You are on page 1of 2

C URSUS L ATINAE POESIS MONOGRAPHICUS

SERGIUS EMBLETONIUS. COMMENTARIUS IN CATULLI CARMEN LXIV
De re metrica apud Catullum

C OMMENTARIUS IN C ATULLI CARMEN LXIV

DE RE METRICA APUD C ATULLUM

E XCERPTA EX A NTONII V ULPII DIATRIBA DE METRIS C ATULLI

VERSUUM genera, quibus in epigrammatibus caeterisque poematiis utitur CATULLUS,
numero quatuordecim occurrunt. Principem locum obtinet Phalaecius
hendecasyllabus, qui constat e spondaeo, dactylo, ac tribus trochaeis, hoc pacto:
 
Quoī dō | nō lĕpĭ | dūm nŏ | vūm lĭ | bēllŭm.

In prima tamen sede, apud antiquiores poetas trochaeum, vel iambum loco spondaei
nonnunquam recepit, ut in sequentibus:1

Arĭ | dā mŏdŏ | pūmĭ | ce ēxpŏ | lītŭm
Mĕās | ēsse ălĭ | qūid pŭ | tārĕ | nūgăs.

In altera, poeta noster carmine 57, 7, creticum, sive amphimacrum semel usurpavit:2

Uno īn | lēctŭlō | ērŭ | dītŭ | li āmbŏ

Versus autem ille initio carminis 40,

Quaenam te mala mens, miselle Ravide,

hypermeter est, sive una syllaba redundans: quem hac ratione metimur, ut postrema
syllaba per synaloephen elidatur a prima subsequentis, quae incipit a vocali:

                                                                                                               
1
Quod Catullo in primo loco tam hujusmodi versuum, tum aliorum quoque, pedem variare placeat,
haec est licentia non illius propia et singularis, at omnium communis. Siquidem primus cujusque versus
numerus basis est, in qua vates quasi proludit et sese ad canendum praeparat, liberiore modo.
2
Vulpius, quum in Phalaecium intrudere amphimacrum pedem voluit, non reminiscebatur latinos
poetas, veteres quidem saepissime, hoc more Graecorum usos fuisse, ut si longa syllaba quae posset elidi,
in subsequentem vocalem incurreret, dimidiata, non absumpta omnino, remanere posset, nempe ex
longa in breve contraheretur, quia ratio metricae artis, tum Latinae tum Graecae, tempore pronuntiandi,
duobus syllabis brevibus unam longam aequiparabat. Hanc corripiendae per ellisionem syllabae licentiam
non abrogatam fuisse apud cultissimae aetatis scriptores, arguunt haec, praeter multa, exempla duo:
….. imponere Pelio Ossam. Virg. Georg. I, 281.
….. Cocto num adest honor idem’. Horat. Sat. II, 2, 28.

  1
C URSUS L ATINAE POESIS MONOGRAPHICUS
SERGIUS EMBLETONIUS. COMMENTARIUS IN CATULLI CARMEN LXIV
De re metrica apud Catullum

Qūaenām | tē mălă | mēns mĭ | sēllĕ | Rāvĭ–
de˘Agīt…

Hoc primo genere versus utitur Catullus trecies novies, videlicet carmine 1, 2, 3, 5, 6, 7,
9, 10, 12, 13, 14, 15, 16, 21, 23, 24, 26, 27, 28, 32, 33, 35, 36, 38, 40, 41, 42, 43, 45, 46,
47, 48, 49, 50, 53, 54, 56, 57, 58.

[…]

XII. Duodecimi generis est Hexameter; cuius notissima structura. Catullus non raro
adhibet spondaeum pro dactylo in quinta sede, veluti:

Tempe | quae sil | vae cin | gunt super | impen | dentes
Non prius | ex il | lo fla | grantia | decli | navit
Eruit | illa pro | cul ra | dicibus | extur | bata.

Hoc genere versus utitur poeta noster bis perpetua serie,

Carm. 61. Vesper adest, juvenes, consurgite; Vesper Olympo.
63. Peliaco quondam prognatae vertice pinus.

alternis vero cum Pentametro, a carmine 64, usque ad finem libri. Nonnulli apud
Nostrum occurrunt hypermetri, sujusmodi sunt exempli causa:

Inde pater divum sancta cum conjuge, natisque.
Et qui principio nobis terram dedit, auctore.

XIII. Decimi tertii generis est Pentameter Elegiacus, aeque notus. Est autem Catullus,
more antiquiorum poetarum, in hoc genere nonnumquam duriusculus; qualia enim
sunt illa!

Troja virum et virtutum omnium acerba cinis.
Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Vere, quantum a me, Lesbia, amata mea es.
Divum ad fallendos numine abusum homines.
Nec desistere amare, omnia si facias.

et si qua sunt alia similia.

  2