)  Carmina quædam [3280]

Christianus Heynius (1729-1812) - Opuscula academica collecta:


1,2,3,4 [3290]

- Deportatio in novam Cambriam


Franciscus Maria Della Volpe (s. XVII-XVIII) Chocolata [3300]

Pulvis Nicotianus
LVSVS WESTMONASTERIENSES 1730 Lusus Westmonasterienses, sive
Epigrammatum et poematum [3310]

minorum delectus
Iohannes Baptista Premlechner (1731 - 1789) Carmina [3320]

Raphæl Landivar (1731 - 1793) Rusticatio Mexicana Primi versus carminis [3330]
Gulielmus Cooper (1731 - 1800) In submersionem navigii cui Georgius Versus excerpti aliquot [3340]
Regale nomen inditum.
Placidus Scharl (1731–1814) opera [3350]

Beniaminus Prime (1733 - 1791) opera Versus aliquot excerpti [3360]


Iosephus de Pueyo (1733-1785) Parnassidos libri IV Versus aliquot excerpti [3370]
Gerardus David Jordensius (1734 - 1803) - Gellia, eclogæ, epigrammata
- Josephus, carmine heroico [3380]

celebratus
Bernardus Zamagna Navis aeria –
(1735 - 1820) Homeri Odyssea Latinis [3390]

versibus expressa
Iohannes Ulricus (1736 - 1813) Tristia Thumlingensia
[3400]
Schwindrazheimius
Stephanus Viel (1736 - 1821) Telemachias [3410]

Somnium in quo […] Genius sæculi


vapulat [3420]
Christianus Adolphus Klotzius (1738-1771)
Acta litteraria 1, 2, 3, 4, 5, 6
Hieronymus Boschius Poemata Versus excerpti e carmine c.i.
(1740-1801) Carmen de æqualitate hominum De æqualitate hominum
[3430]

Christophorus Fridericus (1740-1802)  Minos sive de rebus Friderici II apud


inferos gestis [3440]
Sangerhausen
Andreas Dugonicius (1740-1818) Argonauticorum sive de vellere aureo [3450]

libri XXIV
Iosephus Octavianus Nobilis de (1742-1818) Vir nemoris
Primi carminis versus [3470]
Sabellis
Carolus Gustavus Schultz ab
(1743-1798) [3470]
Ascherade Res suo ævo gestæ
Iohannes Fridericus Herelius (1745-1800) Friderici Herelii Satiræ tres [3480]

Elpinus Duriensis (1745-1818) Carmina Latina Versus de terræmotu


Olisiponensi [3490]
Alexander Volta (1745-1826) Carmen didascalicum Versus excerpti [3500]
Gadso Coopmans (1746-1810) Varis, sive de variolis carmen [3510]

Christian Wilhelm Kindleben (1748 – 1785) Gaudeamus igitur [3520]

Mathias Petrus Katančić (1750 – 1825) opera Carmen [3530]


Gaetanus Bugantia (1752 – 1812) carmina versus de cafea [3535]
Iacobus Henricus Hœufft (1756 – 1843) Carmina carmina aliquot [3540]
Antonius Iosephus Stein (1759 – 1844) opera / Amor capnophilus Primi versus carminis [3550]
Carolus Christianus Schilling fl. 1761 Carminum libri duo carmina [3555]
Andreas Chénier (1762 – 1794) versus Latini [3560]

Ioannes Stephanus-Judith Forestier (1764 – 1830) Apollineum opus Versus aliquot ad Prosodiam
explicandam [3570]
Specimen de fortuna Latinitatis , Locus excerptus ex opere
(1765 - 1834) accedunt poemata varia, meditata et inscripto Specimen de
Faustinus Gagliuffus extemporalia. fortuna Latinitatis [3580]
Abbas Marchena (1768 – 1821) Fragmentum Petronii [3590]

Ludovicus Girardin (1771 - 1825) opera versus aliquot de duello [3600]


De monomachia sive duello satira
CARMINA RECENTIORVM POETARVM SOCIETATIS IESV (1772) -3610-

Godofredus Hermannus (1772 – 1848) Opuscula [3620]

Henricus C. Eichstadius (1772 – 1848) opera [3625]

opuscula oratoria
Nicolaus Hugo Foscolo (1778 – 1827) Zacyntho [3630]

Alexander Manzoni (1785 – 1873) Volucres Volucres [3640]


Iohannes Baptista Buelens (1788 - 1868) … [3650]

Antonius Nodari (1790- 1840) Lusus poeticus anatomicus versus aliquot [3660]
Bernardus Bellini (1792- 1876) Perippopædia, seu de equo carmen initium carminis [3670]
Iosephus Pascalius Marinelli (1793 - 1875) Dantis Alighieri Divina comœdia versus aliquot [3680]
Latine versa
Orationes Latinæ XLVII. E doctissimorum eorumque eloquentissimorum virorum sæculo XVI. XVII. XVIII. XIX. florentium operibus
selectæ et juventuti literarum studiosæ propositæ. (1822) -3690-
fl. exeunte sæc.
XVIII De pace elegiæ
[3700]
Paulus Tarenghius ac ineunte XIX
(?)
Samuel Wilson fl. 1800-1825 Chelys hesperia versus aliquot [3710]
Eugenius Cauchy (1802-1877) versus de nepote rapto
receptoque [3720]
Edmondus Griffin (1804-1830) opera versus excerpti aliquot [3730]
Michæl Maria Olmo s. XIX De lingua latina colenda et civitate [3740]

latina fundanda.
Ed. 1817

SCRIPTORVM LATINORVM SÆCVLI XIX DELECTVS I, II

Iosephus Iacolettus (Giacoletti) Versus excepti e carmine c.i.


(1803 - 1865) Specimen carminum Latinorum De vehiculis vapore
motis [3750]
opera
(1807-1857) De Latina recentiorum poesi et de [3760]
Cornelius Star Numan Horatio atque Sarbievio inter se
comparatis
Historia critica litterarum
Latinarum
De eloquentia libertatis alumna
Thomas Vallaurius (1805-1897) De studio litterarum Latinarum [3770]

oratio.
Opuscula varia
Epitome historiæ Græcæ.
Epitome historiæ Romanæ.
Epitome historiæ patriæ.
Henricus Nozzi (1808-1857) Carmina selecta [3780]

Iosephus Paulus Király -Rex- (1810-1887) Epigrammata nova aliquot epigrammata [3790]
Leo XIII (1810-1903) opera Rerum novarum [3800]
Quintinus Guanciali (1811-1883) De homœopathia [3810]

Carmina
Antonius Mirabelli (1812-1883) Petreidos libri XXIV [3820]

Octavius Cagnazzi fl.1892 Ode Christophorus Columbus [3825]

et Leo XIII
[3830]

Nec defuerunt ab exeunte sæculo undevicesimo ac præsertim ab ineunte vicesimo sæculo usque ad
hancce novissimam ætatem eruditi homines tam alte Latinitate imbuti ut elegantes præstantesque
evaserint solutæ orationis scriptores vel etiam egregii poetæ quos quidem divino numine afflatos facile
dixeris.
Quos quidem recentissimi ævi poetas, eorumque carmina præcipua, in copiosissimum indicem
redegit eximius ille litterarum Latinarum pervestigator, nomine Iosephus IJsewijn, edita symbola in
commentario Euphrosyne, t. 3 (1961), pp. 149-190. Tribus annis post, IJsewijn eum poetarum
conspectum auxit ediditque in Palæstræ Latinæ numero 187 (Sept. 1964; a. 34, fasc. 3), pp. 384-389.
Labentibus annis, Theodericus Sacré, ex IJsewijnii disciplina profectus litterarumque Latinarum omnis
ævi indefessus pervestigator, bina, temporis decursu, edidit illius conspectus poetici supplementa,
quorum primum in lucem est prolatum anno 1990, in commentariis Humanistica Lovaniensia inscriptis,
Vol. 39, pp. 328-339, alterum vero, anno 2002, Vol. 51, pp. 301-310.

pictore Raphæle (1483-1520)

Nam et litteras Latinas post tot sæcula usque adhuc florere quingenti illi poetæ
ostendunt, qui post annum MCM carmina ediderunt, iique quam vero quamque intimo æstu
poetico ad carmina Latine pangenda cogantur sæpius e familiaritate, qua cum nonnullis eorum
coniuncti sumus, clare percepimus.
(…)
At anno eheu 1773, quo tempore philologia poesi sæpius inimica nascitura erat, ordo societatis Iesu,
quæ Musarum Latinarum arx erat firmissima, iussu Clementis summi pontificis dirimitur. Quo factum est ut
intra breve tempus poetarum Latinorum numerus valde minueretur. (...)
Nefastis illis auspiciis sæculum XIX inchoatum est. Accessit quod pauci, qui supererant scriptores
Latini, ab æqualibus suis romantico illo et impotenti sui cuiusque sermonis amore occæcatis despicatui, vel
etiam risui habebantur. Deserebantur igitur magis magisque Musæ Latinæ, quarum in locum Philologia
successit. Redire videbantur exeuntis Antiquitatis tempora, morientis Mediæ Ætatis sæcula. Tertio silebant
Musæ inter doctos. (...)
Tum vir humanissimus Batāvus, Iacobus Henricus Hoeufft Dordracenus ... iuris peritus et Musarum
amantissimus, sacram poesin pereuntem amārē dolens quasi novus quidam et nobilis Maecenas exstitit. Qui,
ubi diem supremum obiit, Instituto Nederlandico, cui postea Academia Regia Disciplinarum nomen datum
est, magnam pecuniam legavit, qua singulis annis certamen poeticum scriptoribus Latinis proponeretur.
Cuius certaminis Hoeufftiani anno 1845 primus nummus aureus quadringentorum florenorum adiudicatus
est Didaco Vitrioli (1818-1898), poetae iuveni e Calabria oriundo, qui carmen epicum et lyricum, Xiphias
inscriptum, miserat de piscatione gladiorum in freto Messanensi. (...)
Post primum Vitrioli successum, Latinæ poesis amore ubicumque terrarum frigente, certamen diu
satis in Academiæ Batavæ loculis placido somno sepeliebatur, dum circa annum 1875 eas tandem vires
adsumeret quibus brevi summam ad maturitatem invalesceret. Tum demum Hoeufftianum inceptum
primum revera ac pernecessarium fulcrum factum esse patuit quo novus et vitalis ille Latinitatis hodiernæ
impetus sustineretur. Alii simul viri humanissimi ab exeunte sæculo XIX emicantem hunc florem in quantum
potuerunt fovebant, pars commentariis Latinis edendis, pars etiam novis excitandis certaminibus. (...)
Quodsi eæ litteræ minus quam pār est extra poetarum Latinorum, qui nunc sunt, circulum
innotuerunt, id variis causis imputandum esse arbitramur.
Primum a viris doctis philologis, qui Musas deseruerunt ab iisque deserti sunt, superbe spernuntur.
Qui quoniam ipsi Latine scribere non iam possunt, nullum huiusce temporis hominem oestro Latino
percitari posse praedicant. Dein, barbarie rursus ingruente, quam plurimi homines Latinitatem, commune
cultus occidentalis vinculum, aut neglegunt aut inimici etiam abicere conantur. Sunt tandem haud pauci viri,
etiam inter ingenia cultiora, qui perperam putant poetam nonnisi nativo suo sermone plenum animum
aperire posse. Quam longe autem a veritate aberrent facile est videre ex illis poetarum illustrissimorum
carminibus, qui inde a litteris renatis et Latine et vernacule, saepius etiam dialecto domestica utentes
cecinerunt. (...)
Ratio litteraria ... “romantismus classicus” ... “Classicum” ea de causa dicimus, quod omnia fere
carmina ad normas versificandi antiquas composita sunt, romantismum autem quia poetæ isdem illis
sensibus et argumentis ad canendum commoventur, quibus et scriptores vernaculi. (...)

Quam tamen rationem litterariam supra expositam non omnes poetæ huius novissimæ litterarum
ætatis secuti sunt, sed alii alia temptaverunt ac luserunt: alii quidem metris illis antiquis, alii autem versibus
rhythmicis, alii denique versibus omni numero rhythmove solutis.

Notum est scriptores vernaculos Antiquitatis cultum humanisticum omnino abiecisse ut suam
cuiusque gentis proprietatem, nonnumquam fictis quidem laudibus, potius celebrarent. (...)

(Iosephi Linæque IJsewijn-Jacobs Commentariolus de litteris latinis recentioribus ad Iosephum Eberle


doctorem honoris causa et poetam elegantissimum).

Etenim, superiore sæculo, dum romantismus gliscit in litteris, latinitatis cultores deploranda
quadam et falsa opinione in tam angustam iudicandi rationem deducti sunt ut totam fere latinitatem, quæ
post Tacitum per sesquimillennium ubicumque terrarum floruerat, superba mente damnaverint, barbaram
eam aut mortuam dicentes atque indignam quæ legeretur. Priscæ Romanæ ecclesiæ patres, Mediæ Ætatis
scriptores, Renascentium litterarum oratores et poetæ omnes omnino viles ab iis pendebantur. Quo
supercilio Musæ brevissimo tempore fugatæ sunt vixque unum aut alterum invenerunt virum singularem,
apud quem laterent. Tum opera scriptorum recentiorum imprimi desierunt, tum etiam numerus latine
scribentium intra paucos annos imminutus est ut ante numquam, nisi merovingica fortasse tempestate. (...)
Atque eo ipso tempore, quo latinitati omnibus suis viribus opus est ut superesse saltem possit, plerique
eius cultores maximam scriptorum et operum latinorum partem damnaverunt, eiecerunt, enecuerunt. Et
quod æque grave est: bene meriti illi viri, qui Musas languentes refocillare voluerunt ideoque certamina
indixerunt, eadem iudicii artatione laboraverunt et ad hunc diem poetas latinos ad unam antiquorum
imitationem constringunt. At quamdiu erunt, iterum rogo, qui hisce condicionibus certare volent aut
valebunt? (...)
At dicite mihi, quæso, ubinam terrarum litteras florentes invenire possitis, quæ in æternum ad
decessorum quorundam imitationem determinatæ sint, idque non tantum ad formas et genera quod attinet,
verum ad ipsa quoque argumenta, quæ tractentur? Hoc autem est occidere Musas: eiusmodi perpetuis
compedibus eas vincire, etiamsi sunt aureæ. (...) Quid ergo faciendum? Demissisne animis sedebimus vel
Camenæ exsequias ibimus? Absit! Latine scribere pulchrum est et nobile negotium. Nostris etiam diebus
Musa scriptorum animos allicere potest. Scriptori quoque vernaculo usui et delectationi esse potest interdum
et latine scribere. (...) At scriptoribus necessaria concedatur libertas necesse est ut scribant
quomodo ipsi velint et de quibus malint argumentis. Caveamus porro ne latine scribentes homines
esse videantur revolutæ ætatis et nunquam redituræ. Latinitas floruit dum latini scriptores re vera sui
ipsorum temporis erant præcones aut castigatores. (...) Liberi ergo sunto, iterum iterumque dico, scriptores
latini cum in argumentis tractandis, tum in dicendi generibus eligendis. (...) Nemo infitias ibit fieri iam non
posse ut latina lingua pristinum locum obtineat apud oratores et poetas, qui nunc sunt et postea erunt. At
fieri utique potest ut illa lingua parvum electumque hominum cultorum numerum delectet et
alliciat ad stilum etiam latine tentandum.
(Iosephus IJsewijn, Cycneus Latinitatis cantus? De causis adflictæ latinitatis oratio Roboreti apud italos habita
postridie kal. nov. MCMLXXII).

Ad hoc contemptus Latinus terris quibusdam feliciter pepercisse videtur, ut Novo Orbi, ut Hungariæ,
ut Croatiæ; nam senatūs Croatarum deliberationes ad annum 1847um usque latine fiebant; item poetarum
extemporalium s. XIXi facile princeps, Marcus Faustinus Gagliuffus nomine, qui nulla omnino dificultate
versus, simul atque audierat, Latine redderet datove argumento elegos ex tempore funderet, Croata erat
natione. Tum et novissima hæc per sæcula optimo cuique poetæ contigit ut quid sentiret quidve vellet suo
more exprimeret, simul et sui ævi moribus litterariis morigeraretur, eorum non antesignanus at assecla
condignus. Ergo romanticus scribendi modus in Didaci Vitrioli (1819-1898) Itali elegiis est prænuntiatus;
magis apparuit in commotissimis versiculis quos de uxore deque nepote rapto fudit Eugenius Cauchy Gallus
(1802-1877); clarissime patuit et nituit in perpolitis carminibus Iohannis Pascoli, in certamine poetico
Amstelodamensi (Hoeufftii iurisconsulti pecunia ab anno 1845o ad 1978um quotannis indicto) plus deciens
laureati. Decadentismi etiam (qui vocatur) notæ in Iohannis Richepin Galli (1849-1926) poematio quodam
Latino animadvertuntur.
At, pro dolor, opera Latia quæ ab humanismo evanido ad Pascolum vita functum in lucem sunt edita
(anno enim 1912º posteriora recentissimæ annumerarim Latinitati) etiam a viris rei neolatinæ
studiosis plerumque spernuntur quod minoris sint in re publica litteraria momenti. Qui vero ita iudicant
patrimonium quoddam cognitu dignum prætermittunt. (Theodericus Sacré, De Latinitate recentiore et
recentissima sive oratio inauguralis Antverpiensis .)

Etsi eloquentiam Latinam magnam partem in scriptis probatis imitandis positam esse
non negamus, non idcirco sequitur ut homo Latine loquens orationem ad ingenium suum et
ad indolem propriam accommodare non possit.
(Terentius Tunberg, De Erasmo eloquentiæ præceptore. Humanistica Lovaniensia. Volume LXV - 2016: Journal of Neo-Latin Studies, pp. 199).

Fit in vatem ut hic illic incidam, novas qui vias sit inire conatus atque ante id tempus
ignotas; alii enim inventione inter ceteros eminuisse mihi videntur; alii iuxta exempla
Pascoliana animos hominum paulo audacius explorare sunt aggressi eosque, tritis relictis
orbitis, modo novo atque suo depingere sunt conati. (Theodericus Sacré, De litteris Latinis quæ ad prius
bellum gentium referuntur prolusio, p. 14).

Iohannes Pascolus

Ratio litteraria, qui ‘neohumanismus’ iam multos per annos parum accurato vocabulo dicitur, reapse
‘romantismus classicus’ appellandus esse videtur. ‘Classicum’ ea de causa dicimus, quod omnia fere carmina
ad normas versificandi antiquas composita sunt, ‘romantismum’ autem quia poetæ isdem illis sensibus et
argumentis ad canendum commoventur, quibus et scriptores vernaculi. (…)
Simili modo poetæ Latini ab argumentis didacticis, quæ decessores sui præ ceteris dilexerant, ad
dramatia Romana velut ad fontem novæ poesis avidi decurrebant. Cuius rationis maximam et, si quid
auguramur, immortalem gloriam adeptus est Ioannes Pascoli (1855-1912) Italus, omnium sui temporis
poetarum Latinorum facile princeps (...) illud genus poeticum creavit, quod neohumanismo proprium est :
dramatium dicimus historicum et lyricum, quo homines antiqui ita inducuntur ut eos hoc nostro tempore
viventes agentes disputantes putares. Scæna Romæ est, rarissime inter Græcos, sensus autem et sententiæ
poetam huius ætatis totiusque humanitatis præconem produnt. (...) Pascolius ... iustitiæ socialis et
indulgentiæ propugnator acerrimus, amœnitatum naturæ admirator fervidus et cantator tenerrimus, Romæ
tandem gentium reginæ civis fidelissimus. (...)

Attamen post alterum bellum universale compositum auctores plurimi ab hoc genere ad carmina
mere lyrica transierunt, quibus se vitæque suæ adiuncta voluptates, dolores, fidem et spes, nulla iam
interposita persona, canunt. Quorum pars metra antiqua observat quam maxima diligentia, alii normas
laxiores habent, pauci tandem rhythmos Mediæ Ætatis præerunt vel etiam novos e sonorum numerositate
condunt. (...)

Nam etsi litteris vernaculis nulla ex parte adversamur, immo vero ex earum diversitate et proprietate
incomparabiles civilitatis occidentalis copias parari penitus persuasum habemus, simul tamen inter omnes
omnis Europæ atque Americæ populos vetustissimam hanc et unam communem copulam integram esse
servandam censemus, quæ est poesis Latina.
(Iosephi Linæque IJsewijn-Jacobs Commentariolus de litteris latinis recentioribus ad Iosephum Eberle
doctorem honoris causa et poetam elegantissimum)

Quorum præterea scriptorum qui ad recentissimam litterarum Latinarum ætatem pertineant, etsi non
omnes, tamen nonnullos deinceps consideremus. Nec vero me fugit, ut in transitu dicam, auctores quosdam
magni vel maximi momenti et hoc in elencho et in superiorum ætatum indicibus, ob ignorantiam meam
adumbratamve hancce collectionem, pro dolor, omissos esse, quamobrem oro mihi, qua es humanitate ac
probitate, veniam des, benigne lector. Adde quod indicem huncce recentissimorum auctorum imperfectum
relinquere cogor, quem tamen temporis decursu, pro viribus sum aucturus. Quæ adhuc auctorum nomina
exscribenda curavi, hac præsertim mente id faciendum studui, ut quosdam egregios versificatores vel
elegantioris prosæ scriptores præprimis notarem.

Ceterum, scias velim, optimos litterarum Latinarum pervestigatores, quos inter numerantur Iosephus
IJsewijn atque Theodericus Sacré, ex illius disciplina profectus, conspectum poetarum Latinorum
aliorumve elegantiorum scriptorum, qui recentissima ætate floruerunt, exquisitissimis pervestigationibus
factis, iam pridem nobis præbuisse, novis præterea, temporis decursu, additis supplementis.

Ex libris certaminis Hœfftiani

Novissime autem, Milena Minkova, de lingua litterisque Latinis optime merita femina, scribendum
curavit Florilegium recentioris Latinitatis ut libro continerentur ea recentiorum litterarum
Latinarum studia in quæ, una cum studiis ceterarum ætatum, diligenter incumbunt in Kentukiano
Instituto Studiis Latinis Provehendis.
Utut est, en elenchus quorundam auctorum recentissimorum, quo sat dilucide demonstratur usum
linguæ Latinæ ad elegantiores etiam litteras excolendas usque ad nostra novissima tempora feliciter
perduci continuarive:

vitam loci eius


Auctor introiit – aditus ad eius opera excerpti
amisit
Versus excerpti e
carmine c.i.
Didacus Vitrioli Xiphias, De lebetis materie…,
(1818-1898) Xiphias.
De Iunone Lacinia, Epigrammata…
Elegia de æviterno
Pompeianorum
amantium
amplexu [3840]
Carolus Baudelarius (1821-1867) Franciscæ meæ laudes Carmen Exul [3850]
Petrus Esseiva carmina Versus aliquot
(1823-1899) Urania carminis c.i. Via
Ferrata [3860]
Carolus Henricus Ulrichs (1825-1895) - Fori reconventionis origines et doctrina excerpta aliquot
- Alaudæ [3870]

Maurus Ricci (1826-1900) opera Bina de birota


poematia [3875]
Guido Gezelle (1830-1899) Carmina –ab Iosepho IJsewijn excerpta- Disticha in
vesperum [3880]
Fridericus C. Hultgren (1835-1918) Observationes metricæ 1, 2. Planities
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina glaciata [3890]
Ludovicus Graziani (1838-1916) Bicyclula Bicyclula [3895]
Georgius Capellanus (1840-1903) Parlare latino oggi: conversazione moderna nella lingua di Roma [3900]

Lollius sive de provecta latinitate dialogus


De poetis et numeris latinis [3910]
Petrus Angelinius (1840-1911) Anthea sive fabula “Eamus ad Ipsum” –recensio libri ab Antonio
Haaker peracute facta eleganterque scripta-
index operum latinorum
Iosephus Giannuzzi (1841-1915) opera locus excerptus
[3920]

versus aliquot ad
(1842-1924) pacem
Franciscus Xaverius Reuss carmina
implorandam [3930]
Michæl Antonius Carus (1843-1909) Opera Latina Ad ventulum
[3940]

Theodorus Korsch (1843-1915) De versu Saturnio. versus aliquot [3950]


Carmina
Thomas Elsæsser (1844-1917) ... [3960]

Hermannus Röhl (1851-1923) Epistula novi mariti [3970]

Arcadius Avellanus (1851-1935) opera aliquot in Rete [3980]

Iosephus Llobera ( ? -1935) Grammatica Classicæ Latinitatis ad Alvari Institutiones


doctrinamque recentiorum accommodata. Scripta selecta
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina [3990]

Iohannes Hartmannus (1851-1924) 1,2,3,4,5,6… Ah, pereas


Vita bellum [4000]
Ioannes Andreas Vinacci (1852-1910) Polymetron Primi carminis
versus [4010]
Arturus Rimbaud (1854-1891) opuscula scholastica Latina Scripta aliquot
Pensa iuvenilia excerpta [4020]
Textus latini una cum versione hispanica
Thallusa
Carmina latina aliorumque
Ioannes Pascolus (1855-1912) carminum
excerpta [4030]
Raphael Carrozzari (1855-1918) opera Versus aliquot
Amaryllis [4035]

Ioannes Vincentius Scheil (1858-1940) Epigrammata et carmina [4040]

Ioannes Jaurès (1859-1914) De primis socialismi germanici lineamentis apud Lutherum, Carmen de
Kant, Fichte, Hegel. (Bibliotheca Augustana) humana
condicione [4050]
Iosephus Bradney (1859-1933) In Walterum, filium meum natu minimum, in prœlio occisum 24to Versus aliquot
Martii a° 1918. [4060]

Noctes Flandricæ
Petrus Helbertus Damsté (1860-1943) carmina minora excerpta [4070]
opera
Antonius Faverzani (1861-1922) opera - Aviæ Lychnus [4080]

Iosephus Albini (1862-1933) Vercingetorix (1919) Sponsa nautæ (1882), Ad Vergilium (1885), [4085]

Ad Bononiam (1888), Ravenna (1911) Aeriæ voces (1912).


Carmen ad
(1863-1925) honorem Leonis
Aloisia Anzoletti XIII [4088]
Augustus Stegmeier (1863-1941) Via Sacra per annum. [4090]

Thomas Viñas (1864-1929) Atlantis poema Hyacinthi Verdaguer [4100]

Summarium Atlantidis p.23-25


Antonius Giovannini (?) Inventa et mores Carminis initium
opera latina versusque aliquot
de telegrapho [4110]
Laurentius Roccius (1864-1950) Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina Duo carmina[4120]
Aeroplanon et autocinetum, autocinetum et asellus.
Iohannes Bergman (1864-1951) Carmina latina [4130]

Julius Stern (1865-1942) versus aliquot


excerpti [4140]
Alfonsus Maria Casoli (1867-1923) Ignorati luctus versus aliquot [4150]
Commentarii de
(1869-1942) opera primo bello
Iosephus Fornari universali inito
[4160]

Alfredus Bartoli (1872-1954) opera [4170]

Nox Natalicia
Franciscus Sofia Alessio (1873-1943) Index operum [4180]

Carolus Flesch sive (1874-1945) Ferocia Latina [4190]

Flescarolus
Vincentius Polydorus (1876-1968) Prope sacellum Ioannis Pascoli Gallus et
Lycoris [4200]
Carmina italice et latine
(1877-1943) Ver lacrumosum versus aliquot [4205]
Ioannes Mazza Hirundines
Augustus Padberg-Drenkpol (1877-1948) ... excerpta e carmine
sæculari coffeæ
[4210]

Hercules de Lorenzi -cf.pag.20- fl. c. 1930 De velivolo curru


[4215]

Ludovicus Marcos Vela fl. c. 1933 Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina Duo carmina [4220]
Antonius Urquiola (1878-) - Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina Carmen
hiemale [4230]

Hermannus Weller Carmina Latina


(1878-1956) Hermanni Weller carmina latina Y [4240]

Quirinus Ficari (1881-19….) Carmina carmen ad canem


Orationes [4245]

- Varius libellus - Fabellæ pueriles


(1884-1963) - Ciceronis filius - Pinoculus Latinus Ad Arrium Nurum
Hugo Henricus Paoli - Ænigmata - Carmina [4250]

- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina


Camillus Morelli opera E carmine c.i.
(1885-1916) Quinque
sorores [4260]
Hermannus Steinberger (1885-1969) - Pereant frigora - Duo sepulcra romana Carmen ad
cervisiam
celebrandam [4270]
Antonius Bacci - Lexicon eorum vocabulorum quæ difficilius latine
(1885-1971) redduntur. [4280]

- Varia latinitatis scripta.


- Inscriptiones, orationes, epistulæ.
Ioannes Ambrosi (1886-1972) Opera [4290]

- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina


Hisce bellulis versibus dubitat auctor
De Victorii carminibus num severissimis metrorum regulis
Victorius Genovesius (1887-1967) constrictus altiora animi sensa sincere
exprimere queat [4300]
- carmina
- Theodericus Sacré Nicolai Mangeot poematium c.i. Nox docto
Nicolaus Mangeot (1888-1971) instruxit commentario. versus e carmine
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina c.i. Nox [4310]
- De nymphis et Musis.
Nellus Martinelli (1889-1976) opera [4320]

Hippolytus Galante (1892-post Saniucta versus aliquot [4330]


1960)
Petrus Bruno (1892-) [4335]

Clemens Plassmann (1894-1970) Carmina Carmina aliquot


[4340]

Iacobus Borovskij (1896-1926) Ad beatam Michaelis Lomonosov memoriam. Excerpta aliquot


opera eius latina. [4350]

Henricus Padbergius (1899-1926) versus de varia


fortuna [4360]
Theodorus Ciresola (1899-1978) opera Erithacus [4370]
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina
Mater
(1900-1971) Triste somnium Excerpta aliquot
Margarita Nicosia Margani Agreste otium [4380]

Carmen c.i. ad
- Carmina aliquot astronautas
Iosephus Morabito (1900-1997) - Psittaci colloquentes Americanos
- Ad astronautas Americanos Excerpta ex
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina carmine c.i.
Solitudo [4390]
Albertus Chiari (1900-1998) … Poematium [4400]
Entius Marmorale (1901-1966) opera Manlius Catullo
[4410]
Ferdinandus Maria (1901-1970) opera [4420]

Brignolius
Iosephus Eberle (1901-1986) Carmina aliquot carmina aliquot
- Ad poetas [4430]

Antoninus Immè (1901-1988) … Itinera


fragrantis vitæ
[4440]

Michaelangelus Petruzzielli (1902-1961) scripta Carmina aliquot


[4450]

Antonius Smerdel Urna Parcarum (1961), Pontes lucentes (1962), Palmæ solis
(1904-1970) Almæ (1966), Flatus cupressorum (1967) … Bina poematia
[4460]

Traianus Lăzărescu (1904-1980) Carmina [4470]

- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina


Nugulæ
Pegasus Tolutarius
Arrius Nurus (1907-1979) Pegasus Claudus Carmina aliquot
Vallum Berolinense [4480]


Iosephus Jiménez Delgado (1909-1989) - Symbolæ in commentario Palæstra Latina De Hugone
- De orthographia latina … Henrico Paoli
commentatio [4490]
- Epistula ad Murrium Reatinum
- Nox Pompeiana E carmine c.i. De
Iohannes Baptista Pigatus (1910-1976) … milite redivivo
- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina [4500]

Raphæl Paone (Helius Carmen ad


(?) hirundinem
Campanus) carmina in commentario c.i. Palæstra Latina
proficiscentem
[4510]

Miecislaus Broscius (1911-2000) Carmen


amatorium ad
Carmina amatoria
Christinam [4520]
Interminatum Lunæ silentium
De pronuntiatu restituto Symbola quam
Vido Angelinus (1911-2008) Quomodo recitanda sint latina carmina edidit in
Fulsere quondam candidi tibi soles commentariis
- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina M.A.S. [4530]
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina
Iohannes Alexander Gærtner (1912-1996) Carmina aliquot Venusta poematia
- Symbolæ eius in commentario Palæstra Latina versibus liberis
rhythmisve pacta
[4540]

- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina Præfatio libri c.i.


(1913-2000) - Viget Latinitas Nova verba
Iosephus Maria Mir - opera … Latina.
In aeriportu [4550]
Raimundus Sarmiento (1914 - ?) opera Condor [4560]
- Opera Excerptum e
(1914-2003) - Lexicon recentis Latinitatis libello cui index
Carolus Egger - Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina Latine discere
… iuvat [4570]
Æmilius Merone (1916-1975) opera Carmina [4580]
Eugenius De Rosa (1916-1989) De litteris Latinis commentarii [4590]

Olyndus Pasqualetti (1916-1996) - opera


- ianua pristina [4600]

- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina


Franciscus Caprarius (1916-2015) - opera [4610]

Herbertus Huxley (1917-2010) - Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina [4620]

- Sic itur ad astra


Arthurus Guido Lee (1918-2005) - Poematia [4630]

Clemens Desessard - Gai Licoppe symbola ad memoriam Clementis Desessard


(1920-2003) celebrandam. [4640]

- Le latin sans peine (lingua latina sine molestia).


- LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA
- Oratio a Ioanne Montaurio Lugduni a. 1959 habita.
Hans H. Ørberg (1920-2005) - Colloquium percontativum cum Montaurio. [4650]

(Ioannes Montaurius) - Ioannis Ørberg oratio Neapoli anno 1998 inter conventum c.i.
DOCERE habita, cuius instriptio:
De via Latine docendi per exempla.
Furens
(1921-1984) - index operum Iani Novák Germanice, cura et studio Katharinæ tympanotriba .-
Ianus Novàk Kagerer, elucubratus. --
- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina Meditatio
canina [4660]
- Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina
(1921-2004) - De commentariis periodicis latine conscriptis. [4670]
Boleslaus Povsic - Grammatica Latina

Franciscus Aloise (1922-...) Thynnorum piscatio (1960) [4675]

Mater Iesu et Pilati uxor (1967)


Suitbertus Siedl (1923-2006) - cursus linguæ Latinæ vivæ [4680]

- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina


Iosephus Antonius (Cælestis) - Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina Excerpta de
(1924-2008) - Symbolæ in commentario c.i. Palæstra Latina . Congelatus lacus neologismis
Eichenseer Brigantinus. latinitatis
- index operum. condendis [4690]
- operum index
- In nobis cælum Somnium
Iosephus Tusiani (1924- ) - Symbolæ eius in commentario Palæstra Latina nivale aliaque
- Symbolæ in commentario c.i. Vox Latina carmina [4700]
- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa
Alphonsus Traina (1925 - ) Pæne postuma Aulæum [4710]
Andreas Avenarius fl. mediante - Symbolæ eius in commentario Palæstra Latina Excerpta quædam
sæc. XX de lexico novando
[4720]

Arituneus Mizuno (1928- ) - cf. eius scripta latina [4730]

Genovefa Immé (1929- 2012) - Operum index / N.B. multo plura scripsit in commentariis q.i. Excerpta quædam
(plura hīc) Memento Audere Semper. [4740]

index operum
- De pecuniæ inventione. [4750]
Caius Licoppe (1931- ) - Symbolæ eius in commentariis q.i. Vox Latina.
- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.
carmen in eius honorem
Symbolæ in commentario cuius titulus Palæstra Latina
Iosephus IJsewijn (1932-1998) Carmina Eberleiana De voce gabbara
Carmina ex Unione Sovietica. [4760]

Carmina Gezelliana.
Ericus Palmén (1932-2004) - operum index [4770]

- eius scripta
- De lingua Latina in philologia Latina adhibenda.
- Quid lingua litteræque Latinæ ad homines educandos conferant.
Michæl ab Albrecht (1933- ) Cfr. hanc optimam orationem. Cfr. et hanc alteram.- De lingua Carmina et
Latina viva voce discenda. - De Georgii Aloisii Borges locus excerptus
scriptis utopicis. [4780]

- Scripta Latina. – Carmina aliquot (p. 163-166)


- De simia Heidelbergensi. …
- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.
Mercedes González-Haba ( -2007) Tacitus cattus Ex fabula c.i.
- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina. Tacitus cattus [4790]
- Scripta latina
(1934- ) - Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina. locus excerptus e
Thomas Pekkanen - De Finnis cornutis commentatione De
- Cetera iam fabulosa? poesi rhythmica
[4800]

Fidelis Rädle (1935- ) - index operum [4810]

- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.


Cletus Pavanetto (1931-2021) opera [4815]

Valahfridus Stroh (1939- ) - opera [4820]

- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.


Victorius Ciarrochi (?) Chronicalia [4830]

Scripta eius
- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.
Maximus Scorsone (?) opera Pyroeis [4835]
poesis latina
Anna Elisa Radke (1940- ) - index operum Omnia vincit
- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina. Amor [4840]
- eius scripta
(1941- ) - Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.
Andreas Fritsch - De quibusdam prophetis qui Solonem in magnos [4850]

errores induxerunt.
- De Solonis itineribus fabulosis et quibusdam sententiis
eius.
- De bellis pro religionis libertate recuperanda susceptis.
Iohannes Carolus Rossi (1944- ) 1, 2, 3 … Gaddus [4860]
- Symbolæ eius in commentario cui index Vox Latina.
Oratio eius cui index: quid proprie sit architecti munus?
Ioannes Mamone Latinarum litterarum historiæ [4870]

Claudius Piga - Scripta Claudii Pigæ [4880]

- oratio eius de entropia.


Orestes Carbonero - opera [4890]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina.


- index carminum in commentariis periodicis
- index operum
- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. [4900]
Maurus Pisini - carmina quædam arcana
- ephemeris diurna simul atque nocturna
Robertus Spataro - index operum [4910]

- Animadversiones in opus c.t. VTOPIA


Curtius Smolak (1944- ) - Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. [4920]

- “Ardebo igneo amore Tui”: De Cœlestino Leuthnero O.S.B.,


Matris Dei amatore.
Horatius Antonius Bologna - Index operum
(1945- ) - De belli necessitate atque utilitate. [4930]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina.


Henricus Reinhardt (1947- ) Cfr. eius scripta [4940]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina.


Florindus di Monaco (1947- ) Carmina aliquot Anni tempora
- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. [4950]

Alanus Divutius (1948- ) Carmina aliquot Ad Glyceram


- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. hexametri [4960]
- index operum
- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.
- De rationibus quibus homines docti artem Latine
Terentius Tunberg (1950- ) colloquendi et ex tempore dicendi seculis XVI et XVII
coluerunt. [4970]

- Colloquia familiaria ætate litterarum renatarum scripta ne


spernamus!
- Cicero numquam mortuus est, sed aliter aliis sæculis vixit.
- De Erasmo eloquentiæ præceptore.
- Cum Desiderio Erasmo in scholis latinis loquamur! …
- De Cæsare in scholis Latinis provectioribus destinatis modo
activo proponendo.
- Florilegium recentioris Latinitatis.
Milena Minkova - Quam aperte ‘sui’ atque ‘alieni’ in litteris Latinis recentioribus [4980]

discerni videantur.
- De locis atque spatiis fabularum utopicarum cum eis quæ in
descriptionibus itinerum sive verorum sive phantasticorum
exstant comparandis.
- Symbolæ eius in commentariis q.i. Vox Latina.
- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.
- Symbolæ eius in commentariis periodicis q.i. Vox Latina.
- De lingua Latina deque spiritualitate Benedictina fundamentis [4990]
Sigrides Albert Europæ.
- Cottidie Latine loquamur! …
Francisca Derædt - index operum Franciscæ Derædt
- Symbolæ eius in commentariis q.i. Vox Latina. [5000]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.


Cæcilia Koch Disticha [5010]

Bradlius Walton (1956- ) - Poesis Latina a Bradlio Waltonio scripta. [5020]

- Index operum Theoderici Sacré.


- De Desiderii Erasmi colloquiis.
- De inedito atque ignoto carmine Sigismundi Chisii, (1649–1678).
- De poetis quibusdam Latinis qui novissimo hoc carmen
sesquisæculo floruerunt. Sapphicum et
(1957- ) - De litteris Latinis quæ ad prius bellum gentium commentatio de
Theodericus Sacré referuntur prolusio. ephemeridibus
- De Titanicæ navis interitu sive de poetis Latinis qui naufragium latine scriptis post
illud luctuosum cecinerunt. ætatem renatarum
- De bellis Pygmæorum iocosis sive de argumento antiquo quod in litterarum ad
carmen heroico-comicum sive poema ludicrum convertit Iacobus medians sæc. XIX
Moireau poeta (sæc. XVII). [5030]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina.


- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.
- De Adami Schall Historica Narratione: Quo Modo Sinæ Sint
Latinæ Factæ.
- Adumbratio lexici neolatini. –Nunc vero temporis Patricius
Œneus Davidis Morgan opus lexicographicum perficiendum curat-
.
(1959-2013) - Hic porro, audire possumus, spectatis imaginibus, particulam [5040]

David Morgan orationis Qua mente Thomas Morus Utopiam suam adumbraverit
inscriptæ, quam David Morgan anno 2007 habuit inter
conventum Neapolitanum de humanitate nostra ætate
restituenda.
- Symbola eius in commentario c.i. Vox Latina. Has vero in
commentariis q.i. Melissa commentationes edidit: Floret
Latinitas in America Fœderata, et De Seminario
Brasiliensi …

VIVA CAMENA (1961)


(LATINA HVIVS ÆTATIS CARMINA)

Michæl Pratensis (1964- ) Carmina varia selecta


[5050]
Oirschotanus
- Eius scripta latina
(1964- ) - Index operum Excerpta aliquot
Volfgangus Jenniges - Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. [5060]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.


- Commentationes eius in ephemeride c.i. Avvenire
- index operum
- De optima latine docendi ratione cfr. hanc orationem qua
Aloisius Miraglia (1965- ) rationem viamque Ørbergianam docet ostenditque auditoribus
utilia adminicula didascalica. [5070]

- Oratio eius de fatis Academiæ Vivarii Novi: 1,2,3,4,5,6,7,8,


quæ Tusculum lares transtulit suos, ut hac recentiore acroasi
rettulit.
- Oratio de lingua latina in re publica litteria. Cfr. etiam hoc
colloquium percontativum quo similia profert Aloisius. …
- Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina.
David Money (1966- ) De criticis… [5080]

Helgus Nikitinski locus excerptus ex


(1967-2015) dialogo c.i.
1,2,3,4,5
Sergius [5090]
Gerardus Alesius (1967- ) Carmina aliquot Ad Glyceram
modo Sapphico
[5100]

Paula Marongiu - Symbolæ eius in commentario c.i. Vox Latina. [5110]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.


Maurus Agosto (1974- ) De Latinitate iuris Anglicana (sæcc. XIV-XVIII) [5120]

De Tulliopoli
Iohannes Lyæus Carmina aliquot [5130]

Accius Watanabeus 1, Existimationes Haicuum Latinorum … [5140]

- Symbolæ eius in commentario c.i. Melissa.

POESIS LATINA HODIERNA

alii haud quidem pauci eidemque eloquentiā præstantes


–ignoscant mihi oro ii omnes quorum nomina in elencho supra exhibito desiderantur!-...

Ceterum, in Rete omnium gentium, quod vulgo Internet appellitant, scripta Latina –inter alia incepta
quæ acroamatis vel etiam vivis imaginibus exceptis constant- fere cotidie eduntur, ut, puta, commentarii genus
quoddam, quod Anglice blog audit. Cfr., exempli gratia, duos hosce, inter alios multos. Primo enim
commentario blogiano Georgius Tarrega, præceptor Latinitatis Valentinus, emendato ac puro sermone Latino
de rebus præsertim ad institutionem huius linguæ pertinentibus disserit. Altero autem commentario,
profestrix Alexandra Ramos, quæ linguam litterasque Latinas in Studiorum Universitate Gaditana profitetur,
de variis rebus latine disserit atque poematia illa origine Iaponica, haicua vulgo nuncupata, sale quidem
condita atque belle composita edit, quorum quidem carminum bina dumtaxat quin hīc exscribam me continere
non possum:

Vernis in guttis
ut in nectare suo
flos conditus est.

Ostia pulsat
sub galli cantum frigus.
Autumnascit. Au!

Etenim, poematia id genus quæ haicua nuncupantur in Rete –seu mavis, Retī- omnium gentium hic
illic eduntur. Ut unum exemplum afferam, Sodalicium haicubus latine pangendis Romanum Opaca
Fronde litterarum Latinarum cultoribus commendo, unde gemmæ poeticæ excuduntur velut hæcce felici
numine afflata, versibus belle exarata ab iuvene Iacobo Rubini, italo poeta:
Imago excepta ab photographo Michele Baldi

Procera iacet
Fagus; alto comites
Mærent silentio.

Non denique prius huic conspectui litterarum Latinarum omni ævo excultarum finem imponam, quam
dignam fecero mentionem commentariorum periodicorum qui inde ab undevicesimo sæculo sunt editi ad
linguæ Latinæ usum vindicandum atque ad litteras Latinas fovendas.
Quibus præterea in commentariis periodicis omnibus auctores scientia ac peritia linguæ Latinæ
præstantes scripserunt atque scribunt quorum alii in superiore elencho laudantur, aliorum vero quorundam
nomina eo in indice quum exscripta nondum sint, iuxta commentariorum periodicorum inscriptionem
afferenda statui, aliorum denique multorum nomina addenda restant.

Latinæ præterea ephemerides quædam seu nuntii periodici edi cœperunt iam ipsa ætate litterarum
renatarum, ut dilucide explanat Theodericus Sacré hac docta commentatione, [etiam hoc in florilegio, sub
carmine]. De discrimine autem inter hasce ephemerides seu diarios latinos et commentarios doctos, hæc
Theodericus rettulit:

Ceterum ephemerides a commentariis doctis sunt distinguendæ; nam hi, commentarios dico, sive
erant litterarii, sive eruditi et ad doctrinarum investigationes spectabant, ampliores plerumque
commentationes amplectebantur, et non nisi obiter ea referebant, quæ cottidie erant gesta; illæ vero,
ephemerides dico, rebus cottidie gestis plerumque immorabantur, commentatiunculis plerumque brevioribus
accumulatis.

Deinceps vero exponuntur nomina nonnullorum commentariorum periodicorum:

Hermes Romanus, I, II, III, IV


Almanach des Muses latines I, II.
Apis Romana, I, II,
Alaudæ Anno 1889 pridie Nonas Maias primus prodiit Alaudarum libellulus…
Novissimus autem Aquila Aprutensium in lucem est emissus mense Februario anno 1895. Quos commentarios Latinos
condidit, solus conscripsit et edidit Carolus Henricus Ulrichs Borussus, qui anno 1880 relicta patria Aquilam penates transtulerat.
Editor autem ille expedite scribebat et Latine, etsi elegantiis Ciceronianis Atticum anteposuit dicendi genus; carmina eius non
invenusta, licet humilia. Ne multa, vir ille omni laude dignus: eius enim vestigiis inhærentes Angli Phœnica nno 1890, Americani
Septentrionales Præconem Latinum anno 1894, Itali Vocem Urbis anno 1898 in lucem edere cœpere.
[Hæcce rettulit Theodericus Sacré in pagina 11 libelli 63 commentarii cui index Melissa.]

Vox Urbis (cf. eruditi elegantisque prosæ scriptoris, nomine Volfgangi Jenniges, commentationem cui index Vox Urbis
(1898-1913) quid sibi proposuerit, Melissa, 139 (2007) p. 8-11.)
[cf. quæ Iosephus Maria Mir de iis commentariis periodicis iudicans scripsit in Palestræ Latinæ libello 225º, pag. 84: Vox Urbis,
de litteris ac bonis artibus commentarius: prodiit Romæ bis in mense, et postea semel, ab anno 1898 ad a.1914. Ex scriptis efficitur viros
fuisse qui in ea materia quam tractabant maxime versati erant ac linguam latinam magna facilitate adhibebant, in iis H. Vecchi di
Pieralice et Josephus Fornari eminent.]

Rosa Melitensis [professor Christianus Laes (Studiorum Universitatis Antuerpiensis) et vicepræses ALFæ, ope Retis
Universalis, acroasin habuit de eo commentario.]

Iuventus
Præco Latinus [cuius quidem commentarii moderator atque strenuus Latinitatis fautor fuit Arcadius Avellanus (1851-
1935)]

Alma Roma
[cf. Iosephus Maria Mir, ibid.: Alma Roma, ab anno 1914º ad 1942um singulis mensibus vulgatur: in ea de novis verbis latinis
sæpius inter socios per litteras disputatur: proponuntur nova vocabula, quæ ab aliis aut probantur aut altius expenduntur aut
meliora procuduntur. Inscriptoribus Josephus Fornari, moderator commentarii, præstat: qui ponderato judicio mediam sequitur
viam; disceptationi dat locum; optimorum tamen auctorum conformatus doctrina linguarum romanicarum reicit barbarismos,
novitatibus summa invigilat prudentia, a verbis mediæ ætatis abstinendum hortatur. Severior in re tractanda aliquando apparet.]

Candidatus Latinus [Bernardus Platzdasch hac commentatione de illo Candidato, unde nata est Palæstra Latina,
satis diserte refert.]

Palæstra Latina [index symbolarum a Bernardo Platzdasch diligentissime confectus]

Societas Latina [cf. Iosephus Maria Mir, ibid.: Societas Latina. mense octobri anno 1932 edi cœpta est, et a. 1955
exstinguitur. Moderatorum proposita omnibus patent: linguam latinam ejusque usum excitare atque rerum recentium componere
vocabularium: cujus voces a sociis et legentibus ponderantur, investigantur, disputantur. Inter omnes præstat Georgius Lurz,
negotiorum moderator, qui facili ac nitida utitur latinitate, grammaticorum subtilitates in scribendo parum curat; normas edit quas
docti viri in fingendis vocibus sequantur [...] Alii scriptores: Jos. Holzer et Joannes Lis: qui suis scriptis, admonitionibus, consiliis
sæpe Societatem Latinam illustrarunt ac probe direxerunt. Joannes autem Lis in verbis faciendis moderatior videtur.
G. A. Padberg-Drenkpol, qui principia a G. Lurz proposita quibusdam adjectis normis complere vult. Attamen in his normis et
consectariis admodum nimis progreditur: nam technica et vulgata verba—id est quæ adhibent technici atque scriptores vulgato
sermone—interdum nomine ipso differunt; neque ex linguis romanicis aliisque vernaculis, neque ex ætate media, neque tandem ex
Græcis multa sine justo judicio et discrimine sumere possumus... (cfr. Soc. Lat., 7(1939)45-49).] [index fasciculorum a Bernardo
Platzdasch diligentissime confectus]

Lygia

Vita Latina

Hermes Americanus [Bernardus Platzdasch hac commentatione de illo commentario legentes facit certiores.]

Latinitas

Rumor Varius

Memento Audere Semper

Adulescens
Vox Latina (horum commentariorum moderator atque egregius atque indefatigabilis scriptor erat Iosephus Antonius
Eichenseer (1924-2008), qui permulta Latino sermone scripsit atque inter antesignanos, ut ita dicamus, Latinitatis ad usum vitamque
revocandæ iure ac merito celebrandus atque commemorandus est. In cuius præterea optimi moderatoris locum substituta est docta
profestrix atque indefessa scriptrix Sigrides Albert.)

Melissa (horum commentariorum moderatores atque assidui emendatæ ac doctæ orationis scriptores sunt Caius Licoppe
(1931- ) et Francisca Derædt) . Hoc etiam nexu seu vinculo retiali aditus præbetur ad indices a Bernardo Platzdasch diligentissime
confectos.

Epistula Leonina [huius periodici moderator atque indefessus scriptor est Nicolaus Gross (1955- )]
Retiarius

Mercurius [huius periodici de vita et studiis apud Vivarium Novum unus tantum libellus est in lucem emissus kalendis
Februariis anno MMXI.]

Mantinea

Vates

FLORILEGIVM
Puella librum legens, depicta a Carolo Perugini s. XIX

(AVCTORVM SVPRA LAVDATORVM LOCI EXCERPTI)

1. Sat dilucide ac perspicue Valahfridus Stroh, scientia ac peritia linguæ litterarumque Latinarum præstantissimus
professor idemque scriptor facundia atque elegantia insignis, summatim exposuit in scholis quas de litteris Latinis
omnis ævi olim habuit, rudia quædam litterarum genera apud priscos Romanos in usu fuisse priusquam litteræ
politiores excolerentur:

Nec defuerunt -ait Valahfridus- ante litteras Latinas ipsas Latina quædam carmina et
orationes (quæ tamen litteris perscriptæ non erant): traditum est de næniis, de carminibus
triumphalibus, de canticis conuiualibus. Faunos uersibus Saturniis dixisse memorant.
Vetustissimo quodam carmine preces ad Martem conceptas Cato tradit (agr. 151). Ea pæne
omnia perierunt.

[ad indicem]

Similia legimus, cum apud alios veterum litterarum pervestigatores, tum in Ioannis Mamone Latinarum
litterarum historiis:

Neque tamen Latinas litteras ante illam Livii fabulam omnino defuisse dixeris; multa
enim et apud antiquos vel poetas vel scriptores et in sepulcris et in aliis monumentis
inveniuntur, ex quibus illud arguere licet, etiam superiore ætate nonnulla fuisse vel rudia
litterarum genera, in quibus vel oratio soluta vel inconditus aliquis versus adhiberetur.

Igitur, ut generatim et universe loquamur, antiquissimis temporibus -ante annum, ut tradunt, 240 a.C.-
apud priscos Romanos Latinarum litterarum quasi primordia quædam fuerunt non modo oratione numeris
soluta, – de Fœderibus regum, Legibus, Commentariis, Annalibus, Titulis imaginum, Laudationibus
funebribus, de priscis tandem orationibus loquor–, verum etiam numeris nescio quibus astricta oratione, quæ
quidem omnia sunt veluti prænuntia generis lyrici –de carminibus sacris dico, ut fratrum Arvalium [B.A.]
atque Saliarium sacerdotum [B.A.], deque precationibus velut Catonis illius prisci ad Martem-, etiam generis
epici, -quod prænuntiari dixeris in elogiis, carminibus triumphalibus, carminibus convivalibus, næniis, cet.-,
atque generis dramatici –in rudibus illis ludis scenicis quos inter, Fescennini, priscæ illæ saturæ quæ
dialogis constabant ex tempore habitis sed additis modis musicis saltationibusque, fabulæ denique Atellanæ
annumerantur.–

[ad indicem]

Notissimum enim exemplum precationum præbet hic locus e prisco Catone petitus quem deinceps exscribam:

Mars pater, te precor quæsoque uti sies volens propitius mihi domo familiæque nostræ, quoius re ergo
agrum terram fundumque meum suovitaurilia circumagi iussi, uti tu morbos visos invisosque, viduertatem
vastitudinemque, calamitates intemperiasque prohibessis defendas averruncesque; utique tu fruges,
frumenta, vineta virgultaque grandire beneque evenire siris, pastores pecuaque salva servassis duisque
bonam salutem valetudinemque mihi domo familiæque nostræ; harumce rerum ergo, fundi terræ agrique
mei lustrandi lustrique faciendi ergo, sicuti dixi, macte hisce suovitaurilibus lactentibus inmolandis esto;
Mars pater, eiusdem rei ergo macte hisce suovitaurilibus lactentibus esto.

Porro, de priscis litterarum auctoribus hæc, suis in scholis, rettulit Valahfridus: Litterarum Latinarum
quasi pater putandus est Appius Claudius Cæcus, cens. 312 a. Chr., ubique nouator.
Scripsit Carmina1 siue Sententias rudi quodam genere uersuum, unde in prouerbium
cessit Faber est suæ quisque fortunæ. -Quam tamen sententiam ab auctore Græco, nomine Philemone,
mutuatum esse Appium Claudium asseverat Valahfridus.- Notissima est eius Oratio2 contra Pyrrhum
habita a. 280/79, quam ipse edidit, quo factum est, ut etiam Ciceronis temporibus
legeretur.

1. Cfr. hæc M. Tullii Ciceronis verba in Catone Maiore de Senectute libello: "Ad Appi Claudi senectutem
accedebat etiam, ut cæcus esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho
fœdusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quæ versibus persecutus est Ennius:

Quo vobis mentes, rectæ quæ stare solebant


antehac, dementīs sese flexere viai ?

ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque
hæc ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni
decem interfuissent, censorque ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intellegitur Pyrrhi
bello grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus."

2. Apud Plutarchum:

"Olim ego me querebar cæcum esse, luce oculorum carere. nunc autem optarem
etiam surdus esse, quoniam tales sermones vestrum audio de pace!"

[ad indicem]
2. ...
3. ...
4. ...
5. ...
6. ...
7. ...
8. ...
9. ...

10. Locus excerptus ex Plauti fabula palliata quæ inscribitur Miles gloriosus:
[ad indicem]

Pyrgopolynices
Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
præstringat oculorum aciem in acie hostibus.
nam ego hanc machæram mihi consolari volo,
ne lamentetur neve animum despondeat,
quia se iam pridem feriatam gestitem,
quæ misera gestit et fartum facere ex hostibus.
sed ubi Artotrogus hic est?
Artotrogus
Stat propter virum
fortem atque fortunatum et forma regia;
tum bellatorem — Mars haud ausit dicere
neque æquiperare suas virtutes ad tuas.
Pyrg.
Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
erat imperator summus, Neptuni nepos?
Art.
Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
cuius tu legiones difflavisti spiritu,
quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
Pyrg.
Istuc quidem edepol nihil est.

Plautus, pictore Camillo Miola (1840-1919)

[ad indicem]

E fabula palliata quæ inscribitur Amphitruo:

Mercurius:
Quid nunc? vincon’ argumentis, te non esse Sosiam?
Sos.
Tu negas med esse?
Merc.
Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Sos.
Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
Merc.
At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Sos.
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Merc.
Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Sos.
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (sæpe in speculum inspexi), nimis similest mei;
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
malæ, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
novi erum, novi ædis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.

Amphitruo. Scelestissimum te arbitror.
Sos. Nam quam ob rem?
Amph. Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est mihi prædicas.
Sos. Eccere, iam tuatim facis <tu>, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amph.Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam abscidam.
Sos. Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar hæc uti facta sunt hic,
numquam ullo modo me potes deterrere.
Amph. Scelestissime, audes mihi prædicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades?
Sos. Vera dico.
Amph. Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie dabo.
Sos. Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Amph.Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
Sos.Profecto ut loquor res ita est.
Amph. Iuppiter te perdat.
Sos.Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?
Amph.Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
Sos. Merito maledicas mihi, si id ita factum est.
verum haud mentior, resque uti facta dico.
Amph.Homo hic ebrius est, ut opinor.
Sos.Vtinam ita essem.
Amph. Optas quæ facta.
Sos.Egone?
Amph.Tu istic. ubi bibisti?
Sos. Nusquam equidem bibi.
Amph. Quid hoc sit hominis?
Sos. equidem decies dixi:
domi ego sum, inquam, ecquid audis?
et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte,
ere, nunc videor
tibi locutus esse?
Amph.Vah, apage te a me.
Sos.Quid est negoti?
Amph. Pestis te tenet.
Sos.Nam quor istuc dicis? equidem valeo et salvos sum recte, Amphitruo.
Amph. At te ego faciam hodie proinde ac meritus es,
ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero:
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus,
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
quæ neque fieri possunt neque fando umquam accepit quisquam profers,
carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sos. Amphitruo, miserrima istæc miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Amph. Quo id, malum, pacto potest nam—mecum argumentis puta —
fieri, nunc uti tu <et> hic sis et domi? id dici volo.
Sos. Sum profecto et hic et illic. hoc cuivis mirari licet,
neque tibi istuc mirum *** magis videtur quam mihi.
Amph.Quo modo?
Sos. Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiæ,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dum apud hostis sedimus,
edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me præmisisti domum—
Amph. Quid igitur?
Sos. Prius multo ante ædis stabam quam illo adveneram.
Amph.Quas, malum, nugas? satin tu sanus es?
Sos. Sic sum ut vides.
Amph. Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu, postquam a me abiit.
Sos. Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Amph.Quis te verberavit?
Sos. Egomet memet, qui nunc sum domi.
Amph. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Sos. Tuos est servos.
Amph.Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
Sos. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
præter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo ego sum, forma, ætate item
qua ego sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Amph.Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Sos. Quin intro ire in ædis numquam licitum est.
Amph. Quis te prohibuit?
Sos. Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Amph. Quis istic Sosia est?
Sos. Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
Amph. Sed quid ais? num obdormivisti dudum?
Sos. Nusquam gentium.
Amph. Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam—
Sos.Non soleo ego somniculose eri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc <te> video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Amph. Quis homo? Sos. Sosia, inquam, ego ille. quæso, nonne intellegis?
Amph.Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Sos. Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
Amph. Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
[sed vide ex navi efferantur quæ imperavi iam omnia.
Sos.Et memor sum et diligens, ut quæ imperes compareant;
non ego cum vino simitu ebibi imperium tuom.
Amph. Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]
[ad indicem]

Locus e comœdia c.i. Casina :

Si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus,


sin secus, patiemur æquis animis.

11. …
12. …
13. ...
14. ...
15. ...
16. ...
17. ...
18. ...
19. ...

20. Fragmenta aliquot ex Annalium libris excerpta:


[ad indicem]

Operis initium

Musæ quæ pedibus magnum pulsatis Olumpum


Musæ quas memorant Casmœnas esse Latini

Hei mihi qualis erat! quantum mutatus ab illo!

Est locus Hesperiam quam mortales perhibebant,
Quam primum casci populi tenuere Latini

Qui vicit non est victor nisi victus fatetur

Olli respondet rex Albai Longai

O Tite, tute Tati, tibi tanta tyranne tulisti!

At tuba terribili sonitu taratantara dixit

Sententia ab Appio dicta

Quo vobis mentes rectæ quæ stare solebant 194


Antehac, dementes sese flexere viai?
Sed quid ego hic animo lamentor?

Ennii de Nævio sententia

…scripsere alii rem 231


Versibus quos olim Faunei vatesque canebant;
Cum neque Musarum scopulos quisquam superarat
Nec dicti studiosus erat,…

De bello Hannibalico

…postquam Discordia tætra 258


Belli ferratos postes portasque refregit.
Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, 263
Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
Haud doctis dictis certantes sed maledictis
Miscent inter sese inimicitias agitantes.
Non ex iure manu consertum sed mage ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida vi.

Fabii Cunctatoris elogium

Unus homo nobis cunctando restituit rem.

Charopi Epirotæ pastor T. Quinctium adloquitur

Sollicitari te Tite sic noctesque diesque


******
O Tite si quid ego adiuero curamve levasso, 327
Quæ nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit præmi ?
******
Ille vir haud magna cum re, set plenus fidei.

Pugna C. Ælii tribuni

Vndique conveniunt velut imber tela tribuno: 409


Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Ærato sonitu galeæ: sed nec pote quisquam
Vndique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper obundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
Nec respirandi fit copia: præpete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

Incertæ Sedis versus:

Moribus antiquis res stat Romana virisque.

[ad indicem]
21. …
22. …
23. …
24. …
25. ...
26. ...
27. ...
28. ...
29. ...

30. Locus excerptus e Terentii fabula palliata quæ inscribitur Adelphœ.


[ad indicem]

Demea
Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad uitam fuit,
quin res ætas usus semper aliquid adportet noui,
aliquid moneat: ut illa quæ te scisse credas nescias,
et quæ tibi putaris primat in experiundo ut repudies.
quod nunc mi euenit: nam ego uitam duram, quam uixi usque adhuc,
prope iam excurso spatio omitto. id quam ob rem? re eapse repperi
facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
id esse uerum ex me atque ex fratre quoiuis facilest noscere.
suam ille semper egit uitam in otio, in conuiuiis,
clemens, placidus, nulli lædere os, adridere omnibus:
sibi uixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.
ego ille agrestis sæuos tristis parcus truculentus tenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam uidi! nati filii:
alia cura heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum
facerem, contriui in quærundo uitam atque ætatem meam:
nunc exacta ætate hoc fructi pro labore ab eis fero,
odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.
illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,
illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum;
illum ut uiuat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.

[ad indicem]

Locus excerptus e Terentii fabula palliata quæ inscribitur Heautontimoroumenos:

Menedemus. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi 75


aliena ut cures ea quæ nil ad te attinent?
Chremes. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.
ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face. 80
CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi.
CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist?
quæso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu!
CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
ne retice, ne verere, crede inquam mihi: 85
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi.
ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen
adpone, ne labora. ME. minime. CH. quam rem agis?
ME. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi 90
labori'. CH. non sinam, inquam. ME. ah non æquom facis.
CH. hui tam gravis hos, quæso? ME. sic meritumst meum.
CH. nunc loquere. ME. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertumst. CH. quid ita istuc? ME. scies. 95
est e Corintho hic advena anu' paupercula;
ei(u)s filiam ille amare cœpit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: hæc clam me omnia.
ubi rem rescivi, cœpi non humanitus
neque ut animum decuit ægrotum adulescentuli 100
tractare, sed vi et via pervolgata patrum.

[ad indicem]

31. ...
32. ...
33. ...
34. ...
35. ...
36. ...
37. ...
38. ...
39. ...
40. E Lucilii fragmentis, quæ hucusque pervenerunt, locos excerpendos exscribendosque curavi.
Pauca tamen de eius vita ac stilo deinceps narrantur, priusquam auctoris loci exhibeantur:
[ad indicem]

Fuit Lucilius optimis moribus et alienæ iniquitatis acerrimus accusator. (Petrus Crinitus)
Satiris autem præcipua aut potius tota constat Lucilii gloria. … In satira scribenda laudem insignem meruisse
Lucilium testantur plurima variorum scriptorum loca. Cfr. Quintilianum, lib. X, cap. I, 93: Satira quidem tota
nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius qui quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut
eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis præferre non dubitent. Nominatim carpsit et
exagitavit in satiris, quantum quidem ex pauculis his fragmentis odorari possumus, {permultos}…
Hinc ei libertatem et acerbitatem summam Quintilianus adscribit…

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum


quis in versamur quis vivimus rebus potesse;
virtus est homini scire id quod quæque habeat res;
virtus scire homini rectum utile quid sit honestum,
quæ bona quæ mala item, quid inutile turpe inhonestum;
virtus quærendæ finem re scire modumque;
virtus divitiis pretium persolvere posse;
virtus id dare quod re ipsa debetur honori,
hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum.
contra, defensorem hominum morumque bonorum,
hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum,
commoda præterea patriai prima putare,
deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.


IX

Nam si tu fluctus undasque e gurgite salso


Tollere decreris, ventum prius Hæmatium tu
Ventum, inquam, tollas…


XVI
Aurum atque ambitio specimen virtutis utrique est:
Quantum habeas, tanti ipse sies, tantique habearis.

[ad indicem]
41. …
42. ...
43. ...
44. ...
45. ...
46. ...
47. ...
48. ...
49. ...

50. Hoc loco Μ. Terentius Varro de temporibus agit:

[ad indicem]

Dicemus primo de temporibus, tum quæ per ea fiunt, sed ita ut ante de natura eorum: ea enim
dux fuit ad vocabula imponenda homini. Tempus esse dicunt intervallum mundi motus. Id divisum in
partes aliquot maxime ab solis et lunæ cursu. Itaque ab eorum tenore temperato tempus dictum, unde
tempestiva; et a motu eorum qui toto cælo coniunctus mundus.

Duo motus solis: alter cum cælo, quod movetur ab Iove rectore, qui Græce Dia appellatur, cum ab
oriente ad occasum venit, quo tempus id ab hoc deo dies appellatur. Meridies ab eo quod medius dies.
D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Præneste incisum in solario vidi. Solarium dictum id, in quo horæ
in sole inspiciebantur, vel horologium ex aqua, quod Cornelius in Basilica Æmilia et Fulvia
inumbravit. Diei principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod bonum antiqui
dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Græci quoque cum lumen affertur, solent dicere phos
agathon.

Suprema summum diei, id ab superrimo. Hoc tempus XII Tabulæ dicunt occasum esse solis; sed
postea lex Plætoria id quoque tempus esse iubet supremum quo prætor in Comitio supremam
pronuntiavit populo. Secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id vocabulum sumpserunt a
Sabinis, unde veniunt Crepusci nominati Amiterno, qui eo tempore erant nati, ut Lucii prima luce in
Reatino; crepusculum significat dubium; ab eo res dictæ dubiæ creperæ, quod crepusculum dies
etiam nunc sit an iam nox multis dubium.

Nox, quod, ut Pacuius ait,

Omnia nisi interveniat sol pruina obriguerint,

quod nocet, nox, nisi quod Græce nux nox. Cum stella prima exorta (eum Græci vocant hesperon,
nostri Vesperuginem ut Plautus:

Neque Vesperugo neque Vergiliæ occidunt,

id tempus dictum a Græcis hespera, Latine vesper; ut ante solem ortum quod eadem stella vocatur
iubar, quod iubata, Pacui dicit pastor:

Exorto iubare, noctis decurso itinere;

Enni Aiax:

Lumen — iubarne? — in cælo cerno.

Inter vesperuginem et iubar dicta nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lucretia:

Nocte intempesta nostram devenit domum.


Intempestam Ælius dicebat cum tempus agendi est nullum, quod alii concubium appellarunt, quod
omnes fere tunc cubarent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus tempus
conticinium: scribit enim:

Videbimus: factum volo. Redito conticinio.

Alter motus solis est, aliter ac cæli, quod movetur a bruma ad solstitium. Dicta bruma, quod
brevissimus tunc dies est; solstitium, quod sol eo die sistere videbatur, quo ad nos versum proximus
est. Sol cum venit in medium spatium inter brumam et solstitium, quod dies æquus fit ac nox,
æquinoctium dictum. Tempus a bruma ad brumam dum sol redit, vocatur annus, quod ut parvi
circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus.

Huius temporis pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hibernum; vel, quod tum
anima quæ flatur omnium apparet, ab hiatu hiems. Tempus secundum ver, quod tum virere, incipunt
virgulta ac vertere se tempus anni; nisi quod Iones dicunt er ver. Tertium ab æstu æstas; hinc
æstivum; nisi forte a Græco aithesthai. Quartum autumnus, ab augendis hominum opibus dictus
frugibusque coactis, quasi auctumnus.

Ut annus ab sole, sic mensis a lunæ motu dictus, dum ab sole profecta rursus redit ad eum. Luna quod
Græce olim dicta mene, unde illorum menes, ab eo nostri. A mensibus intermestris dictum, quod
putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et novam lunam esse diem, quem
diligentius Attici henen kai nean appellarunt, ab eo quod eo die potest videri extrema et prima luna.

Lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est solvendo, quod quinto quoque anno
vectigalia et ultro tributa per censores persolvebantur. Seclum spatium annorum centum vocarunt,
dictum a sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. Ævum ab ætate
omnium annorum (hinc æviternum, quod factum est æternum): quod Græci aiona, id ait Chrysippus
esse ἀεὶ ὄν. Ab eo Plautus:

Non omnis ætas ad perdiscendum est satis,

hinc poetæ:

Æterna templa cæli.

[ad indicem]

51. …
52. ...
53. ...
54. ...
55. ...
56. ...
57. ...
58. ...
59. ...

60. M. T. Ciceronis operum excerpta aliquot:


[ad indicem]
Ex oratione pro Sulla:

... adestote omnes animis, qui adestis corporibus — erigite mentes auresque vestras, et me de invidiosis rebus
— dicentem attendite.

[ad indicem]

Ex oratione pro Archia poeta:

Ego vērō fateor mē hīs studiīs esse dēditum: cēterōs pudeat, sī quī sē ita litterīs abdidērunt ut nihil
possint ex eīs neque ad commūnem adferre frūctum, neque in aspectum lūcemque prōferre.

Quā rē quis tandem mē reprehendat, aut quis mihi iūre suscēnseat, sī, quantum cēterīs ad suās rēs
obeundās, quantum ad fēstōs diēs lūdōrum celebrandōs, quantum ad aliās voluptātēs et ad ipsam requiem
animī et corporis concēditur temporum, quantum aliī tribuunt tempestīvīs convīviīs, quantum dēnique
alveolō, quantum pilæ, tantum mihi egomet ad hæc studia recolenda sūmpserō?

Sed plēnī omnēs sunt librī, plēnæ sapientium vōcēs, plēna exemplōrum vetustās: quæ iacērent in
tenebrīs omnia, nisi litterārum lūmen accēderet.

Ego multōs hominēs excellentī animō ac virtūte fuisse, et sine doctrīnā nātūræ ipsīus habitū prope
dīvīnō per sē ipsōs et moderātōs et gravēs exstitisse, fateor: etiam illud adiungō, sæpius ad laudem atque
virtūtem nātūram sine doctrīnā quam sine nātūrā valuisse doctrīnam. Atque īdem ego contendō, cum ad
nātūram eximiam atque inlūstrem accesserit ratiō quædam cōnfōrmātiōque doctrīnæ, tum illud nescio quid
præclārum ac singulāre solēre exsistere.

Quod si non his tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen (ut opinor)
hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceteræ neque temporum sunt
neque ætatum omnium neque locorum: hæc studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res
ornant, adversis perfugium ac solacium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum,
peregrinantur, rusticantur.

Atque sīc ā summīs hominibus ērudītissimīsque accēpimus, cēterārum rērum studia et doctrīnā et
præceptīs et arte cōnstāre: poētam nātūrā ipsā valēre, et mentis vīribus excitārī, et quasi dīvīnō quōdam
spīritū īnflārī.

Saxa et sōlitūdinēs vōcī respondent, bēstiæ sæpe immānēs cantū flectuntur atque cōnsistunt: nōs,
īnstitūtī rēbus optimīs, nōn poētārum vōce moveāmur?

[ad indicem]

Ex oratione pro Marcello:

Diuturni silentii, patres conscripti, quo eram his temporibus usus—non timore aliquo, sed partim
dolore, partim verecundia—finem hodiernus dies attulit, idemque initium quæ vellem quæque sentirem meo
pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in
summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac pæne divinam, tacitus
præterire nullo modo possum.
M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicæ reddito, non illius solum, sed etiam meam
vocem et auctoritatem et vobis et rei publicæ conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres
conscripti, et vehementer angebar, virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse
fortuna; nec mihi persuadere poteram, nec fas esse ducebam, versari me in nostro vetere curriculo, illo
æmulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et
mihi meæ pristinæ vitæ consuetudinem, C. Cæsar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de [omni] re
publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti.

Intellectum est enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo ante [in] omnibus, cum
M. Marcellum senatui reique publicæ concessisti, commemoratis præsertim offensionibus, te auctoritatem
huius ordinis dignitatemque rei publicæ tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum
omnis ante actæ vitæ hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus, tum iudicio tuo
gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta
gloria.

Est vero fortunatus ille, cuius ex salute non minor pæne ad omnis quam ad ipsum ventura sit lætitia
pervenerit. Quod quidem ei merito atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate
aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo laudis genere præstantior?

[ad indicem]

Ex opusculo rhetorico cui index De Oratore :

Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito sæpe dicere, tamen illud utilius,
sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, ut vere dicam,
minime facimus (est enim magni laboris, quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus optimus et
præstantissimus dicendi effector ac magister; neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem
commentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsidua ac diligens scriptura superabit. Omnes
enim, sive artis sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiæ, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus,
anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt; omnesque sententiæ
verbaque omnia, quæ sunt cuiusque generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse
est; tum ipsa conlocatio conformatioque verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio
numero et modo.
Hæc sunt, quæ clamores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam, nisi diu
multumque scriptitarit, etiam si vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur; et qui a
scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quæ
dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid,
cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur; ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt,
retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione
perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi
concitata.
...
Sed tantam vim habet illa, quæ recte a bono poeta dicta est flexanima atque omnium
regina rerum, oratio.

[ad indicem]

In opusculo philosophico cuius titulus est De officiis (lib.I, 51) hæc sapientia ac pulchra Q. Enni verba refert Cicero:

Homo, qui erranti comiter monstrat viam,


quasi lumen de suo lumine accendat, facit.
Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit.

Ex eodem opusculo philosophico supra laudato narrat Cicero (lib.III, 38) de anulo Gygis, quæ quidem fabulosa narratio
apud Platonem legimus in dialogo De Re Publica:
narratio fabulosa de Gyge depicta ab ignoto pictore sæc. XVI

Hinc ille Gyges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit
in illum hiatum aēneumque equum, ut ferunt fabulæ, animadvertit, cuius in lateribus fores essent; quibus
apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine inusitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit,
ipse induit (erat autem regius pastor), tum in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad
palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum
anulum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus reginæ stuprum intulit eaque adiutrice regem
dominum interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre.

Rex Candaules reginam nudam spectat, speculante Gyge Gyges in cubiculo uxoris regis Candaulis
Gulielmus Etty pinxit Pinxit Nikolaus Verkolje

Sic repente anuli beneficio rex exortus est Lydiæ. Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil
plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet; honesta enim bonis viris, non occulta quæruntur.

[ad indicem]

Ex opusculo philosophico cui index Cato Maior de senectute :

Resistendum, Læli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum
tamquam contra morbum sic contra senectutem.
Habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut
reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo
magis; nam hæc quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem
exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur. Nam quos ait Cæcilius
- “comicos stultos senes”,
hos significat credulos, obliviosos, dissolutos, quæ vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavæ, somniculosæ
senectutis. Vt petulantia, ut libido magis est adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium,
sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quæ deliratio appellari solet, senum levium est, non omnium.
Ex opusculo philosophico cuius inscriptio est Lælius de amicitia:

Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam id recte faciam, viderint sapientes; sed certe
mentiar. Moveor enim tali amico orbatus qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum,
nemo certe fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor et maxime illo solacio quod eo errore careo quo
amicorum decessu plerique angi solent. Nihil mali accidisse Scipioni puto, mihi accidit, si quid accidit; suis
autem incommodis graviter angi non amicum sed se ipsum amantis est. […]

Neque enim assentior iis qui hæc nuper disserere cœperunt, cum corporibus simul animos interire
atque omnia morte deleri; plus apud me antiquorum auctoritas valet, vel nostrorum maiorum, qui mortuis
tam religiosa iura tribuerunt, quod non fecissent profecto si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, vel eorum
qui in hac terra fuerunt magnamque Græciam, quæ nunc quidem deleta est, tum florebat, institutis et
præceptis suis eru dierunt, vel eius qui Apollinis oraculo sapientissimus est iudicatus, qui non tum hoc, tum
illud, ut in plerisque, sed idem semper, animos hominum esse divinos, iisque, cum ex corpore excessissent,
reditum in cælum patere, optimoque et iustissimo cuique expeditissimum. […]

Quanta autem vis amicitiæ sit, ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis
humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum ut omnis caritas aut inter
duos aut inter paucos iungeretur.

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et
caritate consensio; qua quidem haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus
datum. Divitias alii præponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates.
Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris
quam in fortunæ temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, præclare illi quidem, sed hæc
ipsa virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. […]

Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatum causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiæ tollere. Non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit,
quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum; tantumque abest, ut amicitiæ propter
indigentiam colantur, ut ii qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum est præsidii, minime
alterius indigeant, liberalissimi sint et beneficentissimi.
[…] Non igitur utilitatem amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
Cicero apud villam, pictore Georgio Labayle

Ex opere philosophico cui index Tusculanarum Disputationum libri V:


[ad indicem]

- Malum mihi videtur esse mors.


- Iisne, qui mortui sunt, an iis, quibus moriendum est?
- Utrisque. Est miserum igitur, quoniam malum.
- Certe. Ergo et ii, quibus evenit iam ut morerentur, et ii, quibus eventurum est, miseri.
- Mihi ita videtur. Nemo ergo non miser. Prorsus nemo.
- Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper
miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent
exciperes —moriendum est enim omnibus,— esset tamen miseriæ finis in morte. quoniam autem etiam
mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros esse eos qui centum
milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.
- Ita prorsus existimo.
- Dic quæso: num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, travectio Acherontis, 'mento
summam aquam attingens enectus siti' Tantalus? tum illud, quod 'Sisyphus versat saxum sudans nitendo
neque proficit hilum?' fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? …
- Adeone me delirare censes, ut ista esse credam? An tu hæc non credis? Minime vero. Male hercule narras.
Cur? quæso. Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.
- Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est hæc poetarum et pictorum portenta convincere?
Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium philosophorum. Inepte sane. quis enim est tam excors,
quem ista moveant?
- Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.
- Ita prorsus existimo.
- Vbi sunt ergo ii, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt.
- Ego vero nusquam esse illos puto.
- Igitur ne esse quidem?
- Prorsus isto modo, et tamen miseros ob id ipsum quidem, quia nulli sint.
- Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres. Quid tandem? Quem esse negas,
eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.
- Non sum ita hebes, ut istud dicam.
- Quid dicis igitur? Miserum esse verbi causa M.Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit, miserum
Cn.Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus, omnis denique miseros, qui hac luce careant. Revolveris eodem.
sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil
possunt esse; ita ne miseri quidem sunt.
- Non dico fortasse etiam, quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.
- Quid? miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt,
et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante
quam sum natus, me miserum; tu si meliore memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.
- Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.
- Esse ergo eos dicis. Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.
- Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo miserum, sed omnino quicquam esse,
qui non sit? […]
- Quoniam me verbo premis, posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non
sint.
- Non dicis igitur: 'miser est M.Crassus', sed tantum: 'miser M.Crassus'?
- Ita plane.
- Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne imbutus
quidem es? in primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum (sic enim mihi in præsentia occurrit ut
appellarem axioma, —utar post alio, si invenero melius) id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut
falsum. cum igitur dicis: 'miser M.Crassus', aut hoc dicis: 'miser est Crassus', ut possit iudicari, verum id
falsumne sit, aut nihil dicis omnino.
-Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent,
eos ne miseros quidem esse posse. quid? qui vivimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quæ enim
potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum?
- Ecquid ergo intellegis, quantum mali de humana condicione deieceris?
- Quonam modo?
- Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita
[…]
- sed quoniam coegisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne
moriendum quidem esse miserum putem.
- Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior.
- Quo modo hoc nihil negotii est? aut quæ sunt tandem ista maiora?
- Quia, quoniam post mortem mali nihil est, ne mors quidem est malum, cui proxumum tempus est post
mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem esse malum est; id est enim perveniendum
esse ad id, quod non esse malum confitemur.
- Vberius ista, quæso. hæc enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quæ sunt ea,
quæ dicis te maiora moliri? - Vt doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse
mortem.
- Non postulo id quidem, aveo tamen audire.

[...]

Socratis quoque mihi venit in mentem, qui, cum de immortalitate animorum disputavisset iamque
mortis tempus urgeret, rogatus a Critone ubi locorum sepeliri vellet: "Multam" inquit "operam, amici,
frustra consumpsi! Critoni enim nostro non persuasi me hinc post mortem avolaturum esse, neque mei hic
quicquam relicturum. Verumtamen, Cristo, si mei aliquid adsequi potueris, ibi sepelito ut tibi videbitur. Sed,
mihi crede, nemo vestrum, cum hinc excessero, me consequetur".

[ad indicem]

Ex opere epistularum:

– Ad Familiares 1.7.
hoc vinculo presso licet nobis audire Ciceronis epistulam belle recitatam ab Daniele Pettersson.
M. Cicero s. d. M. Mario.

Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuæ tenuit, quo minus ad ludos venires, fortunæ
magis tribuo quam sapientiæ tuæ; sin hæc, quæ ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per
valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque lætor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse,
cum ea, quæ sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus otii tui, quo quidem tibi
perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amœnitate pæne solus relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo
cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti Misenum, per eos dies matutina tempora
lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communes mimos semisomni.
Reliquas vero partes diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas,
nobis autem erant ea perpetienda, quæ Sp. Mæcius probavisset. Omnino, si quæris, ludi apparatissimi, sed
non tui stomachi; coniecturam enim facio de meo; nam primum honoris causa in scenam redierant ii, quos
ego honoris causa de scena decessisse arbitrabar; deliciæ vero tuæ, noster Æsopus, eiusmodi fuit, ut ei
desinere per omnes homines liceret: is iurare cum cœpisset, vox eum defecit in illo loco: "si sciens fallo." Quid
tibi ego alia narrem? nosti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres
ludi; apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo
æquissimo carueris; quid enim delectationis habent sexcenti muli in Clytæmnestra aut in Equo Troiano
creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quæ popularem
admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per eos dies operam dedisti
Protogeni tuo, dummodo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam
quisquam nostrum delectationis habuisti; non enim te puto Græcos aut Oscos ludos desiderasse, præsertim
cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Græcos ita non ames, ut ne ad villam quidem tuam via Græca
ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse
Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquæ sunt venationes binæ per dies quinque,
magnificæ —nemo negat—, sed quæ potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a
valentissima bestia laniatur aut præclara bestia venabulo transverberatur? quæ tamen, si videnda sunt,
sæpe vidisti, neque nos, qui hæc spectavimus, quidquam novi vidimus. Extremus elephantorum dies fuit: in
quo admiratio magna vulgi atque turbæ, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quædam
consecuta est atque opinio eiusmodi, esse quandam illi beluæ cum genere humano societatem.

His ego tamen diebus, ne forte videar tibi non modo beatus, sed liber omnino fuisse, dirupi me pæne in
iudicio Galli Caninii, familiaris tui. Quod si tam facilem populum haberem, quam Æsopus habuit, libenter
mehercule [artem] desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem; nam me cum antea tædebat, cum et
ætas et ambitio me hortabatur et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita
nulla est; neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam homines non optime de me
meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt, defendere. Itaque quæro causas omnes aliquando vivendi
arbitratu meo teque et istam rationem otii tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis,
hoc fero animo æquiore, quod, si Romæ esses, tamen neque nos lepore tuo neque te—si qui est in me—meo
frui liceret propter molestissimas occupationes meas; quibus si me relaxaro—nam, ut plane exsolvam, non
postulo—, te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto, quid sit humaniter vivere. Tu
modo istam imbecillitatem valetudinis tuæ sustenta et tuere, ut facis, ut nostras villas obire et mecum simul
lecticula concursare possis. Hæc ad te pluribus verbis scripsi, quam soleo, non otii abundantia, sed amoris
erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eiusmodi scriberem, quo
minus te prætermisisse ludos pæniteret: quod si assecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor,
quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuæ.

[ad indicem]
– Fam. 14.4

Tullius s. d. Terentiæ et Tulliæ et Ciceroni suis.

Ego minus sæpe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt
misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod
utinam minus vitæ cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. Quod si nos ad
aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si
hæc mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam
neque di, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt.
Nos Brundisii apud M. Lænium Flaccum dies XIII fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et
capitis sui præ mea salute neglexit neque legis improbissimæ pœna deductus est, quo minus hospitii et
amicitiæ ius officiumque præstaret: huic utinam aliquando gratiam referre possimus! habebimus quidem
semper. Brundisio profecti sumus a. d. II K. Mai.: per Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O
afflictum! Quid enim? Rogem te, ut venias? Mulierem ægram, et corpore et animo confectam. Non rogem?
Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego
metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias. Vnum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor
plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? iam id vos videte: mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se
res habebit, illius misellæ et matrimonio et famæ serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste vero sit
in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam scribere: impedit mæror. Tu quid egeris, nescio: utrum
aliquid teneas an, quod metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. De familia
liberanda nihil est quod te moveat: primum tuis ita promissum est, te facturam esse, ut quisque esset
meritus; est autem in officio adhuc Orpheus, præterea magno opere nemo; ceterorum servorum ea causa est,
ut, si res a nobis abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent, sin ad nos pertineret, servirent
præterquam oppido pauci. Sed hæc minora sunt. Tu quod me hortaris, ut animo sim magno et spem habeam
recuperandæ salutis, id velim sit eiusmodi, ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras
accipiam? quis ad me perferet? quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui tempestatem
prætermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes. Honestissime viximus,
floruimus: non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una
animam cum ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere, cetera, quamquam
ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo, ipse me non possum. Clodium Philetærum, quod
valetudine oculorum impediebatur, hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnes. Pescennius est
perbenevolus nobis, quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se mecum fore, sed Brundisio
discessit. Cura, quoad potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri.
Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra, Cicero, valete. Pr.
K. Mai. Brundisio.

[ad indicem]
61. …
62. …
63. …
64. …
65. ...
66. ...
67. ...
68. ...
69. ...

70. Cæsaris textus aliquot excerpti quibus mira de bestiis in regionibus septentrionalibus degentibus narrat:

[ad indicem]

E libro secundo de bello civili:

Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit.
Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves
longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures præterea [in] Hispali faciendas curavit. Pecuniam
omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit.
[…]
Cæsar contione habita Cordubæ omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua
potestate studuissent habere; Hispanis, quod præsidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum
infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo præsidii causa
venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives
Romani polliciti, remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc pœnam tulisse cognoverat. Tributis
quibusdam populis publicis privatisque præmiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubæ
commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quæ ex fano Herculis collata erant in privatam
domum, referri in templum iubet.

[ad indicem]

E libro quarto de bello Gallico :

Hic, cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato
deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id
frater, qui iam prœlio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus
est.

Libro quinto, summatim exponit Cæsar Britanniæ fines eiusque incolarum mores:

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad
Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc
pertinet circiter milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex
parte est Hibernia, dimidio minor, ut æstimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex
Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quæ appellatur Mona: complures præterea minores
subiectæ insulæ existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse
noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in
continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad
Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in
circuitu vicies centum milium passuum.

Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quæ regio est maritima omnis, neque
multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti.

Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod cæruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in
pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa præter caput et labrum superius.
Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis;
sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quæque deducta est.

Hac narratione auctor fortitudinem, virtutem ac fidem laudat duorum strenuorum militum qui æmuli erant.
Locus est excerptus e libro quinto de bello Gallico [44]:

Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et
Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de
locis summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, "Quid
dubitas," inquit, " Vorene? aut quem locum tuæ probandæ virtutis exspectas? hic dies de nostris controversiis
iudicabit." Hæc cum dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium confertissima est visa irrumpit.
Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio
relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et
exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium educere
conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et
laboranti subvenit. Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: illum veruto arbitrantur
occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius
instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium Pullo, atque ambo
incolumes compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in
contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari
posset, uter utri virtute anteferendus videretur.

[ad indicem]

E libro sexto de bello Gallico :

Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiæ vacationem
omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati præmiis et sua sponte multi in disciplinam
conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur.
Druides, pictore Neuville s. XIX

Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare,
cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Græcis litteris utantur. Id mihi duabus de causis
instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos
minus memoriæ studere: quod fere plerisque accidit, ut præsidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac
memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem
transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa præterea de
sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium
vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Cæsaris
adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello
versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos
clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti
gravioribus morbis quique in prœliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se
immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis
vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis
habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra
vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui
in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed,
cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium
ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quæstus pecuniæ mercaturasque habere vim maximam
arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquæ
gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere,
Iovem imperium cælestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum prœlio dimicare constituerunt, ea quæ
bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum
locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet;
neque sæpe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet,
gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos prædicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob eam
causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum
initia sic observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitæ institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod
suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiæ sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur
filiumque puerili ætate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis æstimatione facta
cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniæ coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum
vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in
liberos, vitæ necisque habent potestatem; et cum paterfamiliæ illustriore loco natus decessit, eius propinqui
conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quæstionem habent et, si
compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum
magnifica et sumptuosa; omniaque quæ vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac
paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis
una cremabantur.

Quæ civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si
quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio
communicet, quod sæpe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et
de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus quæ visa sunt occultant quæque esse ex usu
iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis præsint,
neque sacrificiis student.
[ad indicem]

71. ...
72. ...
73. ...
74. ...
75. ...
76. ...
77. ...
78. ...
79. ...

80. Loci excerpti ex Hannibalis biographia:


[ad indicem]

Hannibal, Hamilcaris filius, Carthaginiensis. Si verum est, quod nemo dubitat, ut populus Romanus
omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto præstitisse ceteros imperatores
prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotienscumque cum
eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus
esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem. Hic autem
velut hereditate relictum odium paternum erga Romanos sic conservavit, ut prius animam quam id
deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo
bellare cum Romanis.

'Pater meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote non amplius VIIII annos nato, in Hispaniam
imperator proficiscens Carthagine, Iovi optimo maximo hostias immolavit. Quæ divina res dum
conficiebatur, quæsivit a me, vellemne secum in castra proficisci. Id cum libenter accepissem atque ab eo
petere cœpissem, ne dubitaret ducere, tum ille 'Faciam', inquit 'si mihi fidem, quam postulo, dederis.'
Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare
iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore. Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc
ætatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.
Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum
parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.' Hac igitur, qua diximus, ætate cum
patre in Hispaniam profectus est.

Hac igitur, qua diximus, ætate cum patre in Hispaniam profectus est.

Cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni præfuit. Hoc quoque interfecto
exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Carthaginem delatum publice comprobatum est. Sic
Hannibal, minor V et XX annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniæ bello
subegit; Saguntum, fœderatam civitatem, vi expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his
unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum
duxit. Saltum Pyrenæum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi
victum dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quæ Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum
exercitu ante eum præter Herculem Graium transierat, quo facto is hodie saltus Graius appellatur,
Alpicos conantes prohibere transitu concidit; loca patefecit, itinera muniit, effecit, ut ea elephantus
ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque
pervenit.
Hannibalis exercitus Alpes transit, pictore Ango McBride

Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. Cum hoc eodem
Clastidi apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega
Tiberio Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit. Inde
per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut
postea numquam dextro æque bene usus sit. Qua valetudine cum etiam tum premeretur lecticaque
ferretur C. Flaminium consulem apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumventum occidit neque
multo post C. Centenium prætorem cum delecta manu saltus occupantem. Hinc in Apuliam pervenit. Ibi
obviam ei venerunt duo consules, C. Terentius et L. Æmilius. Utriusque exercitus uno prœlio fugavit,
Paulum consulem occidit et aliquot præterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum, qui superiore
anno fuerat consul.

Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. In propinquis urbi montibus moratus est.
Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in
agro Falerno ei se obiecit. Hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit;
Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. Namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuvencorum
deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu
tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi extra vallum nemo sit ausus.

Longum est omnia enumerare prœlia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit,
quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem
pugnam in campo castra posuit.
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius, quem ipse
primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc exhaustis iam
patriæ facultatibus cupivit impræsentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In
colloquium convenit; condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum
eodem conflixit: pulsus - incredibile dictu - biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest
ab Zama circiter milia passuum trecenta.

Carthaginienses … Hannibalem domum et Magonem revocarunt. Huc ut rediit, rex factus est,
postquam prætor fuerat, anno secundo et vicesimo. Ut enim Romæ consules, sic Carthagine quotannis
annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal præbuit, ac fuerat in bello.
Namque effecit, ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quæ Romanis ex fœdere penderetur, sed
etiam superesset, quæ in ærario reponeretur. Deinde [anno post præturam] M. Claudio L. Furio
consulibus Roma legati Carthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos,
priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re
palam facta Pœni naves duas, quæ eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius
publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
At Hannibal anno tertio postquam domo profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum quinque
navibus Africam accessit in finibus Cyrenæorum si forte Carthaginienses ad bellum Antiochi spe
fiduciaque inducere posset, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur.

Antiochus autem, si tam in agendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo
instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset.

Antiocho fugato verens, ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset potestatem, Cretam ad
Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret.

Sic conservatis suis rebus Pœnus illusis Cretensibus omnibus ad Prusiam in Pontum pervenit. Apud
quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exercuit
adversus Romanos. Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges,
adiungebat bellicosas nationes.

…Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit neque tum solum, sed sæpe alias pedestribus
copiis pari prudentia pepulit adversarios.
Quæ dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiæ Romæ apud T. Quintium Flamininum
consularem cenarent atque ibi de Hannibale mentione facta ex his unus diceret eum in Prusiæ regno esse.
Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine insidiis
futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, ne
inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. His Prusia negare ausus non est: illud recusavit, ne
id a se fieri postularent, quod adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi
esset, facile inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello, quod ei a rege datum erat muneri,
idque sic ædificarat, ut in omnibus partibus ædificii exitus haberet, scilicet verens, ne usu veniret, quod
accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab
ianua prospiciens Hannibali dixit plures præter consuetudinem armatos apparere. Qui imperavit ei, ut
omnes fores ædificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer
cum celeriter, quid esset, renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito
factum, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor
pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.

[ad indicem]
81. …
82. …
83. …
84. ...
85. ...
86. ...
87. ...
88. ...
89. ...
90. Versus aliquot excerpti ex T. Lucretii Cari libris De rerum natura:
[ad indicem]

Ex primo libro:

Æneadum genetrix, hominum divomque voluptas,


alma Venus, cæli subter labentia signa
quæ mare navigerum, quæ terras frugiferentīs
concelebras, per te quoniam genus omne animantum
concipitur visitque exortum lumina solis:
te, dea, te fugiunt venti, te nubila cæli
adventumque tuum, tibi suavīs dædala tellus
summittit flores, tibi rident æquora ponti
placatumque nitet diffuso lumine cælum.

Veneris ortus, pictore Alexandro Botticelli

nam simul ac species patefactast verna diei


et reserata viget genitabilis aura favoni,
aeriæ primum volucris te, diva, tuumque
significant initum perculsæ corda tua vi.
inde feræ pecudes persultant pabula læta
et rapidos tranant amnīs: ita capta lepore
te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
denique per maria ac montis fluviosque rapacis
frondiferasque domos avium camposque virentis
omnibus incutiens blandum per pectora amorem
efficis ut cupide generatim sæcla propagent.
quæ quoniam rerum naturam sola gubernas
nec sine te quicquam dias in luminis oras
exoritur neque fit lætum neque amabile quicquam,
te sociam studeo scribendis versibus esse,
quos ego de rerum natura pangere conor
...
quo magis æternum da dictis, diva, leporem.
effice ut interea fera mœnera militiai
per maria ac terras omnis sopita quiescant;
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
mortalīs, quoniam belli fera mœnera Mavors
armipotens regit, in gremium qui sæpe tuum se
reiicit æterno devictus vulnere amoris,
atque ita suspiciens tereti cervice reposta
pascit amore avidos inhians in te, dea, visus
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
circum fusa super, suavīs ex ore loquelas
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem;

[ad indicem]

E libro secundo:

Suave, mari magno turbantibus æquora ventis


e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
suave etiam belli certamina magna tueri
per campos instructa tua sine parte pericli;
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quærere vitæ,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti præstante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras hominum mentes, o pectora cæca!
qualibus in tenebris vitæ quantisque periclis
degitur hoc ævi quodcumquest! nonne videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?

[ad indicem]

Ex tertio libro:

Aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.


omnia perfunctus vitai præmia marces;
sed quia semper aves quod abest, præsentia temnis,
imperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
et necopinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum.
E quarto libro:

Nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,


non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et validos Veneris perrumpere nodos.
et tamen implicitus quoque possis inque peditus
effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
et prætermittas animi vitia omnia primum
aut quæ corporis sunt eius, quam præpetis ac vis.
nam faciunt homines plerumque cupidine cæci
et tribuunt ea quæ non sunt his commoda vere.

[ad indicem]

91. …
92. …
93. …
94. …
95. ...
96. ...
97. ...
98. ...
99. ...

100. Catulli carmina aliquot:


[ad indicem]

carmen II
Ad passerem Lesbiæ

Passer, deliciæ meæ puellæ,


quicum ludere, quem in sinu tenere,
quoi primum digitum dare adpetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescioquid libet iocari,
et solaciolum sui doloris:
credo, tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere, sicut ipsa, possem
et tristis animi levare curas!

Lesbia cum passere. Tabula picta ab Eduardo Poynter

carmen III

Lugete, o Veneres Cupidinesque,


et quantum est hominum venustiorum:
passer mortuus est meæ puellæ,
passer, deliciæ meæ puellæ,
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis
o factum male! o miselle passer!
tua nunc opera meæ puellæ
flendo turgiduli rubent ocelli.

[ad indicem]

carmen V
ad Lesbiam

Vivamus mea Lesbia, atque amemus,


rumoresque senum severiorum
omnes unius æstimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit brevis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

Catullus carmina sua recitans apud Lesbiam


Tabula picta ab Laurentio Alma Tadema

[ad indicem]

carmen VIII
ad se ipsum

Miser Catulle, desinas ineptire,


et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat,
amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quæ tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli
nec quæ fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella, iam Catullus obdurat:
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis cum rogaberis nulla.
Scelesta, væ te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura!

[ad indicem]

Catullus, romanus vates, opera sua amicis recitans, pictore Stephano Bakałowicz

carmen XI
ad Furium et Aurelium

Furi et Aureli comites Catulli,


sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabesve molles,
seu Sagas sagittiferosve Parthos,
sive quæ septemgeminus colorat
æquora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Cæsaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile æquor ultimosque Britannos,
omnia hæc, quæcumque feret voluntas
cælitum, temptare simul parati,
pauca nuntiate meæ puellæ
non bona dicta.
cum suis vivat valeatque mœchis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, prætereunte postquam
tactus aratro est.

[ad indicem]
carmen XXXI

Pæne insularum, Sirmio, insularumque


ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque lætus inviso,
vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
gaudente, vosque, o Lydiæ lacus undæ,
ridete quidquid est domi cachinnorum.

[ad indicem]

carmen XXXIV
ad Dianam

Dianæ sumus in fide


puellæ et pueri integri:
Dianam pueri integri
puellæque canamus.

o Latonia, maximi
magna progenies Iovis,
quam mater prope Deliam
deposiuit olivam,

montium domina ut fores


silvarumque virentium
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum:

tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Trivia et notho es
dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo


metiens iter annuum,
rustica agricolæ bonis
tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet


sancta nomine, Romulique,
antique ut solita es, bona
sospites ope gentem.

[ad indicem]

carmen XXXIX
In Egnatium

Egnatius, quod candidos habet dentes,


renidet usque quaque. si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quicquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

Quare monendum est <te> mihi, bone Egnati.


si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut parcus Umber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.

Nunc Celtiber <es>: Celtiberia in terra,


quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut quo iste voster expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.

[ad indicem]

carmen LI

Ille mi par esse deo videtur,


ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
********
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures gemina, teguntur
lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.

carmen LXXXV
De amore suo

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris?


Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
carmen XCIII
ad Caium Iulium Cæsarem

Nil nimium studeo, Cæsar, tibi velle placere


nec scire, utrum sis albus an ater homo.

[ad indicem]

carmen IC
ad Lesbiam

Iocundum, mea vita, mihi proponis amorem


hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. -
di magni, facite, ut vere promittere possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita
æternum hoc sanctæ fœdus amicitiæ.

[ad indicem]

101. …
102. …
103. …
104. …
105. ...
106. ...
107. ...
108. ...
109. ...

110. Locus excerptus e Sallustii operibus:


[ad indicem]

- Ex opere cui index Bellum Catilinarium:

Omnīs homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio
transeant veluti pecora, quæ natura prona atque ventri obœdientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et
corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis
commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quærere et, quoniam vita ipsa,
qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria
fluxa atque fragilis est, virtus clara æternaque habetur.

[…]

Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa sæpe egerat,
tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem ædium secedit atque ibi
omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:

"Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna,
dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis
captarem.

"Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est
maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem, quæ mihi, bona malaque esse
intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quæ mente agitavi, omnes
iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quæ condicio vitæ
futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius
atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere;
ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii,
quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt
aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quæ quousque tandem patiemini, o
fortissumi viri? Nonne emori per virtutem præstat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienæ
superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria
in manu nobis est: viget ætas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantum
modo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest
illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coæquandis, nobis rem familiarem
etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam
ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia ædificant, postremo omnibus modis
pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia,
foris æs alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid reliqui habemus præter miseram animam?

"Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optastis, libertas, præterea divitiæ, decus, gloria in
oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia
magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini! Neque animus neque
corpus a vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos
servire magis quam imperare parati estis."

[…]

Dum hæc Romæ geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis
huiusce modi:
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis
faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate
fæneratorum plerique patriæ, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit
more maiorum lege uti, neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta sævitia fæneratorum atque
prætoris fuit. Sæpe maiores vostrum, miseriti plebis Romanæ, decretis suis inopiæ eius opitulati sunt; ac
novissume memoria nostra propter magnitudinem æris alieni volentibus omnibus bonis argentum ære
solutum est. Sæpe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum armata, a patribus
secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia
inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum
obtestamur: consulatis miseris civibus, legis præsidium, quod iniquitas prætoris eripuit, restituatis neve
nobis eam necessitudinem inponatis, ut quæramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum
pereamus!"

[ad indicem]

- Ex opere cui index Bellum Iugurthinum:

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque ævi brevis forte potius quam virtute
regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque præstabilius invenias magisque naturæ
industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est. Qui
ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quæ
probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis
cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per
socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturæ infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad
negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil
profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et
eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria æterni fierent.

Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cuncta studiaque omnia nostra
corporis alia, alia animi naturam secuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis et alia
omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia sunt. Postremo
corporis et fortunæ bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus
incorruptus, æternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. Quo magis pravitas
eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium,
quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt,
cum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac
tempestate cupienda videntur, quoniam neque virtuti honor datur neque illi, quibus per fraudem iis fuit uti,
tuti aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta
corrigas, tamen importunum est, cum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam aliaque hostilia
portendant. Frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quærere extremæ dementiæ est; nisi
forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum.
Cuius de virtute quia multi dixere, prætereundum puto, simul ne per insolentiam quis existimet memet
studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere,
tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant, certe quibus maxima industria videtur salutare
plebem et conviviis gratiam quærere. Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum
[et] quales viri idem assequi nequiverint et postea quæ genera hominum in senatum pervenerint, profecto
existimabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio
meo quam ex aliorum negotiis rei publicæ venturum. Nam sæpe ego audivi Q. Maximum, P. Scipionem,
præterea civitatis nostræ præclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur,
vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in
sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius
sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adæquaverit. At contra quis est omnium his moribus, quin
divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? Etiam homines novi, qui
antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad
imperia et honores nituntur; proinde quasi prætura et consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa
clara et magnifica sint ac non perinde habeantur, ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius
altiusque processi, dum me civitatis morum piget tædetque. Nunc ad inceptum redeo.

[ad indicem]
111. …
112. ...
113. ...
114. ...
115. ...
116. ...
117. ...
118. ...
119. ...
120. Hoc loco incertus huius de rhetorica arte opusculi auctor elegantia quid sit definit:
[ad indicem]

Elegantia est, quæ facit, ut locus unus quisque pure et aperte dici videatur. Hæc tribuitur in
Latinitatem, explanationem.
Latinitas est, quæ sermonem purum conservat, ab omni vitio remotum. Vitia in sermone, quo minus
is Latinus sit, duo possunt esse: solœcismus et barbarismus.
Solœcismus est, cum in verbis pluribus consequens verbum superius non adcommodatur.
Barbarismus est, cum verbis aliquid vitiose efferatur.
Hæc qua ratione vitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus.
Explanatio est, quæ reddit apertam et dilucidam orationem. Ea comparatur duabus rebus, usitatis
verbis et propriis. Vsitata sunt ea, quæ versantur in [sermone] consuetudine cotidiana; propria, quæ eius
rei verba sunt aut esse possunt, qua de loquemur.
121. …
122. …
123. ...
124. ...
125. ...
126. ...
127. ...
128. ...
129. ...
130. Loci excerpti e tribus notissimis carminibus Vergilii:

[ad indicem]

- E prima ecloga:
Tityre, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
silvestrem tenui Musam meditaris avena;
nos patriæ fines et dulcia linquimus arva.
nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas.

[…]

fortunate senex, hic inter flumina nota


et fontis sacros frigus captabis opacum;
hinc tibi, quæ semper, vicino ab limite sæpes
Hyblæis apibus florem depasta salicti
sæpe levi somnum suadebit inire susurro;
hinc alta sub rupe canet frondator ad auras,
nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes
nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

Tityrus

Ante leves ergo pascentur in æthere cervi


et freta destituent nudos in litore pisces,
ante pererratis amborum finibus exsul
aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore vultus.

Melibœus

At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,


pars Scythiam et rapidum cretæ veniemus Oaxen
et penitus toto divisos orbe Britannos.
en umquam patrios longo post tempore finis
pauperis et tuguri congestum cæspite culmen,
post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?
impius hæc tam culta novalia miles habebit,
barbarus has segetes. en quo discordia civis
produxit miseros; his nos consevimus agros!
insere nunc, Melibœe, piros, pone ordine vites.
ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
non ego vos posthac viridi proiectus in antro
dumosa pendere procul de rupe videbo;
carmina nulla canam; non me pascente, capellæ,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Tityrus

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem


fronde super viridi. sunt nobis mitia poma,
castaneæ molles et pressi copia lactis,
et iam summa procul villarum culmina fumant
maioresque cadunt altis de montibus umbræ.

[…]

[ad indicem]

E tertia ecloga:

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,


arboribus venti, nobis Amaryllidos iræ.

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,


frigidus—o pueri, fugite hinc—latet anguis in herba.

Non nostrum inter vos tantas componere lites:


et vitula tu dignus et hic et quisquis amores
aut metuet dulcis aut experietur amaros.
claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.

E quarta ecloga:

Sicelides Musæ, paulo maiora canamus.


non omnīs arbusta iuvant humilesque myricæ;
si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.

Vltima Cumæi venit iam carminis ætas;


magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna,
iam nova progenies cælo demittitur alto.
tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina; tuus iam regnat Apollo.

- E primo Georgicon libro:

[ad indicem]

Quid faciat lætas segetes, quo sidere terram


vertere, Mæcenas, ulmisque adiungere vitīs
conveniat, quæ cura boum, qui cultus habendo
sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi 5
lumina, labentem cælo quæ ducitis annum;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutauit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
et uos, agrestum præsentia numina, Fauni 10
(ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellæ:
munera vestra cano)...
...
ante Iovem nulli subigebant arva coloni: 125
ne signare quidem aut partiri limite campum
fas erat; in medium quærebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
ille malum virus serpentibus addidit atris
prædarique lupos iussit pontumque moveri, 130
mellaque decussit foliis ignemque removit
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artīs
paulatim, et sulcis frumenti quæreret herbam,
ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. 135
tunc alnos primum fluvii sensere cavatas;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum et magnos canibus circumdare saltus; 140
atque alius latum funda iam verberat amnem
alta petens, pelagoque alius trahit umida lina.
tum ferri rigor atque argutæ lamina serræ
(nam primi cuneis scindebant fissile lignum),
tum variæ venere artes. Labor omnia vicit
improbus et duris urgens in rebus egestas.
prima Ceres ferro mortalīs vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacræ
deficerent silvæ et victum Dodona negaret.

[ad indicem]

- E secundo Georgicon libro:

O fortunatos nimium, sua si bona norint,


Agricolas! Quibus ipsa procul discordibus armis
Fundit humo facilem victum iustissima tellus. 460
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis vomit ædibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postīs
Illusasque auro vestis Ephyreiaque æra,
Alba neque Assyrio fucatur lana veneno, 465
Nec casia liquidi corrumpitur usus oliui;
At secura quies et nescia fallere vita,
Dives opum uariarum; at latis otia fundis,
Speluncæ vivique lacus, at frigida Tempe
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni 470
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
Et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
Sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris vestigia fecit.
Me vero primum dulces ante omnia Musæ, 475
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant cælique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios lunæque labores;
Vnde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin has ne possim naturæ accedere partīs
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis,
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, 485
Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi
Spercheosque et virginibus bacchata Lacænis
Taygeta! o qui me gelidis convallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix qui potuit rerum cognoscere causas 490
Atque metūs omnīs et inexorabile fatum
Subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari:
Fortunatus et ille deos qui novit agrestis
Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores.
Illum non populi fasces, non purpura regum 495
Flexit et infidos agitans discordia fratres,
Aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
Non res Romanæ perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem aut invidit habenti.

[ad indicem]

- E secundo Georgicon libro:

Protinus aerii mellis cælestia dona


exsequar: hanc etiam, Mæcenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum
magnanimosque duces totiusque ordine gentis
mores et studia et populos et proelia dicam. 5
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina læva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda,


quo neque sit ventis aditus—nam pabula venti
ferre domum prohibent—neque oves hædique petulci 10
floribus insultent aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis meropesque aliæque volucres
et manibus Procne pectus signata cruentis; 15
omnia nam late vastant ipsasque volantes
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.

[ad indicem]

- E primo Æneidos libro:


Arma virumque canō, Trōiæ quī prīmus ab ōrīs
Ītaliam, fātō profugus, Lāvīnaque vēnit
lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
vī Superum sævæ memorem Iūnōnis ob īram;
multa quoque et bellō passūs, dum conderet urbem,
inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,
Albānīque patrēs, atque altæ mœnia Rōmæ.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine læsō


quidve dolens rēgīna deum tot volvere cāsūs
insignem pietāte virum, tot adīre labōrēs
impulerit. tantæne animīs cælestibus īræ?
...

hinc populum lātē rēgem bellōque superbum


ventūr(um) excidiō Libyæ; sīc volvere Parcās.

...

hīs accensa super iactātōs æquore tōtō


Trōās, rēliquiās Danaum atque immītis Achilli,
arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
errābant actī fātīs maria omnia circum.
tantæ mōlis erat Rōmānam condere gentem.

...

Talia flammato secum dea corde volutans 50


nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Æoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

Hiems - Æolus cum ventis.


Quattuor anni tempora, 1770-99 pictor fuisse traditur Gulielmus Hamilton (1751–1801)

Illi indignantes magno cum murmure montis 55


circum claustra fremunt; celsa sedet Æolus arce
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60
hoc metuens, molemque et montes insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui fœdere certo
et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

Iuno Æolum rogat ut ventos liberet, pictore Francisco Boucher, 1769

Æole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65


et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disiice corpora ponto.

...

[ad indicem]

Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat


collectasque fugat nubes solemque reducit. 145
...

iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; 150


...
conspexere, silent arrectisque auribus astant;
ille regit dictis animos et pectora mulcet:
sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
prospiciens genitor cæloque invectus aperto
flectit equos curruque volans dat lora secundo.
...

Defessi Æneadæ, quæ proxima litora, cursu


contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 160
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
in cælum scopuli, quorum sub vertice late
æquora tuta silent; tum silvis scæna coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. 165
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquæ dulces vivoque sedilia saxo,
nympharum domus: hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni 170
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troes harena,
et sale tabentīs artūs in litore ponunt

...

[ad indicem]

Ō sociī (neque enim ignārī sumus ante malōrum), 198


Ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.
Vōs et Scyllæam rabiem penitusque sonantīs
accestis scopulōs, vōs et Cȳclōpia saxa
expertī: revocāte animōs mæstumque timōrem
mittite; forsan et hæc ōlim meminisse iuvābit.
per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum
tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās
ostendunt; illīc fas regna resurgere Troiæ.
dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.»

Tālia vōce refert cūrīsque ingentibus æger


spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem. 209

...

Olli subridens hominum sator atque deorum


vultu, quo cælum tempestatesque serenat, 255
oscula libavit natæ, dehinc talia fatur:
«parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
mœnia, sublimemque feres ad sidera cæli
magnanimum Ænean; neque me sententia vertit.
...

Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.


inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
mœnia Romanosque suo de nomine dicet.
his ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,
quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, 280
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos gentemque togatam.
...
Aspera tum positīs mītescent sæcula bellīs 291
...
Claudentur Bellī portæ; Furor impius intus,
Sæva sedens super arma, et centum vinctus aēnīs 295
Post tergum nōdīs, fremet horridus ōre cruentō.
...

“Ō fortūnātī, quōrum iam mœnia surgunt!” 437


...

Sunt lacrimæ rērum et mentem mortālia tangunt. 462


...
multa gemens largōque humectat flūmine vultum 465
...

dūcit Amazonidum lūnātīs agmina peltīs 490


Penthesilēa furens mediīsque in mīlibus ardet,
aurea subnectens exsertæ cingula mammæ
bellātrix, audetque virīs concurrere virgo.
Tālis erat Dīdō, tālem sē læta ferēbat.
...

Rex erat Ænēas nōbīs, quō iustior alter,


Nec pietate fuit nec bellō maior et armīs. 545
Quem sī fāta virum servant, sī vescitur aurā
Ætheriā, neque adhuc crūdēlibus occubat umbrīs.
...

[ad indicem]

Tum breviter Dīdō vultum dēmissa profātur: 561


Solvite corde metum, Teucrī, sēclūdite cūrās!

...
Quis genus Æneadum, quis Trōiæ nesciat urbem, 565
Virtūtēsque virōsque aut tantī incendia bellī?
...
mē quoque per multōs similis fortūna labōrēs
Iactātam hāc dēmum voluit consistere terrā;
Nōn ignāra malī miserīs succurrere disco. 534

At Cytherēa novās artīs, nova pectore versat 657


Consilia...
incendat rēgīnam atque ossibus implicet ignem. 660

Venus & Cupido, pictore Alexandro Allorio

«nāte, meæ vīrēs, mea magna potentia, sōlus


nāte patris summī quī tēla Typhōea temnis,
ad tē confugio et supplex tua nūmina posco.

[ad indicem]

- E secundo Æneidos libro:

Æneas Didoni de Troia narrat, pictore Petro Narcisso Guérin (1774-1833)

Conticuēre omnēs intentīque ōra tenēbant.


Inde torō pater Ænēas sīc orsus ab altō:
Infandum, rēgīna, iubēs renovāre dolōrem,
Troiānās ut opēs et lāmentābile regnum
ēruerint Danaī, quæque ipse miserrima vīdī 5
et quōrum pars magna fuī. quis tālia fandō
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī mīles Vlixi
temperet ā lacrimīs? et iam nox ūmida cælō
præcipitat suadentque cadentia sīdera somnōs.
sed sī tantus amor cāsūs cognoscere nostrōs 10
et breviter Troiæ sūprēmum audīre labōrem,
quamquam animus meminīsse horret luctūque refūgit,
incipiam fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum tot iam labentibus annis
instar montis equum divina Palladis arte 15
ædificant, sectaque intexunt abiete costas;
votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.

huc delecta virum sortiti corpora furtim


includunt cæco lateri penitusque cavernas
ingentīs uterumque armato milite complent. 20
est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
huc se provecti deserto in litore condunt;
nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas. 25
ergo omnis longo soluit se Teucria luctu;
panduntur portæ, iuvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum:
hic Dolopum manus, hic sævus tendebat Achilles;
classibus hic locus, hic acie certare solebant. 30
pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ
et molem mirantur equi; primusque Thymœtes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu iam Troiæ sic fata ferebant.
at Capys, et quorum melior sententia menti, 35
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
præcipitare iubent subiectisque urere flammis,
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
scinditur incertum studia in contraria vulgus.

[…]

[ad indicem]

Hic aliud maius miseris multoque tremendum


obicitur magis atque improvida pectora turbat. 200
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; 205
pectora quorum inter fluctus arrecta iubæque
sanguineæ superant undas, pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa volumine terga.
fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni 210
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat et miseros morsu depascitur artus; 215
post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati superant capite et cervicibus altis.
ille simul manibus tendit divellere nodos 220
perfusus sanie vittas atroque veneno,
clamores simul horrendos ad sidera tollit:
qualis mugitus, fugit cum saucius aram
taurus et incertam excussit cervice securim.

at gemini lapsu delubra ad summa dracones 225


effugiunt sævæque petunt Tritonidis arcem,
sub pedibusque deæ clipeique sub orbe teguntur.
tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur 230
læserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
ducendum ad sedes simulacrum orandaque divæ
numina conclamant.
...
[ad indicem]

Hectoris umbra Æneæ apparet, pictore Henrico Fantin Latour.

'o lux Dardaniæ, spes o fidissima Teucrum,


quæ tantæ tenuere moræ? quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus! quæ causa indigna serenos
fœdavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno?'
ille nihil, nec me quærentem uana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis.
hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. 290
sat patriæ Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
sacra suosque tibi commendat Troia Penates;
hos cape fatorum comites, his mœnia quære
magna pererrato statues quæ denique ponto.' 295

[ad indicem]

dixerat ille, et iam per mœnia clarior ignis 705


auditur, propiusque æstus incendia volvunt.
'ergo age, care pater, cervici imponere nostræ;
ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit;
quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus 710
sit comes, et longe servet vestigia coniunx.

...

tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates;


me bello e tanto digressum et cæde recenti
attrectare nefas, donec me flumine vivo
abluero...' 720

[ad indicem]

- E tertio Æneidos libro:

Postquam res Asiæ Priamique evertere gentem


immeritam visum Superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa exsilia et desertas quærere terras
auguriis agimur divum, classemque sub ipsa 5
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ,
incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. vix prima inceperat æstas
et pater Anchises dare fatis vela iubebat,
litora cum patriæ lacrimans portusque relinquo 10
et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum
cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mauortia campis


(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique Penates 15
dum fortuna fuit. feror huc et litore curvo
mœnia prima loco fatis ingressus iniquis
Æneadasque meo nomen de nomine fingo.
...
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum 50
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniæ cingique urbem obsidione videret.
ille, ut opes fractæ Teucrum et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque arma secutus
fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro 55
ui potitur. quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames! postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, et quæ sit sententia posco.
omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 60
linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.

Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur. 114

[ad indicem]

- E quarto Æneidos libro:

At regina gravi iamdudum saucia cura


vulnus alit venis et cæco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; hærent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5
postera Phœbea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

Dido et Anna, pictore Washingtonio Allston (1779-1843)

'Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent!


quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!
si mihi non animo fixum immotumque sederet 15
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertæsum thalami tædæque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychæi 20
coniugis et sparsos fraterna cæde Penatīs
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammæ.
sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25
pallentīs umbras Erebo noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.'
sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30

Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,


solane perpetua mærens carpere iuventa
nec dulcīs natos Veneris nec præmia noris?
id cinerem aut Manīs credis curare sepultos?
esto: ægram nulli quondam flexere mariti, 35
non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis Amori?
nec venit in mentem quorum consederis arvis?
hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello, 40
et Numidæ infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio lateque furentes
Barcæi. quid bella Tyro surgentia dicam
germanique minas? ...
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50
indulge hospitio causasque innecte morandi,
dum pelago desævit hiems et aquosus Orion,
quassatæque rates, dum non tractabile cælum.'

His dictis impenso animum flammavit amore


spemque dedit dubiæ menti solvitque pudorem. 55

[ad indicem]

hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile


conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba: 650
'dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis. [hic locus belle recitatur hoc in spectaculo].
vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
urbem praeclaram statui, mea moenia vidi, 655
ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.'
dixit, et os impressa toro 'moriemur inultae,
sed moriamur' ait. 'sic, sic iuvat ire sub umbras. 660
Dido, pictore Andrea Sacchi, c. 1630-1640
...

Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem


difficilisque obitus Irim demisit Olympo
quæ luctantem animam nexosque resolveret artus. 695
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
sed misera ante diem subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.
ergo Iris croceis per cælum roscida pennis 700
mille trahens varios adverso sole colores
devolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti
sacrum iussa fero teque isto corpore solvo':
sic ait et dextra crinem secat, omnis et una
dilapsus calor atque in ventos vita recessit. 705

[ad indicem]

- E quinto Æneidos libro:

At Venus interea Neptunum exercita curis 779


adloquitur tālīsque effundit pectore questūs:
'Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus
cogunt me, Neptune, preces descendere in omnīs;
quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
non media de gente Phrygum exedisse nefandis 785
urbem odiis satis est nec pœnam traxe per omnem
reliquias Troiæ: cineres atque ossa peremptæ
insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
quam molem subito excierit: maria omnia cælo
miscuit Æoliis nequicquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.
per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
exussit fœde puppis et classe subegit
amissa socios ignotæ linquere terræ. 795
quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea mœnia Parcæ.'

[ad indicem]
- E sexto Æneidos libro:

Dī, quibus imperium est animārum, umbræque silentēs


et Chaos et Phlegethōn, loca nocte tacentia lātē, 265
sit mihi fās audīta loquī, sit nūmine vestrō
pandere rēs altā terrā et cālīgine mersās.

Ībant obscūrī sōlā sub nocte per umbram


perque domōs Dītis vacuās et inānia regna:
quāle per incertam lūnam sub lūce malignā 270
est iter in silvīs, ubi cælum condidit umbrā
Iuppiter, et rēbus nox abstulit atra colōrem.
vestibulum ante ipsum prīmīsque in faucibus Orcī
Luctus et ultrīces posuēre cubīlia Cūræ,
pallentēsque habitant Morbī tristisque Senectus, 275
et Metus et malesuāda Famēs ac turpis Egestas,
terribilēs vīsū formæ, Lētumque Labosque;
tum consanguineus Lētī Sopor et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in līmine Bellum,
ferreique Eumenidum thalamī et Discordia dēmens 280
vīpereum crīnem vittīs innexa cruentīs.
in mediō rāmōs annōsaque bracchia pandit
ulmus opāca, ingens, quam sedem Somnia vulgo
vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus hærent.
multaque præterea variarum monstra ferarum, 285
Centauri in foribus stabulant Scyllæque biformes
et centumgeminus Briareus ac belua Lernæ
horrendum stridens, flammisque armata Chimæra,
Gorgones Harpyiæque et forma tricorporis umbræ.
corripit hic subita trepidus formidine ferrum 290
Æneas strictamque aciem venientibus offert,
et ni docta comes tenuīs sine corpore vitas
admoneat volitare cava sub imagine formæ,
inruat et frustra ferro diverberet umbras.

Hinc via Tartarei quæ fert Acherontis ad undas. 295


turbidus hic cæno vastaque voragine gurges
æstuat atque omnem Cocyto eructat harenam.
portitor has horrendus aquas et flumina servat
terribili squalore Charon, cui plurima mento
canities inculta iacet, stant lumina flamma, 300
sordidus ex umeris nodo dependet amictus.

José-Benlliure.- Charontis navis-1919

ipse ratem conto subigit velisque ministrat


et ferruginea subvectat corpora cumba,
iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, 305
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptæque puellæ,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
quam multa in silvis autumni frigore primo
lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto 310
quam multæ glomerantur aves, ubi frigidus annus
trans pontum fugat et terris immittit apricis.
stabant orantes primi transmittere cursum
tendebantque manus ripæ ulterioris amore.
navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, 315
ast alios longe summotos arcet harena.
Æneas miratus enim motusque tumultu
'dic,' ait, 'o virgo, quid vult concursus ad amnem?
quidve petunt animæ? vel quo discrimine ripas
hæ linquunt, illæ remis vada livida verrunt?' 320
olli sic breviter fata est longæva sacerdos:
'Anchisa generate, deum certissima proles,
Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
di cuius iurare timent et fallere numen.
hæc omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; 325
portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.
nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
centum errant annos volitantque hæc litora circum;
tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' 330
constitit Anchisa satus et vestigia pressit
multa putans sortemque animo miseratus iniquam.
cernit ibi mæstos et mortis honore carentis.

[ad indicem]

nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem 440


Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.
hic quos durus amor crudeli tabe peredit
secreti celant calles et myrtea circum
silva tegit; curæ non ipsa in morte relinquunt.
his Phædram Procrinque locis mæstamque Eriphylen 445
crudelis nati monstrantem vulnera cernit,
Evadnenque et Pasiphaen; his Laodamia
it comes et iuvenis quondam, nunc femina, Cæneus
rursus et in veterem fato revoluta figuram.
inter quas Phœnissa recens a vulnere Dido 450
errabat silva in magna; quam Troius heros
ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras
obscuram, qualem primo qui surgere mense
aut videt aut vidisse putat per nubila lunam,
demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: 455
'infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
venerat exstinctam ferroque extrema secutam?
funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
per superos et si qua fides tellure sub ima est,
inuitus, regina, tuo de litore cessi. 460
sed me iussa deum, quæ nunc has ire per umbras,
per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
imperiis egere suis; nec credere quivi
hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 465
quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.'
talibus Æneas ardentem et torva tuentem
lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
illa solo fixos oculos aversa tenebat
nec magis incepto vultum sermone movetur 470
quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
tandem corripuit sese atque inimica refugit
in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
respondet curis æquatque Sychæus amorem.
nec minus Æneas casu percussus iniquo 475
prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.

[ad indicem]

huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem


Romanosque tuos. hic Cæsar et omnis Iuli
progenies magnum cæli ventura sub axem. 790
hic vir, hic est, tibi quem promitti sæpius audis,
Augustus Cæsar, divi genus, aurea condet
sæcula qui rursus Latio regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
proferet imperium; iacet extra sidera tellus, 795
extra anni solisque vias, ubi cælifer Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
huius in adventum iam nunc et Caspia regna
responsis horrent divum et Mæotia tellus,
et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800

[ad indicem]

- E septimo Æneidos libro:

Iamque rubescebat radiis mare et æthere ab alto 25


Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,
cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
atque hic Æneas ingentem ex æquore lucum
prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amœno 30
verticibus rapidis et multa flavus harena
in mare prorumpit. variæ circumque supraque
adsuetæ ripis volucres et fluminis alveo
æthera mulcebant cantu lucoque volabant.
flectere iter sociis terræque advertere proras 35
imperat et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora, rerum


quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ. 40
tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo. 45
Rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat.
hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
filius huic fato divum prolesque virilis 50
nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.
sola domum et tantas servabat filia sedes
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis 55
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.

...

ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum


quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti,
vincor ab Ænea. quod si mea numina non sunt 310
magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.
non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 315
at licet amborum populos exscindere regum.

[ad indicem]

- Ex octavo Æneidos libro:

in medio classīs æratas, Actia bella, 675


cernere erat, totumque instructo Marte videres
fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
hinc Augustus agens Italos in prœlia Cæsar
cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680
læta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
parte alia ventis et dis Agrippa secundis
arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum,
tempora navali fulgent rostrata corona.
hinc ope barbarica variisque Antonius armis, 685
victor ab Auroræ populis et litore rubro,
Ægyptum virisque Orientis et ultima secum
Bactra vehit, sequiturque (nefas) Ægyptia coniunx.
Antonius et Cleopatra in navi longa apud Actium, pictore Agne Pringle (1853–1934)

una omnes ruere ac totum spumare reductis


convulsum remis rostrisque tridentibus æquor. 690
alta petunt; pelago credas innare revulsas
Cycladas aut montīs concurrere montibus altos,
tanta mole viri turritis puppibus instant.
stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
spargitur, arva nova Neptunia cæde rubescunt. 695
regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
necdum etiam geminos a tergo respicit anguīs.
omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
tela tenent. sævit medio in certamine Mavors 700
cælatus ferro, tristesque ex æthere Diræ,
et scissa gaudens vadit Discordia palla,
quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.

[ad indicem]

- Ex nono Æneidos libro:

Interea pavidam volitans pennata per urbem


nuntia Fama ruit matrisque adlabitur aurīs
Euryali. at subitus miseræ calor ossa reliquit, 475
excussi manibus radii revolutaque pensa.
evolat infelix et femineo ululatu
scissa comam muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa pericli
telorumque memor, cælum dehinc questibus implet: 480
'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectæ
sera meæ requies, potuisti linquere solam,
crudelis? nec te sub tanta pericula missum
adfari extremum miseræ data copia matri?
heu, terra ignota canibus date præda Latinis 485
alitibusque iaces! nec te tua funere mater
produxi pressive oculos aut vulnera lavi,
veste tegens tibi quam noctes festina diesque
urgebam, et tela curas solabar anilīs.
quo sequar? aut quæ nunc artus avulsaque membra 490
et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?
figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;
aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque 495
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'
hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnīs
it gemitus, torpent infractæ ad prœlia vires.
illam incendentem luctus Idæus et Actor 500
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

[ad indicem]

- Ex decimo Æneidos libro:


...
tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100
infit (eo dicente deum domus alta silescit
et tremefacta solo tellus, silet arduus æther,
tum Zephyri posuere, premit placida æquora pontus):
“accipite ergo animis atque hæc mea figite dicta.
quandoquidem Ausonios coniungi fœdere Teucris 105
haud licitum, nec vestra capit discordia finem.
quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur
sive errore malo Troiæ monitisque sinistris. 110
nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
fata viam invenient.” Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115

[ad indicem]

- Ex undecimo Æneidos libro:


...
quid miseros totiens in aperta pericula civīs 360
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, 365
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
vidimus ingentīs et desolavimus agros.
aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animæ viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
qui vocat.' 375
Talibus exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. sed non replenda est curia verbis, 380
quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossæ.

[ad indicem]
- Ex duodecimo Æneidos libro:

protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit;


'utere sorte tua. miseri te si qua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectæ
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935
redde meis. vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx,
ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis
Æneas volvens oculos dextramque repressit;
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940
cœperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
ille, oculis postquam sævi monimenta doloris 945
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
immolat et pœnam scelerato ex sanguine sumit.'
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit 950
fervidus; ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

[ad indicem]

131. …
132. …
133. …
134. …
135. ...
136. ...
137. ...
138. ...
139. ...
140. Versus excerpti ex Horatii carminibus:

[ad indicem]

Ē primo Sermōnum librō:

Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem


seu ratio dederit seu sors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
'o fortunati mercatores' gravis annis
miles ait, multo iam fractus membra labore;
contra mercator navim iactantibus Austris:
'militia est potior. quid enim? concurritur: horæ
momento cita mors venit aut victoria læta.'
agricolam laudat iuris legumque peritus,
sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felicis viventis clamat in urbe.
cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem
delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat
'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.
quid causæ est, merito quin illis Iuppiter ambas
iratus buccas inflet neque se fore posthac
tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem?
præterea, ne sic ut qui iocularia ridens
percurram: quamquam ridentem dicere verum
quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa velint ut discere prima:
sed tamen amoto quæramus seria ludo:
ille gravem duro terram qui vertit aratro,
perfidus hic caupo, miles nautæque, per omne
audaces mare qui currunt, hac mente laborem
sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quæsitis sapiens, cum te neque fervidus æstus
demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra?
quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
milia frumenti tua triverit area centum:
non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
reticulum panis venalis inter onusto
forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. vel dic quid referat intra
naturæ finis viventi, iugera centum an
mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.'
dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit,
plenior ut siquos delectet copia iusto,
cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
at bona pars hominum decepta cupidine falso
'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis':
quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
sordidus ac dives, populi contemnere voces
sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina—quid rides? mutato nomine de te
fabula narratur: congestis undique saccis
indormis inhians et tamquam parcere sacris
cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
nescis, quo valeat nummus, quem præbeat usum?
panis ematur, holus, vini sextarius, adde
quis humana sibi doleat natura negatis.
an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, servos,
ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
at si condoluit temptatum frigore corpus
aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
non uxor salvum te volt, non filius; omnes
vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.
miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo præstet, quem non merearis, amorem?
an si cognatos, nullo natura labore
quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
infelix operam perdas, ut siquis asellum
in campo doceat parentem currere frenis?
denique sit finis quærendi, cumque habeas plus,
pauperiem metuas minus et finire laborem
incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque
supremum tempus, ne se penuria victus
opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
'quid mi igitur suades? ut vivam Nævius aut sic
ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum
frontibus adversis conponere: non ego avarum
cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
se probet ac potius laudet diversa sequentis,
quodque aliena capella gerat distentius uber,
tabescat neque se maiori pauperiorum
turbæ conparet, hunc atque hunc superare laboret.
sic festinanti semper locupletior obstat,
ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
instat equis auriga suos vincentibus, illum
præteritum temnens extremos inter euntem.
inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
conpilasse putes, verbum non amplius addam.
E Sermonum libro primo, Satira nona:
[ad indicem]

Satira IX

In impudentes et ineptos parasitastros

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos


nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum
arreptaque manu «quid agis, dulcissime rerum?»
5
«suaviter, ut nunc est», inquam, «et cupio omnia quæ vis».
cum adsectaretur, «numquid vis?» occupo. at ille
«noris nos» inquit; «docti sumus». hic ego «pluris
hoc» inquam «mihi eris». misere discedere quærens
ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
10
dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
manaret talos. «o te Bolane cerebri
felicem» aiebam tacitus, cum quidlibet ille
garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi
nil respondebam, «misere cupis» inquit «abire:
15
iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
persequar hinc quo nunc iter est tibi». «nil opus est te
circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Cæsaris hortos.»
«nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.»
20
demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
«si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
non Varium facies: nam quis me scribere plures
aut citius possit versus? quis membra movere
25
mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.»
interpellandi locus hic erat «est tibi mater,
cognati, quis te salvo est opus?» «haud mihi quisquam.
omnis conposui.» «felices. nunc ego resto:
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
30
quod puero cecinit divina mota anus urna:
hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis
nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra;
garrulus hunc quando consumet cumque: loquacis,
si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas.»
35
ventum erat ad Vestæ, quarta iam parte diei
præterita, et casu tum respondere vadato
debebat; quod ni fecisset, perdere litem.
«si me amas,» inquit «paullum hic ades». «inteream, si
aut valeo stare aut novi civilia iura;
40
et propero quo scis.» «dubius sum, quid faciam», inquit,
«tene relinquam an rem.» «me, sodes.» «non faciam» ille,
et præcedere cœpit; ego, ut contendere durum
cum victore, sequor. «Mæcenas quomodo tecum?»
hinc repetit, «paucorum hominum et mentis bene sanæ.
45
nemo dexterius fortuna est usus. haberes
magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
summosses omnis.» «non isto vivimus illic,
quo tu rere modo; domus hac nec purior ullast
50
nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
cuique suus.» «magnum narras, vix credibile.» «atqui
sic habet.» «accendis quare cupiam magis illi
proximus esse.» «velis tantummodo: quæ tua virtus,
55
expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
difficilis aditus primos habet.» «haud mihi dero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si
exclusus fuero, desistam; tempora quæram,
occurram in triviis, deducam. nil sine magno
60
vita labore dedit mortalibus.» hæc dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
qui pulcre nosset. consistimus. «unde venis et
quo tendis?» rogat et respondet. vellere cœpi
et pressare manu lentissima bracchia, nutans,
65
distorquens oculos, ut me eriperet, male salsus
ridens dissimulare, meum iecur urere bilis.
«certe nescio quid secreto velle loqui te
aiebas mecum.» «memini bene, sed meliore
tempore dicam; hodie tricesima, sabbata: vin tu
70
curtis Iudæis oppedere?» «nulla mihi» inquam
«religio est.» «at mi: sum paulo infirmior, unus
multorum. ignosces; alias loquar.» huncine solem
tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me
sub cultro linquit. casu venit obvius illi
75
adversarius et «quo tu, turpissime?» magna
inclamat voce, et «licet antestari?» ego vero
oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
undique concursus. sic me servavit Apollo.

[ad indicem]

Ē secundo Sermōnum librō:

O rus quando ego te aspiciam


o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit 60
nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
ducere sollicitæ iucunda oblivia vitæ?
pinxit Claudius Lorrain

[ad indicem]

Ex Epodon libro:

II

Beatus ille qui procul negotiis,


ut prisca gens mortalium,
paterna rura bubus exercet suis
solutus omni fænore
neque excitatur classico miles truci
neque horret iratum mare
forumque vitat et superba civium
potentiorum limina.

ergo aut adulta vitium propagine


altas maritat populos
aut in reducta valle mugientium
prospectat errantis greges
inutilisque falce ramos amputans
feliciores inserit
aut pressa puris mella condit amphoris
aut tondet infirmas ovis.
vel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,
ut gaudet insitiva decerpens pira
certantem et uvam purpuræ,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium.
libet iacere modo sub antiqua ilice,
modo in tenaci gramine:
labuntur altis interim ripis aquæ,
queruntur in Silvis aves
frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
somnos quod invitet levis.
at cum tonantis annus hibernus Iovis
imbris nivisque conparat,
aut trudit acris hinc et hinc multa cane
apros in obstantis plagas
aut amite levi rara tendit retia
turdis edacibus dolos
pavidumque leporem et advenam laqueo gruem
iucunda captat præmia.
quis non malarum quas amor curas habet
hæc inter obliviscitur?
quodsi pudica mulier in partem iuvet
domum atque dulcis liberos,
Sabina qualis aut perusta Solibus
pernicis uxor Apuli,
sacrum vetustis exstruat lignis focum
lassi Sub adventum viri
claudensque textis cratibus lætum pecus
distenta siccet ubera
et horna dulci vina promens dolio
dapes inemptas adparet:
non me Lucrina iuverint conchylia
magisve rhombus aut scari,
siquos Eois intonata fluctibus
hiems ad hoc vertat mare,
non Afra avis descendat in ventrem meum,
non attagen Ionicus
iucundior quam lecta de pinguissimis
oliva ramis arborum
aut herba lapathi prata amantis et gravi
malvæ salubres corpori
vel agna festis cæsa Terminalibus
vel hædus ereptus lupo.
has inter epulas ut iuvat pastas ovis
videre properantis domum,
videre fessos vomerem inversum boves
collo trahentis languido
positosque vernas, ditis examen domus,
circum renidentis Laris.'
hæc ubi locutus fænerator Alfius,
iam iam futurus rusticus,
omnem redegit idibus pecuniam,
quærit kalendis ponere.

[ad indicem]

Horatius, pictore Adalberto von Roessler, c. 1922

Ex Epodon libro, carmen VII:


Ad populum Romanum

Civile bellum detestatur

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris


aptantur enses conditi?
parumne campis atque Neptuno super
fusum est Latini sanguinis,
non ut superbas invidæ Karthaginis
Romanus arces ureret,
intactus aut Britannus ut descenderet
Sacra catenatus Via,
sed ut secundum vota Parthorum sua
Vrbs hæc periret dextera?
neque hic lupis mos nec fuit leonibus
umquam nisi in dispar feris.
furorne cæcus an rapit vis acrior
an culpa? responsum date.
tacent et albus ora pallor inficit
mentesque perculsæ stupent.
sic est: acerba fata Romanos agunt
scelusque fraternæ necis,
ut inmerentis fluxit in terram Remi
sacer nepotibus cruor.

[ad indicem]

E primo Carminum libro:

Ode IV
Ad L. Sextium, consularem

Soluitur acris hiems grata vice veris et Favoni


trahuntque siccas machinæ carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna 5
iunctæque Nymphis Gratiæ decentes
alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Volcanus ardens visit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terræ quem ferunt solutæ; 10
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna sive malit hædo.
Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. O beate Sesti,
vitæ summa brevis spem nos vetat incohare longam. 15
Iam te premet nox fabulæque Manes
et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,
nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
nunc omnis et mox virgines tepebunt.

[ad indicem]

Ode XI
Ad Leuconoen

Tu ne quæsieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi


finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias, vina liques et spatio brevi
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
ætas: carpe diem, quam minimum credula postero.

[ad indicem]

E secundo Carminum libro:

Ode X

Rectius vives, Licini, neque altum


semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem


diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret invidenda
sobrius aula.

Sæpius ventis agitatur ingens


pinus et celsæ graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montis.

Sperat infestis, metuit secundis


alteram sortem bene præparatum
pectus. Informis hiemes reducit
Iuppiter, idem

summovet. Non, si male nunc, et olim


sic erit: quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
tendit Apollo.

Rebus angustis animosus atque


fortis appare; sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
turgida vela.

[ad indicem]

E secundo Carminum libro:

Ode XIV

Eheu fugaces, Postume, Postume, [preme, sis, primum versum ut recitationem audias]

labuntur anni nec pietas moram


rugis et instanti senectæ
adferet indomitæque morti,

non si trecenis quotquot eunt dies,


amice, places inlacrimabilem
Plutona tauris, qui ter amplum
Geryonen Tityonque tristi

conpescit unda, scilicet omnibus,


quicumque terræ munere vescimur,
enaviganda, sive reges
sive inopes erimus coloni.

frustra cruento Marte carebimus


fractisque rauci fluctibus Hadriæ,
frustra per autumnos nocentem
corporibus metuemus Austrum:

visendus ater flumine languido


Cocytos errans et Danai genus
infame damnatusque longi
Sisyphus Æolides laboris,

linquenda tellus et domus et placens


uxor, neque harum quas colis arborum
te præter invisas cupressos
ulla brevem dominum sequetur.

absumet heres Cæcuba dignior


servata centum clavibus et mero
tinguet pavimentum superbo,
pontificum potiore cenis.

E tertio Carminum libro:

[ad indicem]

Ode XVIII

Faune, Nympharum fugientum amator,


per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
æquus alumnis,

si tener pleno cadit hædus anno


larga nec desunt Veneris sodali
vina crateræ, vetus ara multo
fumat odore.

Ludit herboso pecus omne campo,


cum tibi Nonæ redeunt Decembres,
festus in pratis vacat otioso
cum bove pagus;

inter audacis lupus errat agnos,


spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor
ter pede terram.

[ad indicem]

Ode XXX
Exegi monumentum ære perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum. 5
Non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus 10
et qua pauper aquæ Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens
princeps Æolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quæsitam meritis et mihi Delphica 15
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

[ad indicem]

E quarto Carminum libro Ode VI :

Ad Torquatum

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis


arboribusque comæ;
mutat terra vices, et decrescentia ripas
flumina prætereunt.

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet


ducere nuda choros.

immortalia ne speres, monet annus et almum


quæ rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit æstas,


interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant cælestia lunæ:
nos ubi decidimus
quo pater Æneas, quo dives Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernæ crastina summæ


tempora di superi?
cuncta manus avidas fugient heredis, amico
quæ dederis animo.

cum semel occideris et de te splendida Minos


fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas.

infernis neque enim tenebris Diana pudicum


liberat Hippolytum
nec Lethæa valet Theseus abrumpere caro
vincula Pirithoo.

[ad indicem]
141. …
142. …
143. …
144. …
145. ...
146. ...
147. ...
148. ...
149. ...

150. De audacissimo Quinti Mucii Scævolæ facinore, auctor sic refert:


[ad indicem]

Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se
urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum
Romanum servientem cum sub regibus esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum
eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum sæpe exercitus fuderit,—itaque magno audacique
aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra
constituit; dein metuens ne si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus
Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. "Transire
Tiberim" inquit, "patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non prædo nec populationum in vicem
ultor; maius si di iuvant in animo est facinus." Adprobant patres; abdito intra vestem ferro proficiscitur.
Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum stipendium militibus forte
daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, timens
sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit
fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde qua per trepidam turbam cruento mucrone
sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent, ante
tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunæ minas metuendus magis quam metuens,
"Romanus sum" inquit, "civis; C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui, nec ad mortem minus
animi est, quam fuit ad cædem; et facere et pati fortia Romanum est. Nec unus in te ego hos animos
gessi; longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in
singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiæ. Hoc tibi iuventus
Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum prœlium timueris; uni tibi et cum singulis res erit."
Cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi
expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, "en tibi" inquit, "ut sentias quam
vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident"; dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
Quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua
prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, "tu vero abi" inquit, "in te magis quam in me
hostilia ausus. Iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te,
intactum inviolatumque hinc dimitto." Tunc Mucius, quasi remunerans meritum, "quando quidem"
inquit, "est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti, trecenti coniuravimus
principes iuventutis Romanæ ut in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri ut cuiusque
ceciderit primi quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt."

[ad indicem]
151. …
152. …
153. …
154. …
155. ...
156. ...
157. ...
158. ...
159. ...

160. Versus aliquot excerpti ex Elegiarum primi libri capite decimo:

[ad indicem]

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?


Quam ferus et vere ferreus ille fuit!

Tum cædes hominum generi, tum prœlia nata,


Tum brevior diræ mortis aperta via est.
An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras?
Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
Securus sparsas dux gregis inter oves.
Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
Arma nec audissem corde micante tubam;
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere.
Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,
Cursarem vestros cum tener ante pedes.
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
Sic veteris sedes incoluistis avi.

[ad indicem]
161. ...
162. ...
163. ...
164. ...
165. ...
166. ...
167. ...
168. ...
169. ...
170. Hæc carmina inveniuntur in Corpore Tibulliano.
[ad indicem]

I
Tandem venit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
5 Exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, velim.
Sed peccasse iuvat, vultus componere famæ
tædet: cum digno digna fuisse ferar.

II

Invisus natalis adest, qui rure molesto


et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellæ
atque Arretino frigidus amnis agro?
5 Iam nimium Messalla mei studiose, quiescas,
non tempestivæ, sæve propinque, viæ!
Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
arbitrio quamvis non sinis esse meo.

Estne tibi, Cerinthe, tuæ pia cura puellæ,


quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
A! ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem.
5 At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?

[ad indicem]

171. …
172. ...
173. ...
174. ...
175. ...
176. ...
177. ...
178. ...
179. ...

180. Bini versiculi ex quarta primi libri ad Cynthiam dicati elegia excerpti:
[ad indicem]

Errat, qui finem vesani quærit amoris;


verus amor nullum novit habere modum.
181. …
182. ...
183. ...
184. ...
185. ...
186. ...
187. ...
188. ...
189. ...

190. E secundo Artis Amatoriæ libro hi versus demonstrant salivam illam Mercurialem, quam appellant,
divitiarumque cupiditatem in multorum hominum vita præpollere :
[ad indicem]

Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: 275


dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea sunt vere nunc sæcula: plurimus auro
venit honos: auro conciliatur amor.

E Tristibus versus excerpti quibus auctor se iam a pueris Camenæ Numine afflato fuisse fatetur:


At mihi iam puero cælestia sacra placebant,
inque suum furtim Musa trahebat opus. 20
Sæpe pater dixit 'studium quid inutile temptas?
Mæonides nullas ipse reliquit opes.'
Motus eram dictis, totoque Helicone relicto
scribere temptabam verba soluta modis.
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, 25
et quod temptabam scribere versus erat.

E Fastorum libro secundo versus de Manibus pie colendis:

Est honor et tumulis, animas placare paternas,


parvaque in exstructas munera ferre pyras.
parva petunt manes: pietas pro divite grata est 535
munere; non avidos Styx habet ima deos.

[ad indicem]

E primo Metamorphoseon libro:

Primus amor Phœbi Daphne Peneia, quem non


Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira,

Phœbus amat visæque cupit connubia Daphnes, 490
Quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,

Sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 495

Uritur et sterilem sperando nutrit amorem.


Spectat inornatos collo pendere capillos
Et 'quid, si comantur?' ait. Videt igne micantes
Sideribus similes oculos, videt oscula, quæ non
Est vidisse satis; laudat digitosque manusque 500

Bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;


Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aura
Illa levi neque ad hæc revocantis verba resistit:
'Nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis.
Nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, 505

Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbæ,


Hostes quæque suos: amor est mihi causa sequendi!
Me miserum! ne prona cadas indignave lædi
Crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 510

Curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.


Cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
Non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis,
Quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus 515

Et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;


Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
Estque, patet; per me concordant carmina nervis.
Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit! 520

Inventum medicina meum est, opiferque per orbem


Dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
Ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!'

Plura locuturum timido Peneia cursu 525


Fugit cumque ipso verba imperfecta reliquit,
Tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis impulsos retro dabat aura capillos,
Auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra 530

Perdere blanditias iuvenis deus, utque movebat


Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.

Sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.

Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 540


Ocior est requiemque negat tergoque fugacis
Imminet et crinem sparsum cervicibus afflat.
Viribus absumptis expalluit illa citæque
Victa labore fugæ spectans Peneidas undas
'Fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis 545
Qua nimium placui, mutando perde figuram!'

sculptore Ioanne L. Bernini 1598-1680

Vix prece finita torpor gravis occupat artus:


Mollia cinguntur tenui præcordia libro,
In frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 550
Pes, modo tam velox, pigris radicibus hæret,
Ora cacumen obit; remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phœbus amat positaque in stipite dextra
Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
Complexusque suis ramos ut membra lacertis 555

Oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.


Cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,
Arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt
Te coma, te citharæ, te nostræ, Laure, pharetræ;
Tu ducibus Latiis aderis, cum læta Triumphum 560

Vox canet et visent longas Capitolia pompas;


Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
Utque meum intonsis caput est iuvenile capillis,
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' 565

Finierat Pæan: factis modo laurea ramis


Adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

[ad indicem]

E secundo Metamorphoseon libro:

Iuppiter et Europa

[Mercurium]
Sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris
'Fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
Pelle moram solitoque celer delabere cursu,
Quæque tuam matrem tellus a parte sinistra
Suspicit (indigenæ Sidonida nomine dicunt), 840
Hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
Armentum regale vides, ad litora verte!'
Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci
Litora iussa petunt, ubi magni filia regis
Ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
Non bene conveniunt nec in una sede morantur
Maiestas et amor. Sceptri gravitate relicta,
Ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
Induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
Mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
Calcavere pedis nec solvit aquaticus Auster.
Colla toris exstant, armis palearia pendent,
Cornua parva quidem, sed quæ contendere possis
Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullæ in fronte minæ, nec formidabile lumen:
Pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,
Quod tam formosus, quod prœlia nulla minetur;
Sed quamvis mitem metuit contingere primo,
Mox adit et flores ad candida porrigit ora.
Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,
Oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;
Et nunc alludit viridique exsultat in herba,
Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis;
Paulatimque metu dempto modo pectora præbet
Virginea plaudenda manu, modo cornua sertis
Impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo
Nescia, quem premeret, tergo considere tauri,
Raptus Europæ, pictore Ioanne-Baptista Marie Pierre (1714–1789)

Cum deus a terra siccoque a litore sensim


Falsa pedum primis vestigia ponit in undis;
Inde abit ulterius mediique per æquora ponti
Fert prædam. Pavet hæc litusque ablata relictum
Respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
Imposita est; tremulæ sinuantur flamine vestes. 875

[ad indicem]

E tertio Metamorphoseon libro:

Narcissus et Echo

Liriope nympha…

… enixa est utero pulcherrima pleno


Infantem Nymphis iam tunc qui posset amari, 345
Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
Tempora maturæ visurus longa senectæ,
Fatidicus vates 'si se non noverit' inquit.
Vana diu visa est vox auguris. Exitus illam
Resque probat letique genus novitasque furoris. 350
Iamque ter ad quinos unum Cephisius annum
Addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
Multi illum iuvenes, multæ cupiere puellæ;
Sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
Nulli illum iuvenes, nullæ tetigere puellæ. 355
Aspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
Vocalis Nymphe, quæ nec reticere loquenti
Nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum
Garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 360
Reddere de multis ut verba novissima posset.
...
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 370
Vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
Quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
Non aliter quam cum summis circumlita tædis
Admotam rapiunt vivacia sulphura flammam.
O quotiens voluit blandis accedere dictis 375
Et molles adhibere preces! natura repugnat
Nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
Exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
Forte puer comitum seductus ab agmine fido
Dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. 380
Hic stupet atque aciem partes dimisit in omnes,
Voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.
Respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit
'Me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit.
Perstat et alternæ deceptus imagine vocis 385
'Huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
Responsura sono 'coeamus' rettulit Echo

Et verbis favet ipsa suis egressaque silva


Ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
Ille fugit fugiensque 'manus complexibus aufer! 390
Ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
Rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
Protegit et solis ex illo vivit in antris;
Sed tamen hæret amor crescitque dolore repulsæ; 395
Extenuant vigiles corpus miserabile curæ,
Adducitque cutem macies et in aera succus
Corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
Vox manet. Ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
Inde latet silvis nulloque in monte videtur, 400
Omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

[ad indicem]

E quarto Metamorphoseon libro:

Pyramus et Thisbe

‘Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 55


Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit;
Tempore crevit amor; tædæ quoque iure coissent,
Sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
Ex æquo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Cum fieret, paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per sæcula longa notatum –
Quid non sentit amor? – primi sensistis amantes

Thisbe, pictore Ioanne Vilelmo Whaterhouse (1849-1917)

Et vocis fecistis iter, tutæque per illud


Murmure blanditiæ minimo transire solebant.
Sæpe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris,
"Invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
Aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad amicas transitus auris."
Talia diversa nequiquam sede locuti
Sub noctem dixere "vale" partique dedere
Oscula quisque suæ non pervenientia contra.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
Ad solitum coiere locum. tum murmure parvo
Multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes foribusque excedere temptent,
Cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
Arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent; et lux, tarde discedere visa,
Præcipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.
'Callida per tenebras versato cardine Thisbe
Egreditur fallitque suos adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantis oblita rictus
Depositura sitim vicini fontis in unda;
Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
Vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
Dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea sæva sitim multa conpescuit unda,
Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus vestigia vidit in alto
Pulvere certa feræ totoque expalluit ore
Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
Repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes,
E quibus illa fuit longa dignissima vita;
Nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iussi nocte venires
Nec prior huc veni. nostrum divellite corpus
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicumque sub hac habitatis rupe leones!
Sed timidi est optare necem." velamina Thisbes
Tollit et ad pactæ secum fert arboris umbram,
Utque dedit notæ lacrimas, dedit oscula vesti,
"Accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
Nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
Ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,
Non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
Scinditur et tenui stridente foramine longas
Eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
Arborei fetus adspergine cædis in atram
Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
puniceo tinguit pendentia mora colore.
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
Quantaque vitarit narrare pericula gestit;
Utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
Sic facit incertam pomi color: hæret, an hæc sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
Pallidiora gerens exhorruit æquoris instar,
Quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos
Et laniata comas amplexaque corpus amatum
Vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
Miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
"Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
Nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!"
Ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
Pyramus erexit visaque recondidit illa.
Quæ postquam vestemque suam cognovit et ense
Vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
Perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
Hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar extinctum letique miserrima dicar
Causa comesque tui: quique a me morte revelli
Heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri meus illiusque parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invideatis eodem;
At tu quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
Signa tene cædis pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
Dixit et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.'

[ad indicem]

E sexto Metamorphoseon libro:

Arachne

Præbuerat dictis Tritonia talibus aures


Carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;
Tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsæ
Numina nec sperni sine pœna nostra sinamus.'
Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes,
Quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis
Audierat. Non illa loco nec origine gentis
Clara, sed arte fuit: …
Quæsierat studio nomen memorabile, quamvis 12
Orta domo parva parvis habitabat Hypæpis.
Huius ut aspicerent opus admirabile, sæpe
Deseruere sui Nymphæ vineta Timoli,
Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas.
Nec factas solum vestes, spectare iuvabat
Tum quoque, cum fierent: tantus decor affuit arti,
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
Seu digitis subigebat opus repetitaque longo
Vellera mollibat nebulas æquantia tractu,
Sive levi teretem versabat pollice fusum,
Seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.

Arachne, pictore P. Veronese (1528-1588)

Quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra


'Certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'
Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos
Addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
Tum sic orsa loqui 'non omnia grandior ætas,
Quæ fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
Consilium ne sperne meum: tibi fama petatur
Inter mortales faciendæ maxima lanæ;
Cede deæ veniamque tuis, temeraria, dictis
Supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'
Aspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit
Vixque manum retinens confessaque vultibus iram
Talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
'Mentis inops longaque venis confecta senecta,
Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,
Si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;
Consilii satis est in me mihi, neve monendo
Profecisse putes, eadem est sententia nobis.
Cur non ipsa venit? Cur hæc certamina vitat?'
Tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem
Palladaque exhibuit. Venerantur Numina Nymphæ
Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
Ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
Purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,
Et breve post tempus candescere solis ab ortu.
Perstat in incepto stolidæque cupidine palmæ
In sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat
Nec monet ulterius nec iam certamina differt.
Haud mora, consistunt diversis partibus ambæ
Et gracili geminas intendunt stamine telas:
...

Minerva et Arachne, pictore Iacobo Tintoretto (1518-1594)



Utraque festinant cinctæque ad pectora vestes 59
Bracchia docta movent, studio fallente laborem.

Illic et lentum filis immittitur aurum 68
Et vetus in tela deducitur argumentum.

Non illud Pallas, non illud carpere Livor 129
Possit opus. Doluit successu flava virago
Et rupit pictas, cælestia crimina, vestes,
Vtque Cytoriaco radium de monte tenebat,
Ter quater Idmoniæ frontem percussit Arachnes.

Minerva et Arachne, pictore Renato Antonio Houasse, 1706

Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit


Guttura. Pendentem Pallas miserata levavit
Atque ita 'vive quidem, pende tamen, improba' dixit,
'Lexque eadem pœnæ, ne sis secura futuri,
Dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'
Post ea discedens succis Hecateidos herbæ
Sparsit: et extemplo tristi medicamine tactæ
Defluxere comæ, cum quis et naris et aures,
Fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:
In latere exiles digiti pro cruribus hærent,
Cetera venter habet, de quo tamen illa remittit
Stamen et antiquas exercet aranea telas. 145

[ad indicem]

Ex octavo Metamorphoseon libro:

Dædalus et Icarus

Dædalus interea Creten longumque perosus


Exilium tactusque loci natalis amore
Clausus erat pelago. 'Terras licet' inquit 'et undas 185
Obstruat, at cælum certe patet. Ibimus illac:
Omnia possideat, non possidet aera Minos.'
Dixit et ignotas animum dimittit in artes
Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas
a minima cœptas, longam breviore sequenti, 190
Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias et ceris alligat imas
Atque ita compositas parvo curvamine flectit,
Ut veras imitetur aves. Puer Icarus una 195
Stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
Captabat plumas, flavam modo pollice ceram
Mollibat lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima cœpto 200
Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus motaque pependit in aura.
Instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras,
Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
Unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: 205
Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten
Aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
Me duce carpe viam!' Pariter præcepta volandi
Tradit et ignotas umeris accommodat alas.
Inter opus monitusque genæ maduere seniles, 210
Et patriæ tremuere manus. Dedit oscula nato
Non iterum repetenda suo pennisque levatus
Ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
Quæ teneram prolem produxit in aera nido,
Hortaturque sequi damnosasque erudit artes 215
Et movet ipse suas et nati respicit alas.
Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
Aut pastor baculo stivave innixus arator
Vidit et obstipuit, quique æthera carpere possent,
Credidit esse deos. Et iam Iunonia læva 220
Parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictæ)
Dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
Cum puer audaci cœpit gaudere volatu
Deseruitque ducem cælique cupidine tractus
Altius egit iter. Rapidi vicinia solis 225
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
Tabuerant ceræ: nudos quatit ille lacertos,
Remigioque carens non ullas percipit auras,
Oraque cærulea patrium clamantia nomen
Excipiuntur aqua, quæ nomen traxit ab illo. 230

Casus Icari, pictore Carolo Saraceni (c.1579-1620)

At pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,


'Icare,' dixit 'ubi es? Qua te regione requiram?'
'Icare' dicebat. Pennas aspexit in undis
Devovitque suas artes corpusque sepulcro
Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. 235

[ad indicem]

Philemon et Baucis

Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos


Moverat. Irridet credentes, utque deorum
Spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
'Ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
Esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' 615
Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
Ante omnesque Lelex animo maturus et ævo,
Sic ait: 'immensa est finemque potentia cæli
Non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
Quoque minus dubites, tiliæ contermina quercus 620
Collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
Misit in arva suo quondam regnata parenti.
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ; 625
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere locum requiemque petentes,
Mille domos clausere seræ; tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, 630
Sed pia Baucis anus parilique ætate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
Consenuere casa paupertatemque fatendo
Effecere levem nec iniqua mente ferendam;
Nec refert, dominos illic famulosne requiras: 635
Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
Ergo ubi cælicolæ parvos tetigere penates
Summissoque humiles intrarunt vertice postes,
Membra senex posito iussit relevare sedili;
Cui superiniecit textum rude sedula Baucis. 640
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
Suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
Nutrit et ad flammas anima producit anili
...
Interea medias fallunt sermonibus horas

Parva mora est, epulasque foci misere calentes,


Nec longæ rursus referuntur vina senectæ
Dantque locum mensis paulum seducta secundis:

'Interea totiens haustum cratera repleri
Sponte sua per seque vident succrescere vina: 680
Attoniti novitate pavent manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimæ custodia villæ:
Quem dis hospitibus domini mactare parabant; 685

Philemon et Baucis, pictore Ioanne Bernardo Restout (1732 – 1797)

Ille celer penna tardos ætate fatigat


Eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari
"Di" que "sumus, meritasque luet vicinia pœnas
Impia" dixerunt; "vobis inmunibus huius 690
Esse mali dabitur: modo vestra relinquite tecta
Ac nostros comitate gradus et in ardua montis
ite simul!" Parent ambo baculisque levati
Nituntur longo vestigia ponere clivo.
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 695
Missa potest: flexere oculos et mersa palude
Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
Illa vetus dominis etiam casa parva duobus
Vertitur in templum: … 700
...
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
"Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
Digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus 705
Iudicium superis aperit commune Philemon:
"Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
Poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
Busta meæ videam, neu sim tumulandus ab illa." 710
Vota fides sequitur: templi tutela fuere,
Donec vita data est. Annis ævoque soluti
Ante gradus sacros cum starent forte locique
Narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon. 715
Iamque super geminos crescente cacumine vultus
Mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que
"O coniunx" dixere simul, simul abdita texit
Ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
Incola de gemino vicinos corpore truncos. 720
Hæc mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
Narravere senes. Equidem pendentia vidi
Serta super ramos ponensque recentia dixi
"Cura pii dis sunt, et, qui coluere, colantur."'

[ad indicem]

E decimo Metamorphoseon libro:

Pygmalion

… sine coniuge cælebs 245


Vivebat thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte
Sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
Nulla potest, operisque sui concepit amorem.
Virginis est veræ facies, quam vivere credas, 250
Et, si non obstet reverentia, velle moveri:
Ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
Pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

Pygmalio & Galatea, pictore Ernesto Normand (1857–1923)

Sæpe manus operi tentantes admovet, an sit


Corpus an illud ebur, nec ebur tamen esse fatetur. 255
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
Et credit tactis digitos insidere membris
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus,
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
Munera fert illi conchas teretesque lapillos 260
Et parvas volucres et flores mille colorum
Liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
Heliadum lacrimas. Ornat quoque vestibus artus,
Dat digitis gemmas, dat longa monilia collo,
Aure leves baccæ, redimicula pectore pendent: 265
Cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
Appellatque tori sociam acclinataque colla
Mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro 270
Venerat, et pandis inductæ cornibus aurum
Conciderant ictæ nivea cervice iuvencæ,
Turaque fumabant, cum munere functus ad aras
Constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis,
Sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo" 275
Dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnæ."
Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
Vota quid illa velint et amici numinis omen,
Flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
Ut rediit, simulacra suæ petit ille puellæ 280
Incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;
Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
Temptatum mollescit ebur positoque rigore
Subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
Cera remollescit tractataque pollice multas 285
Flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
Dum stupet et timide gaudet fallique veretur,
Rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
Corpus erat! saliunt temptatæ pollice venæ.
Tum vero Paphius plenissima concipit heros 290
Verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
Ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo
Sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
Attollens pariter cum cælo vidit amantem.

Pygmalion & Galatea, pictore Ioanne Leone Gérome (1824-1904)

Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis 295


Cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
Illa Paphon genuit, de quo tenet insula nomen.


[ad indicem]

E decimo Metamorphoseon libro:

Orpheus et Eurydice

… nam nupta per herbas


Dum nova Naiadum turba comitata vagatur,
Occidit in talum serpentis dente recepto. 10
Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras
Deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
Ad Styga Tænaria est ausus descendere porta
Perque leves populos simulacraque functa sepulcro
Persephonen adiit inamœnaque regna tenentem 15
Umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: 'o positi sub terra numina mundi,
In quem recidimus, quicquid mortale creamur,
Si licet et falsi positis ambagibus oris
Vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem 20
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri:
Causa viæ est coniunx, in quam calcata venenum
Vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui nec me temptasse negabo: 25
Vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est;
An sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse,
Famaque si veteris non est mentita rapinæ,
Vos quoque iunxit Amor. Per ego hæc loca plena timoris,
Per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, 30
Eurydices, oro, properata retexite fata.
Omnia debemur vobis, paulumque morati
Serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima, vosque
Humani generis longissima regna tenetis. 35
Hæc quoque, cum iustos matura peregerit annos,
Iuris erit vestri: pro munere poscimus usum;
Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est
Nolle redire mihi: leto gaudete duorum.'
Talia dicentem nervosque ad verba moventem 40
Exsangues flebant animæ; nec Tantalus undam
Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
Nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est 45
Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx
Sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,
Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes
Inter et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, 50
Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles; aut irrita dona futura.
Carpitur acclivis per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opaca,
Nec procul afuerunt telluris margine summæ: 55
Hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
Flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est,

Orpheus et Eurydice, pictore Enrico Scuri (1806-1884)

Bracchiaque intendens prendique et prendere certans


Nil nisi cedentes infelix arripit auras.
Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 60
Questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)
Supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille
Acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

[ad indicem]

Hippomenes et Atalanta.

'"Forsitan audieris aliquam certamine cursus 560


Veloces superasse viros. Non fabula rumor
Ille fuit; superabat enim. Nec dicere posses,
Laude pedum formæne bono præstantior esset.
Scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit
'Nil opus est, Atalanta, tibi. Fuge coniugis usum!
Nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.'
Territa sorte dei per opacas innuba silvas
Vivit et instantem turbam violenta procorum
Condicione fugat, 'nec sum potiunda, nisi' inquit
'Victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:
Præmia veloci coniunx thalamique dabuntur,
Mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.'
Illa quidem immitis, sed (tanta potentia formæ est)
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
Et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?'
Dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.
Ut faciem et posito corpus velamine vidit,
Quale meum, vel quale tuum, si femina fias,
[:Veneris verba quæ, fabulam narrans, Adoni alloquitur]
Obstupuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit
'Quos modo culpavi! nondum mihi præmia nota,
Quæ peteretis, erant.' Laudando concipit ignes
Et, ne quis iuvenum currat velocius, optat
Invidiaque timet. 'Sed cur certaminis huius
Intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit
'Audentes deus ipse iuvat!' Dum talia secum
Exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
Quæ quamquam Scythica non secius ire sagitta
Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem
Miratur magis: et cursus facit ipse decorem. 590
...
[ad indicem]

Dum notat hæc hospes, decursa novissima meta est,


Et tegitur festa victrix Atalanta corona.
Dant gemitum victi penduntque ex fœdere pœnas.
'"Non tamen eventu iuvenis deterritus horum 600
Constitit in medio vultuque in virgine fixo
'Quid facilem titulum superando quæris inertes?
Mecum confer' ait. 'Seu me fortuna potentem
Fecerit, a tanto non indignabere vinci:
Namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi 605
Est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,
Nec virtus citra genus est. Seu vincar, habebis
Hippomene victo magnum et memorabile nomen.'
Talia dicentem molli Schœneia vultu
Aspicit et dubitat, superari an vincere malit, 610
Atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus
Perdere vult caræque iubet discrimine vitæ
Coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti.
Nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi)
Quid, quod adhuc puer est? non me movet ipse, sed ætas. 615
Quid, quod inest virtus et mens interrita leti?
Quid, quod ab æquorea numeratur origine quartus?
Quid, quod amat tantique putat connubia nostra,
Ut pereat, si me fors illi dura negarit?
Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. 620
Coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla
Nolet, et optari potes a sapiente puella.—
Cur tamen est mihi cura tui, tot iam ante peremptis?
Viderit! intereat, quoniam tot cæde procorum
Admonitus non est agiturque in tædia vitæ.— 625
Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
Indignamque necem pretium patietur amoris?
Non erit invidiæ victoria nostra ferendæ.
Sed non culpa mea est! utinam desistere velles,
Aut, quoniam es demens, utinam velocior esses! 630
At quam virgineus puerili vultus in ore est!
A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
Vivere dignus eras. Quodsi felicior essem,
Nec mihi coniugium fata importuna negarent,
Unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.' 635
Dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta,
Quod facit, ignorans amat et non sentit amorem.
'"Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
Cum me sollicita proles Neptunia voce
Invocat Hippomenes. 'Cytherea,' que 'comprecor, ausis 640
Adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuvet ignes.'
Detulit aura preces ad me non invida blandas:
Motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur.
Est ager, indigenæ Tamaseum nomine dicunt,
Telluris Cypriæ pars optima, quem mihi prisci 645
Sacravere senes templisque accedere dotem
Hanc iussere meis. Medio nitet arbor in arvo,
Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro:
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
Aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi 650
Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.
Signa tubæ dederant, cum carcere pronus uterque
Emicat et summam celeri pede libat harenam:
Posse putes illos sicco freta radere passu
Et segetis canæ stantes percurrere aristas. 655
Adiciunt animos iuveni clamorque favorque
Verbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus!
Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!
Pelle moram: vinces!' Dubium, Megareius heros
Gaudeat an virgo magis his Schœneia dictis. 660
O quotiens, cum iam posset transire, morata est
Spectatosque diu vultus invita reliquit!
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore,
Metaque erat longe: tum denique de tribus unum
Fetibus arboreis proles Neptunia misit. 665
Obstipuit virgo nitidique cupidine pomi
Declinat cursus aurumque volubile tollit.
Atalanta et Hippomenes, pictore Guidone Redi (1575-1642)

Præterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.


Illa moram celeri cessataque tempora cursu
Corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit: 670
Et rursus pomi iactu remorata secundi
Consequitur transitque virum. Pars ultima cursus
Restabat. 'Nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!'
Inque latus campi, quo tardius illa rediret,
Iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum. 675
An peteret, virgo visa est dubitare. Coegi
Tollere et adieci sublato pondera malo
Impediique oneris pariter gravitate moraque,
Neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
Præterita est virgo. Duxit sua præmia victor. 680
'"Dignane, cui grates ageret, cui thuris honorem
Ferret, Adoni, fui? Nec grates immemor egit,
Nec mihi thura dedit. Subitam convertor in iram,
Contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,
Exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos. 685
Templa, deum Matri quæ quondam clarus Echion
Fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
Transibant, et iter longum requiescere suasit.
Illic concubitus intempestiva cupido
Occupat Hippomenen a numine concita nostro. 690
Luminis exigui fuerat prope templa recessus,
Speluncæ similis, nativo pumice tectus,
Religione sacer prisca, quo multa sacerdos
Lignea contulerat veterum simulacra deorum.
Hunc init et vetito temerat sacraria probro. 695
Sacra retorserunt oculos, turritaque Mater
An Stygia sontes dubitavit mergeret unda:
Pœna levis visa est; ergo modo levia fulvæ
Colla iubæ velant, digiti curvantur in ungues,
Ex umeris armi fiunt, in pectora totum 700
Pondus abit, summæ cauda verruntur harenæ;
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,
Pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi
Dente premunt domito Cybeleia frena leones.
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, 705
Quod non terga fugæ, sed pugnæ pectora præbet,
Effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!"

[ad indicem]

E duodecimo Metamorphoseon libro:

Fama

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque


Cælestesque plagas, triplicis confinia mundi; 40
Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
Addidit et nullis inclusit limina portis; 45
Nocte dieque patent. Tota est ex ære sonanti,
Tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
Nulla quies intus nullaque silentia parte,
Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis,
Qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 50
Esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent: veniunt, leve vulgus, euntque
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Milia rumorum confusaque verba volutant; 55
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
Crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.

Illic Credulitas, illic temerarius Error


Vanaque Lætitia est consternatique Timores 60
Seditioque repens dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in cælo rerum pelagoque geratur
Et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

[ad indicem]

Achillis mors
Achillis talus, auctore Ioanne Balthasare Probst (1673-1750)

Iam cinis est, et de tam magno restat Achille 615


Nescio quid parvam, quod non bene compleat urnam,
At vivit, totum quæ gloria compleat orbem.
Hæc illi mensura viro respondet, et hac est
Par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

E tertio decimo Metamorphoseon libro:

De immani Polyphemo amore Galateæ capto.

Galatea rem omnem Scyllæ narrat …



Hunc ego, me Cyclops nullo cum fine petebat. 755
Nec, si quæsieris, odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit præsentior, edam:
Par utrimque fuit. Pro! quanta potentia regni
Est, Venus alma, tui! nempe ille immitis et ipsis
Horrendus silvis et visus ab hospite nullo
Impune et magni cum dis contemptor Olympi,
Quid sit amor, sentit nostrique cupidine captus
Uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
Iamque tibi formæ, iamque est tibi cura placendi,
Iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
Iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
Et spectare feros in aqua et componere vultus.
Cædis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
cessant, et tutæ veniuntque abeuntque carinæ.
Telemus interea Siculam delatus ad Ætnen,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
Terribilem Polyphemon adit "lumen"que, "quod unum
Fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
Risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit,
"Altera iam rapuit." Sic frustra vera monentem
Spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
Prominet in pontum cuneatus acumine longo
Collis (utrumque latus circumfluit æquoris unda):
huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; 780

Acis & Galatea pictore Nicolao Poussin (circa 1629-1630)

Senserunt toti pastoria sibila montes, 785
Senserunt undæ; latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
Talia dicta meis auditaque mente notavi:

"Candidior folio nivei Galatea ligustri, 789


Floridior pratis, longa procerior alno,
Splendidior vitro, tenero lascivior hædo,
Llevior assiduo detritis æquore conchis,
Solibus hibernis, æstiva gratior umbra,
Nobilior pomis, platano conspectior alta,
Lucidior glacie, matura dulcior uva,
Mollior et cycni plumis et lacte coacto,
Et, si non fugias, riguo formosior horto.

Sævior indomitis eadem Galatea iuvencis,


Durior annosa quercu, fallacior undis,
Lentior et salicis virgis et vitibus albis,
His immobilior scopulis, violentior amne,
Laudato pavone superbior, acrior igni,
Asperior tribulis, feta truculentior ursa,
Surdior æquoribus, calcato immitior hydro,
Et, quod præcipue vellem tibi demere possem,
Non tantum cervo claris latratibus acto,
Verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
(At bene si noris, pigeat fugisse, morasque
Ipsa tuas damnes et me retinere labores).
Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
Antra, quibus nec Sol medio sentitur in æstu,
Nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
Sunt auro similes longis in vitibus uvæ,
Sunt et purpureæ: tibi et has servamus et illas.
Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
Mollia fraga leges; ipsa autumnalia corna
Prunaque non solum nigro liventia suco,
Verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
Nec tibi castaneæ me coniuge, nec tibi deerunt
Arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.
Hoc pecus omne meum est, multæ quoque vallibus errant,
Multas silva tegit, multæ stabulantur in antris,
Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
Pauperis est numerare pecus. De laudibus harum
Nil mihi credideris, præsens potes ipsa videre,
Ut vix circumeant distentum cruribus uber.
Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
Sunt quoque, par ætas, aliis in ovilibus hædi.
Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
Servatur, partem liquefacta coagula durant.
Nec tibi deliciæ faciles vulgataque tantum
Munera contingent, damæ leporesque capræque,
Parve columbarum demptusve cacumine nidus:
Inveni geminos, qui tecum ludere possint,
Inter se similes, vix ut dignoscere possis,
Villosæ catulos in summis montibus ursæ:
Inveni et 'dominæ, dixi, servabimus istos.'
Iam modo, cæruleo nitidum caput exere ponto,
Iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
Certe ego me novi liquidæque in imagine vidi
Nuper aquæ, placuitque mihi mea forma videnti.
Aspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
Iuppiter in cælo, nam vos narrare soletis
Nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
Prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
Nec mihi quod rigidis horrent densissima setis
Corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
Turpis equus, nisi colla iubæ flaventia velent;
Pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
Barba viros hirtæque decent in corpore setæ.
Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
Ingentis clipei. Quid? Non hæc omnia magnus
Sol videt e cælo? Soli tamen unicus orbis.
Adde, quod in vestro genitor meus æquore regnat:
Hunc tibi do socerum. Tantum miserere precesque
Supplicis exaudi! Tibi enim succumbimus uni,
Quique Iovem et cælum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te vereor: tua fulmine sævior ira est. –
Atque ego contemptus essem patientior huius,
Si fugeres omnes; sed cur, Cyclope repulso,
Acin amas præfersque meis conplexibus Acin?
Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
Quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
Sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
Viscera viva traham divulsaque membra per agros
Perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
Uror enim, læsusque exæstuat acrius ignis,
Cumque suis videor translatam viribus Ætnam
Pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris."
Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
Surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
Stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
Cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
Me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista
Ultima sit, faciam, Veneris concordia vestræ."
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
Debuit, illa fuit: clamore perhorruit Ætne.
Ast ego vicino pavefacta sub æquore mergor;
Terga fugæ dederat conversa Symæthius heros
Et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
Dixerat "et vestris periturum admittite regnis!"
Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
Mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
angulus e saxo, totum tamen obruit Acin.

[ad indicem]

E quarto decimo Metamorphoseon libro:

Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris 320


rex fuit, utilium bello studiosus equorum;

ille suos dryadas Latiis in montibus ortas 326
verterat in vultus, illum fontana petebant
numina, Naiades,

… spretis tamen omnibus unam 332
ille fovet nymphen, quam quondam in colle Palati
dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
hæc ubi nubilibus primum maturuit annis, 335
præposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
et mulcere feras et flumina longa morari
ore suo volucresque vagas retinere solebat. 340
quæ dum feminea modulatur carmina voce,
exierat tecto Laurentes Picus in agros
indigenas fixurus apros tergumque premebat
acris equi lævaque hastilia bina ferebat
pœniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. 345
Venerat in silvas et filia Solis easdem,
utque novas legeret fecundis collibus herbas,
nomine dicta suo Circæa reliquerat arva.
quæ simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,
obstupuit: cecidere manu, quas legerat, herbæ, 350
flammaque per totas visa est errare medullas.
ut primum valido mentem collegit ab æstu,
quid cuperet, fassura fuit. Ne posset adire,
cursus equi fecit circumfususque satelles.
'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, 355
si modo me novi, si non evanuit omnis
herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.'
dixit et effigiem nullo cum corpore falsi
fingit apri præterque oculos transcurrere regis
iussit et in densum trabibus nemus ire videri, 360
plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
Haut mora, continuo prædæ petit inscius umbram
Picus equique celer fumantia terga relinquit
spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
concipit illa preces et verba venefica dicit 365
ignotosque deos ignoto carmine adorat,
quo solet et niveæ vultum confundere Lunæ
et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
Tum quoque cantato densatur carmine cælum
et nebulas exhalat humus, cæcisque vagantur 370
limitibus comites, et abest custodia regis.
Nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit
'quæ mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
quæ facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem 375
accipe nec durus Titanida despice Circen.'
Dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit
et 'quæcumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum
me tenet et teneat per longum, comprecor, ævum,
nec Venere externa socialia fœdera lædam, 380
dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.'
sæpe retentatis precibus Titania frustra
'non impune feres, neque' ait 'reddere Canenti,
læsaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
rebus; at est et amans et læsa et femina Circe!' 385
tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
Picus in avem a Circe transformatur, pictore Ioanne Villelmo Baur (1607-1640)

Ille fugit, sed se solito velocius ipse


currere miratur: pennas in corpore vidit,
seque novam subito Latiis accedere silvis 390
indignatus avem duro fera robora rostro
figit et iratus longis dat vulnera ramis;
purpureum chlamydis pennæ traxere colorem;
fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
pluma fit, et fulvo cervix præcingitur auro,
nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

[ad indicem]

E quinto decimo Metamorphoseon libro:

Pythagoras

…primusque animalia mensis


Arguit imponi, primus quoque talibus ora
Docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis 75
Corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos
Pondere poma suo tumidæque in vitibus uvæ,
Sunt herbæ dulces, sunt quæ mitescere flamma
Mollirique queant. Nec vobis lacteus umor
Eripitur, nec mella thymi redolentia florem. 80
Prodiga divitias alimentaque mitia tellus
Suggerit atque epulas sine cæde et sanguine præbet.
Carne feræ sedant ieiunia, nec tamen omnes:
Quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
At quibus ingenium est immansuetumque ferumque, 85
Armeniæ tigres iracundique leones
Cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
Ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
Alteriusque animans animantis vivere leto! 90
Scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
Terra parit, nil te nisi tristia mandere sævo
Vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis
Et male morati poteris ieiunia ventris? 95
At vetus illa ætas, cui fecimus Aurea nomen,
Fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
Fortunata fuit nec polluit ora cruore.
Tunc et aves tutæ movere per aera pennas,
Et lepus impavidus mediis erravit in arvis, 100
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
Cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, quisquis fuit ille, priorum,
Corporeasque dapes avidum demersit in alvum, 105
Fecit iter sceleri, primaque e cæde ferarum
Incaluisse putem maculatum sanguine ferrum:
(Idque satis fuerat), nostrumque petentia letum
Corpora missa neci salva pietate fatemur:
Sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 110

'O genus attonitum gelidæ formidine mortis,


Quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
Materiem vatum, falsi terricula mundi? 155
Corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
Morte carent animæ semperque priore relicta
Sede novis domibus vivunt habitantque receptæ:

Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc 165
Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
Spiritus eque feris humana in corpora transit
Inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
Utque novis facilis signatur cera figuris
Nec manet ut fuerat nec formam servat eandem, 170
Sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
Esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite, vaticinor, cognatas cæde nefanda
Exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 175
'Et quoniam magno feror æquore plenaque ventis
Vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
Non secus ac flumen; neque enim consistere flumen 180
Nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
Urgeturque prior veniente urgetque priorem,
Tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
Et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
Fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur. 185

Tempus edax rerum, pictore Hermanno Posthumo 1536

'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla


Corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve, 215
Cras erimus; …
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
omnia destruitis vitiataque dentibus ævi 235
paulatim lenta consumitis omnia morte!

Nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
Sed variat faciemque novat, nascique vocatur 255
Incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
Desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,
Hæc translata illuc, summa tamen omnia constant.
'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro, 260
Sæcula, sic totiens versa est fortuna locorum.

Talibus hanc genitor: 'sola insuperabile Fatum,


Nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
Tecta trium: cernes illic molimine vasto
Ex ære et solido rerum tabularia ferro, 810

A Golden Thread (aureum filum), pictore Johanne Strudwick, 1885

Quæ neque concursum cæli neque fulminis iram


Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.

[ad indicem]

In quarta Epistula ex Ponto hæc Naso de varia instabilique Fortuna verba protulit:

Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat,


naufragio lacrimas eripis ipse tuo? 30
Hæc dea non stabili quam sit levis orbe fatetur,
quæ summum dubio sub pede semper habet.
Quolibet est folio, quavis incertior aura.
Par illi levitas, improbe, sola tua est.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo 35
et subito casu quæ valuere ruunt.

[ad indicem]

191. …
192. …
193. …
194. ...
195. ...
196. ...
197. ...
198. ...
199. …

200. Phædri fabulas Æsopicas nonnullas, temporis decursu, hic descripturus sum:

[ad indicem]

-E primo libro:
Fabula prima
Lupus et agnus

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,


siti compulsi. Superior stabat lupus,
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit;
'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens
'Qui possum, quæso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor'.
Repulsus ille veritatis viribus
'Ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'.
Respondit agnus 'Equidem natus non eram'.
'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Hæc propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.

Fabula secunda:
Ranæ Regem Petunt

Athenæ cum florerent æquis legibus,


procax libertas civitatem miscuit,
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
non quia crudelis ille, sed quoniam grave
omne insuetis onus, et cœpissent queri,
Æsopus talem tum fabellam rettulit.
'Ranæ, vagantes liberis paludibus,
clamore magno regem petiere ab Iove,
qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput,
et explorato rege cunctas evocat.
Illæ timore posito certatim adnatant,
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere cœpit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem præcludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans
"Quia noluistis vestrum ferre" inquit "bonum,
malum perferte". Vos quoque, o cives,' ait
'hoc sustinete, maius ne veniat, malum'.

[ad indicem]

Fabula quarta

Canis per Fluvium Carnem Ferens

Amittit merito proprium qui alienum adpetit.


Canis, per fluvium carnem cum ferret, natans
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque prædam ab altero ferri putans
eripere voluit; verum decepta aviditas
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat adeo potuit tangere.

Fabula quinta

De sociis leonis
Numquam est fidelis cum potenti societas
Testatur hæc fabella propositum meum:

Vacca et capella et patiens ovis iniuriæ


socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus, partibus factis, leo:
“Ego primam tollo, nominor quia ‘rex Leo’;
secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia
-malo afficietur si quis quartam tetigerit!”
Sic totam prædam sola improbitas abstulit.

[ad indicem]

Fabula VII
De vulpe et persona inani

Personam tragicam forte vulpes viderat:


“O quanta species!” inquit, “cerebrum non habet!”
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
fortuna tribuit –sensum communem abstulit.

Fabula XII
Cervus ad Fontem

(cf. editiunculam quam, via Ørbergiana insistens, feci)


Laudatis utiliora quæ contempseris,
sæpe inveniri testis hæc narratio est.
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,
et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
venantum subito vocibus conterritus,
per campum fugere cœpit, et cursu levi
canes elusit. Silva tum excepit ferum;
in qua retentis impeditus cornibus
lacerari cœpit morsibus sævis canum.
Tum moriens edidisse vocem hanc dicitur:
'O me infelicem, qui nunc demum intellego,
utilia mihi quam fuerint quæ despexeram,
et, quæ laudaram, quantum luctus habuerint'.

[ad indicem]

Fabula XIII
De corvo stupido

Cum de fenestra corvus raptum caseum


comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes hunc vidit, deinde sic cœpit loqui:
“O, qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decorem corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret!”
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus!
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.


Fabula XXIV
Rana rupta et bos

Inops, potentem dum vult imitari, perit.

In prato quondam rana conspexit bovem


et tacta invidia tantæ magnitudinis
rugosam inflavit pellem.
Tum natos suos
interrogavit ‘an bove esset latior’?
Illi negarunt.
Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quæsivit modo
‘quis maior esset’?
Illi dixerunt ‘bovem’.
Novissime indignata, dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore!

[ad indicem]

E libro tertio:

Fabula VII

De lupo macro et cane perpasto.

Quam dulcis sit libertas breviter proloquar:

Cani perpasto macie confectus lupus


forte occurrit; dein, salutati inuicem
ut restiterunt," Vnde sic, quæso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
præstare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactat familia,
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sic sine labore uenter impletur meus."
"Ego uero sum paratus: nunc patior niues
imbresque in siluis asperam uitam trahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen."
"Quia uideor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit:
crepusculo solutus qua uisum est uagor."
"Age, abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quæ laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."

E libro quarto:

Fabula IV
De vulpe et uva

Fame coacta vulpes alta in vinea


uvam adpetebat, summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura es; nolo acerbam sumere."
Qui, facere quæ non possunt, verbis elevant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

[ad indicem]

201. …
202. …
203. …
204. …
205. ...
206. ...
207. ...
208. ...
209. ...
210. Excepta aliquot e Satyrarum reliquiis:
[ad indicem]

Non omnibus eadem placent

Inveniat, quod quisque velit: non omnibus unum est


quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.

Exhortatio ad Ulixen

Linque tuas sedes alienaque litora quære,


o iuvenis : maior rerum tibi nascitur ordo.
ne succumbe malis. te noverit ultimus Ister,
te Boreas gelidus securaque regna Canopi,
quique renascentem Phœbum cernuntque iacentem :
maior in externas Ithacus descendat arenas.
211. …
212. …
213. …
214. ...
215. ...
216. ...
217. ...
218. ...
219. …
220. Epigramma philosophicum de tempore omnia vorante:

[ad indicem]
Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit,
omnia sede movet, nihil sinit esse diu.
Flumina deficiunt, profugum mare litora siccant,
subsidunt montes et iuga celsa ruunt.
Quid tam parva loquor? Moles pulcherrima cæli
ardebit flammis tota repente suis.
Omnia mors poscit. Lex est, non pœna, perire:
hic aliquo mundus tempore nullus erit.

Initium dialogi cuius inscriptio est De Providentia:

'Quare multa bonis uiris aduersa eueniunt?' Nihil accidere bono uiro mali potest: non miscentur
contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum uis
fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita aduersarum impetus rerum uiri fortis non
uertit animum: manet in statu et quidquid euenit in suum colorem trahit; est enim omnibus externis
potentior. Nec hoc dico, non sentit illa, sed uincit, et alioqui quietus placidusque contra incurrentia
attollitur. Omnia aduersa exercitationes putat. Quis autem, uir modo et erectus ad honesta, non est
laboris adpetens iusti et ad officia cum periculo promptus? Cui non industrio otium pœna est? Athletas
uidemus, quibus uirium cura est, cum fortissimis quibusque confligere et exigere ab iis per quos certamini
præparantur ut totis contra ipsos uiribus utantur; cædi se uexarique patiuntur et, si non inueniunt
singulos pares, pluribus simul obiciuntur. Marcet sine aduersario uirtus: tunc apparet quanta sit
quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit. Scias licet idem uiris bonis esse faciendum, ut
dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quidquid accidit boni consulant, in bonum
uertant; non quid sed quemadmodum feras interest. Non uides quanto aliter patres, aliter matres
indulgeant? illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, feriatis quoque diebus non patiuntur
esse otiosos, et sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt; at matres fouere in sinu, continere in umbra
uolunt, numquam contristari, numquam flere, numquam laborare. Patrium deus habet aduersus bonos
uiros animum et illos fortiter amat et 'operibus' inquit 'doloribus damnis exagitentur, ut uerum colligant
robur.' Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt. Non fert
ullum ictum inlæsa felicitas; at cui adsidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec
ulli malo cedit, sed etiam si cecidit de genu pugnat.

- Quæstiones Naturales, I, 13:

Quid est Deus? Mens uniuersi. Quid est Deus? Quod uides totum, et quod non uides totum. Sic demum
magnitudo sua illi redditur, qua nihil maius excogitari potest, sic solus est omnia, opus suum et extra et
intra tenet. Quid ergo interest inter naturam Dei et nostram? Nostri melior pars animus est: in illo nulla
pars extra animum; totus ratio est.
[ad indicem]

- Prima epistula ad Lucilium:

Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut
excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quædam tempora eripiuntur nobis,
quædam subducuntur, quædam effluunt. Turpissima tamen est iactura quæ per neglegentiam fit. Et si
volueris attendere, magna pars vitæ elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud
agentibus. Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem æstimet, qui intellegat se
cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam præterit; quidquid
ætatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, omnes horas complectere; sic fiet ut
minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili,
aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricæ possessionem natura nos
misit, ex qua expellit quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quæ minima et vilissima sunt,
certe reparabilia, imputari sibi cum impetravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui tempus
accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.

Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista præcipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed
diligentem evenit, ratio mihi constat impensæ. Non possum dicere nihil perdere, sed quid perdam et
quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis meæ reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo
vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, nemo succurrit. Quid ergo est? non puto pauperem cui
quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est
maioribus nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum minimum in imo sed pessimum
remanet. Vale.
[ad indicem]
- Epistula secunda ad Lucilium de ratione legendi:

Ex iis quæ mihi scribis et ex iis quæ audio bonam spem de te concipio: non discurris nec locorum
mutationibus inquietaris. Ægri animi ista iactatio est: primum argumentum compositæ mentis existimo
posse consistere et secum morari. Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis
voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis
aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione
exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius
se ingenio familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest cibus nec
corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil æque sanitatem impedit quam remediorum crebra
mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta quæ
sæpe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum
legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. 'Sed modo' inquis 'hunc librum
evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est multa degustare; quæ ubi varia sunt et diversa,
inquinant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxili compara, nec minus adversus
ceteras pestes; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse quoque facio;
ex pluribus quæ legi aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum - soleo
enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator -: 'honesta' inquit
'res est læta paupertas'. Illa vero non est paupertas, si læta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit,
pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret,
si alieno imminet, si non acquisita sed acquirenda computat? Quis sit divitiarum modus quæris? primus
habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale.

[ad indicem]

- Epistula XV ad Lucilium de exercitatione corporis:

Mos antiquis fuit, usque ad meam servatus ætatem, primis epistulæ verbis adicere 'si vales bene est, ego
valeo'. Recte nos dicimus 'si philosopharis, bene est'. Valere enim hoc demum est. Sine hoc æger est animus;
corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut frenetici validum est. Ergo hanc
præcipue valetudinem cura, deinde et illam secundam; quæ non magno tibi constabit, si volueris bene valere.
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi
cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis
nec pondus æquabis. Adice nunc quod maiore corporis sarcinā animus eliditur et minus agilis est. Itaque
quantum potes circumscribe corpus tuum et animo locum laxa. Multa sequuntur incommoda huic deditos
curæ: primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus
reddit; deinde copiā ciborum subtilitas impeditur. Accedunt pessimæ notæ mancipia in magisterium recepta,
homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est si bene desudaverunt, si in locum eius
quod effluxit multum potionis altius in ieiuno ituræ regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est. Sunt
exercitationes et faciles et breves, quæ corpus et sine morā lassent et tempori parcant, cuius præcipua ratio
habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motæ et saltus vel ille qui corpus in altum levat vel ille qui
in longum mittit vel ille, ut ita dicam, saliaris aut, ut contumeliosius dicam, fullonius: quoslibet ex his elige.
Quidquid facies, cito redi a corpore ad animum; illum noctibus ac diebus exerce. Labore modico alitur ille;
hanc exercitationem non frigus, non æstus impediet, ne senectus quidem. Id bonum cura quod vetustate fit
melius. Neque ego te iubeo semper imminere libro aut pugillaribus: dandum est aliquod intervallum animo,
ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit: possis legere,
possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri. Nec tu intentionem
vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde
quemadmodum ambules discere? Admitte istos quos nova artificia docuit fames: erit qui gradus tuos
temperet et buccam edentis observet et in tantum procedat in quantum audaciam eius patientiā et
credulitate produxeris. Quid ergo? a clamore protinus et a summā contentione vox tua incipiet? usque eo
naturale est paulatim incitari ut litigantes quoque a sermone incipiant, ad vociferationem transeant; nemo
statim Quiritium fidem implorat. Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac vitiis
convicium, modo lentius, prout vox te quoque hortabitur; modesta, cum recipies illam revocarisque,
descendat, non decidat; nec hoc indocto et rustico more desæviat. Non enim id agimus ut exerceatur vox, sed
ut exerceat.

Detraxi tibi non pusillum negotii: una mercedula ad hæc beneficia accedet. Ecce insigne præceptum:
'stulta vita ingrata est, trepida; tota in futurum fertur'. 'Quis hoc' inquis 'dicit?' idem qui supra. Quam tu
nunc vitam dici existimas stultam? Babæ et Isionis? Non ita est: nostra dicitur, quos cæca cupiditas in
nocitura, certe numquam satiatura præcipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus
quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortunā pendere. Subinde itaque,
Lucili, quam multa sis consecutus recordare; cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si vis
gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris?
Te ipse antecessisti. Finem constitue quem transire ne possis quidem si velis; discedant aliquando ista
insidiosa bona et sperantibus meliora quam assecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et implerent:
nunc haurientium sitim concitant. Mittantur speciosi apparatus; et quod futuri temporis incerta sors volvit,
quare potius a fortunā impetrem ut det, quam a me ne petam? Quare autem petam? oblitus fragilitatis
humanæ congeram? in quid laborem? Ecce hic dies ultimus est; ut non sit, prope ab ultimo est. Vale.

[ad indicem]

- Epistula XCVIII ad Lucilium de animi anxietate ob cogitationem imminentium futurorum:

Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum. Fragilibus innititur qui adventicio
lætus est: exibit gaudium quod intravit. At illud ex se ortum fidele firmumque est et crescit et ad extremum
usque prosequitur: cetera quorum admiratio est vulgo in diem bona sunt. ‘Quid ergo? non usui ac voluptati
esse possunt?’ Quis negat? sed ita si illa ex nobis pendent, non ex illis nos. Omnia quæ fortuna intuetur ita
fructifera ac iucunda fiunt si qui habet illa se quoque habet nec in rerum suarum potestate est. Errant enim,
Lucili, qui aut boni aliquid nobis aut mali iudicant tribuere fortunam: materiam dat bonorum ac malorum et
initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. Valentior enim omni fortuna animus est et in
utramque partem ipse res suas ducit beatæque ac miseræ vitæ sibi causa est. Malus omnia in malum vertit,
etiam quæ cum specie optimi venerant: rectus atque integer corrigit prava fortunæ et dura atque aspera
ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter. Qui
licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi
bonum illud integrum et extra minas positum nisi certus adversus incerta est. Sive alios observare volueris
(liberius enim inter aliena iudicium est) sive te ipsum favore seposito, et senties hoc et confiteberis, nihil ex
his optabilibus et caris utile esse nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi
illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
dis aliter visum est.

Immo mehercules, ut carmen fortius ac iustius petam quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito quotiens
aliquid aliter quam cogitabas evenerit: ‘di melius’. Sic composito nihil accidet. Sic autem componetur si quid
humanarum rerum varietas possit cogitaverit antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium
sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior si habere
desierit. Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est ut ea quibus delectatur
ad extremum usque permaneant; nullo enim tempore conquiescet et expectatione venturi præsentia, quibus
frui poterat, amittet. In æquo est autem amissæ rei <dolor> et timor amittendæ. Nec ideo præcipio tibi
neglegentiam. Tu vero metuenda declina; quidquid consilio prospici potest prospice; quodcumque læsurum
est multo ante quam accidat speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad
tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere qui potest ferre; certe in tranquillo non
tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam prætimere: quæ ista dementia est malum suum
antecedere? Denique, ut breviter includam quod sentio et istos satagios ac sibi molestos describam tibi, tam
intemperantes in ipsis miseriis sunt quam ante illas. Plus dolet quam necesse est qui ante dolet quam necesse
est; eadem enim infirmitate dolorem non æstimat qua non expectat; eadem intemperantia fingit sibi
perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quæcumque contigerunt, non tantum durare, et oblitus
huius petauri quo humana iactantur sibi uni fortuitorum constantiam spondet. Egregie itaque videtur mihi
Metrodorus dixisse in ea epistula qua sororem amisso optimæ indolis filio adloquitur: ‘mortale est omne
mortalium bonum’. De his loquitur bonis ad quæ concurritur; nam illud verum bonum non moritur, certum
est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit inmortale mortalibus. Ceterum tam improbi
sunt tamque obliti quo eant, quo illos singuli dies trudant, ut mirentur aliquid ipsos amittere, amissuri uno
die omnia. Quidquid est cui dominus inscriberis apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili
æternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est.
Æquo animo perde: pereundum est.
Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis
fructum excidere patiamur quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam. Peringratus est
qui, cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usum fructumque apud nos relinquit, quem
nos iniquitate desiderii perdidimus. Dic tibi ex istis quæ terribilia videntur nihil est invictum’. Singula vicere
iam multi, ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato:
et nos vincamus aliquid. Rursus ista quæ ut speciosa et felicia trahunt vulgum a multis et sæpe contempta
sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit; Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio
iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum quibus di
etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus ut rem publicam deberet capessere, latum
clavum divo Iulio dante non recepit; intellegebat enim quod dari posset et eripi posse. Nos quoque aliquid et
ipsi faciamus animose; simus inter exempla. Quare defecimus? quare desperamus? Quidquid fieri potuit
potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et
fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in integrum restitui: restituamur, ut possimus dolores
quocumque modo corpus invaserint perferre et fortunæ dicere ‘cum viro tibi negotium est: quære quem
vincas’.
* * * His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut
stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum: de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur.
Nam ipse vitæ plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa sed eorum quibus utilis est. Liberaliter facit quod
vivit. Alius iam hos cruciatus finisset: hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. ‘Quid
ergo? non si suadebit res exibit?’ Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit, si nihil aliud quam dolori operam
dabit? Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri, videre quid homo prudens
animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat; quid faciendum sit a faciente
discendum est. Adhuc argumentis actum est an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque
animos admota summittere. Quid opus est verbis? in rem præsentem eamus: nec mors illum contra dolorem
facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec tædio
doloris libenter moritur: hunc fert, illam expectat. Vale.

[ad indicem]

- Locus excerptus ex opere cuius inscriptio est De otio :

Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam qua di atque homines
continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum sed terminos civitatis nostræ cum sole
metimur, alteram cui nos adscripsit condicio nascendi; hæc aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium
aut alterius alicuius urbis quæ non ad omnis pertineat homines sed ad certos. Quidam eodem tempore
utrique rei publicæ dant operam, maiori minorique, quidam tantum minori, quidam tantum maiori. Huic
maiori rei publicæ et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quæramus quid
sit virtus, una pluresne sint, natura an ars bonos viros faciat; unum sit hoc quod maria terrasque et mari
ac terris inserta complectitur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit; continua sit omnis et plena
materia ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum; quæ sit dei sedes, opus suum
spectet an tractet, utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus; inmortalis sit mundus an inter
caduca et ad tempus nata numerandus. Hæc qui contemplatur, quid deo præstat? ne tanta eius opera
sine teste sint.

[ad indicem]

- Locus excerptus ex opere cuius inscriptio est De brevitate vitæ :

Maior pars mortalium, Pauline, de naturæ malignitate conqueritur, quod in exiguum æui gignimur,
quod hæc tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis
ceteros in ipso uitæ apparatu uita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprūdens
uulgus ingemuit; clarorum quoque uirorum hic affectus querellas euocauit. Inde illa maximi medicorum
exclamatio est: "uitam breuem esse, longam artem". [...] Non exiguum temporis habemus, sed multum
perdidimus. Satis longa uita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene
collocaretur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonæ rei impenditur, ultima demum
necessitate cogente, quam ire non intelleximus transisse sentimus. Ita est: non accipimus breuem uitam sed
fecimus, nec inopes eius sed prodigi sumus. Sicut amplæ et regiæ opes, ubi ad malum dominum peruenerunt,
momento dissipantur, at quamuis modicæ, si bono custodi traditæ sunt, usu crescunt: ita ætas nostra bene
disponenti multum patet. [...]

M. Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos,
partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, nouissime abductus, nec
secundis rebus quietus nec aduersarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed
sine fine laudatum detestatur! Quam flebiles uoces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam uicto patre
Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma refouente! "Quid agam", inquit, "hic, quæris? Moror in
Tusculano meo semiliber." Alia deinceps adicit, quibus et priorem ætatem complorat et de præsenti queritur
et de futura despērat. Semiliberum se dixit Cicero: at me hercules numquam sapiens in tam humile nomen
procedet, numquam semiliber erit, integræ semper libertatis et solidæ, solutus et sui iuris et altior ceteris.
Quid enim supra eum potest esse qui supra fortunam est?

[...] Soli omnium otiosi sunt qui sapientiæ uacant, soli uiuunt; nec enim suam tantum ætatem bene tuentur:
omne æuum suo adiciunt; quicquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est. Nisi ingratissimi
sumus, illi clarissimi sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis uitam præparauerunt. Ad res
pulcherrimas ex tenebris ad lucem erutas alieno labore deducimur; nullo nobis sæculo interdictum est, in
omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanæ imbecillitatis angustias libet, multum per quod
spatiemur temporis est. Disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere,
hominis naturam cum Stoicis uincere, cum Cynicis excedere. Cum rerum natura in consortium omnis æui
patiatur incedere, quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto nos demus animo quæ
immensa, quæ æterna sunt, quæ cum melioribus communia? [...]

Nemo restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. Ibit qua cœpit ætas nec cursum suum aut revocabit aut
supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admonebit velocitatis suæ: tacita labetur. Non illa se regis imperio, non
favore populi longius proferet: sicut missa est a primo die, curret, nusquam devertetur, nusquam
remorabitur. Quid fiet? Tu occupatus es, vita festinat; mors interim aderit, cui uelis nolis vacandum est. [...]

Cogitationes suas in longum ordinant; maxima porro vitæ iactura dilatio est: illa primum quemque
extrahit diem, illa eripit præsentia dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est
exspectatio, quæ pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunæ positum est disponis, quod in
tua, dimittis. Quo spectas? Quo te extendis? Omnia quæ ventura sunt in incerto iacent: protinus vive. Clamat
ecce maximus vates et velut divino horrore instinctus salutare carmen canit:

Optima quæque dies miseris mortalibus ævi


Prima fugit.

[ad indicem]

- Locus excerptus ex opere cuius inscriptio est De vita beata :

'Aliter' inquis 'loqueris, aliter uiuis.' Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni
obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni; omnes enim isti dicebant non quemadmodum ipsi
uiuerent, sed quemadmodum esset <et> ipsis uiuendum. De uirtute, non de me loquor, et cum uitiis
conuicium facio, in primis meis facio: cum potuero, uiuam quomodo oportet. Nec malignitas me ista multo
ueneno tincta deterrebit ab optimis; ne uirus quidem istud quo alios spargitis, quo uos necatis, me inpediet
quominus perseuerem laudare uitam non quam ago sed quam agendam scio, quominus uirtutem adorem et
ex interuallo ingenti reptabundus sequar.

[...]
[ad indicem]

Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam paupertate damnauit. Habebit
philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas,
sine sordidis quæstibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi
malignus. In quantum uis exaggera illas: honestæ sunt in quibus, cum multa sint quæ sua quisque dici uelit,
nihil est quod quisquam suum possit dicere. Ille uero fortunae benignitatem a se non summouebit et
patrimonio per honesta quæsito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta
domo et admissa in res suas ciuitate poterit dicere 'quod quisque suum agnouerit tollat!' O magnum uirum,
optime diuitem, si opus ad hanc vocem consonet! si post hanc uocem tantundem habuerit! Ita dico: si tuto et
securus scrutationem populo præbuerit, si nihil quisquam apud illum inuenerit quo manus iniciat, audacter
et propalam erit diues. Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem; idem magnas
opes, munus fortunæ fructumque uirtutis, non repudiabit nec excludet. Quid enim est quare illis bono loco
inuideat? ueniant, hospitentur. ...

Hisce versibus Seneca prænuntiare videtur Novum Orbem cuius ad oras multis post annis Europæi naves appulerunt:
Venient annis sæcula seris,
quibus Oceanus vincula rerum
laxet, et ingens pateat tellus
Tethysque novos detegat orbes,
nec sit terris ultima Thule.

[ad indicem]

Hisce versibus e Tragœdia c.i. Thyestes excerptis Seneca monet qualis rex vere habendus sit:

Regem non faciunt opes,


Non vestis Tyriæ color,
Non frontis nota regiæ,
Non auro nitidæ trabes.
...
Rex est, qui posuit metus
Et diri mala pectoris,
quem non ambitio impotens
et numquam stabilis favor
vulgi præcipitis movet.

[ad indicem]

221. …
222. …
223. …
224. …

225. Locus excerptus e Columellæ opere de re rustica:

Sæpenumero civitatis nostræ principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo cæli
per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam prædictas querimonias velut
ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris ævi defatigatum et effetum solum
nequire pristina benignitate præbere mortalibus alimenta. Quas ego causas, P. Silvine, procul a veritate
abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum Naturam, quam primus ille mundi genitor
perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere
Tellurem, quæ divinam et æternam iuventam sortita communis omnium parens dicta sit, quia et cuncta
peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse. Nec post hæc reor violentia cæli
nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici
noxæ dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.
226. ...
227. ...
228. ...
229. ...

230. Marcum Tullium Ciceronem his verbis alloquitur Plinius lib., operis c.i. Naturalis Historia , VII. 30.

Salve primus omnium Parens Patriæ appellate, primus in toga triumphum linguæque lauream merite
— atque, ut dictator Caesar hostis quondam tuus de te scripsit, omnium triumphorum lauream adepte
maiorem.

[ad indicem]

Locus excerptus e libro XXXV operis c.i. Naturalis Historia :


Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam
ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta opera proponebat in pergula
transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quæ notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem
iudicem quam se præferens; feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset
ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinæ admonitionis cavillante circa crus, indignatum
prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret, quod et ipsum in proverbium abiit.

[ad indicem]

231. …
232. ...
233. ...
234. ...
235. ...
236. ...
237. ...
238. ...
239. ...
240. [ad indicem]
241. …
242. …
243. …
244. ...
245. ...
246. ...
247. ...
248. ...
249. ...

250. Loci excerpti ex initio operis c.i. Institutiones Oratoriæ:


[ad indicem]

«Præstat tamen ingenio alius alium.» Concedo; sed plus efficiet aut minus: nemo reperitur qui sit studio nihil
consecutus.
...
Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum quia nulla res est quæ perferre possit
continuum laborem, atque ea quoque quæ sensu et anima carent ut seruare uim suam possint uelut quiete
alterna retenduntur, sed quod studium discendi uoluntate, quæ cogi non potest, constat. Itaque et uirium
plus adferunt ad discendum renouati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. Nec
me offenderit lusus in pueris (est et hoc signum alacritatis), neque illum tristem semperque demissum
sperare possim erectæ circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali ætatibus illis impetu
iaceat. Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatæ aut otii consuetudinem
nimiæ. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis inuicem cuiusque
generis quæstiunculis æmulantur.

[ad indicem]

Locus e capitulo cuius inscriptio est Quid pueris legendum sit.

Superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere spiritum debeat, quo loco uersum distinguere, ubi
cludatur sensus, unde incipiat, quando attollenda uel summittenda sit uox, quid quoque flexu, quid lentius
celerius concitatius lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. Vnum est igitur quod in hac
parte præcipiam, ut omnia ista facere possit: intellegat. Sit autem in primis lectio uirilis et cum sanctitate
quadam grauis, et non quidem prorsæ similis, quia et carmen est et se poetæ canere testantur, non tamen in
canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a plerisque fit, effeminata: de quo genere optime C. Cæsarem
prætextatum adhuc accepimus dixisse: «si cantas, male cantas: si legis, cantas». Nec prosopopœias, ut
quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari uelim, esse tamen flexum quendam quo distinguantur ab
iis in quibus poeta persona sua utetur. Cetera admonitione magna egent, in primis ut teneræ mentes
tracturæque altius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit non modo quæ diserta sed uel magis quæ
honesta sunt discant. Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam
ad intellegendas eorum uirtutes firmiore iudicio opus est: sed huic rei superest tempus, neque enim semel
legentur. Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et
optimis inbuatur. Vtiles tragœdiæ: alunt et lyrici, si tamen in iis non auctores modo sed etiam partes operis
elegeris: nam et Græci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia uero, utique qua
amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata sotadeorum (nam de sotadeis ne præcipiendum quidem est),
amoueantur si fieri potest, si minus, certe ad firmius ætatis robur reseruentur. Comœdiæ, quæ plurimum
conferre ad eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem paulo
post suo loco dicam: nam cum mores in tuto fuerint, inter præcipua legenda erit. De Menandro loquor, nec
tamen excluserim alios: nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid; sed pueris quæ maxime
ingenium alant atque animum augeant prælegenda: ceteris, quæ ad eruditionem modo pertinent, longa ætas
spatium dabit. Multum autem ueteres etiam Latini conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte
ualuerunt, in primis copiam uerborum: quorum in tragœdiis grauitas, in comœdiis elegantia et quidam
uelut atticismos inueniri potest. Œconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque nouorum erit, qui
omnium operum solam uirtutem sententias putauerunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, uirilitas ab iis
petenda est, quando nos in omnia deliciarum uitia dicendi quoque ratione defluximus. Denique credamus
summis oratoribus, qui ueterum pœmata uel ad fidem causarum uel ad ornamentum eloquentiæ adsumunt.
Nam præcipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros qui sunt proximi,
uidemus Enni Acci Pacuui Lucili Terenti Cæcili et aliorum inseri uersus, summa non eruditionis modo gratia
sed etiam iucunditatis, cum poeticis uoluptatibus aures a forensi asperitate respirant. Quibus accedit non
mediocris utilitas, cum sententiis eorum uelut quibusdam testimoniis quæ proposuere confirment. Verum
priora illa ad pueros magis, hæc sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus
lectionis non scholarum temporibus sed uitæ spatio terminentur.
In prælegendo grammaticus et illa quidem minora præstare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto
uersu desideret et pedum proprietates, quæ adeo debent esse notæ in carminibus ut etiam in oratoria
compositione desiderentur.

...
[De officio discipulorum.]

Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut præceptores suos non minus
quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant. Multum hæc pietas
conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique
cœtus scholarum læti alacres conuenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi
studio merebuntur. Nam ut illorum officium est docere, sic horum præbere se dociles: alioqui neutrum sine
altero sufficit; et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina nisi illa
præmollitus fouerit sulcus, ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

[ad indicem]

251. …
252. …
253. ...
254. ...
255. ...
256. ...
257. ...
258. ...
259. ...

260. [ad indicem]


261. …
262. ...
263. ...
264. ...
265. ...
266. ...
267. ...
268. ...
269. ...
270. Epigrammata, quæ temporis decursu hic exscribentur:
[ad indicem]

E libro primo
(XVI) Ad Iulium

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,


Si quid longa fides castaque iura valent,
Bis iam pæne tibi consul tricensimus instat,
Et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris videas quæ posse negari,
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Expectant curæque catenatique labores,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Hæc utraque manu conplexuque adsere toto:
Sæpe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
Sera nimis vita est crastina: vive hodie.

(XLVIII)
De Diaulo medico

Nuper erat medicus, nunc est vespillo Diaulus:


quod vespillo facit, fecerat et medicus.

(XXXVII)

Ad Bassam

Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,


Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.

(XXXVIII)
Ad Fidentinum

Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:


Sed male cum recitas, incipit esse tuus.

[ad indicem]

E libro nono
(LXI)

In Tartessiacis domus est notissima terris,


qua dives placidum Corduba Bætin amat,
vellera nativo pallent ubi flava metallo
et linit Hesperium brattea viva pecus.
ædibus in mediis totos amplexa penates
stat platanus densis Cæsariana comis,
hospitis invicti posuit quam dextera felix,
cœpit et ex illa crescere virga manu.
auctorem dominumque nemus sentire videtur:
sic viret et ramis sidera celsa petit.
sæpe sub hac madidi luserunt arbore Fauni
terruit et tacitam fistula sera domum;
dumque fugit solos nocturnum Pana per agros,
sæpe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
atque oluere lares comissatore Lyæo
crevit et effuso lætior umbra mero;
hesternisque rubens deiecta est herba coronis
atque suas potuit dicere nemo rosas.
O dilecta deis, o magni Cæsaris arbor,
ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
non Pompeianæ te posuere manus.

[ad indicem]

E libro decimo (XLVII)


sapientia hæc Martialis præcepta ad beatam vitam impetrandam legimus:

Vitam quæ faciant beatiorem,


iucundissime Martialis, hæc sunt:
Res non parta labore, sed relicta;
non ingratus ager, focus perennis;
lis numquam, toga rara, mens quieta;
vires ingenuæ, salubre corpus;
prudens simplicitas, pares amici;
convictus facilis, sine arte mensa;
nox non ebria, sed soluta curis;
non tristis torus, et tamen pudicus;
somnus, qui faciat breves tenebras:
quod sis, esse velis nihilque malis;
summum nec metuas diem nec optes.

[ad indicem]

271. …
272. …
273. …
274. …
275. ...
276. ...
277. ...
278. ...
279. ...

280. [ad indicem]


281. …
282. ...
283. ...
284. ...
285. ...
286. ...
287. ...
288. ...
289. ...

290. [ad indicem]


291. …
292. …
293. ...
294. ...
295. ...
296. ...
297. ...
298. ...
299. ...

300. Epistula 5 ex libro 3, ad Rufum qua inest sententia de vestigiis faciendis diu perduraturis post brevissimum
nostrum ævum:
[ad indicem]

C. PLINIUS BÆBIO MACRO SUO S.

Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quærasque
qui sint omnes. Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam; est enim
hæc quoque studiosis non iniucunda cognitio. 'De iaculatione equestri unus'; hunc cum præfectus alæ
militaret, pari ingenio curaque composuit. 'De vita Pomponi Secundi duo'; a quo singulariter amatus hoc
memoriæ amici quasi debitum munus exsolvit. 'Bellorum Germaniæ viginti'; quibus omnia quæ cum
Germanis gessimus bella collegit. Incohavit cum in Germania militaret, somnio monitus: astitit ei
quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniæ latissime victor ibi periit, commendabat memoriam
suam orabatque ut se ab iniuria oblivionis assereret. 'Studiosi tres', in sex volumina propter
amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. 'Dubii sermonis octo': scripsit
sub Nerone novissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum servitus
fecisset. 'A fine Aufidi Bassi triginta unus.' 'Naturæ historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum,
nec minus varium quam ipsa natura.
Miraris quod tot volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit? Magis
miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium
tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse. Sed erat acre
ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi
causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, sæpe
sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante
lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi
officium. Reversus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibum sæpe - quem interdiu
levem et facilem veterum more sumebat - æstate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat
excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum
ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lavabatur, deinde gustabat dormiebatque
minimum; mox quasi alio die studebat in cenæ tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et
quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quædam perperam pronuntiasset, revocasse et
repeti coegisse; huic avunculum meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo
revocabas? decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus.' Tanta erat parsimonia temporis.
Surgebat æstate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam aliqua lege cogente.

Hæc inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur –
cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut
dictabat–. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat: ad latus notarius cum libro et
pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne cæli quidem asperitas ullum studii tempus
eriperet; qua ex causa Romæ quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo, cur ambularem:
'poteras' inquit 'has horas non perdere'; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non
impenderetur. Hac intentione tot ista volumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta
mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus.
Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Larcio Licino
quadringentis milibus nummum; et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti,
quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse; rursus cum audis
quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod non aut illæ
occupationes impedire aut hæc instantia non possit efficere? Itaque soleo ridere cum me quidam
studiosum vocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica
partim amicorum officia distringunt? quis ex istis, qui tota vita litteris assident, collatus illi non quasi
somno et inertiæ deditus erubescat?

Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset;
confido tamen hæc quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quæ te non tantum ad legendos
eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt æmulationis stimulis excitare. Vale.

[ad indicem]

Epistula 9 ex libro 3, ad Rufum qua inest sententia de vestigiis faciendis diu perduraturis post brevissimum
nostrum ævum:

C. Plinius Caninio Rufo suo s.

Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam. Causa mortis valetudo.
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius tædio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad
supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque
florentem atque etiam consularem reliquit. Læserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte
accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiæ gloriam
reportaverat, maculam veteris industriæ laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine
potentia, sine invidia: salutabatur, colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex
fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, cum a scribendo vacaret. Scribebat carmina
maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur. Novissime ita
suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde
commotus est: magna Cæsaris laus sub quo hoc liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti.
Erat φιλόκαλος usque ad emacitatis reprehensionem. Plures isdem in locis villas possidebat, adamatisque
novis priores neglegebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non
habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum
celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat. In hac tranquillitate
annum quintum et septuagesimum excessit, delicato magis corpore quam infirmo; utque novissimus a
Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit.

Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit. Quod me
recordantem fragilitatis humanæ miseratio subit. Quid enim tam circumcisum tam breve
quam hominis vita longissima? An non videtur tibi Nero modo modo fuisse? cum interim ex iis, qui
sub illo gesserant consulatum, nemo iam superest. Quamquam quid hoc miror? Nuper L. Piso, pater
Pisonis illius, qui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se
videre in senatu, quem consul ipse sententiam rogavisset. Tam angustis terminis tantæ multitudinis
vivacitas ipsa concluditur, ut mihi non venia solum dignæ, verum etiam laude videantur illæ regiæ
lacrimæ; nam ferunt Xersen, cum immensum exercitum oculis obisset, illacrimasse, quod tot milibus tam
brevis immineret occasus. Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non
datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus
nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur. Scio te stimulis
non egere: me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me. Ἀγαθὴ δ᾽ ἔρις
cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt. Vale.

Epistula ad Tacitum 6, 16 qua narrat de Vesuvii eruptione deque avunculi, tanti miraculi studiosi exploratoris, morte:

[ad indicem]

C. Plinius Tacito suo s.

Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis. Gratias ago; nam video
morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam. Quamvis enim pulcherrimarum clade
terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera
et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum æternitas addet. Equidem beatos
puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus
utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam
quod iniungis.

Erat Miseni classemque imperio præsens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater
mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Usus ille sole, mox frigida gustaverat
iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes —
incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est — oriebatur, cuius
similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in
altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut
etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout
terram cineremve sustulerat. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam
aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem
dederat. Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinæ Tasci imminenti periculo exterritæ — nam villa eius
subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod
studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinæ modo sed multis
— erat enim frequens amœnitas oræ — laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum
recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut
deprenderat oculis dictaret enotaretque.

Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique
et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an
retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.'
Stabiis erat diremptus sinu medio — nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi
quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas
contulerat in naves, certus fugæ si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo
invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in
balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut — quod æque magnum — similis hilari. Interim e Vesuvio
monte pluribus locis latissimæ flammæ altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis
excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium
formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animæ, qui illi
propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur. Sed
area ex qua diæta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo
mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit. In
commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta
nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur. Sub dio rursus
quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et
apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis
constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior
densiorque; quam tamen faces multæ variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo
adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum
linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammæ flammarumque
prænuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et statim
concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et
angustus et frequenter æstuans erat. Ubi dies redditus — is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus
inventum integrum illæsum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto
similior.

Interim Miseni ego et mater — sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.
Finem ergo faciam. Unum adiciam, omnia me quibus interfueram quæque statim, cum maxime vera
memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud
amico aliud omnibus scribere. Vale.

[ad indicem]

Epistula ad Tacitum 6, 20 qua narrat de Vesuvii eruptione deque calamitatibus quas passi sunt homines qui illa
incolebant loca:

C. Plinius Tacito suo s.

Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego
Miseni relictus — id enim ingressus abruperam — non solum metus verum etiam casus pertulerim.

'Quamquam animus meminisse horret, ...


incipiam.'

Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis — ideo enim remanseram — impendi; mox balineum
cena somnus inquietus et brevis. Præcesserat per multos dies tremor terræ, minus formidolosus quia
Campaniæ solitus; illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed verti crederentur. Irrupit
cubiculum meum mater; surgebam invicem, si quiesceret excitaturus. Resedimus in area domus, quæ
mare a tectis modico spatio dividebat. Dubito, constantiam vocare an imprudentiam debeam — agebam
enim duodevicensimum annum -: posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut cœperam
excerpo. Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania venerat, ut me et matrem sedentes, me vero
etiam legentem videt, illius patientiam securitatem meam corripit. Nihilo segnius ego intentus in librum.

Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. Iam quassatis circumiacentibus tectis,
quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinæ metus. Tum demum excedere oppido
visum; sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiæ, alienum consilium suo præfert,
ingentique agmine abeuntes premit et impellit. Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas
formidines patimur. Nam vehicula quæ produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in
contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant. Præterea mare
in se resorberi et tremore terræ quasi repelli videbamus. Certe processerat litus, multaque animalia
maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque
discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus illæ et similes et maiores erant.
Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit,
vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit. Proinde quid cessatis evadere?'

Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostræ consuleremus. Non moratus ultra
proripit se effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire
maria; cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat. Tum mater orare hortari
iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si
mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus
addere gradum cogo. Paret ægre incusatque se, quod me moretur.

Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergis imminebat, quæ nos torrentis modo
infusa terræ sequebatur. 'Deflectamus' inquam 'dum videmus, ne in via strati comitantium turba in
tenebris obteramur.' Vix consideramus, et nox — non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis
lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum; alii parentes alii
liberos alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant; hi suum casum, illi suorum miserabantur;
erant qui metu mortis mortem precarentur; multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos
æternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitisque
terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus
nuntiabant. Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis
quidem longius substitit; tenebræ rursus cinis rursus, multus et gravis. Hunc identidem assurgentes
excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non
vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero,
magno tamen mortalitatis solacio credidissem.

Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; mox dies verus; sol etiam effulsit,
luridus tamen qualis esse cum deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia
altoque cinere tamquam nive obducta. Regressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam
dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus prævalebat; nam et tremor terræ perseverabat, et
plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.

Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium,
donec de avunculo nuntius.

Hæc nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne
epistula quidem videbuntur. Vale.
[ad indicem]

Epistula ad Caninium amicum 9, 33 qua narrat de mira quadam re, fictæ simili, vera autem:

Incidi in materiam veram sed simillimam fictæ, dignamque isto lætissimo altissimo planeque poetico
ingenio; incidi autem, dum super cenam varia miracula hinc inde referuntur. Magna auctori fides: tametsi
quid poetæ cum fide? Is tamen auctor, cui bene vel historiam scripturus credidisses.

Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima. Adiacet navigabile stagnum; ex hoc in modum
fluminis æstuarium emergit, quod vice alterna, prout æstus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari,
nunc redditur stagno. Omnis hic ætas piscandi navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri,
quos otium lususque sollicitat. His gloria et virtus altissime provehi: victor ille, qui longissime ut litus ita
simul natantes reliquit. Hoc certamine puer quidam audentior ceteris in ulteriora tendebat. Delphinus
occurrit, et nunc præcedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire,
trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terræ et æqualibus. Serpit per
coloniam fama; concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire
narrare. Postero die obsident litus, prospectant mare et si quid est mari simile. Natant pueri, inter hos ille,
sed cautius. Delphinus rursus ad tempus, rursus ad puerum. Fugit ille cum ceteris. Delphinus, quasi invitet et
revocet, exsilit mergitur, variosque orbes implicat expeditque. Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec
homines innutritos mari subiret timendi pudor. Accedunt et alludunt et appellant, tangunt etiam
pertrectantque præbentem. Crescit audacia experimento. Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat
nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse; neuter timet, neuter timetur; huius
fiducia, mansuetudo illius augetur.

Nec non alii pueri dextra lævaque simul eunt hortantes monentesque. Ibat una — id quoque mirum —
delphinus alius, tantum spectator et comes. Nihil enim simile aut faciebat aut patiebatur, sed alterum illum
ducebat reducebat, ut puerum ceteri pueri. Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum
gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset
in mare revolvi. Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse
unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum
et mæstum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse. Confluebant omnes ad
spectaculum magistratus, quorum adventu et mora modica res publica novis sumptibus atterebatur.
Postremo locus ipse quietem suam secretumque perdebat: placuit occulte interfici, ad quod coibatur. Hæc tu
qua miseratione, qua copia deflebis ornabis attolles! Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas;
sufficit ne ea quæ sunt vera minuantur. Vale.

[ad indicem]

301. …
302. …
303. ...
304. ...
305. ...
306. ...
307. ...
308. ...
309. ...
310. Initium libri a Suetonio scripti de grammaticis:

[ad indicem]

Grammatica Romæ ne in usu quidem olim, nedum in honore ullo erat : rudi scilicet ac bellicosa etiam
tum civitate, necdum magno opere liberalibus disciplinis vacante. Initium quoque eius mediocre exstitit :
siquidem antiquissimi doctorum, qui iidem et poetæ et oratores semigræci erant (Livium et Ennium dico :
quos utraque lingua domi forisque docuisse, adnotum est), nihil amplius quam Græca interpretabantur :
ac si quid Latine ipsi composuissent, prælegebant. [...]
Primus igitur, quantum opinamur, studium Grammaticæ in Vrbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi
aequalis, qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam
Ennii mortem, cum regione Palatii prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis
simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit
ad imitandum. ...
Appellatio grammaticorum Græca consuetudine invaluit; sed initio litterati vocabantur. Cornelius
quoque Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem vulgo appellari ait eos qui
aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos
poetarum interpretes, qui a Græcis grammatici nominentur. Eosdem litteratores vocitatos Messala
Corvinus in quadam epistola ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida
quidem aut litteratore Catone; significat enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul
grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Græci grammaticum a
grammatista, et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment. Quorum opinionem Orbilius
etiam exemplis confirmat; namque apud maiores ait, cum familia alicuius venalis produceretur, non
temere litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum litteris, sed
imbutum.

Veteres grammatici et rhetoricam docebant, ac multorum de utraque arte commentarii feruntur.


Secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quanquam iam discretis professionibus,
nihilo minus vel retinuisse vel instituisse et ipsos quædam genera institutionum ad eloquentiam
præparandam, ut problemata, paraphrasis, allocutiones, ethologias atque alia hoc genus; ne scilicet sicci
omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. Quæ quidem omitti iam video, desidia quorundam et
infantia; non enim fastidio putem. Me quidem adolescentulo, repeto quendam Principem nomine alternis
diebus declamare, alternis disputare, nonnullis vero mane disserere, post meridiem remoto pulpito
declamare solitum. Audiebam etiam, memoria patrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in
forum atque in numerum præstantissimorum patronorum receptos.

[ad indicem]
311. …
312. ...
313. ...
314. ...
315. ...
316. ...
317. ...
318. ...
319. ...
320. Hoc carmine quod Floro attribuitur Musæ celebrantur :
[ad indicem]

Apollo apud Musas, pictore Maarten de Vos

Clio sæcla retro memorat sermone soluto.


Euterpæ geminis loquitur cava tibia ventis.
Voce Thalia cluens soccis dea comica gaudet.
Melpomene reboans tragicis fervescit iambis.
Aurea Terpsichoræ totam lyra personat æthram.
Fila premens digitis Erato modulamina fingit.
Flectitur in faciles variosque Polymnia motus.
Vranie numeris scrutatur sidera mundi.
Calliope doctis dat laurea serta poetis.

321. ...
322. ...
323. ...
324. ...
325. ...
326. ...
327. ...
328. ...
329. ...

330. Initium commentititæ narrationis de Cupidine et Psyche:


[ad indicem]
Erant in quadam civitate rex et regina. hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores
quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at
vero puellæ iunioris tam præcipua, tam præclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem
laudari sermonis humani penuria poterat. multi denique civium et advenæ copiosi, quos eximii spectaculi
rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessæ formositatis admiratione stupidi et admoventes
oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem
venerabantur religiosis adorationibus. iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat
deam, quam cærulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui
passim tributa venia in mediis conversari populi cœtibus, vel certe rursum novo cælestium stillarum
germine non maria sed terras Venerem aliam virginali flore præditam pullulasse.

331. …
332. …
333. …
334. ...
335. ...
336. ...
337. ...
338. ...
339. ...
340. Noctium Atticarum quartum libri noni capitulum De barbararum gentium prodigiosis miraculis;
deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.

[ad indicem]

Cum e Græcia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e naui in terram in portu illo
inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo 'præpetem' appellauit,
fasces librorum venalium expositos vidimus. Atque ego avide statim pergo ad libros. Erant autem isti omnes
libri Græci miraculorum fabularumque pleni, res inauditæ, incredulæ, scriptores veteres non parvæ
auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicæensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et
Hegesias; ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque tætro erant. Accessi tamen
percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata vilitate libros plurimos ære pauco emo eosque
omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quædam et notaui mirabilia
et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis
omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus
ætatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari;
item esse homines sub eadem regione cæli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi,
qua fuisse facie Cyclopas poetæ ferunt; alios item esse homines apud eandem cæli plagam singulariæ
velocitatis vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; præterea
traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quæ 'Albania' dicitur, gigni homines, qui in pueritia
canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas,
qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis
historiæ septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui
si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes lætiores, infantes amœniores, egregios equos,
pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente hæc omnia nulli aliæ causæ obnoxia. Oculis quoque
exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant
videndo, quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu tam nocenti sunt, pupillas in
singulis oculis binas habere. Item esse in montibus terræ Indiæ homines caninis capitibus et latrantibus,
eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia apud ultimas orientis terras miracula,
homines qui 'monocoli' appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimæ pernicitatis; quosdam
etiam esse nullis cervicibus oculos in humeris habentes. Iam vero hoc egreditur omnem modum
admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt apud extrema Indiæ corporibus hirtis et avium ritu
plumantibus nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem; Pygmæos quoque haud
longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
Hæc atque alia istiusmodi plura legimus; sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneæ scripturæ
tædium nihil ad ornandum iuvandumque usum vitæ pertinentis. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum
notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus ætatis suæ ingenii dignitatisque gratia auctoritate
magna præditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro naturalis historiæ septimo
scripsit. Verba igitur hæc, quæ infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quæ profecto faciunt, ut neque
respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Cænide et Cæneo cantilena. 'Ex feminis'
inquit 'mutari in mares non est fabulosum. Invenimus in annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino
consulibus Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam
desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusæ fuisset,
nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnæ puerum
a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum,
vivebatque, cum proderem hæc.'
Idem Plinius in eodem libro verba hæc scripsit: 'Gignuntur homines utriusque sexus, quos
"hermaphroditos" vocamus, olim "androgynos" vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis.'

Quintum decimum Noctium Atticarum capitulum de vitanda inani loquacitate excerpendum curavi:

[ad indicem]

CAPITVLVM XV

Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam
multis in locis a principibus utriusque linguæ viris detestatione iusta culpata sit.

Qui sunt leves et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et
lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem
debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi
gubernari.

Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut
loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.

Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia præditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex
pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum
altitudinem pertineret, petulantiæque verborum cœrcendæ vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut
loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in
ore positis sæpiatur.

Homerica, de quibus supra dixi, hæc sunt:

ἀλλ' ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, et:


ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.

M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:
'Dummodo' inquit 'hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo
non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam:
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam
loquacitatem.' Item in libro de oratore primo verba hæc posuit: 'Quid enim est tam furiosum quam
verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec
scientia?' Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est. Namque in oratione, quæ
inscripta est si se Cælius tribunus plebis appellasset: 'numquam' inquit 'tacet, quem morbus tenet
loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coveniatis, cum
convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non
auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se nemo
committit, si æger est.' Idem Cato in eadem oratione eidem M. Cælio tribuno plebi vilitatem obprobrans
non loquendi tantum, verum etiam tacendi: 'frusto' inquit 'panis conduci potest, vel uti taceat vel uti
loquatur.' [11] Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον
appellat uerbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est
aliud ἐκολώα? Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est:

λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν,

quod Sallustius noster imitari volens sic scribit: 'loquax' inquit 'magis quam facundus.'
Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit
proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,
φειδωλῆς πλείστη δὲ χάρις κατὰ μέτρον ἰούσης.

Epicharmium quoque illud non inscite se habet:

οὐ λέγειν τύγ' ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,

ex quo hoc profecto sumptum est: 'qui cum loqui non posset, tacere non potuit.' Favorinum ego audivi
dicere versus istos Euripidi:

ἀχαλίνων στομάτων
ἀνόμου τ' ἀφροσύνας
τὸ τέλος δυστυχία,

non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque
posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et
æstuet conluvione verborum tæterrima, quod genus homines a Græcis significantissimo uocabulo
κατάγλωσσοι appellantur. Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi
Sallustianum illud: 'satis eloquentiæ, sapientiæ parum', breui antequam vita decederet, sic legere
cœpisse et sic a Sallustio relictum affirmauisse: 'satis loquentiæ, sapientiæ parum', quod 'loquentia'
novatori verborum Sallustio maxime congrueret, 'eloquentia' cum insipientia minime conveniret.
Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus
poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:

ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον,


ἔχοντ' ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,

neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos 'locutuleios' et
'blaterones' et 'linguaces' dixerunt.

[ad indicem]
341. …
342. …
343. …
344. …
345. ...
346. ...
347. ...
348. ...
349. ...
350. [ad indicem]
351. …
352. …
353. …
354. …
355. ...
356. ...
357. ...
358. ...
359. ...
360. [ad indicem]
361. ...
362. …
363. …
364. …
365. ...
366. ...
367. ...
368. ...
369. ...

370. [ad indicem]


371. …
372. ...
373. ...
374. ...
375. ...
376. ...
377. ...
378. ...
379. ...

380. [ad indicem]


381. …
382. …
383. ...
384. ...
385. ...
386. ...
387. ...
388. ...
389. ...

390. [ad indicem]


391. ...
392. ...
393. ...
394. ...
395. ...
396. ...
397. ...
398. ...
399. ...
400. Hisce versibus auctor femellæ cuiusdam cui nomen Bissula venustam formam blanditiis summisque laudibus
cumulat haud illepide:

[ad indicem]

Carminis inculti tenuem lecture libellum,


pone supercilium. seria contractis
expende poemata rugis: nos Thymelen sequimur.
Bissula in hoc schedio cantabitur, utque Cratinus
admoneo ante bibas.
Ieiunis nil scribo; meum post pocula si quis
legerit hic sapiet.
Sed magis hic sapiat, si dormiat et putet ista
somnia missa sibi.

Delicium, blanditiæ, ludus, amor, voluptas,
barbara, sed quæ Latias vincis alumna pupas.
Bissula, nomen teneræ rusticulum puellæ,
horridulum non solitis, sed domino venustum.

Pingere si nostram , pictor, meditaris alumnam
æmula Cecropias ars imitetur apes.
401. …
402. …
403. …
404. ...
405. ...
406. ...
407. ...
408. ...
409. ...
410. Versus excerpti aliquot
[ad indicem]

Iamque aderat promissa dies, quo tempore primum


extulit os sacrum divinæ stirpis origo
missus in imperium, venitque in corpore virtus
mixta deo: subiit cari genitoris imago...

Haud mora, continuo cæli regione serena


stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
agnovere deum proceres cunctisque repente
muneribus cumulant et sanctum sidus adorant.
tum vero manifesta fides clarumque paternæ
nomen erat virtutis: et ipsi agnoscere vultus
flagrantisque dei divini signa decoris.

411. …
412. …
413. …
414. …
415. …
416. …
417. ...
418. ...
419. ...

420. [ad indicem]


421. …
422. …
423. ...
424. ...
425. ...
426. ...
427. ...
428. ...
429. ...
430. [ad indicem]
431. …
432. ...
433. ...
434. ...
435. ...
436. ...
437. ...
438. ...
439. ...

440. [ad indicem]


441. …
442. …
443. ...
444. ...
445. ...
446. ...
447. ...
448. ...
449. ...

450. [ad indicem]


451. ...
452. ...
453. ...
454. ...
455. ...
456. ...
457. ...
458. ...
459. ...

460. [ad indicem]


461. ...
462. ...
463. ...
464. ...
465. ...
466. ...
467. ...
468. ...
469. ...

470. Hæc disseruit Augustinus de brevitate huius terrenæ vitæ libro primo, capite undecimo operis cui index De
Civitate Dei:

[ad indicem]

Ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terræ et uocetur Opis, ipse in uagitu os aperiat et
uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina;
non sit alius, sed ipse in illis deabus, quæ fata nascentibus canunt et uocantur Carmentes; præsit fortuitis
uoceturque Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia rumam dixerunt ueteres
mammam; in diua Potina potionem ministret, in diua Educa escam præbeat; de pauore infantum
Pauentia nuncupetur, de spe, quæ uenit, Venilia, de uoluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis,
quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo,
Numeria, quæ numerare doceat, Camena, quæ canere; ipse sit et deus Consus præbendo consilia et dea
Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quæ post prætextam excipiat iuuenalis ætatis exordia;
ipse sit et Fortuna barbata, quæ adultos barba induat - quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque
numen saltem masculum deum uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non Fortunam,
sed quia barbas habet Fortunium nominarent - ; ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini
uxori zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse sit Mutunus uel Tutunus, qui est apud
Græcos Priapus: si non pudet, hæc omnia quæ dixi et quæcumque non dixi - non enim omnia dicenda
arbitratus sum - , hi omnes di deæque sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista partes
eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum placet esse mundi animum, quæ sententia uelut
magnorum multumque doctorum est.

Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium fœda uarietate consumpti.
hoc si ægre ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, utique commune est. hoc scio,
neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. finis autem uitæ tam longam quam
breuem uitam hoc idem facit. neque enim aliud melius et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius
est, quod iam pariter non est. quid autem interest, quo mortis genere uita ista finiatur, quando ille, cui
finitur, iterum mori non cogitur? cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitæ huius casibus
innumerabiles mortes quodammodo comminentur, quamdiu incertum est quænam earum uentura sit,
quæro utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere uiuendo. nec ignoro quam citius eligatur
diu uiuere sub timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. sed aliud est quod
carnis sensus infirmiter pauidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. mala
mors putanda non est, quam bona uita præcesserit. neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur
mortem. non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur,
sed moriendo quo ire cogantur. cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse religiosi pauperis
mortem inter lingentium canum linguas quam inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera
mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt?

Sanctus Augustinus in tablino seu scriptorio suo


depictus ab Alexandro Botticelli, a. 1480

[ad indicem]

Ceterum, libro undecimo operis cuius inscriptio est Confessiones, de natura temporis disseruit Augustinus:

Qui hæc dicunt nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt quomodo
fiant quæ per te atque in te fiunt, et conantur æterna sapere, sed adhuc in præteritis et futuris rerum
motibus cor eorum volitat et adhuc vanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet, et
paululum rapiat splendorem semper stantis æternitatis, et comparet cum temporibus numquam
stantibus, et videat esse incomparabilem, et videat longum tempus, nisi ex multis prætereuntibus motibus
qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem præterire quicquam in æterno, sed totum
esse præsens. (…)
Quid est enim tempus? quis hoc facile breviterque explicaverit? quis hoc ad verbum de illo
proferendum vel cogitatione comprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo
commemoramus quam tempus? et intellegimus utique cum id loquimur, intellegimus etiam cum alio
loquente id audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quærat, scio; si quærenti explicare velim,
nescio. fidenter tamen dico scire me quod, si nihil præteriret, non esset præteritum tempus, et si nihil
adveniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset præsens tempus. duo ergo illa tempora,
præteritum et futurum, quomodo sunt, quando et præteritum iam non est et futurum nondum est?
præsens autem si semper esset præsens nec in præteritum transiret, non iam esset tempus, sed æternitas.
si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit, quia in præteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui
causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse?
Et tamen dicimus longum tempus et breve tempus, neque hoc nisi de præterito aut futuro dicimus.
præteritum tempus longum verbi gratia vocamus ante centum annos, futurum itidem longum post
centum annos, breve autem præteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breve futurum post
decem dies. sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? præteritum enim iam non est et futurum
nondum est. non itaque dicamus, `longum est,' sed dicamus de præterito, `longum fuit,' et de futuro,
`longum erit.' domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit
præteritum tempus, cum iam esset præteritum longum fuit, an cum adhuc præsens esset? tunc enim
poterat esse longum quando erat, quod esset longum; præteritum vero iam non erat, unde nec longum
esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus, `longum fuit præteritum tempus'; neque enim
inveniemus quid fuerit longum, quando, ex quo præteritum est, non est, sed dicamus, `longum fuit illud
præsens tempus,' quia cum præsens esset, longum erat. nondum enim præterierat ut non esset, et ideo
erat quod longum esse posset; postea vero quam præteriit, simul et longum esse destitit quod esse destitit.
Duo ergo illa tempora, præteritum et futurum, quomodo sunt, quando et præteritum iam non est et
futurum nondum est? præsens autem si semper esset præsens nec in præteritum transiret, non iam esset
tempus, sed æternitas. si ergo præsens, ut tempus sit, ideo fit, quia in præteritum transit, quomodo et hoc
esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia
tendit non esse?
(…) Videamus ergo, anima humana, utrum præsens tempus possit esse longum, datum enim tibi est
sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni præsentes longum tempus est? vide
prius utrum possint præsentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur, ipse præsens est,
nonaginta vero et novem futuri sunt et ideo nondum sunt. si autem secundus annus agitur, iam unus est
præteritus, alter præsens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum
præsentem posuerimus. ante illum præteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni præsentes
esse non poterunt. vide saltem utrum qui agitur unus ipse sit præsens. et eius enim si primus agitur
mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus præteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus qui
agitur totus est præsens, et si non totus est præsens, non annus est præsens. duodecim enim menses
annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur ipse præsens est, ceteri aut præteriti aut futuri.
quamquam neque mensis qui agitur præsens est, sed unus dies. si primus, futuris ceteris, si novissimus,
præteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter præteritos et futuros.
Ecce præsens tempus, quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium
contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est præsens. nocturnis enim et
diurnis horis omnibus viginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, novissima
præteritas, aliqua vero interiectarum ante se præteritas, post se futuras. et ipsa una hora fugitivis
particulis agitur. quidquid eius avolavit, præteritum est, quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur
temporis, quod in nullas iam vel minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod
præsens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in præteritum transvolat, ut nulla morula extendatur.
nam si extenditur, dividitur in præteritum et futurum; præsens autem nullum habet spatium. ubi est ergo
tempus quod longum dicamus? an futurum? non quidem dicimus, `longum est,' quia nondum est quod
longum sit, sed dicimus, `longum erit.' quando igitur erit? si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit
longum, quia quid sit longum nondum erit. si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est
esse iam cœperit et præsens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus vocibus clamat
præsens tempus longum se esse non posse.
(…) Audivi a quodam homine docto quod solis et lunæ ac siderum motus ipsa sint tempora, et non
adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an vero, si cessarent cæli lumina et
moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros et diceremus aut æqualibus morulis agi,
aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum hæc
diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in verbis nostris aliæ longæ syllabæ, aliæ breves,
nisi quia illæ longiore tempore sonuissent, istæ breviore? deus, dona hominibus videre in parvo
communes notitias rerum parvarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria cæli in signis et in
temporibus et in diebus et in annis. sunt vero, sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolæ rotæ diem
esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

[ad indicem]
471. …
472. …
473. …
474. …
475. ...
476. ...
477. ...
478. ...
479. ...

480. [ad indicem]


481. ...
482. ...
483. ...
484. ...
485. ...
486. ...
487. ...
488. ...
489. ...

490. [ad indicem]


491. …
492. ...
493. ...
494. ...

495. Aviani fabulas aliquot hic, temporis decursu, sum exscripturus...

[ad indicem]

VII. De cane qui noluit latrare.

Haud facile est pravis innatum mentibus, ut se


muneribus dignas suppliciove putent.
Forte canis quondam, nullis latratibus horrens,
nec patulis primum rictibus ora trahens,
mollia sed pavidæ submittens verbera caudæ, 5
concitus audaci vulnera dente dabat.
Hunc dominus, ne quem probitas simulata lateret,
iusserat in rabido gutture ferre nolam.
Faucibus innexis crepitantia subligat æra,
quæ facili motu signa cavenda darent. 10
Hæc tamen ille sibi credebat præmia ferri,
et similem turbam despiciebat ovans.
Tunc insultantem senior de plebe superbum
adgreditur tali singula voce monens:
Infelix, quæ tanta rapit dementia sensum, 15
munera pro meritis si cupis ista dari?
Non hoc virtutis decus ostentatur in ære,
nequitiæ testem sed geris inde sonum.

[ad indicem]

496. ...
497. ...
498. ...
499. ...

500. Versus excerpti aliquot ex opere c.i. De reditu suo:


[ad indicem]
Exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos, Roma, recepta polos;
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum:
Non procul a cælo per tua templa sumus. 50
Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
Sospes nemo potest immemor esse tui.
Obruerint citius scelerata oblivia solem
quam tuus e nostro corde recedat honos.
Nam solis radiis æqualia munera tendis, 55
qua circumfusus fluctuat Oceanus;
volvitur ipse tibi, qui continet omnia, Phœbus
eque tuis ortos in tua condit equos.
Te non flammigeris Libye tardavit arenis;
non armata suo reppulit ursa gelu: 60
Quantum vitalis natura tetendit in axes,
tantum virtuti pervia terræ tuæ.
Fecisti patriam diversis gentibus unam;
profuit iniustis te dominante capi;
dumque offers victis proprii consortia iuris, 65
Vrbem fecisti, quod prius orbis erat.
Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Æneadum matrem Romulidumque patrem;
mitigat armatas victrix clementia vires,
convenit in mores nomen utrumque tuos. 70
Hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:
Quos timuit superat, quos superavit amat.
Inventrix oleæ colitur vinique repertor
et qui primus humo pressit aratra puer;
aras Pæoniam meruit medicina per artem, 75
factus et Alcides nobilitate deus:
Tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
fœdere communi vivere cuncta facis.
Te, dea, te celebrat Romanus ubique resessus
pacificoque gerit libera colla iugo. 80
Omnia perpetuos quæ servant sidera motus
nullum viderunt pulchrius imperium.
[ad indicem]

501. …
502. ...
503. ...
504. ...
505. ...
506. ...
507. ...
508. ...
509. ...
510. Alta quidem, ut opinor, sapientia hisce versibus inest quibus constat metrum quintum tertii libri illius operis
quod inscribitur Consolatio Philosophiæ:

[ad indicem]

Qui se volet esse potentem,


animos domet ille feroces
nec victa libidine colla
fœdis summittat habenis:
etenim licet Indica longe
tellus tua iura tremescat,
et serviat ultima Thyle,
tamen atras pellere curas;
miserasque fugare querelas
non posse potentia non est.

511. …
512. …
513. …
514. …
515. …
516. …
517. …
518. …
519. …

520. [ad indicem]


521. …
522. …
523. …
524. …
525. ...
526. ...
527. ...
528. ...
529. ...

530. [ad indicem]


531. …
532. ...
533. ...
534. ...
535. ...
536. ...
537. ...
538. ...
539. ...

540. [ad indicem]


541. …
542. ...
543. ...
544. ...
545. ...
546. ...
547. ...
548. ...
549. ...

550. [ad indicem]


551. …
552. …
553. ...
554. ...
555. ...
556. ...
557. ...
558. ...
559. ...

560. Deinceps quosdam Etymologiarum locos excerptos consideremus:


[ad indicem]

Liber tertius
Præfatio.
QVOT NVMERI INFINITI EXISTVNT.

Mathematica Latine dicitur doctrinalis scientia, quæ abstractam considerat quantitatem. Abstracta
enim quantitas est, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, vel
ab aliis huiuscemodi in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: id est Arithmetica,
Musica, Geometria et Astronomia. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se.
Musica est disciplina quæ de numeris loquitur, qui inveniuntur in sonis. Geometria est disciplina
magnitudinis et formarum. Astronomia est disciplina quæ cursus cælestium siderum atque figuras
contemplatur omnes atque habitudines stellarum. Quas disciplinas deinceps paulo latius indicamus, ut
earum causæ conpetenter possint ostendi.

Caput I
DE VOCABVLO ARITHMETICÆ DISCIPLINÆ.
Arithmetica est disciplina numerorum. Græci enim numerum ἀριθμόν dicunt. Quam scriptores
sæcularium litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit
nullam aliam indiget disciplinam. Musica autem et Geometria et Astronomia, quæ sequuntur, ut sint
atque subsistant istius egent auxilium.

Caput IX.
QVOT NVMERI INFINITI EXISTVNT.

Numeros autem infinitos esse certissimum est, quoniam in quocumque numero finem faciendum
putaveris, idem ipse non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus, et quamlibet ingentem
multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, verum etiam
multiplicari potest. Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse
cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes
infiniti sunt.

Caput XXIV.
DE ASTRONOMIÆ NOMINE.

Astronomia est astrorum lex, quae cursus siderum et figuras et habitudines stellarum circa se et
circa terram indagabili ratione percurrit.

Caput XXIX.
DE MVNDO ET EIVS NOMINE.

Mundus est is qui constat ex cælo, [et] terra et mare cunctisque sideribus. Qui ideo mundus est
appellatus, quia semper in motu est; nulla enim requies eius elementis concessa est.

Caput LXXI.
DE NOMINIBVS STELLARVM, QVIBUS
EX CAVSIS NOMINA ACCEPERVNT.

Sol appellatus eo quod solus appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus. Luna dicta quasi
Lucina, ablata media syllaba. De qua Vergilius (Ecl. 4,10):

Casta fave Lucina.

Sumpsit autem nomen per derivationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat, acceptum reddat.
Stellæ dictæ a stando, quia fixæ stant semper in cælo nec cadunt. Nam quod videmus [e] cælo stellas
quasi labi, non sunt stellæ, sed igniculi ab æthere lapsi; qui fiunt, dum ventus altiora petens æthereum
ignem secum trahit, qui tractu suo imitatur stellas cadentes.

[ad indicem]

561. …
562. …
563. ...
564. ...

565. Ænigma quoddam tetrastichum:

Cernere me nulli possunt, nec prendere palmis:

argutum vocis crepitum cito pando per orbem.

viribus horrisonis valeo confringere quercus;

nam superos ego pulso polos, et rura peragro.

[ad indicem]
566. ...
567. ...
568. ...
569. ...

570. Hunc Bedae Venerabilis locum excerpendum curavi.


[ad indicem]

De Britannia

Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen fuit, inter septentrionem et occidentem locata est,
Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, maximis Europæ partibus, multo interuallo aduersa. Quæ per milia passuum
DCCC in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis dumtaxat prolixioribus diuersorum
promontoriorum tractibus, quibus efficitur, ut circuitus eius quadragies octies LXXV milia conpleat. Habet a
meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a
gente Anglorum nunc corrupte Reptacæstir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore
proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL. A tergo autem, unde Oceano
infinito patet, Orcadas insulas habet.
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis apta pecoribus ac iumentis; uineas etiam quibusdam
in locis germinans; sed et auium ferax terra marique generis diuersi; fluuiis quoque multum piscosis ac
fontibus præclara copiosis, et quidem præcipue issicio abundat, et anguilla. Capiuntur autem sæpissime et
uituli marini, et delphines, nec non et balenæ; exceptis uariorum generibus concyliorum; in quibus sunt et
musculæ, quibus inclusam sæpe margaritam omnis quidem coloris optimam inueniunt, id est et rubicundi, et
purpurei, et iacintini, et prasini, sed maxime candidi. Sunt et cocleæ satis superque abundantes, quibus
tinctura coccinei coloris conficitur, cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore, nulla ualet
pluuiarum iniuria pallescere; sed quo uetustior, eo solet esse uenustior. Habet fontes salinarum, habet et
fontes calidos, et ex eis fluuios balnearum calidarum omni ætati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique
modum accommodos. Aqua enim, ut sanctus Basilius dicit, feruidam qualitatem recipit, cum per certa
quædam metalla transcurrit, et fit non solum calida, sed et ardens. Quæ etiam uenis metallorum, æris, ferri,
et plumbi, et argenti, fecunda, gignit et lapidem gagatem plurimum optimumque; est autem nigrogemmeus,
et ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet, æque ut sucinum. Erat
et ciuitatibus quondam XX et VIII nobilissimis insignita, præter castella innumera, quæ et ipsa muris
turribus, portis, ac seris erant instructa firmissimis.

Et quia prope sub ipso septentrionali uertice mundi iacet, lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpe
tempore noctis in quæstionem ueniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat uespertinum, an iam
aduenerit matutinum, utpote nocturno sole non longe sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc
Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII; plurimæ item breuitatis noctes æstate, et dies habet in
bruma, hoc est sex solummodo æquinoctialium horarum; cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque
eiusdem lineæ regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.

Hæc in præsenti, iuxta numerum librorum, quibus lex diuina scripta est, quinque gentium linguis, unam
eandemque summæ ueritatis et ueræ sublimitatis scientiam scrutatur, et confitetur, Anglorum uidelicet,
Brettonum, Scottorum, Pictorum et Latinorum, quæ meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta
communis.

In primis autem hæc insula Brettones solum, a quibus nomen accepit, incolas habuit; qui de tractu
Armoricano, ut fertur, Brittaniam aduecti, australes sibi partes illius uindicarunt.

Et cum plurimam insulæ partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de
Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra
fines omnes Brittaniæ Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente
Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse. Est autem Hibernia insula
omnium post Brittaniam maxima, ad occidentem quidem Brittaniæ sita; sed sicut contra Aquilonem ea
breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniæ septentrionalia,
quamuis magno æquore interiacente peruenit. Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus,
petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari. Respondebant Scotti, quia non ambos eos caperet
insula, ‘sed possumus,’ inquiunt, ‘salubre uobis dare consilium, quid agere ualeatis. Nouimus insulam aliam
esse non procul a nostra contra ortum solis, quam sæpe lucidioribus diebus de longe aspicere solemus. Hanc
adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis; uel, siqui restiterit, nobis auxiliariis utimini.’ Itaque petentes
Brittaniam Picti, habitare per septentrionales insulæ partes cœperunt, nam austrina Brettones
occupauerant. Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt,
ut ubi res ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent;
quod usque hodie apud Pictos constat esse seruatum.

Procedente autem tempore, Brittania post Brettones et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum
parte recepit; qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas
hactenus habent, uindicarunt; a quo uidelicet duce usque hodie Dalreudini uocantur, nam lingua eorum daal
partem significat.

Hibernia autem et latitudine sui status, et salubritate ac serenitate ærum multum Brittaniæ præstat, ita
ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat; nemo propter hiemem aut fæna secet æstate, aut stabula
fabricet iumentis; nullum ibi reptile uideri soleat, nullus uiuere serpens ualeat; nam sæpe illo de Brittania
adlati serpentes, mox ut, proximante terris nauigio, odore æris illius adtacti fuerint, intereunt; quin potius
omnia pene, quæ de eadem insula sunt, contra uenenum ualent. Denique uidimus, quibusdam a serpente
percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquæ inmissam ac potui datam,
talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem. Diues
lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu
insignis. Hæc autem proprie patria Scottorum est; ab hac egressi, ut diximus, tertiam in Brittania
Brettonibus et Pictis gentem addiderunt.

Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus gentem Brettonum a Pictis secernebat, qui ab
occidente in terras longo spatio erumpit, ubi est ciuitas Brettonum munitissima usque hodie, quæ uocatur
Alcluith; ad cuius uidelicet sinus partem septentrionalem Scotti, quos diximus, aduenientes sibi locum patriæ
fecerunt.
[ad indicem]
571. …
572. …
573. …
574. …
575. ...
576. ...
577. ...
578. ...
579. ...

580. [ad indicem]


581. …
582. ...
583. ...
584. ...
585. ...
586. ...
587. ...
588. ...
589. ...

590. Disticha ad amicitiam summis laudibus prosequendam:


[ad indicem]

Ad amicum absentem suspiria.

Dulcis amor lacrimīs absentem plangit amīcum,


quem longinqua negat terra vidēre oculīs.
Rāra fidēs hominum cārōs effēcit amīcōs,
mīlia multa cient pectore, sōlus erit.
Argentō melior, fulvō pretiōsior aurō,
omnibus et gazīs clārior iste nitet.
Quem cupit et quærit mentis sibi tōta voluntas,
ut habeat, teneat, dīligat atque colat.
Iste eris ecce mihī magnō coniunctus amōre,
tū requiēs mentis, tū mihi dulcis amor.
Tē Deus æternō conservet tempore semper,
tū memor Albīnī semper ubīque valē.

591. …
592. ...
593. ...
594. ...
595. ...
596. ...
597. ...
598. ...
599. ...

600. [ad indicem]


601. …
602. ...
603. ...
604. ...
605. ...
606. ...
607. ...
608. ...
609. ...

610. [ad indicem]


611. …
612. ...
613. ...
614. ...
615. ...
616. ...
617. ...
618. ...
619. ...

620. [ad indicem]


621. …
622. ...
623. ...
624. ...
625. ...
626. ...
627. ...
628. ...
629. ...
630. Versus aliquot excerpti e carmine de cultura hortorum cui index Hortulus:
[ad indicem]
Plurima tranquillæ cum sint insignia vitæ,
Non minimum est, si quis Pæstanæ deditus arti
Noverit obsceni curas tractare Priapi.
Ruris enim quæcumque datur possessio, seu sit

Putris, harenoso qua torpet glarea tractu,


Seu pingui molita graves uligine fœtus,
Collibus erectis alte sita, sive iacenti
Planitie facilis, clivo seu vallibus horrens,
Non negat ingenuos holerum progignere fructus,

Si modo non tua cura gravi compressa veterno


Multiplices holitoris opes contemnere stultis
Ausibus assuescit, callosasque aere duro
Detrectat fuscare manus et stercora plenis
Vitat in arenti disponere pulvere qualis.

Hæc non sola mihi patefecit opinio famæ


Vulgaris, quæsita libris nec lectio priscis,
Sed labor et studium, quibus otia longa dierum
Postposui, expertum rebus docuere probatis.

[ad indicem]
631. …
632. …
633. …
634. …
635. ...
636. ...
637. ...
638. ...
639. ...

640. [ad indicem]


641. …
642. …
643. …
644. …
645. ...
646. ...
647. ...
648. ...
649. ...

650. Hoc est initium carminis, versibus tautogrammaticis compositum, de laude calvorum:
[ad indicem]

Carmine, clara, cave, calvos calvare, Camena,


crispa cadat contra caudata calumnia cirro.
...

Carmina clarisonæ calvis cantate Camenæ.


Comere condigno conabor carmine calvos,
contra cirrosi crines confundere colli.
Cantica concelebrent callentes clara Camenæ:
Collaudent calvos, collatrent crimine claros
carpere conantes calvos, crispante cachinno.
Conscendat cæli calvorum causa cacumen;
conticeant cuncti concreto crine comati.
Cerrito calvos calventes carmine cunctos
consona coniunctim cantentur carmina calvis.

Carmina clarisonæ calvis cantate Camenæ.


Cum crescit capitis cervicis calva corona,
confortem cleri consignat confore calvum
capturum claram, Christo cedente, coronam.
Ceu crines capitis convellens crimina cordis,
corde Creatorem conspectat corpore cælum,
Cælicolas cives cupiens contingere cultu.
Crimina cum curis contemnat cuncta caducis
Cæli conscensum, concentum cælicolarum
Concupiens cupide, collaudat cuncta creantem.

[ad indicem]
651. …
652. ...
653. ...
654. ...
655. ...
656. ...
657. ...
658. ...
659. ...

660. [ad indicem]


661. ...
662. ...
663. ...
664. ...
665. ...
666. ...
667. ...
668. ...
669. ...

670. [ad indicem]


671. …
672. ...
673. ...
674. ...

675. Versus decerpti ex epico carmine cui index Waltharius :


[ad indicem]

Eccardus carmen componens Waltharius incriptum

Tertia pars orbis, fratres, Europa vocatur,


moribus ac linguis varias et nomine gentes
distinguens, cultu, tum relligione sequestrans.
Inter quas gens Pannoniæ residere probatur, 5

quam tamen et Hunos plerumque vocare solemus.


Hic populus fortis virtute vigebat et armis.
Non circumpositas solum domitans regiones,
litoris oceani sed pertransiverat oras,
Fœdera supplicibus donans sternensque rebelles. 10

Ultra millenos fertur dominarier annos.


Attila, pictore Eugenio Délacroix

Attila rex quodam tulit illud tempore regnum,


impiger antiquos sibimet renovare triumphos.
Qui sua castra movens mandavit visere Francos,
quorum rex Gibicho solio pollebat in alto, 15

prole recens orta gaudens, quam postea narro;


namque marem genuit, quem Guntharium vocitavit.

Fama volans pavidi regis transverberat aures,


dicens hostilem cuneum transire per Hystrum,
vincentem numero stellas atque amnis arenas. 20

Qui non confidens armis vel robore plebis


concilium cogit, quæ sint facienda, requirit.
Consensere omnes fœdus debere precari
et dextras, si forte darent, coniungere dextris
obsidibusque datis censum persolvere iussum; 25

[ad indicem]
...

Quadrupedum cursu tellus concussa gemebat,


scutorum sonitu pavidus superintonat æther.
Ferrea silva micat totos rutilando per agros:
Haud aliter primo quam pulsans æquora mane
pulcher in extremis renitet sol partibus orbis.

...

Waltharius venit, cui princeps talia pandit,


Uxorem suadens sibi ducere; sed tamen ipse
Iam tum præmeditans, quod post compleverat actis, 145
His instiganti suggestibus obvius infit:
...
Sed precor, ut servi capiatis verba fidelis:
...
Namque voluptatem quisquis gustaverit, exin
intolerabilius consuevit ferre labores.
Nil tam dulce mihi, quam semper inesse fideli
Obsequio domini; quare, precor, absque iugali 160

Me vinclo permitte meam iam ducere vitam!


Si sero aut medio noctis mihi tempore mandas,
ad quæcumque iubes, securus et ibo paratus.
In bellis nullæ persuadent cedere curæ,
Nec nati aut coniunx retrahentque fugamque movebunt.

[ad indicem]
...

Tunc ad Waltharium convertitur actio rerum.


Qui mox militiam percensuit ordine totam 175

et bellatorum confortat corda suorum,


hortans præteritos semper memorare triumphos
promittensque istos solita virtute tyrannos
sternere et externis terrorem imponere terris.

Nec mora, consurgit sequiturque exercitus omnis. 180

Ecce locum pugnæ conspexerat et numeratam


per latos aciem campos digessit et agros.
Iamque infra iactum teli congressus uterque
constiterat cuneus. Tunc undique clamor ad auras
tollitur, horrendam confundunt classica vocem, 185

Continuoque hastæ volitant hinc indeque densæ.


Fraxinus et cornus ludum miscebat in unum,
fulminis inque modum cuspis vibrata micabat.
Ac veluti boreæ sub tempore nix glomerata
spargitur, haud aliter sævas iecere sagittas. 190

Postremum cunctis utroque ex agmine pilis


absumptis manus ad mucronem vertitur omnis.
Fulmineos promunt enses clipeosque revolvunt,
concurrunt acies demum pugnamque restaurant.
Pectoribus partim rumpuntur pectora equorum, 195

sternitur et quædam pars duro umbone virorum.


Waltharius tamen in medio furit agmine bello,
obvia quæque metens armis ac limite pergens.
Hunc ubi conspiciunt hostes tantas dare strages,
ac si præsentem metuebant cernere mortem, 200

Et quemcunque locum, seu dextram sive sinistram,


Waltharius peteret, cuncti mox terga dederunt
et versis scutis laxisque feruntur habenis.

[ad indicem]

676. ...
677. ...
678. ...
679. ...

680. [ad indicem]


681. ...
682. ...
683. ...
684. ...
685. ...
686. ...
687. ...
688. ...
689. ...

690. [ad indicem]


691. ...
692. ...
693. ...
694. ...
695. ...
696. ...
697. ...
698. ...
699. ...

700. [ad indicem]


701. …
702. …
703. ...
704. ...
705. ...
706. ...
707. ...
708. ...
709. ...

710. Locus excerptus ex opusculo cuius titulus Cur Deus homo:


[ad indicem]

Hominem factum esse iustum ut beatus esset.

Rationalem naturam a deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo
namque rationalis est, ut discernat inter iustum et iniustum, et inter bonum et malum, et inter magis bonum
et minus bonum. Alioquin frustra facta esset rationalis. Sed deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad
hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem
discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque magis bonum magis amaret et
eligeret. Aliter namque frustra illi deus dedisset potestatem istam discernendi, quia in vanum discerneret, si
secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut deus tantam potestatem frustra dederit.
Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et
eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amat. At hoc nisi
iusta facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et iusta facta est. Quod si ad
summum bonum eligendum et amandum iusta facta est, aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur
quod amaret et eligeret, aut non. Sed si ad hoc iusta non est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur,
frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat, nec ulla erit ratio cur illud assequi debeat aliquando.
Quamdiu ergo amando et eligendo summum bonum iusta faciet, ad quod facta est, misera erit, quia indigens
erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat; quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis
natura iusta facta est, ut summo bono, id est deo, fruendo beata esset. Homo ergo qui rationalis natura est,
factus est iustus ad hoc, ut deo fruendo beatus esset.
[ad indicem]
711. …
712. …
713. …
714. ...
715. ...
716. ...
717. ...
718. ...
719. ...

720. [ad indicem]


721. …
722. ...
723. ...
724. ...

725. Versus aliquot decerpti e Carmine epico Ruodlieb inscripto:

[ad indicem]

Quidam prosapia vir progenitus generosa


moribus ingenitam decorabat nobilitatem.
Qui dominos plures habuisse datur locupletes,
sepius ad libitum quibus is famulans et honor(um)

nil deservisse potuit, putat ut meruisse.


...
Sepius in mortem se pro dominis dat eisdem
Seu bello seu venatu seu qualibet actu.
...
Nusquam secure se sperans vivere posse,
Rebus dispositis cunctis matrique subactis
Tandem de patria pergens petit extera reg(na.)

Nullus et hunc alius sequitur nisi scutifer ei(us,)


Qui vehat enthecam rebus variis oneratam,

A puero sibi quem docuit sufferre laborem.


Balenam dextrim parmam vehit atque sinistri(m,)
Dextra lanceolam sub scuto fertque pharetra(m,)
Annone saccum modicum sub se satis aptum.
Ast loricatus dominus super et tunicatus.

...
E fragmento III
...
Acclamant cuncti, cur hec tardet celerari.
Princeps respondit: «rex noster non ita iussit,
Aut se dedentem vel captum perdere quemquam,
Sed si possemus, captivos erueremus

Cum preda pariter, que fecimus ambo decenter.


Vincere victorem, maiorem vult quis honorem?
Sis leo pugnando, par ulciscendo sed agno!
Non honor est vobis, ulcisci damna doloris.
Magnum vindicte genus est, si parcitis ire.

[ad indicem]

Epigrammata aliquot huius auctoris anonymi:


Epigramma III

(Servio co)ttidie Dietmaro sat studiose


(Muscas t)errendo, culices, vespas abigendo.
(A se pro)que meo famulamine nil mage posco,
(Quam pos)t ut pulchre, decet utque, reserver honeste.

Epigramma X

Militis ad gambas operati nos sumus ambas,


Algor ut inmensus non se ledat neque ventus.
726. ...
727. ...
728. ...
729. ...

730. [ad indicem]


731. …
732. ...
733. ...
734. ...
735. ...
736. ...
737. ...
738. ...
739. ...

740. [ad indicem]


741. …
742. ...
743. ...
744. ...
745. ...
746. ...
747. ...
748. ...
749. ...

750. [ad indicem]


751. ...
752. ...
753. ...
754. ...
755. ...
756. ...
757. ...
758. ...
759. ...

760. Hoc est initium carminum ab Archipoeta compositorum:


[ad indicem]

Lingua balbus, hebes ingenio,


viris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
necessitas est, non præsumptio.

nulli vestrum reor ambiguum


viris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
ægrum sanus et prudens fatuum.
ne sim reus et dignus odio,

si lucernam ponam sub modio,


quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
brevem vero sermonem facio,
ne vos gravet longa narratio,

ne dormitet lector præ tædio


et «tu autem» dicat in medio.
ad æternam beatitudinem
lapsum deus revocans hominem
verbum suum, suam imaginem

misit ad nos per matrem virginem.


est unita deitas homini,
servo suo persona domini,
morti vita, splendor caligini,
miseria beatitudini.

scimus ista potentialiter


magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.
arte mira, miro consilio
quærens ovem bonus opilio
vagantibus in hoc exilio
locutus est nobis in filio.
sanctum suæ mentis consilium
patefecit mundo per filium,

ut reiecto cultu sculptilium


deum nosset error gentilium.
poetarum seductos fabulis
veritatis instruxit regulis,
signis multis atque miraculis

fidem veram dedit incredulis.


obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
revelavit fata latentia
non sapiens, sed sapientia.

conticescat falsa temeritas,


ubi palam loquitur veritas;
quod divina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.
huius mundi præterit orbita;

stricta ducit ad vitam semita.


qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.
iudex iustus, inspector cordium
nos ad suum trahit iudicium

redditurus ad pondus proprium


bona bonis, malis contrarium.
in hac vira misere vivitur,
vanitas est omne, quod cernitur.
heri natus hodie moritur,

finem habet omne, quod oritur.


sed qui dedit ad tempus vivere,
vitam brevem potest producere;
vitam potest de morte facere,
qui mortuos iubet resurgere.

nos ad regna vocat cælestia,


ubi prorsus nulla miseria,
sed voluptas et vera gaudia,
quæ sit deus omnibus omnia.
puniamus virtute vitium,

cuius caret fine supplicium.


terreat nos ignis incendium,
fœtor, fletus et stridor dentium.
sciens deus nos esse teneros
et gehennæ dolores asperos

pia voce revocat miseros


ovem suam ponens in humeros.
o pietas inæstimabilis!
omnipotens incorruptibilis,
creaturæ misertus mobilis

est pro nobis factus passibilis.


est alapas passus et verbera,
ludicrorum diversa genera,
spura, spinas et præter cetera
crucis morte damnatus aspera.

cum creator in cruce patitur,


ferreus est, qui non conpatitur;
cum salvator lancea pungitur,
saxeus est, qui non conpungitur.
conpungamur intus in anima

iram dei placantes lacrima!


dies iræ, dies novissima
cito venit, nimis est proxima.
ecce redit districtus arbiter,
qui passus est misericorditer.

redit quidem, sed iam minaciter;


coactus est, non potest aliter.
mundus totus commotus acriter
vindicabit auctorem graviter,
et torquebit reos perenniter

quamvis iuste, tamen crudeliter.


vos iudicis estis discipuli,
in scriptura divina seduli,
Christiani lucernæ populi,
contemptores præsentis sæculi.

vos non estis virgines fatuæ,


vestræ non sunt lampades vacuæ,
vasa vestra manant assidue
caritatis oleo mutuæ.
vos pascitis gregem dominicum

erogantes divinum triticum


quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.
decus estis ecclesiasticum;
cum venerit iudex in publicum,

ut puniat omne maleficum,


sedebitis in thronis iudicum.
verumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
quod dicitis in vestris cordibus,

compungendum est in cubilibus.


insistite piis operibus
bene vestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
ipse deus est in pauperibus.
ut divina testatur pagina,
opes multæ sunt iusto sarcina;
summa virtus est elemosina,
dici debet virtutum domina.
hanc commendo vobis præ ceteris;

abscondatur in sinu pauperis.


crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.
hanc conmendo vobis præcipue,
hæc est via vitæ perpetuæ,

quod salvator ostendens congrue


dixit: omni petenti tribue.
scitis ista, neque vos doceo,
sed quod scitis, facere moneo.
pro me loqui iam tandem debeo,

non sum puer, ætatem habeo.


vitam meam vobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
quod tam siti quam fame pereo.

non sum nequam, nullum decipio:


uno tantum laboro vicio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.
si vendatur propter denarium

indumentum, quod porto, varium,


grande mihi fiet opprobrium;
malo diu pati ieiunium.
largissimus largorum omnium
præsul dedit hoc mihi pallium

magis habens in cælis præmium


quam Martinus, qui dedit medium.
nunc est opus, ut vestra copia
sublevetur vatis inopia;
dent nobiles dona nobilia:

aurum, vestes et his similia.


ne pauperi sit excusatio,
det quadrantem gazophylatio;
hæc viduæ fuit oblatio,
quam divina conmendat ratio.

viri digni fama perpetua,


prece vestra complector genua:
ne recedam hinc manu vacua,
fiat pro me collecta mutua.
mea vobis patet intentio;

vos gravari sermone sentio;


unde finem sermonis facio,
quem sic finit brevis oratio.
præstet vobis creator Eloy
caritatis lecytum olei,

spei vinum, frumentum fidei,


et post mortem ad vitam provehi.
nobis vero mundo fruentibus,
vinum bonum sæpe bibentibus,
sine vino deficientibus

nummos multos pro largis sumptibus.


amen.

Carmen, quod dicitur, potorium:


[ad indicem]

Estuans intrinsecus ira vehementi


in amaritudine loquor mee menti.
factus de materia levis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium viro sapienti,


supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti,
sub eodem aere numquam permanenti.

Feror ego veluti sine nauta navis,


ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mei similes et adiungor pravis.

Michi cordis gravitas res videtur gravis,


iocus est amabilis dulciorque favis.
quicquid Venus imperat, labor est suavis,
que numquam in cordibus habitat ignavis.

Via lata gradior more iuventutis,


implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

Presul discretissime, veniam te precor,


morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.

Res est arduissima vincere naturam,


in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

Quis in igne positus igne non uratur?


quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie predatur?

Si ponas Hippolytum hodie Papie,


non erit Hippolytus in sequenti die.
Veneris in thalamos ducunt omnes vie,
non est in tot turribus turris Alethie.

Secundo redarguor etiam de ludo,


sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius, mentis estu sudo;
tunc versus et carmina meliora cudo.

Teruo capitulo memoro tabernam:


illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam,
cantantes pro mortuis: «Requiem eternam.»

Meum est propositum in taberna mori,


ut sint vina proxima morientis ori;
tunc cantabunt letius angelorum chori:
«Sit Deus propitius huic potatori.»

Poculis accenditur animi lucerna,


cor imbutum nectare volat ad superna.
michi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit presulis pincerna.

Loca vitant publica quidam poetarum


et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum,
et vix tandem reddere possunt opus clarum.

Ieiunant et abstinent poetarum chori,


vitant rixas publicas et tumultus fori,
et ut opus faciant, quod non possit mori,
moriuntur studio subditi labori.

Unicuique proprium dat Natura munus:


ego numquam potui scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.

Unicuique proprium dat Natura donum:


ego versus faciens bibo vinum bonum,
et quod habent purius dolia cauponum;
vinum tale generat copiam sermonum.

Tales versus facio, quale vinum bibo,


nichil possum facere nisi sumpto cibo;
nichil valent penitus, que ieiunus scribo,
Nasonem post calices carmine preibo.

Michi numquam spiritus poetrie datur,


nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arce cerebri Bacchus dominatur,
in me Phebus irruit et miranda fatur.

Ecce mee proditor pravitatis fui,


de qua me redarguunt servientes tui.
sed corum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere seculoque frui.

Iam nunc in presentia presulis beati


secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vari,
cuius non est animus conscius peccati.

Sum locutus contra me, quicquid de me novi,


et virus evomui, quod tam diu fovi.
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.

Iam virtutes diligo, vitiis irascor,


renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.

Electe Colonie, parce penitenti,


fac misericordiam veniam petenti,
et da penitentiam culpam confitenti;
feram, quicquid iusseris, animo libenti.

Parcit enim subditis leo, rex ferarum,


et est erga subditos immemor irarum;
et vos idem facite, principes terrarum:
quod caret dulcedine, nimis est amarum.

[ad indicem]
761. …
762. ...
763. ...
764. ...
765. ...
766. ...
767. ...
768. ...
769. ...

770. [ad indicem]


771. ...
772. ...
773. ...
774. ...
775. ...
776. ...
777. ...
778. ...
779. ...

780. Epigrammata aliquot :


[ad indicem]

I. Dum nescias, esse discendum.

Discendi, Damiane, modum te quærere dicunt;


Discas, dum nescis, sit modus iste tibi.

II. Ruinam in ascensu timendam.

Sæpe ruis, dum sæpe petis nimis alta, Corane,


Fac sit sufficiens una ruina tibi.

III. Contemptum stulti non esse curandum.

Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est,


Contempni a stulto dedecus esse nego.

...

VIII. Onus quærere, honorem quærendo.

Quæris onus magnum, magnum dum quæris honorem,


Cretice, sperne prius, non erit ulterius.

IX. Pro viribus tuis non omnes esse pensandos.

Impos virtutis, alios virtutis inanes


Æquiparando tibi, Gratidiane, refers.

...

XX. Loqui sed cum mensura debere.

Pauca loqui moneo, sed non omnino silere;


Ita velis, Orpheu, ne penitus sileas.

[ad indicem]

781. …
782. ...
783. ...
784. ...
785. ...
786. ...
787. ...
788. ...
789. ...

790. [ad indicem]


791. …
792. ...
793. ...
794. ...

795. Strophæ aliquot huius carminis mediævalis –orthographia secundum normam accommodata, ad usum discipulorum. Id quod
litteris rectis notandum curavi-:
[ad indicem]

Gesta bellorum possumus referre


Paris et Pyrri necnon et Æneæ,
multi poetæ plurima in laude
quæ conscripsere.

Sed paganorum quid iuvabunt acta,


dum iam vilescant vetustate multa?
Modo canamus Roderici nova
principis bella.

Tanti victoris nam si retexere


cœperim cunta, non hæc libri mille
capere possent, Homero canente,
summo labore.

Hoc fuit primum singulare bellum


cum adolescens devicit Navarrum;
hinc campi doctor dictus est maiorum
ore virorum.

Iam portendebat quid esset facturus,


comitum lites nam superatus,
regias opes pede calcaturus
ense capturus.

[ad indicem]
796. ...
797. ...
798. ...
799. ...

800. Hæc inter alia leguntur in epistula 106:

... Experto crede: aliquid amplius invenies in silvis, quam in libris. Ligna et lapides docebunt te, quod
a magistris audire non possis. An non putas posse te sugere mel de petra, oleumque de saxo durissimo?
An non montes stillant dulcedinem, et colles fluunt lac et mel, et valles abundant frumento? Multis
occurrentibus mihi dicendis tibi, vix me teneo. Sed quia non lectionem, sed orationem petis, adaperiat
Dominus cor tuum in lege sua et in præceptis suis. Vale.

[ad indicem]
801. …
802. …
803. ...
804. ...

805. [ad indicem]


806. ...
807. ...
808. ...
809. ...

810. [ad indicem]


811. …
812. …
813. …
814. ...
815. ...
816. ...
817. ...
818. ...
819. ...

820. [ad indicem]


821. ...
822. ...
823. ...
824. ...

825. [ad indicem]


826. ...
827. ...
828. ...
829. ...

830. [ad indicem]


831. ...
832. ...
833. ...
834. ...
835. ...
836. ...
837. ...
838. ...
839. ...

840. [ad indicem]


841. …
842. ...
843. ...
844. ...
845. ...
846. ...
847. ...
848. ...
849. ...

850. Hæcce sunt Alani verba ad Naturam:


[ad indicem]

O Dei proles, genitrixque rerum,


Vinculum mundi, stabilisque nexus,
Gemma terrenis, speculum caducis,
Lucifer orbis.
Pax, amor, virtus, regimen, potestas,
Ordo, lex, finis, via, dux, origo,
Vita, lux, splendor, species, figura
Regula mundi.
Quæ tuis mundum moderas habenis,
Cuncta concordi stabilita nodo
Nectis et pacis glutino maritas
Cœlica terris.
Quæ noys plures recolens ideas
Singulas rerum species monetans,
Res togas formis, chlamidemque formæ
Pollice formas.
Cui favet cœlum, famulatur aer,
Quam colit Tellus, veneratur unda,
Cui velut mundi dominæ, tributum
Singula solvunt.
Quæ diem nocti vicibus catenans
Cereum solis tribuis diei,
Lucido lunæ speculo soporans
Nubila noctis.
Quæ polum stellis variis inauras,
Ætheris nostri solium serenans
Siderum gemmis, varioque cœlum
Milite complens.
Quæ novis cœli faciem figuris
Protheans mutas aridumque vulgus
Aeris nostri regione donans,
Legeque stringis.
Cujus ad nutum juvenescit orbis,
Silva crispatur folii capillo,
Et tua florum tunicata veste,
Terra superbit.
Quæ minas ponti sepelis, et auges,
Syncopans cursum pelagi furori
Ne soli tractum tumulare possit
Æquoris æstus.
[ad indicem]

851. …
852. ...
853. ...
854. ...
855. ...
856. ...
857. ...
858. ...
859. ...

860. Versus aliquot decerpti e carminis Alexandreidos libro quinto:

[ad indicem]

Dum dubitat rapiatne fugam uitamne perosus


se sinat ipse capi, Persæ uelut agmine facto
mandant terga fugæ rapiuntque per arua relicto 295
rege gradum. laxis tunc demum inuitus habenis
nactus equum Darius rorantia cæde suorum
retrogrado fugit arua gradu. quo tendis inertem,
Rex periture, fugam? nescis, heu perdite, nescis
quem fugias. hostes incurris dum fugis hostem.
incidis in Scyllam cupiens uitare Charybdin.

[ad indicem]

861. …
862. ...
863. ...
864. ...
865. ...
866. ...
867. ...
868. ...
869. ...

870. [ad indicem]


871. …
872. …
873. ...
874. ...
875. ...
876. ...
877. ...
878. ...
879. ...

880. Versus excerpti e carmine cui index De contemptu mundi :


[ad indicem]

Hora novissima, tempora pessima sunt, vigilemus.


Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.
Imminet, imminet ut mala terminet, æqua coronet,
Recta remuneret, anxia liberet, æthera donet.
Auferat aspera duraque pondera mentis onustæ,
Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste.
Ille piissimus, ille gravissimus ecce venit rex.
Surgat homo reus; instat homo deus, a patre iudex.
Surgite, currite simplice tramite, quique potestis;
Rex venit ocius ipseque conscius, ipseque testis

Est ubi gloria nunc Babylonia, nunc ubi dirus


Nabuchodonosor et Darii vigor illeque Cyrus? 935
Qualiter orbita viribus incita præterierunt.
Fama relinquitur illaque figitur; hi putruerunt.
Nunc ubi curia pompaque Iulia? Cæsar, obisti.
Te truculentior, orbe potentior ipse fuisti.
...
Nunc ubi Marius atque Fabricius, inscius auri?
Mors ubi nobilis et memorabilis actio Pauli?
Diva Philippica vox ubi cælica nunc Ciceronis?
Pax ubi civibus atque rebellibus ira Catonis? 950
Nunc ubi Regulus aut ubi Romulus aut ubi Remus?
Stat rosa pristina nomine, nomina nuda tenemus.
...
Nos quoque tollimur, et proficiscimur ad quod et ipsi?
Imus ad infera, perdimus æthera, mente remissi.
Mors vocat; ibimus, haud retinebimus orbis honores.
Mors animantibus imminet omnibus, ibimus omnes. 960
Ibimus, ibimus atque redibimus. Ad quid? ad imum.
Ima petentia sunt profitentia corpora limum;
Est via libera mentis ad æthera, carnis ad ima.

[ad indicem]

881. …
882. ...
883. ...
884. ...
885. ...
886. ...
887. ...
888. ...
889. ...

890. Pauci versus operis Laborinti inscripti quibus de vita sua agit auctor:
[ad indicem]

Cor tibi decoxit curæ studiique caminus,


afflixit corpus Parisiana fames.
Sicut Parisius est divitibus paradisus,
sic est pauperibus insatiata palus.
Deinde tibi fornax fuit Aurilianis, alumna
auctorum, Musæ fons, Heliconis apex.
Unde reversus eras audatus veste, lacerna,
pallidus, exilis corpore, rebus inops.
891. …
892. …
893. ...
894. ...

895. [ad indicem]


896. ...
897. ...
898. ...
899. ...

900. [ad indicem]


901. ...
902. ...
903. ...
904. ...
905. ...
906. ...
907. ...
908. ...
909. ...

910. [ad indicem]


911. …
912. ...
913. ...
914. ...
915. ...
916. ...
917. ...
918. ...
919. ...

920. [ad indicem]


921. …
922. ...
923. ...
924. ...

925. [ad indicem]


926. ...
927. ...
928. ...
929. ...

930. [ad indicem]


931. ...
932. ...
933. ...
934. ...
935. ...
936. ...
937. ...
938. ...
939. ...

940. [ad indicem]


941. ...
942. ...
943. ...
944. ...
945. ...
946. ...
947. ...
948. ...
949. ...

950. E Carminibus Buranis loci excerpti:


[ad indicem]

- Carmina, quæ dicuntur, potoria:

De conflictu vini et aque


Petrus

Denudata veritate
succinctaque brevitate
ratione varia
dico, quod non copulari
debent, immo separari,
que sunt adversaria.

Cum in scypho reponuntur,


vinum aqua coniunguntur;
sed talis coniunctio
non est bona nec laudari
debet, immo nuncupari
melius confusio.

Vinum sentit aquam secum.


dolens inquit: «quis te mecum
ausus est coniungere?
exi! surge! vade foras!
non eodem loco moras
mecum debes facere.

Super terram debes teri


et cum terra commisceri,
ut in lutum transeas.
vilis et inverecunda
rimas queris, ut immunda
mundi loca subeas.

Mensa per te non ornatur,


nullus homo fabulatur
in tui presentia.
sed qui prius est iocundus,
ridens verboque facundus,
non rumpit silentia.

Cum quis de te forte potat,


si sit sanus, tunc egrotat,
conturbas precordia;
venter tonat, surgit ventus,
qui inclusus, non ademptus
multa dat supplicia.

Quando venter est inflatus,


tunc diversos reddit flatus
ex utroque gutture,
et cum ita dispensatur
ventus, aer perturbatur
a corrupto murmure.»
Aqua contra surgit ita:
«turpis iacet tua cita
cum magna miseria.
qui sunt tui potatores,
vitam perdunt atque mores
tendentes ad vitia.

Tu scis linguas impedire.


titubando solet ire
tua sumens basia;
verba recte non discernens,
centum putat esse cernens
duo luminaria.

Et qui tuus est amator?


homicida, fornicator,
Davus, Geta, Byrria!
tales tibi famulantur,
tales de te gloriantur
tabernali curia.

Propter tuam pravitatem


nullam habes libertatem,
domos tenes parvulas.
ego magna sum in mundo,
dissoluta me diffundo
per terre particulas.

Potum dono sitienti,


et salutem sum querenti
valde necessaria,
quia veho peregrinos
tam remotos quam vicinos
ad templi palatia.»

Vinum hec: «te plenam fraude


probas esse tali laude.
verum est, quod suscipis
naves. post hec intumescis;
dum franguntur, non quiescis
et sic eas decipis.

Qui non potest te potare


et te totam desiccare,
tendit ad pericula.
tibi credens sic declinat;
ita per te peregrinat
ad eterna secula.

Ego deus, et testatur


istud Naso; per me datur
cunctis sapientia.
cum non potant me magistri,
sensu carent, et ministri
non frequentant studia.

Non a falso potest verum


separare, ni qui merum
me potare nititur.
claudus currit, cecus videt,
eger surgit, deflens ridet,
per me mutus loquitur.
Per me senex iuvenescit,
per te ruit et senescit
iuvenum lascivia.
per me mundus reparatur,
per te nunquam generatur
filius vel filia.»

Aqua inquit: «tu es deus,


per quem iustus homo reus
malus, peior, pessimus.
verba facis semiplena
balbutire; cum lagena
sic fit sciens Didymus.

Execretur tale numen,


lima fraudis et acumen,
fons, origo criminis,
quod et bonis novercatur,
quod e terris se furatur
per adventum fluminis.

Ego loquor veritatem,


dono terris ubertatem,
per me vernant omnia.
cum non pluit, exarescunt
herbe, fruges et marcescunt
flores atque folia.

Mater tua tortuosa


numquam surgit fructuosa;
sed omnino sterilis,
sua coma denudata,
serpit humi desiccata,
vana fit et fragilis.

Fames terras comitatur


me cedente, perturbatur
deflens omnis populus;
pro me Christo Christianus,
tam Iudeus quam paganus
preces fundit sedulus.»

Vinum ait: «de te canis,


te collaudas verbis vanis,
alibi te vidimus.
universis cum sis nota
vilis et immunda tota,
credis, quod non novimus?

Tu fex rerum et sentina,


que descendunt de latrina,
suscipis, quod taceo.
sordes, feces et venena
multa rapis ut effrena,
que narrare nequeo.»

Aqua surgens se defendit


atque vinum reprehendit
de turpi colloquio:
«quis et qualis sit, non latet,
iste deus, immo patet
tali vaticinio.

Sermo tuus me non ledet,


tamen turpis male sedet
ore dei ratio.
ultra passus novem ferre
nolo virus nec sufferre,
sed a me proicio.»

Vinum ait: «exornata


verba sunt post terga data;
non excludis vitium.
multi ferre te viderunt
sordes, que non perierunt
per diei spatium!»

Audiens hec obstupescit


aqua, deflens obmutescit,
geminat suspiria.
vinum clamat: «quare taces?
patens est, quod victa iaces
rationis nescia.»

Ego Petrus disputator


huius cause terminator
omni dico populo:
quod hec miscens execretur
et a Christo separetur
in eterno seculo. Amen.

[ad indicem]
Hoc vero alterum ad amorem spectat:

Dum Diane vitrea


sero lampas oritur
et a fratris rosea
luce dum succenditur,
dulcis aura zephyri
spirans omnes etheri
nubes tollit;
sic emollit
vis chordarum pectora
et immutat
cor, quod nutat
ad amoris pignora.

Letum iubar Hesperi


gratiorem
dat humorem
roris soporiferi
mortalium generi.

O quam felix est antidotum soporis,


quod curarum tempestates sedat et doloris!
dum surrepit clausis oculorum poris,
ipsum gaudio equiperat dulcedini amoris.

Morphëus in mentem
trahit impellentem
ventum lenem segetes maturas,
murmura rivorum per harenas puras,
circulares ambitus molendinorum,
qui furantur somno lumen oculorum.

Post blanda Veneris commercia


lassatur cerebri substantia.
hinc caligant mira novitate
oculi nantes in palpebrarum rate.
hei, quam felix transitus amoris ad soporem,
sed suavior regressus ad amorem!

Ex alvo leta fumus evaporat,


qui capitis tres cellulas irrorat;
hic infumat oculos
ad soporem pendulos
et palpebras sua fumositate
replet, ne visus exspatietur late.
unde ligant oculos virtutes animales,
que sunt magis vise ministeriales.

Fronde sub arboris amena,


dum querens canit philomena,
suave est quiescere,
suavius ludere
in gramine
cum virgine
speciosa.
si variarum
odor herbarum
spiraverit,
si dederit
torum rosa,
dulciter soporis alimonia
post Veneris defessa commercia
captatur,
dum lassis instillatur.

O in quantis
animus amantis
variatur vacillantis!
ut vaga ratis per equora,
dum caret ancora,
fluctuat inter spem metumque dubia
sic Veneris militia.

[ad indicem]

Qui cupit egregium scachorum noscere ludum,


Audiat; ut potui, carmine composui.

Versibus in paucis dicam sibi prelia litis:


Quattuor in tabula bis loca sunt varia.

Albescit primus, rubet atque colore secundus,


Aut niger aut glaucus pingitur aut rubeus.

In primo rochus committere bella minatur


Statque secundus eques ludicra iura tenens.

Tertius alficus custos regalis habetur;


Quartus rex renitet; femina quinta sedet.

Post illos procerum revocabitur ordo priorum;


Procedit peditum turba velox nimium.

Stat pedes, et dextra rapit et de parte sinistra,


Quem sibi diversum cernit et oppositum.

Et si quando datur tabule sibi tangere summa,


Regine solitum preripit officium.

Vir factus mulier regi ferus arbiter heret,


Imperat et regnat, hinc capit, inde labat.

Bella movent primi pedites, labuntur et ipsi,


Et reliquis timidam dant moriendo viam.

Per spatium tabule rocho conceditur ire


In qua parte velit, si nichil obstiterit.

Maior maiores rapit et fallendo minores,


Sepius et minimis fallitur a sociis.

Belliger insignis, prudens, celer, aptus et armis


Currit eques rapidus, qua patet arte locus.

Decipit insontes socios et fraude carentes


Terret et insequitur, hinc capit, hinc capitur.

Alficus trivius, cornuta fronte timendus,


Ante, retro comites decipit invigiles.

A dominis minimi, domini capiuntur ab imis


Sic mixti procerum; turba perit peditum.

Rex manet incaptus subtracta coniuge solus;


Coniuge subtracta rex manet in tabula.

Sepius est mattus servorum turbine septus


Et mattum suffert, si via nulla patet.

[ad indicem]

De mundi statu

Mundus est in varium sepe variatus


et a status ordine sui degradatus:
ordo mundi penitus est inordinatus,
mundus nomine tenus stat, sed est prostratus.

Transierunt vetera, perit mos antiquus;


inolevit nequior mos et plus iniquus.
nemo meus, quilibet suus est amicus;
non Saturnus regnat nunc, immo Ludowicus.
Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret,
mundum qui precipitem dando sustineret,
pleno cornu copie munera preberet,
nomen largi, sed et rem, quod plus est, haberet.

Avem raram nondum hanc potui videre,


est Pheinice rarior, hircocervus vere.
hanc quesivi sepius; felix, tu iam quere!
ei nomen interim dabimus Chimere.

Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat;


currit, cadit, corruit, quis eum retentat?
largitatis semitas nemo iam frequentat,
actus largi strenuos nemo representat.

Unam tamen video formam largitatis,


quam vos specialiter, clerici, libatis;
hanc edicam nudius, si vos sileatis,
si cum patientia me sustineatis.

Dicet quis: «enuclea! quid est hoc, quod ais?»


dicam: «larga munera vestra sentit Thais,
Thais illa celebris thermis, Cumis, Bais,
illa Troie pestilens et damnosa Grais.

Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit,


manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit;
at Venus medullitus scalpit, prurit, pungit:
Pamphilum dupliciter sic Thais emungit.

Tamen est, qui Thaidem ut cadaver odit,


ab hac ut a bestia cavens se custodit;
sed dum Ganymedicum pusionem fodit,
inguen ei loculos pari dente rodit.

Nullum hic est medium: quivis clericorum,


si non in Glycerium, largus est in Sporum.
licet ambidextri sunt multi modernorum,
uni tamen prefero iocos geminorum.

Restat adhuc alterum largitatis genus,


sed hoc totum ventris est, nil hic capit Venus.
...................

[ad indicem]

951. …
952. ...
953. ...
954. ...
955. ...
956. ...
957. ...
958. ...
959. ...

960. [ad indicem]


961. …
962. ...
963. ...
964. ...

965. Versus aliquot decerpti ex epico carmine ignoti auctoris, cuius titulus est Gesta regum Britanniæ :

[ad indicem]

Caliope, referas, ut te referente renarrem


unde genus Britonum, que nominis hujus origo,
unde suos habuit generosa Britannia reges,
quis fuit Arturus, que gesta, quis exitus ejus,
qualiter amisit infelix natio regnum.
...
Post cineres Troje, post diruta menia, secum
adduxit Pyrrus ; mortem parentis in illos
ulciscens, captos glebe servire coegit. 30
Interea numerus servorum crescit in ipsa
anxietate jugi, jugique labore; sed ecce
Brutus adest, sapiens, formosus, fortis et audax,
quem reges, quem turba ducum, quem femina, quem vir,
quem dives, quem pauper amant; placet omnibus.
Ejus audita fama, gaudet captiva caterva.
Plebs igitur Trojana virum de semine cretum
Dardanio, flexis genibus, lacrimisque profusis,
passibus aggrediens timidis, sic Horsa profatur :
" Dedecet ingenuos sub iniquo principe vitam 40
ducere degenerem. Pudet, ha! pudet esse tot annis
sub domino dominos. Servi sumus et generosi.
...

[ad indicem]

966. ...
967. ...
968. ...
969. ...

970. [ad indicem]


971. …
972. ...
973. ...
974. ...
975. ...
976. ...
977. ...
978. ...
979. ...

980. Hoc enim loco auctor miram certe nobis, etsi sui ævi communiorem sententiam profert, de lingua Latina ab
sapientibus olim excogitatam ut sermo communis in medio positus esset inter tot gentium et ætatum eruditos:

[ad indicem]

Videntes enim Philosophi nullum idioma vulgare esse completum et perfectum, per quod perfecte
exprimere possent naturas rerum, et mores hominum, et cursus astrorum, et alia de quibus disputare
volebant, invenerunt sibi quasi proprium idioma, quod dicitur latinum, vel idioma literale: quod
constituerunt adeo latum et copiosum, ut per ipsum possent omnes suos conceptus sufficienter exprimere.
Quare si hoc idioma est completum, et alia idiomata non possumus recte et distincte loqui, nisi ab ipsa
infantia assuescamus ad illa: ex parte eloquentiæ, videlicet ut recte et distincte loquamur idioma latinum, si
volumus literas discere, debemus ab ipsa infantia literis insudare.

981. …
982. …
983. ...
984. ...

985. [ad indicem]


986. ...
987. ...
988. ...
989. ...

990. [ad indicem]


991. …
992. …
993. …
994. …
995. ...
996. ...
997. ...
998. ...
999. ...

1000. [ad indicem]


1001. …
1002. …
1003. …
1004. …
1005. ...
1006. ...
1007. ...
1008. ...
1009. ...

1010. [ad indicem]


1011. …
1012. …
1013. …
1014. …
1015. ...
1016. ...
1017. ...
1018. ...
1019. ...

1020. [ad indicem]


1021. …
1022. …
1023. ...
1024. ...
1025. ...
1026. ...
1027. ...
1028. ...
1029. ...

1030. [ad indicem]


1031. …
1032. …
1033. …
1034. ...
1035. ...
1036. ...
1037. ...
1038. ...
1039. ...

1040. [ad indicem]


1041. …
1042. …
1043. ...
1044. ...
1045. ...
1046. ...
1047. ...
1048. ...
1049. ...

1050. [ad indicem]


1051. …
1052. …
1053. ...
1054. ...
1055. ...
1056. ...
1057. ...
1058. ...
1059. ...

1060. [ad indicem]


1061. …
1062. …
1063. ...
1064. ...
1065. ...
1066. ...
1067. ...
1068. ...
1069. ...

1070. [ad indicem]


1071. …
1072. …
1073. …
1074. ...
1075. ...
1076. ...
1077. ...
1078. ...
1079. ...

1080. [ad indicem]


1081. ...
1082. ...
1083. ...
1084. ...
1085. ...
1086. ...
1087. ...
1088. ...
1089. ...

1090. Initium primi libri e Dantis de vulgari eloquentia libro excerptum:


[ad indicem]

Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem
scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres
et parvuli nitantur, in quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui
tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo aspirante de celis -
locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum
aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus
dulcissimum ydromellum.

1091. …
1092. …
1093. …
1094. …
1095. ...
1096. ...
1097. ...
1098. ...
1099. ...

1100. Francisci Petrarcæ litteræ ad discipulum missæ quibus quid de hac vita mortali sentiat uberrima exponit
facundia:

[ad indicem]

"Quid mihi de hac vita, quam degimus, videatur, interrogas. Neque immerito. Multæ enim et variæ de
hac ipsa opiniones hominum sunt: meam brevibus accipe. Videtur mihi vita hæc dura quædam area
laborum, palæstra discriminum, scena fallaciarum, labyrinthus errorum, circulatorum ludus, desertum
horribile, limosa palus, siticulosa regio, vallis hispida, mons præruptus, caligantes speluncæ, habitatio
ferarum, terra infelix, campus lapidosus, vepricosum nemus, pratum herbidum plenumque serpentibus,
florens hortus ac sterilis, fons curarum, fluvius lacrimarum, mare miseriarum, quies anxia, labor
inefficax, conatus irritus, grata phrenesis, pondus infaustum, dulce virus, degener metus, inconsulta
securitas, vana spes, ficta fabula, falsa lætitia, verus dolor, risus inconditus, fletus inutilis, inane
suspirium, confusus ordo, tumultuosa confusio, trepidatio turbulenta, solicitudo perpetua, insomnis
inertia, inops copia, dives inopia, imbecilla potentia, tremulæ vires, ægra sanitas, iugis morbus, gemina
ægritudo, pulchra deformitas, honor inglorius, infames tituli, ridiculus ambitus, ima elatio, excellentia
fictilis, humilis altitudo, fusca claritas, ignota nobilitas, pertusus sacculus, vas rimosum, specus
inexplebile, cupiditas infinita, damnosum desiderium, luxus hydropicus, sitis insatiabilis, aridum
fastidium, famelica nausea, ventosa prosperitas, querula semper adversitas, viror transitorius, flos
caducus, amœnitas labilis, fugax forma, mæstum gaudium, amara dulcedo, voluptas aculeosa, stulta
sapientia, cæca prudentia, tetra domus, breve diversorium, fœdus carcer, sine gubernaculo navigatio,
sine baculo senectus, sine freno iuventus, sine duce cæcitas, iter lubricum, tecta fovea, latens præcipitium,
silens lima, tenax viscus, operti laquei, abdita retia, inescati hami, sentes asperi, lappæ hærentes, tribuli
acuti, scopuli rigentes, venti rapidi, fluctus impetuosi, atri turbines, horrisonæ tempestates, procellosum
pelagus, vadosa litora, anceps portus, exarmata navis, immane naufragium, officina scelerum, sentina
libidinum, caminus irarum, puteus odiorum, catena consuetudinum, Sirenum cantus, Circæa pocula,
mundi vincula, rerum unci, conscientiæ morsus, pœnitentiæ stimuli, peccatorum incendia, putre
ædificium, fundamentum fragile, muri hiantes, tecta labentia, prolixa brevitas, latæ angustiæ, calles
inexplicabiles, passus impliciti, circulorum motus, statio instabilis, rota volubilis, manens cursus, scabra
levitas, scrupulosa suavitas, blanda crudelitas, dolosæ blanditiæ, fallax amicitia, concors discordia,
fœdifragæ induciæ, bellum inexorabile, pax infida, simulata virtus, excusata nequitia, laudata fraus,
honoratum dedecus, irrisa simplicitas et contempta fides, nugæ seriæ, ingeniosa dementia, loquax
torpor, velata ignorantia, opinio scientiæ tumida, scientia vero nulla, querelarum suspiria, contentionum
strepitus, vulgi fragor, obliviosa peregrinatio, patriæ odium, amor exilii, lemurum civitas atque
larvarum, dæmonum regnum, Luciferi principatus (sic enim Principem mundi huius Veritas vocat), vita
dæmonum mendax et exanimis, spirans mors, segnis incuriositas sui ipsius, inutilium cura, apparendi
studium, supervacui appetitus, operosus vermium apparatus, viventium infernus et vivorum corporum
divites exequiæ, longum funus, pomposa vanitas, laboriosa militia, periculosa tentatio, superba miseria,
miseranda felicitas. En, amice, qualis mihi hæc videtur, quæ tam multis exoptatissima ac gratissima vita
est, necdum tamen conceptum omnem meæ mentis expressi: peior enim est multo miseria quam a me seu
quocumque hominum dici possit. Sed quo es ingenio, ex his paucis totum, reor, animum loquentis
introspicis. Unum tot in malis habe bonum, quod ad bonam et æternam vitam, nisi dexter trames
deseratur, via est. Vale"
[ad indicem]

Epistola ad Dionysium de Burgo Sancti Sepulcri


[de ascensu montis Ventosi]

Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum vocant, hodierno die, sola videndi
insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi. multis iter hoc annis in animo fuerat; ab infantia enim
his in locis, ut nosti, fato res hominum versante, versatus sum; mons autem hic late undique conspectus, fere
semper in oculis est.

Cepit impetus tandem aliquando facere quod quotidie faciebam, præcipue postquam relegenti pridie res
Romanas apud Livium (Liv., ab urbe cond. 40, 21, 2-4; 40, 22, 4-6) forte ille mihi locus occurrerat, ubi
Philippus Macedonum rex - is qui cum populo Romano bellum gessit - Hæmum montem Thessalicum
conscendit, e cuius vertice duo maria videri, Adriaticum et Euxinum, famæ crediderat, vere ne an falso satis
comperti nihil habeo, quod et mons a nostro orbe semotus et scriptorum dissensio dubiam rem facit. ne enim
cunctos evolvam, Pomponius Mela (Pomp. Mela, de chorogr. 2, 17) cosmographus sic esse nihil hæsitans
refert; Titus Livius falsam famam opinatur; mihi si tam prompta montis illius experientia esset quam huius
fuit, diu dubium esse non sinerem.

Ceterum, ut illo omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in iuvene privato quod in rege sene
non carpitur. sed de socio cogitanti, mirum dictu, vix amicorum quisquam omni ex parte idoneus videbatur:
adeo etiam inter caros exactissima illa voluntatum omnium morumque concordia rara est.

Hic segnior, ille vigilantior; hic tardior, ille celerior; hic mæstior, ille lætior; denique hic stultior, prudentior
ille quam vellem; huius silentium, illius procacitas; huius pondus ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas
terrebat; huius frigida incuriositas, illius ardens occupatio dehortabatur; quæ, quamquam gravia,
tolerantur domi - omnia enim suffert caritas (1 Cor. 13, 7) et nullum pondus recusat amicitia -; verum hæc
eadem fiunt in itinere graviora.

Itaque delicatus animus honestæque delectationis appetens circumspiciensque librabat singula sine ulla
quidem amicitiæ læsione, tacitusque quicquid proposito itineri prævidebat molestum fieri posse, damnabat.
quid putas? tandem ad domestica vertor auxilia, germanoque meo unico, minori natu, quem probe nosti,
rem aperio. nil poterat lætius audire, gratulatus quod apud me amici simul ac fratris teneat locum.

Statuta die digressi domo, Malausanam venimus ad vesperam; locus est in radicibus montis, versus in
boream. illic unum diem morati, hodie tandem cum singulis famulis montem ascendimus non sine multa
difficultate: est enim prærupta et pæne inaccessibilis saxosæ telluris moles; sed bene a poeta dictum est:

labor omnia vincit improbus. (Verg., Georg. 1, 145 sq.)

dies longa, blandus aer, animorum vigor, corporum robur ac dexteritas et siqua sunt eiusmodi, euntibus
aderant; sola nobis obstabat natura loci.

Pastorem exactæ ætatis inter convexa montis invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis verbis enisus
est, dicens se ante annos quinquaginta eodem iuvenilis ardoris impetu supremum in verticem ascendisse,
nihilque inde retulisse præter poenitentiam et laborem, corpusque et amictum lacerum saxis ac vepribus, nec
umquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quemquam ausum esse similia.

Hæc illo vociferante, nobis, ut sunt animi iuvenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas.
itaque senex, ubi animadvertit se nequicquam niti, aliquantulum progressus inter rupes, arduum callem
digito nobis ostendit, multa monens multaque iam digressis a tergo ingeminans. dimisso penes illum siquid
vestium aut rei cuiuspiam impedimento esset, soli dumtaxat ascensui accingimur alacresque conscendimus.

Sed, ut fere fit, ingentem conatum velox fatigatio subsequitur; non procul inde igitur quadam in rupe
subsistimus. inde iterum digressi provehimur, sed lentius: et præsertim ego montanum iter gressu iam
modestiore carpebam, et frater compendiaria quidem via per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego
mollior ad ima vergebam, revocantique et iter rectius designanti respondebam sperare me alterius lateris
faciliorem aditum, nec horrere longiorem viam per quam planius incederem.

Hanc excusationem ignaviæ prætendebam, aliisque iam excelsa tenentibus, per valles errabam, cum nihilo
mitior aliunde pateret accessus, sed et via cresceret et inutilis labor ingravesceret. interea, cum iam tædio
confectum perplexi pigeret erroris, penitus alta petere disposui, cumque operientem fratrem et longo
refectum accubitu fessus et anxius attigissem, aliquandiu æquis passibus incessimus.

Vixdum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus, iterum ad inferiora deicior, atque iterum
peragratis vallibus dum viarum facilem longitudinem sector, in longam difficultatem incido. differebam
nempe ascendendi molestiam, sed ingenio humanæ rerum natura non tollitur, nec fieri potest ut corporeum
aliquid ad alta descendendo perveniat. quid multa? non sine fratris risu, hoc indignanti mihi ter aut amplius
intra paucas horas contigit.

Sic sæpe delusus quadam in valle consedi. illic a corporeis ad incorporea volucri cogitatione transiliens, his
aut talibus me ipsum compellabam verbis: «quod totiens hodie in ascensu montis huius expertus es, id scito
et tibi accidere et multis, accedentibus ad beatam vitam; sed idcirco tam facile ab hominibus non perpendi,
quod corporis motus in aperto sunt, animorum vero invisibiles et occulti.

Equidem vita, quam beatam dicimus, celso loco sita est; arcta, ut aiunt, ad illam ducit via (Mt. 7, 14). multi
quoque colles intereminent et de virtute in virtutem præclaris gradibus ambulandum est; in summo finis est
omnium et viæ terminus ad quem peregrinatio nostra disponitur. eo pervenire volunt omnes, sed, ut ait
Naso,

Velle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet. (Ov., ep. ex Pont. 3, 1, 35)

Tu certe - nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis - non solum vis sed etiam cupis. quid ergo te retinet?
nimirum nihil aliud, nisi per terrenas et infimas voluptates planior et ut prima fronte videtur, expeditior via;
verumtamen, ubi multum erraveris, aut sub pondere male dilati laboris ad ipsius te beatæ vitæ culmen
oportet ascendere aut in convallibus peccatorum tuorum segnem procumbere; et si - quod ominari horreo -
ibi te tenebræ et umbra mortis (Ps. 107, 10) invenerint, æternam noctem in perpetuis cruciatibus agere.»
Hæc mihi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea quæ restabant et animum et corpus erexerit. atque
utinam vel sic animo peragam iter illud, cui diebus et noctibus suspiro, sicut, superatis tandem
difficultatibus, hodiernum iter corporeis pedibus peregi! ac nescio annon longe facilius esse debeat quod per
ipsum animum agilem et immortalem sine ullo locali motu in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam quod
successu temporis per moribundi et caduci corporis obsequium ac sub gravi membrorum fasce gerendum est.
Collis est omnium supremus, quem silvestres «filiolum» vocant; cur, ignoro; nisi quod per antiphrasim, ut
quædam alia, dici suspicor: videtur enim vere pater omnium vicinorum montium. illius in vertice planities
parva est; illic demum fessi conquievimus. et quoniam audivisti quænam ascendentis in pectus ascenderint
curæ, audi, pater, et reliqua; et unam, precor, horam tuam relegendis unius diei mei actibus tribue.

Primum omnium spiritu quodam aeris insolito et spectaculo liberiore permotus, stupenti similis steti.
respicio: nubes erant sub pedibus; iamque mihi minus incredibiles facti sunt Athos et Olympus, dum quod de
illis audieram et legeram, in minoris famæ monte conspicio.

Dirigo dehinc oculorum radios ad partes Italicas, quo magis inclinat animus; Alpes ipse rigentes ac nivosæ,
per quas ferus ille quondam hostis Romani nominis transivit, aceto, si famæ credimus (Liv., ab urbe cond. 21,
37, 2), saxa perrumpens, iuxta mihi visæ sunt, cum tamen magno distent intervallo. suspiravi, fateor, ad
Italicum aerem animo potius quam oculis apparentem, atque inexistimabilis me ardor invasit et amicum et
patriam revidendi. ita tamen ut interim in utroque nondum virilis affectus mollitiem increparem, quamvis
excusatio utrobique non deforet magnorum testium fulta præsidio.

Occupavit inde animum nova cogitatio atque a locis traduxit ad tempora. dicebam enim ad me ipsum:
«hodie decimus annus completur, ex quo, puerilibus studiis dimissis, Bononia excessisti; et, o Deus
immortalis, o immutabilis sapientia, quot et quantas morum tuorum mutationes hoc medium tempus vidit!
infinita prætereo; nondum enim in portu sum, ut securus præteritarum meminerim procellarum.

Tempus forsan veniet, quando eodem quo gesta sunt ordine universa percurram, præfatus illud Augustini
tui: «recordari volo transactas fœditates meas et carnales corruptiones animæ meæ, non quod eas amem,
sed ut amem te, Deus meus.» (Aug. conf. 2, 1, 1)

Mihi quidem multum adhuc ambigui molestique negotii superest. quod amare solebam, iam non amo;
mentior: amo, sed parcius; iterum ecce mentitus sum: amo, sed verecundius, sed tristius; iamtandem verum
dixi. sic est enim; amo, sed quod non amare amem, quod odisse cupiam; amo tamen, sed invitus, sed coactus,
sed mæstus et lugens. et in me ipso versiculi illius famosissimi sententiam miser experior:

Odero, si potero; si non, invitus amabo. (Ov., amor. 3, 11, 35)

Nondum mihi tertius annus effluxit, ex quo voluntas illa perversa et nequam, quæ me totum habebat et in
aula cordis mei sola sine contradictore regnabat, cœpit aliam habere rebellem et reluctantem sibi, inter quas
iamdudum in campis cogitationum mearum de utriusque hominis imperio laboriosissima et anceps etiam
nunc pugna conseritur». sic per exactum decennium cogitatione volvebar.
Hinc iam curas meas in anteriora mittebam, et quærebam ex me ipse: «si tibi forte contingeret per alia duo
lustra volatilem hanc vitam producere, tantumque pro rata temporis ad virtutem accedere quantum hoc
biennio, per congressum novæ contra veterem voluntatis, ab obstinatione pristina recessisti, nonne tunc
posses, etsi non certus at saltem sperans, quadragesimo ætatis anno mortem oppetere et illud residuum vitæ
in senium abeuntis æqua mente negligere?»

Hæc atque his similes cogitationes in pectore meo recursabant, pater. de provectu meo gaudebam,
imperfectum meum flebam et mutabilitatem communem humanorum actuum miserabar; et quem in locum,
quam ob causam venissem, quodammodo videbar oblitus, donec, ut omissis curis, quibus alter locus esset
opportunior, respicerem et viderem quæ visurus adveneram - instare enim tempus abeundi, quod inclinaret
iam sol et umbra montis excresceret, admonitus et velut expergefactus -, verto me in tergum, ad occidentem
respiciens.

Limes ille Galliarum et Hispaniæ, Pirenæus vertex, inde non cernitur, nullius quem sciam obicis interventu,
sed sola fragilitate mortalis visus; Lugdunensis autem provinciæ montes ad dexteram, ad lævam vero
Massiliæ fretum et quod Aquas Mortuas verberat, aliquot dierum spatio distantia, præclarissime
videbantur; Rhodanus ipse sub oculis nostris erat.

Quæ dum mirarer singula et nunc terrenum aliquid saperem, nunc exemplo corporis animum ad altiora
subveherem, visum est mihi Confessionum Augustini librum, caritatis tuæ munus, inspicere; quem et
conditoris et donatoris in memoriam servo habeoque semper in manibus: pugillare opusculum, perexigui
voluminis sed infinitæ dulcedinis. aperio, lecturus quicquid occurreret; quid enim nisi pium et devotum
posset occurrere?

forte autem decimus illius operis liber oblatus est. frater expectans per os meum ab Augustino aliquid audire,
intentis auribus stabat. Deum testor ipsumque qui aderat, quod ubi primum defixi oculos, scriptum erat: «et
eunt homines admirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et oceani
ambitum et giros siderum, et relinquunt se ipsos.» (Aug., conf. 10, 8, 15)

obstupui, fateor; audiendique avidum fratrem rogans ne mihi molestus esset, librum clausi, iratus mihimet
quod nunc etiam terrestria mirarer, qui iampridem ab ipsis gentium philosophis discere debuissem nihil
præter animum esse mirabile, cui magno nihil est magnum.

tunc vero montem satis vidisse contentus, in me ipsum interiores oculos reflexi, et ex illa hora non fuit qui me
loquentem audiret donec ad ima pervenimus; satis mihi taciti negotii verbum illud attulerat.

Nec opinari poteram id fortuito contigisse, sed quicquid ibi legeram, mihi et non alteri dictum rebar;
recolens quod idem de se ipso suspicatus olim esset Augustinus (Aug., conf. 8, 12, 29), quando in lectione
codicis Apostolici, ut ipse refert, primum sibi illud occurrit: «non in comissationibus et ebrietatibus, non in
cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione; sed induite dominum Iesum Christum, et carnis
providentiam ne feceritis in concupiscentiis vestris.» (ad Rom. 13, 13 sq.)

Quod iam ante Antonio acciderat, quando audito Evangelio ubi scriptum est: «si vis perfectus esse, vade et
vende omnia tua quæcumque habes et da pauperibus, et veni et sequere me et habebis thesaurum in cælis»
(Mt. 19, 21), veluti propter se hæc esse scriptura recitata, ut scriptor rerum eius Athanasius ait, ad se
dominicum traxit imperium.(Euagrius, vita Antonii 2)

Et sicut Antonius, his auditis, aliud non quæsivit, et sicut Augustinus, his lectis, ulterius non processit, sic et
mihi in paucis verbis quæ præmisi, totius lectionis terminus fuit, in silentio cogitanti quanta mortalibus
consilii esset inopia, qui, nobilissima sui parte neglecta, diffundantur in plurima et inanibus spectaculis
evanescant, quod intus inveniri poterat, quærentes extrinsecus; admirantique nobilitatem animi nostri, nisi
sponte degenerans ab originis suæ primordiis aberrasset, et quæ sibi dederat in honorem Deus, ipse in
opprobrium convertisset.

quotiens, putas, illo die, rediens et in tergum versus, cacumen montis aspexi! et vix unius cubiti altitudo visa
est præ altitudine contemplationis humanæ, siquis eam non in lutum terrenæ fœditatis immergeret. illud
quoque per singulos passus occurrebat: si tantum sudoris ac laboris, ut corpus cælo paululum proximius
fieret, subire non piguit, quæ crux, quis carcer, quis equuleus deberet terrere animum appropinquantem Deo,
turgidumque cacumen insolentiæ et mortalia fata calcantem?

et hoc: quotocuique accidet, ut ab hac semita, vel durarum metu rerum vel mollium cupidine, non divertat? o
nimium felix! siquis usquam est, de illo sensisse arbitrer poetam:

felix qui potuit rerum cognoscere causas


atque metus omnes et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari!
(Verg. Georg. 2, 490-92)

o quanto studio laborandum esset, non ut altiorem terram, sed ut elatos terrenis impulsibus appetitus sub
pedibus haberemus!
Hos inter undosi pectoris motus, sine sensu scrupulosi tramitis, ad illud hospitiolum rusticum unde ante
lucem moveram, profunda nocte remeavi, et luna pernox gratum obsequium præstabat euntibus. interim
ergo, dum famulos apparandæ cenæ studium exercet, solus ego in partem domus abditam perrexi, hæc tibi,
raptim et ex tempore, scripturus; ne, si distulissem, pro varietate locorum mutatis forsan affectibus,
scribendi propositum deferveret.

Vide itaque, pater amantissime, quam nihil in me oculis tuis occultum velim, qui tibi nedum universam vitam
meam sed cogitatus singulos tam diligenter aperio; pro quibus ora, quæso, ut tandiu vagi et instabiles
aliquando subsistant, et inutiliter per multa iactati, ad unum, bonum, verum. certum. stabile se convertant.

Vale.
VI Kal. Maias, Malausanæ.
[ad indicem]
1101. …
1102. …
1103. …
1104. …
1105. ...
1106. ...
1107. ...
1108. ...
1109. ...
1110. Hoc excerpto loco ex opere cui index De casibus virorum illustrium, Ioannes Boccacius aperit sententiam, sua
ætate sæpicule decantatam, de lingua Latina sermone communi ac perenni quondam excogitato sive adinvento ab
eruditis hominibus:
[ad indicem]

Huius cum duæ sint species, ea scilicet quam a nutrice suscipimus, et natura persæpe rudis et exotica ,
cunctisque communis, et reliqua quam ab arte politam et exornatam, floridam, et certis sub regulis
coartatam studio pauci provectique volentes assumimus, quis ergo erit tam dementis sententiæ qui facile
non assentiat lepidam comptamque minus lepide preferendam?

1111. …
1112. …
1113. …
1114. …
1115. ...
1116. ...
1117. ...
1118. ...
1119. ...

1120. [ad indicem]


1121. …
1122. ...
1123. ...
1124. ...
1125. ...
1126. ...
1127. ...
1128. ...
1129. ...

1130. [ad indicem]


1131. …
1132. …
1133. ...
1134. ...
1135. ...
1136. ...
1137. ...
1138. ...
1139. ...

1140. [ad indicem]


1141. ...
1142. ...
1143. ...
1144. ...
1145. ...
1146. ...
1147. ...
1148. ...
1149. ...

1150. Hanc sententiam sapientiæ plenam Thomas a Kempis protulisse fertur:


[ad indicem]

In omnibus requiem quæsivi, et nusquam inveni nisi in angulo cum libro.

1151. …
1152. …
1153. …
1154. ...
1155. [ad indicem]
1156. ...
1157. ...
1158. ...
1159. ...
1160. [ad indicem]
1161. …
1162. …
1163. …
1164. …
1165. ...
1166. ...
1167. ...
1168. ...
1169. ...
1170. Hic locus excerptus est ex opere cui index Momus :
[ad indicem]

Fiebat idcirco ad Apollinem concursus iamque ad vestibulum adstabant pressi, quod multis
exeuntibus atque redeuntibus constiparentur. Quam inter frequentiam forte aderat et dea Nox, quæ una
furtis faciundis mirifice delectatur et in ea re ita scite perdocta est ut vel oculos Argo, si velit, furari possit. Ea
ut pendentem ab Apollinis latere crumenam sortibus turgidam animadvertit, ita abstulit ut id facinus omnes
penitus latuerit. At Apollo, salutatis his atque his, intellectaque concionis historia, lætabatur cum ceteras ob
res, tum quod in rem Iovis cessisset. Eoque admodum exhilaratus ad Iovem ingressus, quod minime rebatur,
tristiori quam erat par exceptus est fronte ab Iove. Etenim Iuppiter ceteris amotis: «Et quidnam tam sero
tardusque redisti?». Tum Apollo «Nihil habui rerum» inquit «aliud quod agerem, quam ut tua sedulo
matureque imperia exequerer. Sed me illi ad quos accessi philosophos, dum ita instructi sunt ut nihil
expromant rerum reconditarum nisi id sit maximis verborum involucris implicitum, longis ambagibus
detinuere invitum quidem, tamen eos audiendos putabam, quando exspectationi tuæ omni diligentia
studebam satisfacere. At sunt profecto ad unum omnes verbosi. Unum excipio Socratem, nisi forte
quibusdam minutis interrogatiunculis interdum quasi aliud incohans vagetur: qui tamen, utcumque est, mihi
semper visus est frugi illique volens favi fudique in eum tantum mearum rerum quantum sat sit ad sinistros
gravesque casus evitandos. Semper eius abstinentia, continentia, humanitas, gratia, gravitas,
integritas unaque et veri investigandi cura et virtutis cultus placebit. Is omnium unus opinione
longe præstitit, dum ex eo elegantem et dignissimam memoratu disceptationem accepi quam quidem, cum
audies, credo non gravate feres me in ea perdiscenda paululum supersedisse, et fortassis non inficiaberis
tuas ad rationes bene componendas adhiberi posse nihil accommodatius. Quod si vacas animo ad has res
audiendas, eam tibi succincte et breviter enarrabo». Tum Iuppiter: «Cupio, narra: sapientum quidem
sermonibus et dictis delectari, etiam ubi nihil afferant præsentibus causis emolumenti, conferet». Tum Apollo
«Duo» inquit «fuere homines inter philosophos apud quos aliquid grave et cum ratione constans audierim:
Democritus et Socrates. Dicam de Socrate si prius de ipso Democrito dixero quæ te ab tua ista insolita
tristitia frontis ad risum hilaritatemque restituant. Audies rem cum festivam, tum et plenam maturitatis.
Democritum offendi inspectantem proximo ex torrente raptum cancrum vultu ita attonito, oculis ita
stupentibus ut præ illius admiratione una obstupuerim. Cumque plusculum adstitissem, cœpi hominem
compellare, at ille ab suo, si recte interpretor, somno quo apertis oculis habebatur nequicquam excitabatur.
Commodius ea de re duxi democriteam illam, ut ita loquar, statuam relinquere quoad sponte sua
expergisceretur, quam illic frustra tempus perdere. Itaque alias alibi catervas conveni philosophorum,
quorum mores quis non improbet? Et vitam, quis non oderit? Dicta vero et opiniones quis aut interpretetur
aut probet? Adeo sunt obscura, adeo ambigua, ut nihil supra». Tum Iuppiter arridens «An» inquit «o Apollo,
tu quidem, qui interpretandi mirus es artifex, istorum dicta non interpretaberis?». «At» inquit Apollo «de me
profiteor omnia posse facilius: ita sunt illa quidem partim varia et incerta, partim inter se pugnantia et
contraria. Sed de his alias. Illud sit ad rem, quod cum inter se hoc genus hominum nulla in ratione conveniat,
omnibus opinionibus et sententiis discrepent, una tantum in stultitia congruunt quod eorum quivis ceteros
omnes mortales delirare atque insanire deputat præter eos quibus fortassis eadem æque atque sibi sunt vita,
mores, studia, voluntates, affectus viaque et huiusmodi. Adde, quod quisque probat alios non probare, quæ
oderit alios non odisse, quibus moventur alios non moveri: id demum ad iniuriam deputant. Hinc difficile
dictu est quantæ et quam multæ manarint inter eos lites et controversiæ, dum et contumeliis et vi etiam, si
possent, alios omnes sui esse imitatores velint, ut vix feras tantam in sapientiæ professoribus versari
insaniam». Tum Iuppiter: «Quid ego philosophos mirer velle ceteros suo arbitratu degere, cum et plebeios
video in horam, prout sua fert libido, a superis poscere imbrem, soles, ventos atque etiam fulgura et
huiusmodi?». Tum Apollo: «Quid ceteri faciant non refero. De his hoc statuo eiusmodi esse, ut dum quisque
sua stultitia orbem universum agi optet dumque nihil constantis certique habent, statuo, inquam, futurum ut
si eorum velis audire ineptias oporteat infinitos et momentis temporum varios mundos profundere aut
assiduis deprecantium querelis insanire. Sed de universo philosophorum genere hæc dicta sint, ad
Democritum revertor.

[ad indicem]
1171. …
1172. …
1173. …
1174. …
1175. ...
1176. ...
1177. ...
1178. ...
1179. ...
1180. Hoc pereleganti loco Valla linguam Latinam summis cumulat laudibus, propter eius universalitatem
perennitatemque:
[ad indicem]

Illud (i.e. imperium Romanum) iam pridem, tanquam ingratum onus, gentes nationesque abiecerunt; hunc
(i.e. sermonem Latinum) omni nectare suaviorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmaque
pretiosiorem putaverunt et quasi deum quendam e cælo demissum apud se retinuerunt. Magnum igitur
Latini sermonis sacramentum est! Magnum profecto numen! qui apud peregrinos, apud barbaros, apud
hostes sancte ac religiose per tot secula custoditur.
1181. …
1182. ...
1183. ...
1184. ...

1185. [ad indicem]


1186. ...
1187. ...
1188. ...
1189. ...

1190. [ad indicem]


1191. …
1192. …
1193. ...
1194. ...
1195. ...
1196. ...
1197. ...
1198. ...
1199. ...

1200. [ad indicem]


1201. …
1202. …
1203. …
1204. …
1205. ...
1206. ...
1207. ...
1208. ...
1209. ...

1210. Quem non moveat hoc Ioviani Pontani carmen, mæstitiæ plenum, inscriptum de infelicitate generis hominum:

[ad indicem]
Non ulla terris habitat aut pax aut quies,
inferna diræ et luctus occupant loca,
exercet in mortalibus regnum metus,
regnat libido, fraudis et scelerum caput;
Quæ prima fulget homini infelix dies,
comitem profundo ducit ex Erebo simul
dolorem et ægritudinem. O sortem asperam,
o dura fata et semper in peius malum.
Nemo beatus: ille divitiis fluens
inops habendo; hunc sceptra terris præferunt,
ipse est sui impos, et, quibus præest, timet;
his ficta virtus limes ad summum est bonum,
et pandit oris squalor ad superos viam.
Hæc illa squalens dira et infelix plaga,
Cocytiæ fauces inexorabiles,
Phlegethontis ignes, gurgitesque Acherusii,
hæc Tantalea sitis, iecurque fecundum,
et membra diri Ixionis torquens rota.
Sed quid, recensens plura, in immensum trahor?
sumus hic tot inferi, quot homines vivimus,
suusque quisque dirus est Erebus sibi.
Nobis amores et libido pectoris,
et una non unius obstetrix mali
humana facies, cuius ex oculis fluit
amor, odium, pax, ira, spes, metus simul,
et quas gerit cruenta Tisiphone faces.
1211. …
1212. …
1213. …
1214. …
1215. ...
1216. ...
1217. ...
1218. ...
1219. ...

1220. [ad indicem]


1221. …
1222. ...
1223. ...
1224. ...
1225. ...
1226. ...
1227. ...
1228. ...
1229. ...

1230. [ad indicem]


1231. …
1232. …
1233. ...
1234. ...
1235. ...
1236. ...
1237. ...
1238. ...
1239. ...

1240. [ad indicem]


1241. …
1242. …
1243. …
1244. …
1245. ...
1246. ...
1247. ...
1248. ...
1249. ...

1250. [ad indicem]


1251. …
1252. …
1253. ...
1254. ...

1255. [ad indicem]


1256. ...
1257. ...
1258. ...
1259. ...

1260. [ad indicem]


1261. …
1262. ...
1263. ...
1264. ...
1265. ...
1266. ...
1267. ...
1268. ...
1269. ...
1270. [ad indicem]
1271. …
1272. …
1273. …
1274. …
1275. ...
1276. ...
1277. ...
1278. ...
1279. ...

1280. [ad indicem]


1281. …
1282. …
1283. …
1284. …
1285. ...
1286. ...
1287. ...
1288. ...
1289. ...

1290. [ad indicem]


1291. …
1292. …
1293. ...
1294. ...
1295. ...
1296. ...
1297. ...
1298. ...
1299. ...
1300. Hi sunt primi versus elegiæ quam Politianus ille Angelus exaravit de exilio et morte Publii Ovidii Nasonis:

[ad indicem]

Et iacet Euxinis vates Romanus in oris,


Romanum vatem barbara terra tegit.
Terra tegit vatem teneros qui lusit amores
barbara, quam gelidis alluit Ister aquis.
Nec te, Roma pudet, quæ tanto immitis alumno
pectora habes ipsis barbariora Getis?
1301. …
1302. ...
1303. ...
1304. ...
1305. ...
1306. ...
1307. ...
1308. ...
1309. ...

1310. Theodericus Sacré, egregius Latinarum omnis ævi litterarum pervestigator, hæc de Hieronymi Bononii vita
nos docet:

[ad indicem]

Bononius (anno 1454) loco haud obscuro natus Tarvisii postquam iuris studia absolvit, propter
egregias ingenii dotes et stili Latini virtutes Laurentio cuidam Zaneo præsuli factus est ab epistulis;
quem secutus Romam vidit; nec mora, amicitias ibi cum primariis litterarum renovandarum
fautoribus, Pomponio L(a)eto, Perotto, aliis contraxit, humanistarum sodaliciis intererat, eleganter
scribendo et res antiquas diligenter investigando famam aliquam colligere cœpit. Quid multa?
Libenter reliquam vitæ partem peregisset in Urbe, nisi inde mortuis fratribus avulsus esset atque ad
res curasque domesticas revocatus. In patriam ergo redux scribæ publici sive notarii munere
fungebatur dum et forum et iudicia colit. Mox autem in ordinem canonicorum Tarvisinorum
promotus, rebus satis florentibus Catharinam de Zotti (quam Chorinnam in carminibus scripsit) duxit
uxorem, quæ ei liberos genuit quattuor; duos immatura præripuit mors, duo superstites fuere patri.
Qui cum domicilium Tarvisii et sedem collocavisset, rara fecit itinera (nam Mediolanenses quidem
adiit ibique humanistis quibusdam innotuerat; at urbe illa, qua non facile caruit, Roma dico, in
perpetuum carere debuit), nisi propter bellicos tumultus in exilium expulsus salutem tueri conabatur:
itaque quadriennium Venetiis vitam sustentare est coactus, cum anno circiter 1510 Cameracensis
(quod appellatur) concilii copiæ rem publicam Venetam infestarent agerque Tarvisinus crebras
hostium incursiones sustineret. Reliquam vero ætatem in patria ita degebat, ut viris doctis atque
eruditis, philologis, poetis, editoribus, quibus Patavium Venetiæ aliæque quæ in proximo erant urbes
gloriabantur, uteretur familiarissime. Nam ut alios taceam, amicitiam cum Manutiis, Bembis,
Flaminiis fecit; immo, ut hoc uno contentus rem absolvam, Bobonium tanti æstimavit Iohannes
Aurelius Augurellus, poeticus ille alchimiæ præco, ut perfectum Chrysopœiæ poema miserit hic ad
illum, qui censuræ atque emendationi subiceret. Ceterum Bononius, cum horas diesve aliquot negotiis
surripuerat, Musam ipse colebat; idem quoniam rerum antiquarum admodum erat studiosus,
veterum quorundam opera a se recognita atque epigrammatis, adnotationibus, præfationibus ornata
typis excudenda Tarvisinis curabat. Huc accedit quod a teneris unguiculis titulos Latinos ævi
antiquissimi colligebat, quos docte et prudenter, erudite et luculenter illustrare solebat; non ergo
mirum si Theodorus ille Mommsen Hieronymi Bononii operam epigraphicam summis extulit
laudibus. Ipse vero Bononius D. Hieronymi vitam, quam et soluta oratione et versibus adumbravisset,
in qua magnam insumpsisset operam, quo opere maius graviusque a se scriptum esse negaret,
memoriam sui reddituram esse immortalem opinabatur. Secus dicunt iudices qui nunc sunt. Utut est,
ne id quidem opus publici est factum iuris, quippe quod in pluteis bibliothecæ cuiusdam lateat
abditum. Atque ea quidem est ei cum maiore operum Bononianorum parte communis condicio, quæ
in bibliothecis Tarvisinis, Venetis, Patavinis, aliis haud paucis asserventur inedita.
Visum est mihi - inquit Theodericus Sacré- aliquot poematia e nondum editis selecta ut huic ita et
eis qui mox sequentur Melissæ fasciculis inserere.
[cfr. Melissæ: n. 112 (17.02.2003), pp. 6–9 ; n. 113 (14.04.2003), pp. 7–9 ; n. 114 (16.06.2003), pp. 8–9]

[ad indicem]
Quibus ex epigrammatis a Theoderico Sacré selectis et in Melissæ fasciculis editis, aliquot hic exscribenda
curabo, ut gustum habeat huiusce florilegii lector:

Ad uxorem
Tendimus ad metam, coniux, redituraque numquam est
de semel amissis hora vel una brevis.
Horis saltem aliquot vivamus tot quibus anni,
tot quondam noctes, tot periere dies.
Imprimis animi affectus sedemus inanes,
vel ruat a summo culmine tota domus.
Sæviat hostis agro, miles bacchetur in urbe,
omnis eat belli sollicitudo procul.
Nil nisi quod sit opus nostros quæramus in usus
absit et insanæ crimen avaritiæ.
Cum sic vixerimus, poterit tum vita putari;
vita fovens curas mortis habenda loco est.

Iulii filioli difficilis ægritudo

Ergo iaces vita, Iuli, mihi carior ipsa;


ergo brevi saxo nate tegende, iaces.
Vivere quid curem durus pater? Eia age, sæva,
si tibi vis tanta est, me quoque, Parca, neca.

Liviæ item filiolæ

Elysios non sola petes, mea Livia, campos:


tecum una veniet mæstus uterque parens.
Nam de me ut fatear, sine te nec vivere possum
nec volo; quid sine me, te sine mater agat?

Mortem esse naturalem

Naturale mori magis est quam vivere: vitam


quisque potest, mortem perdere nemo potest.

Vitæ brevitas

Labitur exiguo demissa foramine arena


restat et in summa iam prope parte nihil.
Præterit haud aliter lapsis melioribus annis
in nihilum properans vitaque nostra perit.
Ite, voluptates, procul, o procul ite, caducæ:
crastina lux aufert contigerat quod heri.

Vulgaris in sternutantes vanitas

Nemo si salvus pedenti dicit amico,


at sternutanti quilibet e populo,
o quam miranda est stulti imprudentia vulgi!
Nonne anima spirans exit utroque modo?
Sternutet, pedat, ructet quis : dicere quicquam
(hoc natura facit) desine, turba rudis.

De Fortuna

Dat quoi vult, adimit quoi vult Fortuna. Quid ergo


trister? Quod mihi deest cum volet illa dabit.

Quod inane sit poeticum studium


Quid faciam versus quos vix legat unus et alter,
muneris unde nihil vita reportet inops,
suspendant tumidi quos unca nare magistri
censuraque notent barbara dicta gravi?
Si iam nulla manet merces, si gloria versus
nulla, quid incassum tempus inane teram?

[ad indicem]
1311. …
1312. …
1313. ...
1314. ...
1315. ...
1316. ...
1317. ...
1318. ...
1319. ...

1320. [ad indicem]


1321. …
1322. ...
1323. ...
1324. ...
1325. ...
1326. ...
1327. ...
1328. ...
1329. ...

1330. [ad indicem]


1331. …
1332. ...
1333. ...
1334. ...
1335. ...
1336. ...
1337. ...
1338. ...
1339. ...

1340. [ad indicem]


1341. …
1342. …
1343. ...
1344. ...
1345. ...
1346. ...
1347. ...
1348. ...
1349. ...

1350. [ad indicem]


1351. …
1352. …
1353. …
1354. …
1355. ...
1356. ...
1357. ...
1358. ...
1359. ...

1360. [ad indicem]


1361. …
1362. …
1363. …
1364. …
1365. ...
1366. ...
1367. ...
1368. ...
1369. ...

1370. Excerpta aliquot e Pici Mirandulensis carmine ad Galeotum fratrem militantem quod, ut ille sub Marte,
ita ipse sub Cupidine mereat:
[ad indicem]

Nos quoque militiæ certo sub iure tenemur,
sit melior quamvis sors mea sorte tua.
tu sequeris Martem, sequor ipse Cupidinis arma,
aspera bella geris, mitia bella gero.
tu petis armatos hostes validasque cohortes,
imbellis petitur nudaque nympha mihi.
æratas frangit fortis tibi machina portas,
sed mihi vel sola ianua voce patet.
est vi cura tibi longas avertere prædas,
obvia fit votis sponte puella meis.
tu cuneis hostes et cæco tramite fallis,
fallitur at nullis fraudibus illa mihi.
pulsa tuos persæpe fugat tuba bellica somnos,
invitant somnos fila canora meos.
tu dura requiescis humo, si, Pice, quiescit,
collidit nudo qui sua membra solo.
fragrat Oronteo lectus mihi fusus amomo,
me tenet in tenero mollis amica sinu,
nulla tibi rapidos pellunt umbracula soles,
defendit dominæ me stola tensa meæ.
quin etiam medio cum sol desævit Olympo,
cogeris intrepido bella subire pede.
me iuvat argutum cantare sub arbore carmen,
cuius odoratas ventilet aura comas.

Locus excerptus e præclara auctoris oratione de hominis dignitate:


… Statuit tandem optimus opifex, ut cui dari nihil proprium poterat commune esset quicquid privatum
singulis fuerat. Igitur hominem accepit indiscretæ opus imaginis atque in mundi positum meditullio sic est
alloquutus: “Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut
quam sedem, quam faciem, quæ munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.
Definita cæteris natura intra præscriptas a nobis leges cohercetur. Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo
arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam prefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde
comodius quicquid est in mundo. Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem
fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes et fictor, in quam malueris tute formam
effingas. Poteris in inferiora quæ sunt bruta degenerare; poteris in superiora quæ sunt divina ex tui animi
sententia regenerari”.

O summam Dei patris liberalitatem, summam et admirandam hominis felicitatem! Cui datum id habere
quod optat, id esse quod velit. Bruta simul atque nascuntur id secum afferunt (ut ait Lucilius) e bulga matris
quod possessura sunt. Supremi spiritus aut ab initio aut paulo mox id fuerunt, quod sunt futuri in perpetuas
æternitates. Nascenti homini omnifaria semina et omnigenæ vitæ germina indidit Pater. Quæ quisque
excoluerit illa adolescent, et fructus suos ferent in illo. Si vegetalia planta fiet, si sensualia obrutescet, si
rationalia cæleste evadet animal, si intellectualia angelus erit et Dei filius. Et si nulla creaturarum sorte
contentus in unitatis centrum suæ se receperit, unus cum Deo spiritus factus, in solitaria Patris caligine qui
est super omnia constitutus omnibus antestabit. […]
Sed quorsum hæc? Ut intelligamus, postquam hac nati sumus conditione, ut id simus quod esse volumus,
curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus non
cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus. […]
Invadat animum sacra quædam ambitio ut mediocribus non contenti anhelemus ad summa, adque illa
(quando possumus si volumus) consequenda totis viribus enitamur.

[ad indicem]

1371. ...
1372. ...
1373. ...
1374. ...
1375. ...
1376. ...
1377. ...
1378. ...
1379. ...

1380. Disticha a Cassandra composita quæ ipsa sub effigiem suam ab Iano Bellinio pictam ascribi voluit:

[ad indicem]

Calcavi quæ omnes optant, meliora secuta


Iam celebris passim docta per ora vagor
Bellinusque minor me priscis æmulus arte
Et vivis studio rettulit effigie.

(N.B. Cassandræ fragmenta, præfixa eorum brevi explanatione, in locis inveniuntur quos doctissima mulier, Paula
Marongiu nomine, peropportune attulit in oratione quam, occasione conventus Monumenta viæque nuncupati,
habuit hoc sub indice: Quid Cassandra Fidelis de studiis humanitatis senserit. Quæ quidem omnia hoc in florilegio
exscribenda statui.)

Etenim, Paula Marongiu de Cassandra Fideli hæcce summatim exposuit:

Cassandra Fidelis Veneta (1465-1558), disciplinis secundum rationem studiorum humanistarum, in


primis Latina et Græca lingua optime instituta, doctrina sua in summam gloriam venit, epistularum
commercia cum clarissimis viris doctis, cum regibus et principibus habuit, neque tamen valuit proprie
vereque humanistria evadere, id est docere et munere suo se sustentare. Eius manent CXXIII epistulæ
(nonnullæ aliorum) et III orationes quæ editione sæculi XVII servantur. Ex hoc opere trahentur loci
legendi et explicandi in seminario, quod quidem hoc modo dividetur; a) Pauca verba de feminis quæ
humanas litteras ætate renascentium artium
coluerunt; b) Summarium vitæ Cassandræ; c) Studia humanitatis bonis corporis anteponenda sunt quod
tantum illa sunt mansura atque homines populosque educant (Oratio pro Bertucio Lamberto et Oratio de
laudibus litterarum); d) Quæ sit feminæ doctæ condicio ætate qua litteræ renatæ sunt (Epistula CXI
Cassandra Fidelis Alexandræ Scalæ, Coniugiumne a femina erudita studiis præferendum); e) Quo modo
viri docti feminas doctas iudicent (Epistulæ CI et CIV Angelus Politianus Cassandræ Fideli). Ex his
paginis exstat illa ætate nonnullas feminas fuisse quæ penitus in studia incumberent et propterea magni
æstimarentur multumque laudarentur, attamen quasi monstra haberentur.

- Studia humanitatis bonis corporis sunt anteponenda:

Vbi Roma illa barbarorum domitrix, Græcorumque imperatrix? Omnia sane defloruerunt. Mors
terribilis cuncta fugacia prosequitur. Quæ autem virtute, ingenio comparantur, posteris usui
sunt. …
Oratione enim bestiis homines præstant. Quid autem tam incultum, tam horridum, tam obscurum,
tam sordidum, quod non elaborata oratione splendescat et tamquam excolatur? Quid eloquentia
laudabilius, præstabilius est, vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum qui defensi sin
gratia? Nihil porro tam incredibile, tam difficile, quod non dicendo probabile et facile fiat. Civitates
autem et principes, qui hæc studia fovent et colunt, quanto fiunt humaniores, gratiores, nobiliores? Ea
sane de causa suavissimum sibi humanitatis nomen vendicavit hæc philosophiæ pars, quoniam ii, qui
ingenio agresti sunt, his studiis civiliores multoque mitiores fiunt.

- De laudibus litterarum oratio:

Excogitantem, serenissime princeps, patres conscripti ac disertissimi viri, quid assidua studiorum
maceratio femellis conduceret, Georgius Valla, summus et orator et philosophus cum me sua præsentia
dignam arbitraretur firmavit atque hortatus est iis studiis immortalitatem assecuturam. Ipsi quidem
suadenti atque vehementer instanti ut in lucem prodirem, etsi feminei sexus, et ingenioli mei haud
immemor sim, honesta tamen efflagitanti rubore perfusa parere, atque morem gerere constitui, ut cum
ignobile vulgus suimet pudeat, tum etiam mihi ingenuis artibus deditæ molestum esse desinat.

etsi litterarum studia nulla feminis præmia nullamque dignitatem pollicerentur atque præstarent,
fuisse tamen cuique capessenda amplectendaque, ob eam solam voluptatem ac delectationem…

- Quæ sit feminæ doctæ condicio ætate qua litteræ renatæ sunt.
Invictissimæ Isabellæ Reginæ Siciliæ Cassandra Fidelis suum adventum condicit:

Relinquam ergo propinquos, affines ac dulcissimam patriam: hæc omnia prætermittam, ut felicitate
iam diu exoptata sub umbra alarum tuarum perfrui valeam. Duo quippe in hac vita me immortalem ac
beatam reddere posse arbitror. Alterum litterarum suave ac liberale otium, cui a tenella ætate perpetuo
me dedicaram; alterum autem animum mentemque meam totam me denique tibi unice tradidisse, ut
coram fortitudinem tuam ceterasque immensas virtutes contempler atque admirer. Qua ex admiratione
omnium virtutum connexio in tuo unico pectore sedeant.

- Alexandræ Scalæ Cassandra Fidelis coniugiumne a femina erudita studiis præferendum:

Ex tuis ornatissimis litteris id perspeximus, quod nobis fuit periucundum, te nostram haud vulgarem
benevolentiam iudicasse, cum tua omnia me non modo cognoscere voluisti, verum me de iisdem
consulere. Mea itaque Alexandra, utrum Musis an viro te dedas ancipitem esse; id tibi de hac re
eligendum censeo, ad quod te magis proclivem natura constituit. Nam omne consilium quod recipitur pro
recipientis facilitate recipi asserit Plato. Quod quidem tibi erit perfacile factu.

[ad indicem]
1381. …
1382. …
1383. …
1384. ...
1385. ...
1386. ...
1387. ...
1388. ...
1389. ...

1390. [ad indicem]


1391. …
1392. ...
1393. ...
1394. ...

1395. Sic incipit epicum carmen c.i. De raptu Cerberi :

[ad indicem]

Tænarias fauces et debellata profundi


regna Iovis soliumque canam, quo claviger heros
Tergeminum traxisse canem sub sidera ... fertur.

Multa prius sævæ qui prodigiosa novercæ


monstra Mycenæo superat sub rege, timendus
victor, et Œchalicas evertit funditus arces.

...

Quamvis inferni trita est via, vos tamen Orci


numina diique omnes, animis qui limen utrumque
panditis et Phlegeton quos gurgite lustrat adusto,
et vos Tartareæ secreta silentia noctis
adsitis: sequor Andini vestigia vatis.
Principio ad fauces tetri stabulantur Averni
Centauri, gens mixta feris partusque biformes,
Scyllaque, Circæis quoi latrant inguina monstris,
infelix stat virgo procul, centumque moventur
Ægæone manus, linguisque sonantibus instat
parrhasius serpens, ignisque eructat ad auras
fumantes horrenda globos terno ore Chimæra.
Quid varias species diversaque monstra ferarum
exequar? Harpyiæque et Phorcidos umbra Medusæ
stant prope, Gerionesque triceps procul aufugit hostem,
ceu cava quum tractis sonuit spelunca iuvencis.
Sternunturque toris Gemitus, infaustaque lugent
Funera, nec longe fugientia Gaudia distant,
et macie confecta graui flagrantibus alis
agmina Curarum volitant, gressuque propinquat
exangues inter Morbos odiosa Senectus.
Hic Dolor, hic Metus, hic immanem pandit hiatum
improba Avarities, nullo saturabilis auro,
et miseranda Fames humilique infirma grabato
Pauperies recubat fœdo turpissima visu.
Postibus adversis stimulo Bellona cruento
Eumenides in bella ciet fremituque lacessit
Horrisono, furibunda ruit Discordia iuxta,
Demissos lacerata sinus vittisque cruentis
Anguiferas depressa comas, et prœlia poscit.

[ad indicem]

1396. ...
1397. ...
1398. ...
1399. ...
1400. Loci excerpti ex oratione in asinarium funus:
[ad indicem]

Conglobati gregatim advenæ et frequentioris populi lamentabile vulgus, hodie si pastoriā lugendi
materiā ad hos funebres planctus consuluisset Musas agrestes et certus haberet animus quasnam sedes
asinis fata posuerint, vel si doctam me fecisset celebris illa quæstio maiorum, quam de animarum circuitione
sub obitu iterato Pythagoras Porphyriusque monstraverunt, declamarem miserioris ærumæ contiones et
guttatim humectarem vobiscum hæc ora lacrimulis. Sed longe certe refert ut dictura considerem finem
orandi : ne aut in complexionis ociore defluxu mergatur epilogus, aut nescia materiæ narratio suis sive [?]
tricis ita perimpleret ut primos locos postvenienda præcurrant. Sciunt enim dicendi magistri consuesse
auditores conceptam spem supra modum offendi, si attentis mentibus insipidior dispositio primum
adaurescat [N.B.1] et surdior. Hinc solitavit triforas vocum organulas ni respondeant fistulator infringere.
Hinc vel ipsa prædita etiam ornatu copiaque dicendi, si ad movendos animos [?] digestione atque arte
venerim incondita, maiestatis oratoriæ mox rea ab munere splendentis eloquentiæ proscribar. At quom
Theocritus et Stoici atque Peripatetici de animarum immortalitate videantur ambigere, horum auctoritate
satis appetitur fides quod iumenti flatus inanis sit perpetuis umbris addictus. Quare non est,
Ioannes Solde pater orbate abs re uno dicere animalculi flenda conditio. Ingemiscamus potius omnes,
suspiremus, renovemus animi vulnus. Immo stridulo suopte susurro præoccupemus querulum guttur: at
velut dociles imitatores tui conculcata vocum respirantium murmura volutemus. Erit quippe conveniens hoc
satis exordium quo primum conciliandam emeriti favoris gratiam ad communem hanc tristitudinem mihi
nanciscar. Incipe igitur, saucie senex, quem intonsa barba superciliumque gravius ad demonstrationem vitæ
infelicioris obscurant. Dic. Ne te pæniteat. Dic lugubre carmen. Respondebimus alterni. Cantabimus
armentales heroas dicemusque nemorum deos et ducti circum funeris pangemus mæstiter exequialis
ærumnas. Surge. Aggrediamur. Tange demonstratam ex sarmento detrito citherulam. Move plectra ficticia,
et volutatas industria tua comesasque voces ab gutture frigutienti resorbe.
[N.B.1] [si, auctore Despasterio, verbum adaurescendi significat ad aures accommodari, apposite ei loco scriptum videtur. Si tamen, teste Varrone,
significat aureum sumere colorem, tunc loco non congruit. Alia forsan verba eius in locum substituenda sunt, quæ inter: adaugescat / adhærescat / ad
aures eat ?]

[ad indicem]

1401. …
1402. …
1403. ...
1404. ...
1405. ...
1406. ...
1407. ...
1408. ...
1409. ...

1410. Loci excerpti ex Erasmi Roterodami operibus:


[ad indicem]

Ex epistulis eius:

- Ad Thomam Morum de elucubranda Stultitiæ declamatione:

Erasmus Rot. Thomæ Moro suo s. d.


Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus quo equo fuit
insidendum amusois et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties uel de communibus
studiis nostris aliquid agitare, uel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et suauissimos reliqueram,
recordatione frui. Inter hos tu, mi More, uel in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens
memoria non aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueueram; qua dispeream
si quid unquam in uita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus
ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uisum est Moriæ Encomium ludere.
Que Pallas istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile,
quod tam ad Moriæ uocabulum accedit quam es ipse a re alienus; es autem uel omnium suffragiis
alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri, propterea quod
soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari,
et omnino in communi mortalium uita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro
singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a uulgo dissentire soles, ita pro incredibili
morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes.
Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu mnemosunon tui sodalis, uerum etiam
tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam.
Etenim non deerunt fortasse uitilitigatores, qui calum nientur partim leuiores esse nugas quam ut
theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conueniant modestie; nosque
clamitabunt ueterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere.
Verum quos argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogitent uelim non meum hoc exemplum esse, sed
idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Batrachomuomachian luserit
Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius
castigator Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus, caluitiem
Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit apotheôsin, Plutarchus Grylli
cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio quis Grunnii Coro cottæ porcelli
testamentum, cuius et diuus meminit Hieronymus Proinde, si uidebitur, fingant isti me laterunculis in
terim animi causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas,
cum omni uite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si
nuge seria ducant, atque ita tractentur ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non
omnino naris obese, quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? ueluti cum alius diu
consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit,
alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur, alius futura predicit. alius nouas de lana
caprina comminiscitur questiunculas. Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil
festiuius quam ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse uidearis. De me quidem aliorum
erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit philautia, Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte.
Iam uero ut de mordacitatis cauillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit,
ut in communem hominum uitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo
magis admiror his temporibus aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre possunt.
Porro nonnullos adeo prepostere religiosos uideas, ut uel grauissima in Christum conuicia ferant
citius quam pontificem aut principem leuissimo ioco aspergi, presertim si quid pros ta alphita id est
ad questum, attinet. At enim qui uitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat nominatim,
queso utrum is mordere uidetur an docere potius ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me
taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermittit, is nulli homini, uiciis omnibus iratus uidetur.
Ergo si quis extiterit qui sese lesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit
hoc in genere multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties
parcens. Nos preterquam quod a nominibus in to tum abstinemus, ita preterea stilum temperauimus
ut cordatus lector facile sit intellecturus nos uoluptatem magis quam morsum quesisse. Neque enim
ad Iuuenalis exemplum occultam illam scelerum sentinam usquam mouimus, et ridenda magis quam
fœda recensere studuimus. Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit,
pulchrum esse a Stulticia uituperari; quam cum loquentem fecerimus, decoro persone seruiendum
fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut causas etiam non optimas optime tamen tueri
possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnauiter defende.
Ex Rure Quinto Idus Iunias, [AN. MDVII].

[ad indicem]

- Ad Ioannem Frobenium de Mori Vtopia:

Cum antehac omnia Mori mei mihi supra modum semper placuerint, tamen ipse meo iudicio non nihil
diffidebam, ob artissimam inter nos amicitiam. Ceterum ubi video doctos uno ore omnes meo
subscribere suffragio, ac vehementius etiam divinum hominis ingenium suspicere, non quod plus
ament, sed quod plus cernant, serio plaudo meæ sententiæ nec verebor posthac quod sentio palam
eloqui.
Quid tandem non præstitisset admirabilis ista naturæ felicitas, si hoc ingenium instituisset Italia? Si
totum Musarum sacris vacaret, si ad iustam frugem ac velut autumnum suum maturuisset?
Epigrammata lusit adolescens admodum, ac pleraque puer. Britanniam suam numquam egressus
est, nisi semel atque iterum principis sui nomine legatione fungens apud Flandros. Præter rem
uxoriam, præter curas domesticas, præter publici muneris functionem, et causarum undas, tot
tantisque regni negotiis distrahitur ut mireris esse otium vel cogitandi de libris. Proinde misimus ad
te progymnasmata illius et Utopiam, ut (si videtur) tuis excusa typis orbi posteritatique
commendentur, quando ea est tuæ officinæ auctoritas, ut liber vel hoc nomine placeat eruditis, si
cognitum sit e Frobenianis ædibus prodisse.
Bene vale cum optimo socero, coniuge suavissima, ac mellitissimis liberis. Erasmum filiolum mihi
tecum communem, inter litteras natum, fac optimis litteris instituendum cures.

25 Lovanii. VIII Kal. Septemb. An. M.D.XVII.

[ad indicem]

- De periculoso itinere hiemali:

Guilihelmo Montioio comiti Anglo Erasmus Roterodamus s.d.

Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum
iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam?

Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Æolum sollicitarat; nec ventis modo in nos
sæviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis,
omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat.
Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat;
accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quæ simul atque terram arboremve
contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses passim terram glacie incrustatam, neque id æquali
superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque
pressas, ut aliæ summo cacumine imum solum contingerent, aliæ ramis laceræ, aliæ medio trunco
discissæ starent, aliæ funditus evulsæ iacerent.

Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis
interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc
per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quæ
summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut
ungulas non scinderet.

Quid inter hæc animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties
aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam
Bellerophon ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutæ
beluæ vitam et una literas meas commiserim.

Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste
accidisset.
Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quæ ut dixi in
nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant
autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque
interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus.

Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum sæva sed etiam monstruosa erat
tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus,
quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.

[ad indicem]

-Ex opusculo c.t. De civilitate morum puerilium:

Ut ergo bene compositus pueri animus undique reluceat (relucet autem potissimum in vultu),
sint oculi placidi, verecundi, compositi: non torvi, quod est truculentiæ; non improbi, quod est
impudentiæ; non vagi ac volubiles, quod est insaniæ; non limi, quod est suspiciosorum et insidias
molientium, nec immodice diducti, quod est stolidorum, nec subinde conniventibus genis ac palpebris,
quod est inconstantium, nec stupentes, quod est attonitorum, id quod in Socrate est notatum, nec
nimium acres, quod est iracundiæ signum; non innuentes ac loquaces, quod est impudicitiæ signum,
sed animum sedatum ac reverenter amicum præ se ferentes.
Nec enim temere dictum est a priscis sapientibus, animi sedem esse in oculis.
Picturæ quidem veteres nobis loquuntur, olim singularis cuiusdam modestiæ fuisse semiclusis oculis
obtueri; quemadmodum apud Hispanos quosdam semipætos intueri blandum haberi videtur et
amicum. Itidem ex picturis discimus, olim contractis strictisque labiis esse probitatis fuisse
argumentum.
Sed quod suapte natura decorum est, apud omnes decorum habebitur; quamquam in his quoque decet
interdum nos fieri polypos, et ad regionis morem nosmet attemperare.
Iam sunt quidam oculorum habitus, quos aliis alios addit natura, qui non cadunt sub nostras
præceptiones, nisi quod incompositi gestus non raro vitiant non solum oculorum, verumetiam totius
corporis habitum ac formam. Contra compositi, quod natura decorum est, reddunt decentius; quod
vitiosum est, si non tollunt, certe tegunt minuuntque.
Indecorum est clauso oculorum altero quenquam obtueri.
Quid enim hoc aliud est quam seipsum eluscare? Eum gestum thunnis ac fabris relinquamus.

[ad indicem]

-Ex declamatione inscripta Querela Pacis:

… nunc cum me profligata, protinus fontem omnis humanæ felicitatis ipsi a semet arceant,
omniumque calamitatum pelagus sibi accersant, magis illorum mihi deflenda est infelicitas, quam
mea iniuria: et quibus irasci tantum maluissem, horum dolere vicem, hos commiserari compellor. {...}
Si me ad istum modum spernerent feræ, levius ferrem, et in me admissam contumeliam
naturæ imputarem, quæ ingenium immite insevisset: si mutis pecudibus essem invisa, condonarem
inscitiæ, propterea quod his ea vis animi negata sit, quae sola dotes meas queat perspicere. At, o rem
indignam ac plus quam prodigiosam, unum animal edidit natura, ratione præditum, ac divinæ
mentis capax, unum benevolentiæ concordiæque genuit, et tamen apud quantumlibet efferas feras,
apud quantumvis brutas pecudes, mihi citius locus sit quam apud homines. {...}
Animantia rationis expertia in suo quæque genere civiliter concorditerque degunt.
{...}
Sed quid de his loqui pergo, quæ tametsi ratione vacant, sensu non vacant?
{...}
Quid æque brutum atque saxorum genus? Dicas tamen his quoque pacis et concordiæ sensum inesse.
{...}
Quid quod inter immanissimas etiam feras conuenit? Leonum inter ipsos feritas non dimicat.
{...}
Uni huic animanti sermo datus, præcipuus necessitudinum conciliator: Insita sunt communiter
disciplinarum ac virtutum semina, ingenium mite placidumque, et ad mutuam benevolentiam
propensum, ut per se iuvet amari, et iucundum sit de aliis vel gratis bene mereri, nisi quis pravis
cupiditatibus, ceu Circes pharmacis, corruptus, ex homine degenerarit in beluam. Hinc est, videlicet,
quod vulgus, quidquid ad mutuam benevolentiam pertinet, humanum appellat, ut humanitatis
vocabulum non iam naturam nobis declaret, sed mores hominis natura dignos.
{...}
En, quot rationibus natura concordiam docuit? Nec his tamen contenta mutuæ benevolentiæ
lenociniis, amicitiam homini non solum iucundam esse voluit, verum etiam necessariam. Eoque tum
corporum, tum animorum dotes ita partita est, ut nemo sit omnium tam instructus, quin infimorum
etiam officio nonnumquam adiuvetur: nec eadem attribuit omnibus, nec paria, ut hæc inæqualitas
mutuis amicitiis æquaretur.
Cæteris animantibus sua tribuit arma præsidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit
inermem, atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam fœdere mutuaque necessitudine. Civitates
reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit necessitas, quo ferarum ac prædonum vim
cunctis viribus propellerent. Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat. In ipsis statim
vitæ primordiis perisset hominum genus.
{...}
Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit,
tot rebus compellit. Et post hæc quænam ista tam ad nocendum efficax Erinnys, his omnibus
disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem pugnandi furiam insēvit humanis pectoribus?
{...}
Quis crederet humana mente præditos istos, qui sic iugibus dissidiis, litibus, bellis inter sese certant,
rixantur, tumultuantur?
{...}
Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quæ plurimum valet et in beluis, itane nihil et apud
Christianos valuit Christus? {...} doctrina Christi, {...} id quod unum omnium maxime suadet, nempe
pacem mutuamque benevolentiam, aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam
dedocet? {...}
Civitatem adspicio, spes illico oboritur, inter hos saltem convenire, quos eadem cingunt mœnia,
eædem moderantur leges, et velut una vectos navi commune continet periculum. Sed, o me miseram!
quam hic quoque dissidiis omnia vitiata comperio, adeo ut vix domum ullam reperire liceat, in qua
mihi sit dies aliquot locus. Sed plebem omitto, quæ maris ritu, suis æstibus rapitur, in Principum
aulas, velut in portum quemdam me recipio. Erit, inquam, certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt
quam vulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi. {...} At, o rem indignam, apud hos nec
umbram veræ concordiæ licuit cernere. Fucata fictaque omnia, factionibus apertis, clanculariis
dissidiis ac simultatibus corrupta sunt universa. Denique adeo apud hos non esse sedem paci
comperio, ut hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria. Quo me posthac conferam infelix,
posteaquam toties fefellit spes? At Principes fortasse magni sunt potius quam eruditi, magisque
ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio. Ad eruditorum greges confugiam, Bonæ litteræ
reddunt homines, Philosophia plusquam homines, Theologia reddit divos. Apud hos certe dabitur
conquiescere, tot circumactæ ambagibus. Verum, proh dolor! en hic quoque bellorum aliud genus,
minus quidem cruentum, sed tamen non minus insanum. Schola cum schola dissidet, {...} adeo ut ne
in minutissimis quidem rebus inter hos conveniat, ac saepenumero de lana caprina atrocissime
digladientur, donec disputationis calor ab argumentis ad convitia, a convitiis ad pugnos incrudescat,
et si res pugionibus aut lanceis non agitur, stylis veneno tinctis sese confodiunt, dentata charta
dilacerant invicem, alter in alterius famam letalia linguarum vibrant spicula. Quo me vertam, toties
experta mihi data verba? Quid superest, nisi una veluti sacra ancora Religio? {...} Hos itaque procul
intuenti cuncta spem faciunt, portum mihi paratum esse. {...} Sperarem apud hos mihi fore locum,
nisi toties frustrata spes me prorsus desperare docuisset. Et tamen ne quid intentatum relinquam,
experiar. Quæris exitum? A nullis resilii magis. Nam, quid sperem, ubi religio cum religione dissidet?
{...}
Iam ut par est, omnibus rebus diffisa, optabam vel in uno quopiam Monasteriolo latitare, quod vere
tranquillum esset. Invita dicam, quod utinam non esset verissimum, nullum adhuc reperi, quod non
intestinis odiis ac iurgiis esset infectum. {...}
Arridebat spes nonnulla, fore, ut alicubi inter tot coniugia qualiscumque daretur locus. Quid
enim non pollicetur, domus communis, fortuna communis, lectus communis, liberi communes?
Denique corporum ipsorum ius mutuum, ut unum potius hominem credas e duobus conflatum, quam
duos? Huc quoque sceleratissima illa Eris irrepsit, totque vinculis copulatos dirimit dissidiis
animorum. Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos, qui tot titulis, tot insignibus, tot
cerimoniis absolutam caritatem profitentur.
Tandem illud in votis esse cœpit, ut saltem in unius hominis pectore daretur locus. Ne id quidem
contigit, idem homo secum pugnat. Ratio belligeratur cum affectibus, et insuper affectus cura affectu
conflictatur, dura alio vocat pietas, alio trahit cupiditas: rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud
ambitio, aliud avaritia. Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos, cum
modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo præcipuum est ac peculiare. Universam eius vitam
contemplare, quid aliud est quam concordiæ mutuique amoris doctrina? Quid aliud inculcant eius
præcepta, quid parabolæ, nisi pacem, nisi caritatem mutuam?
{...} Audite strenui bellatores, videte sub cuius signis militetis, nimirum, illius, qui primus dissidium
sevit inter Deum et hominem. Quidquid calamitatum sentit mortalitas, huic dissidio debet acceptum
ferre. Frivolum est enim quod argutantur quidam, in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum
ultionum dici. Permultum enim interest inter Iudæorum Deum, et Christianorum Deum, etiamsi
suapte natura unus et idem Deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit exercituum
Deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum præsidio vitia demoliuntur homines pii. Sit
ultionum Deus, modo vindictam accipias, vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus
Hebræorum libri referti sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore
profligandos referas. {...} Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum prædicat,
illum prædicat, qui Christi dissimillimus est. {...} Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit,
quid aliud expressit, quam pacem? Pacis omine suos subinde salutat, Pax vobis, eamque salutandi
formam suis præscribit, velut unice dignam Christianis. {...} Rem præclaram optat, qui salutem
optat, sed felicitatis summam precatur, quisquis pacem precatur. Hanc ille toties in omni vita
commendatam, vide quanta sollicitudine commendet moriturus: ‘Diligatis’, inquit, ‘invicem sicut
dilexi vos’. Ac rursum: ‘Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis’. Auditis quid relinquat suis?
num equos? num satellitium? num imperium? num opes? nihil horum. Quid igitur? pacem dat, pacem
relinquit: pacem cum amicis, pacem cum inimicis. Iam illud mihi consideres velim, quid a cena
mystica, iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus flagitarit a Patre. Rem opinor haud
vulgarem poposcit, qui se sciebat impetraturum quidquid peteret. ‘Pater’, inquit, ‘sancte, serva eos in
nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos’. Vide, quæso, quam insignem concordiam exigat in suis
Christus: non dixit, ut sint unanimes, sed ut sint unum: neque id quocumque modo, sed sicuti nos,
inquit, unum sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus idem: et illud obiter indicans, hac
una via servandos esse mortales, si mutuam inter sese pacem aluerint. {...} Docet avium et liliorum
ritu in diem vivere. Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, vult totos e cælo pendere, divites
omnes excludit e regno cælorum: et non verentur quidam ob pecuniolam non exsolutam, fortasse nec
debitam, tantum humani sanguinis effundere? {...} Omnes Christianorum litterae, sive Vetus legas
Testamentum, sive Novum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem crepant, et omnis
Christianorum vita nihil aliud quam bella tractat? {...} Quid humana vita fragilius, quid brevius?
quot ea morbis, quot casibus obnoxia? Et tamen cum plus habeat ex sese malorum quam ut ferri
possit, tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes. {...} Pugnant passim atque
assidue, tumultuandi nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum civitate, factio cum
factione, Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum, qui mox velut ephemera sint interituri,
seu stultitiam, seu ambitionem, res humanæ sursum deorsum miscentur.
{...} ubi non gentium crudelissime pugnatum est terra marique? {...} Quod flumen, quod mare, non
humano cruore tinctum est? {...} Beluæ verius quam homines {...} Quid quod {...} feras etiam ipsas
feritate præcedunt? {...} Ac rursum illæ cum pugnant, suis pugnant armis, illas armavit natura:
homines inermes natos, o Deum immortalem! qualibus armis armat ira?