You are on page 1of 22

Jose Antonio Rojas Carrera

jarcius@gmail.com
CAPITVLĪ NŌNĪ
VOCĀBVLĀRIVM LATĪNVM
VERBĪS EXPLICĀTVM
IMĀGINIBVSQVE ILLVSTRĀTVM

(Notā bene: Discipulīs doctrīnā provectiōribus:


viridī colōre latīnē explicātur dēfīnītio, ē lexicō Forcelliniānō petīta,
rubrō autem colōre expōnuntur nōnnullae verbōrum iunctūrae,
purpureō dēnique colōre, aliquot proverbia circa ipsum vocābulum, dē quō agitur, composita.)

VOCĀBVLVM (imāgine illustrātum)


Dēfīnītio IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA
Iunctūræ verbōrum Proverbia cum eō vocābulō
Etimología ( > Término patrimonial y cultismos, derivados en español)

campus, -ī, m., 2

Dēfīnītio:

Campus est plānitiēs, ager plānus.


Translātē pōnitur dē quōcumque locō vel spatiō ubi
ingeniī, animī etc. certāmen habētur.
ovēs sunt in campō

Iunctūræ verbōrum:
Prōverbia:
in campō (in apertīs locīs)
Famis campus. In cīvitātēs dīcitur ingentī fame pressās.
Poēticē, sīcut æquor, quævis æqua superficiēs. Fors domina campī. In creandis magistratibus non semper vincebat qui potior
esset, sed cui fortuna favebat.
Metonymicē, comitia ipsa : Martis campus dīcitur ubi nōn iūre, nec ratiōne atque ōrātiōne, sed per
cūriam prō senātū, campum prō comitiīs. vim rēs geruntur.
Ventī campus dīcitur dē homine insconstantī atque instabilī…
Tropicē, cultūs hūmānī prōvincia quædam ad
animum exercendum et ad disputandum (cf. area)

Etimología:
> esp. campo
pāstor, -is, m., 3

pāstor, quī baculum tenet, in campō cum ovibus est.

Prōverbia:

Dēfīnītio: Pāstōris bonī est tondēre pecus, nōn dēglūbere. Debēmus semper cautē ac
dīligenter negōtia nostra cūrāre.
Pāstor est is quī custōdit ovēs aliave animālia. Ōstium habet trītum, ut sunt casæ pastōrum: Dīcitur in eōs quī solitūdinem
quærunt ac sōlī vīvunt ut aliōs vītent hominēs.

Etimología:
> esp. pastor

canis, -is, m./f., 3ª

canis pāstōris ovēs videt cavē canem!

Dēfīnītio:
Prōverbia:
Canis est animal domesticum quod latrat.
Cane peius et angue vītāre aliquid. Est aliquid ēvitāre omnibus vīribus, ā perīculō
Iunctūrae verbōrum: fugere.
A cane nōn magnō sæpe tenētur aper. Rēs etiam parva maximæ nocēre potest.
Huius vōcis canis ūsus sæpe est in conviciīs cum Canis timidus vehementius latrat, quam mordet: dē homine ignāvō et loquācī, quī
impudentem ac sordidum hominem notāmus. ad verba promptus, ad rem gerendam segnis est.
- Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis. Vēnātum dūcere invītās canēs, est invītum hominem cōgere ad aliquid faciendum.
- Aīn vērō, canis? Canīna facundia dīcitur in eōs quī student ēloquentiæ ad maledīcendum tantum.
Item cum furentem ac rabiōsum hominem Canis ad cibum. Hoc proverbium dīcitur de iīs quī in suam perniciem agunt.
significāre volumus. Canis digna pābulō. Dīcitur dē iīs quōrum opus aut labōrēs mercēdem merentur.
Canēs etiam dīcuntur hominēs maledicī ac Canis sæviens in lapidem. Hoc enim prōverbium cadit in eōs quī suscensent et
præcipuē accusātōrēs. stomachantur nōn eīs quī vērē eōs læserint, sed in aliōs quī malī causa esse
Canēs etiam dīcuntur … quī aliquem sequuntur videantur.
cibī et prædæ gratiā, … potentiōrum adulātōrēs
vīlēsque assentātōrēs.

Etimología:
> esp. can
ovis, -is, f., 3ª

videō multās ovēs albās et ūnam ovem nigram


Dēfīnītio:
Prōverbia:
Ovis est animal quod gerit lānam.
Prius lupus ovem dūcat uxōrem. Dīcitur dē rē impossibilī.
Iunctūrae verbōrum: Lupum apud ovēs linquere custōdem. Rem cūrandam inimīcō committere.

Etiam ovis dīcitur homo simplex, stolidus, fatuus,


quīque dēcipī ac spoliārī facilē potest. Etimología:
> esp. … /oveja

cibus, -ī, m., 2ª

ovēs herbam edunt. cibus ovium est herba.

multī cibī

Dēfīnītio:

Cibus est nutrīmentum sīve alimentum


animālium .

Petrus est pāstor. Is pānem ēst (=edit). Cibus pāstōris nōn est herba, sed
pānis.

Prōverbia:

Ab transennā cibum petere. Dīcitur quī proximus perīculō est.


Canis ad cibum. Hoc proverbium dīcitur de iīs quī in suum malum aliquid agunt.

Etimología:
> esp. cebo
herba, -ae, f., 1ª

cibus ovis est herba.

Prōverbia:

Dēfīnītio: Exspectā, bos, aliquando herbam. Is quī diū multumque labōrāverit, fructum
tandem aliquando capiet.
Germen terrae viride ac tenerum, quō vestītur Herbam dare : Sē victum fatērī.
humus, pascuntur animalia... Ut herba solstitiālis dīcitur dē eō quod parum temporis dūrat.

Iunctūrae verbōrum:
In herbīs esse dīcuntur frūmenta nōndum ad
mātūritātem accēdentia.
Herbam dare, vel porrigere, prōverbiālis dīcendī
forma dē eō, quī sē victum fatētur, et adversāriō cēdit Etimología:
victōremque agnoscit.
herbam do, id est, cēdo victoriam. > esp. hierba

rīvus, -ī, m., 2ª

rīvus est parvus fluvius

Prōverbia:

Dēfīnītio: Magnō flūminī rīvulum indūcere est maximæ reī minimam particulam addere.
Ōmissīs fontibus rīvulōs consectārī est tractāre rēs minimī momentī quæ non
Rīvus est aqua fluens, ā fonte vel flūmine pertinent ad id dē quō agendum est.
dēducta. Ē rīvō flūmen facere, est rem minimam extrā modum amplificāre.

Etimología:
> esp. río
Petrus pānem ēst (= edit = comedit = mandūcat…).

pānis, -is, m., 3ª

cibus pāstōris est pānis.

Prōverbia:
Dēfīnītio:
Alterā manū fert lapidem, alterā pānem ostentat, dīcitur is quī vidētur esse
Pānis est cibus ex farīnā et aquā, quī coctus est.
amīcus, rē autem vērā inimīcus est atque insidiās vel dolum parat.
Frustō pānis, dīcitur prō rē minimā, id est, minimī momentī ac pretiī.
In frigidum furnum pānēs immittere, dīcitur dē eō quī docet indocilem atque
operam perdit.
Etimología:
> esp. pan

mōns, montis, m., 3ª

Dēfīnītio:

montēs iuga montium


Mōns est tumor terræ altissimus.

Iunctūrae verbōrum:

Prōverbia:

Aureōs montēs pollicērī est nimia ac falsa prōmittere quæ numquam ēvenient.
Partūriunt montēs, nascētur rīdiculus mūs. Dīcitur in hominēs superbōs atque
gloriōsōs quī magnifica promittunt, rē autem vērā nihil magnī momentī faciunt.

Montēs vestītī atque silvestrēs.

mons præruptus, abruptus, difficilis aditūs et Etimología:


transitūs. > esp. monte
Translātē dīcitur dē magnā mōle et quantitāte
cuiusque reī.
vallis, -is, f., 3ª

inter mōntēs est vallis


in illā mediā valle est fluvius

Prōverbia:
Dēfīnītio:
Corinthus et collibus surgit et vallibus dēprimitur. id prōverbium dīcitur cum
Vallis est plānitiēs inter montēs. significāmus fēlicitātem aliquō incommodō vitiārī.

Etimología:
> esp. valle

collis, -is, m.,3ª

collis est parvus mōns

Prōverbia:

Dēfīnītio: Argī collis, dīcitur dē ingentius et maximīs malīs.


Corinthus et collibus surgit et vallibus dēprimitur. id prōverbium dīcitur cum
Collis est parvus mōns. significāmus fēlicitātem aliquō incommodō vitiārī.

Iunctūrae verbōrum:

ascendere collem, scandere colles.


dēgredī colle: descendere ē colle. Etimología:
> esp. colina
arbor, -is, f., 3ª

arbor pulchra est in campō

Dēfīnītio: Prōverbia aliquot:

Arbor est planta maior et solida, quae radīcēs Annōsam arborem transplantāre : Est enim frūctum capere velle ē nimis sērīs
agit in terram, altius ā terrā surgit, solido truncō labōribus, quī post suum tempus exanclantur.
ērigitur, et ramōs prōtendit. Ē fructū arborem cognosco : Id est, ē factīs hominem iūdico.
Cadunt fōlia, post cadent arborēs : Nisi minōra servāveris, maiōra perdēs.
Ex aliēnā arbore fructum legere : i.e., ex labōribus alterīus fructum capere.
Iunctūrae verbōrum:
Arbor frūgifera sīve fructifera, quæ fructūs fert.
Arbor pōmifera, quæ fert pōma.
Arbor silvestris est illa nōn ab hominibus sata, Etimología:
sed nātūrā. > esp. árbol
Arbor infēlix est illa quæ nūllum fructum fert.
significat etiam crux, seu capitis pœna.

silva, -ae, f., 1ª multae arborēs sunt silva

lupus est in silvā

Dēfīnītio: Prōverbia:

Silva est multitūdo arborum in eādem regiōne. Delphīnum silvīs appingit, fluctibus aprum : Dīcitur in eum quī rem præposterē
Quās quidem arborēs ipsa nātūra rērum ac prāvē facit.
consēvit. In silvam ligna ferre : est inūtilem operam navāre, ac rem perficere conārī quæ
iam perfecta sit, vel etiam rem locuplētāre velle quæ iam opibus abundet.
Multam silvam gestās : dīcitur in hominem hirsūtum densīsque pilīs abundantem.

Etimología:
> esp. selva
lupus, -ī, m., 2ª etiam in monte lupī sunt

Dēfīnītio: Prōverbia:

Lupus est bestia fera, similis canī, ferox, rapax Lupus in fābulā : Dīcitur cum subitō ac necopīnātus venit is, dē quō loquimur, et
callidaque. suā præsentiā silēre cōgimur.
Lupum auribus tenēre : Dīcitur is quī in maximā difficultāte ac perīculō obversātur,
nam quī lupum auribus tenet, nec dīmittere audet, nec retinēre potest sine perīculō.
Hāc urget lupus, hāc canis : ubi utrimque perīculum est.
Ovem lupō committere : est rem aliquam eī committere quī potius eam perdere
cupiat.
Lupō agnum ēripere : Dē rē difficilī ac despērātā. Est tanquam conārī opēs ā
potentiōre auferre.
Ovēs fugit lupus : Dīcitur dē rē impossibilī.
Lupus est homo hominī : quō monētur cāvendum esse ab homine tanquam ā
bestiīs ferīs.

Etimología:
> esp. lobo

sōl, -is, m., 3ª

Sōl lūcet, cælō serēnō!

Prōverbia:
Dēfīnītio:
Adversus sōlem nē loquitor, hoc est, nōlī negāre id quod manifestum est.
Sōl est stella Terræ proxima quæ lūcet in cælō Sōle ipsō est clārius, dīcitur dē rē apertā et manifestā.
ubi diēs est. Caligāre in sōle, est tanquam nil vidēre vel cæcūtīre in rē apertā, clārā et
manifestā.
iunctūrae verbōrum: Ex umbrā in sōlem ēdūcere: est enim rem prius incognitam manifestam facere.
Nōndum omnium diērum sōl occidit, i.e., nōndum omnium rērum fīnis adest.
Ambulāre in sōle est ambulāre sub dīvō, sub
sōle.
Prōcēdere in sōlem et pulverem. h. e. in
adspectum, in publicum.
Etimología:
Metaphoricē est rēs eximia atque ūnica. > esp. sol
cælum, -ī, n., 2ª

sōl lūcet in cælō ubi nūbēs videntur

Prōverbia:

Dēfīnītio: Atlas cælum. Dīcitur dē iīs quī sē magnīs ac molestissimīs negotiīs implicantur.
Dē cælō dēlapsus vel missus dīcitur eximiīs virtūtibus præditus vir et animī velutī
Cælum est illa pars mundī concava, suprā cælestis, seu potius quī ex improvīsō adest ad magnam commūnemque fēlicitātem.
terram et mare, ubi nocte videntur stellæ, Digitō cælum attingere est summam fortūnam sē assecūtum esse putāre.
lūcidior lūna, interdiu vērō sōl vel nūbēs. In cælum expuere est sē ipsum lædere.
Miscēre cælum et terram. est omnia perturbāre nihilque intemptātum relinquere.
Iunctūrae verbōrum: Findere cælum arātrō prōverbium dē iīs, quæ fierī nequeunt.
Quid sī nunc cælum ruat? prōverbium est in eōs, quī vānō timōre correptī etiam in
Tollere ad cælum manūs. tūtissimīs rēbus pavent.
Dē cælō tangī, ē cælō īcī est fulmine percutī. Tōtō caelō errāre est vehementer errāre.
Albescente cælō, oriente sōle.
Vesperascente cælō, occidente sōle et lūce. Etimología:
Translāte pōnitur prō culmine fēlicitātis, unde in > esp. cielo
cælō esse : summā beātitūdine fruī.

terra, terræ, f., 1ª cælum

terra

Prōverbia:

Dēfīnītio: Ē terrā spectāre naufragium, est in tūtō locō spectāre aliōrum perīcula seu labōrēs.
Iūcundissima nāvigātio iuxta terram, ambulātio iuxta mare. Iūcunda est enim
Terra est tertius planēta ā Sōle. vīta sine perīculīs.
Neque cælum neque terram attingit. Dīcitur dē rē absurdā quæ nōn spectat ad id
Iunctūrae verbōrum: dē quō agitur.

Terram vidēre, vel in terrā esse, dīcuntur, qui ad


molestī labōris fīnem propemodum Etimología:
pervēnērunt. > esp. tierra
ūna nūbes in cælō est

nūbes, -is, f., 3ª

Dēfīnītio:

Nūbes est vapor densātus in aere quī umbram multæ nūbēs in cælō sunt!
facere potest.
Prōverbia:
Iunctūrae verbōrum:
Aquila in nūbibus significāre potest aliquid sublīme quod vix impetrārī potest.
Nūbis epitheta sunt fermē: nigra, atra, umbrōsa, Etiam dīcī potest de eō quī longē superior aliīs præstat.
picea, fusca, rubens, opāca, aquōsa, gravida, Serēnitātī nūbem indūcit, is quī inter iūcundiōra aliquid tætrum et acre offert.
bibula, cæca, cava, tenuis, densa, spissa, fulva,
obscūra, ætheria, sicca, glauca, accensa,
volucris, gelida, etc.
Etimología:
Nūbes bellī est bellī mōles et vīs ingruens. > esp. nube

umbra, -æ, f., 1ª

videō umbram arboris

Dēfīnītio:

Umbra est imāgo obscūra alicuius corporis


lūmine adversō proiecta.
Est etiam tenuis speciēs, signum, vestīgium
alicujus reī.
Item umbra est spectrum, imāgo, εἴδωλον,
φάσμα: sæpius vērō dīcitur speciātim dē
Mānibus dēfunctōrum.

Iunctūrae verbōrum:
Umbrārum lepida commixtio
Facere umbram alicuī est eius merita obscūrāre et
gloriam minuere.
Timēre umbrās, nimis meticulōsum esse, ex vānā Etimología:
causā timēre. > esp. umbra / umbrío ; sombra
Dēmittere umbrīs, ad umbrās, demittere Orcō, h.
e. dare lētō, necī, mortī.
vestīgium, -ī, n., 2ª

Dēfīnītio:
hoc est vestīgium lupī
Vestīgium est signum, quod ā pede relinquitur.
Prōverbia:

Iunctūrae verbōrum: Cum adsit ursus, vestīgia quæris. Dīcitur cum nugæ aguntur neglectā rē maiōris
momentī.
Vestīgia persequī, sectārī est exempla sequī. Leōnis vestīgia quæris, est dictērium in eum quī verbīs ferox est, rē autem
Ē vestīgiō et vestīgiō, est confestim, extemplō, timidus.
maximā celeritāte. Omnibus vestīgiīs inquīrere est rem aliquam summā dīligentiā persequī ac
pervestīgāre.

Etimología:
> esp. vestigio

timor, timōris, m., 3ª timor umbrārum

Dēfīnītio:

Timor est cōgitātiō malī imminentis, instantis vel


futūrī. Timor est metus, formīdo, pavor…
Timor est metus malī appropinquantis.

Iunctūrae verbōrum:
timor arāneārum
Timōrem inicere vel incutere alicuī = Timōrem
facere alicui. Prōverbium:
timōre afficī = timōrem habēre.
Magnō timōre esse, h. e. valdē timēre. Ubi timor, ibi et pudor.
Timōrī esse alicuī, h. e. terribilem esse.
Timōrem alicuī dēpellere sīve ēripere est facere ut Etimología:
aliquis timēre dēsinat. > esp. temor
timōrem omnem abicere, ōmittere, dēpōnere, mittere.
timōrem lēnīre, minuere.
Colligere sē ex timōre est nōn amplius timēre.
dens, dentis, m., 3ª

Dēfīnītio:

Dens est dūrum os, albō colore, sī sānus est, quī


haec puella quae rīdet dentēs ostendit, sed ūnus dēns eī dēest [= eī nōn est]
inter aliōs dentēs ordine quōdam dispōnitur in
ōre hōc fīne: cibōs secāre, frangere ac terere.

Iunctūrae verbōrum:
Frendere dentēs est stridōrem ēdere dentibus
collīsīs, strīdere dentibus. Prōverbia:
Imprimere dente notam labrīs est labium lædere
dentibus. Dentem dente rōdere, dīcitur quī mordet eum quī dūrior est quam ut facilē
Colluere dentēs est abluere eōs. mordērī possit.
Fricāre est eōs leviter tergēre ut purgentur. Equī dentēs inspicere donātī, est importūnē diffīdere officiō quod aliī præstant
Scalpere dentēs est ēdūcere sordēs quæ inter nōbīs .
dentēs insertæ erant.
Confirmāre dentēs mobilēs est eōs validiōrēs
reddere.
Extrahere = evellere = eximere dentēs.
Albīs dentibus dērīdēre, est effūsō rīsū, ita ut
dentēs ostendantur, subsannāre.
Etimología:
Veniēs sub dentem est incidēs in mē īrātum et
> esp. … /diente
mordēre parātum.

quī clāmat clāmōrem facit

clāmor, clamōris, m., 3ª


( < clāmāre)
puella quæ clāmat clāmōrem
facit

Dēfīnītio:

Clāmor est vōciferātio. Prōverbia:

Iunctūrae verbōrum:
Absit clāmor in colloquiō aut lūsū. Etenim, in convīviō oportet vītāre
Ēdere clāmōrem est facere clāmōrem, id est, vōciferātiōnem omnem.
clāmāre. Lupus ante clāmōrem festīnat, est enim proprium eius quī fugit accūsātiōnem
Aliquando pōnitur prō acclāmātiōne et plausū. postquam male ēgit.
Interdum accipitur in malam partem.
Etiam significāre potest vel animālium Etimología:
quōrundam vōcem vel quārundam rērum > esp. clamor
strepitum.
quō modō puer lætus vidētur?

modus, -ī, m., 2ª

Dēfīnītio:
parvus puer hōc modō lætus esse vidētur: sī rīdet !
Modus est mensūra, quantitas, id quō rērum
longitūdinem, altitūdinem, lātitūdinem, quantitātem,
numerum etc. mētīmur.
Etiam est iusta vel recta mensūra…moderātio,
modestia.
Dīcitur quoque dē mensūrā sonōrum et vōcum, Prōverbia:
unde mūsica ratio et carminum metra constant.
Modus est fīnis, terminus, quem excēdere minimē Est modus in rēbus. Oportet moderātiōnem sequī, observāre, colere, ut sēcūrī
licet. simus nec peiōra patiāmur. Id enim est bonō modō rēs facere, id est, mediocritāte
et moderātiōne servātā, temperātē, modicē, modestē.
Iunctūrae verbōrum:

Modum alicuī reī constituere, adhibēre, pōnere,


impōnere alicuī, fīnīre, retinēre, servāre. Etimología:
> esp. modo
Ad modum, in modum, est modō sīve certā
ratiōne agendī…

niger, nigra, nigrum, adi.

albus, alba, album, adi.

Dēfīnītio:
videō multās ovēs albās et ūnam ovem nigram

Niger est obscūrissimus colōrum. Albus vērō


clārissimus. Vidē, exemplī gratiā, circulōs quī Prōverbia:
infrā sunt. Prior circulus est niger, alter vēro est
albus. Novit quid album, quid nigrum. Dīcī potest dē eō quī discrīmen rectī et prāvī nōn
ignōret.
Albus, an ater sis, nescio: proverbium de eo, quem omnino, quis sit, ignoramus; et
contemptum significat.
Alba avis prōverbiō dīcitur dē rē inūsitātā, rārā, et admīrātiōne dignā, quod paucæ
admodum sint avēs albō colōre. Ad id prōverbium accēdit et hoc: corvus albus.
Albā līneā signāre est aliquid facere negligenter et nullō discrīmine.
Album calculum adicere alicuī reī est approbāre eam rem.
Albæ sententiæ sunt splendidæ, apertæ, perspicuæ.

Etimología:
> esp. albo / negro
ūndēcentum, adi. num. card. 99
nōnāgintā et novem sunt ūndēcentum
(IC = 99)

edō, (edere, tr. 3ª)

(vidē coniugātiōnem eius verbī)

puella edit cibum (= puella ēst cibum)

Dēfīnītio:

Edere sīve ēsse est cibum manducāre et ingerere Prōverbia:


in ventrem, i.e., comedere.
Dē patellā edere. h. e. rēs sacrās et religiōnem contemnere.
Pugnōs edere. h. e. pugnīs pulsārī iterum ac sæpius.
Iunctūræ verbōrum:

Edere bona, est bona sīve rem suam perdere.

bibo, (bibere, tr. 3ª)

Dēfīnītio: puer aquam bibit

Bibere est pōtum sīve pōtiōnem in ōs ingerere Prōverbia:


eamque haurīre.
Bibe aut abī. Hōc prōverbiō monentur hominēs ut cēterōrum mōribus obtemperentur
Iunctūræ verbōrum: atque accommodentur aut fugiant commercium eōrum.
Eōdem bibere pōculō est eadem patī.
Bibere prō summō, h. e. tōtum haurīre pōculum
usque ad fundum.
Bibere nōmen alicujus. In hilāriōribus conviviīs
mōs fuit, ut compotōrēs amāsiōrum et amicārum
nōmina prōferrent, ac tot haurīrent pōcula, quot Etimología:
litterīs ea constābant. > esp. beber
Aure bibere aliquid est avidē ac studiōsē audīre.
lūceo, (lūcēre, tr. 2ª)

Sōl lūcet!

Dēfīnītio: Lūna lūcet lūce aliēnā

Lūcēre est lūcem sīve lūmen ēmittere, splendēre,


fulgēre.

Iunctūræ verbōrum:

Bibere prō summō, h. e. tōtum haurīre pōculum Etimología:


usque ad fundum. > esp. lucir

peto, (petere, tr. 3ª)

Dēfīnītio:

Petere est īre ad aliquem locum.


Etiam significāre potest impetum facere in
aliquem.
Sī dēnique aliquid accipere vel obtinēre volumus
ovis nigra silvam petit aquila cuniculum petit!
ab aliquō id ab eō petimus, id est, id eum
(ovis nigra ad silvam it)
rogāmus.
Prōverbia:
Iunctūræ verbōrum:
Cibum ē flammā petere. Est omnia adversa vel quælibet acerba patī ad cibum
Petere iter, est viam ingredī, inīre.
sūmendum vītamve sustentandam.
Petere fugam, sīve salūtem fugā petere, est
Ā transennā cibum petere est fructum capere velle ēx rē maximē periculōsā.
quærere fugiendī locum aut ratiōnem.
Petere aliquem, in bonam partem, h. e. amīcō
animō, est adīre, convenīre, vīsere.
Etimología:
Petere aliquem, in malam partem, hoc est, inimīcō
> esp. pedir
animō, est impetum facere in eum, aggredī
eum…
Petere dīcitur etiam is, quī aliquō it, ut inde rē aliquā
potiātur. Petere aliquid aliquō, īre aliquō ad
quippiam sūmendum, accipiendum.
dūco, (dūcere, tr. 3ª)
prīmus vir cēterōs dūcit

Dēfīnītio:

Dūcere est facere ut aliquis aut aliquid


Prōverbia:
moveātur.
Item est dēformandō prōdūcere, ērigere, magnā cum
Ā fonte dūcere. Est ab initiō vel ā præcipuīs rēbus vel fundāmentīs aliquid
arte et ordine facere, effingere.
consīderāre ac tractāre.
Item est prōtrahere.
Ad umbilīcum dūcere est librum fīnīre atque absolvere.
Iunctūræ verbōrum:
Callum dūcere est assuefīerī aliquā rē adeo ut validiōrēs in eā simus.
Dūcere ōs est variīs modīs ōs vultumque agitāre et
distorquēre ad variōs animī mōtūs significandōs.
Dūcere sē in familiārī sermōne est īre, et
præcipuē abīre, sē subdūcere, aufugere.
Vir dīcitur dūcere aliquam domum, vel omissō v.
domum, uxōrem vel in mātrimōnium. Dūcere dē
virīs tantum dīcitur, ut nūbere dē fēminīs.
Dūcere dīcitur imperātor, quī in bellō exercitum ab
aliō in alium locum, fere adversus hostēs, movet.
Præesse, imperāre. Etimología:
Dūcere ratiōnēs vel dūcere est supputāre. > esp. … / conducir
Dūcere laudī est laudī dare, laude dignum
putare. Contrārium est vitiō dūcere, id est, vitiō
dare, mendōsum, prāvum vel indignum putāre.

iaceo, (iacēre, intr. 2ª)


puer iacet in lectō

Prōverbia:
Dēfīnītio:
In fermentō iacēre. Est ægrō et īrācundō animō esse.
Iacēre est cubāre sīve prostrātus esse.
In rē geographicā significat situm esse, positum esse.

Iunctūræ verbōrum:
Etimología:
Iacēre humī est cubāre in terrā, in solō.
> esp. yacer
Iacentia verba sunt vulgāria, omnibus nōta et
usurpāta.
relinquo, (relinquere, tr. 3ª) ovis nigra ab ovibus albīs discēdit et ad silvam adit
=
ovis nigra ovēs albās relinquit et silvam petit

Dēfīnītio:

Relinquere aliquem est ab eō discēdere et in


alium locum īre.
Sæpe est dare, concēdere, permittere.

Prōverbia:
Iunctūræ verbōrum:

Nūcēs relinquere est omissīs studiīs ac nūgīs puerīlibus ad graviōra magisque seria
Relinquitur est idem ac restat, reliquum est.
convertī.
Relinquere animam, morī.
Relictus animō est quī dēfectum animī patitur.
Relictīs rēbus aliquid agere, est, omnī aliō sēpositō
negotiō, ūnī reī operam dare.

lātro, (lātrāre, intr. 1ª)


canis lātrat

Dēfīnītio:
Prōverbia:
Lātrāre est actio ēdendī sonum illum quī
proprius canis est. Canēs timidī vehementius lātrant quam mordent.
Poeticē et sæpe dē marī dīcitur, quod fluctus
allīdens ad lītora et scopulōs, fragōrem ēdit.
Dē hominibus prō clāmāre.
Sūmitur et prō poscere, vehementer flāgitāre.

Iunctūræ verbōrum:

Lātrāre (prō allātrāre) aliquem est maledīcere. Etimología:


> esp. ladrar
Quī errat, sine viā it…
erro, (errāre, intr. 1ª)
is quī errat, dīcit: “ubi sum? quō eō? quæ est mēta, ubi est ea? quæ demum est rēcta
via?”

Dēfīnītio:

Prōverbia:
Errāre est īre sine certā viā vel sine mētā, vagus
īre, id est, vagārī vel pālārī.
Tōtā errās viā, id est, vehementer errās.

Etiam dīcitur:

Tōtō cælō errāre.


Errāre etiam significat vēram mētam vel scopum
nōn attingere. Ā vērō dēflectere, lābī.

Iunctūræ verbōrum:

Tōtō cælō errāre, id est, tōtā errāre viā, seu


vehementer errāre. Etimología:
> esp. errar

quæro, (quærere, tr. 3ª) canis vestīgia ovis quærit

Dēfīnītio: Prōverbia:

Quærere est contendere rem āmissam Ansam quærere, est id quærere quō facilius agere possīmus et prōpositum assequī.
recuperāre. Avēs quæris, id est, rem vagam et captū difficilem sequī.
Scrūtārī, indāgāre, perquīrere. Cum adsit via, semitam quæris. Dīcitur in eum quī, rē maiōris momentī nēglectā,
Item, sæpe est sciscitārī, percontārī, interrogāre. dīgreditur atque alia minōtis vel minimī momentī consīderat.
Exactā viā, viāticum quærere.
Iunctūræ verbōrum:

Rem quærere, et quærere absolūtē, cōnārī rem


familiārem augēre, studēre lucrīs.
Sī quæris, sī scīre cupis.
Etimología:
Quærere aliquid, aliquid ab aliquō, aliquid ex
aliquō, aliquid dē aliquō.
> esp. querer / inquirir, requerir
Quærere aliquid in aliquā rē, aliquid apud
aliquem, aliquid inter aliquōs, aliquid circa
aliquid.
reperiō, (reperīre, tr. 4ª)
iam canis vestīgia ovis reperit in terrā!

Dēfīnītio:

Reperīre est invenīre, id est, venīre ad locum ubi


est id quod quærebātur vel etiam aliquid
inexspectātum ante sē vidēre vel percipere.
Speciātim pōnitur prō comminiscī, excōgitāre.

Repertum,- ī, rēs inventa, excōgitāta.

ululo, (ululāre, intr. 1ª) lupus ululat!

Dēfīnītio:

Ululāre est flēbilem mæstumque sonum ēdere, id


quod est proprium canum et lupōrum.
Etimología:
> esp. ulular / aullar

bālo, (bālāre, intr. 1ª) ovis bālat: baaa, baaaaa!

Dēfīnītio:

Bālāre est verbum quod exprimit sonum seu


vōcem ovium. Etimología:
Translātē est blaterāre, absurda dīcere et mōre > esp. balar /
pecudis stultē loquī.

accurro, (accurrere, intr. 3ª) puerī ad vīllam accurrunt

Dēfīnītio:

Accurrere est currere ad aliquem locum vel


hominem.
Strictō sensū est vērō et celerī cursū properāre.
impōno, (impōnere, intr. 3ª)

Dēfīnītio:

Impōnere est pōnere rem aliquam in aliquō locō.


Superpōnere.

Iunctūræ verbōrum: Prōverbia:

Cum præpos. in et Accūsātīvō. Summum fastīgium impōnere est rem omnibus ex partibus absolvere.
Sæpissimē cum Datīvō.
Etimología:
> esp. imponer

ipse, ipsa, ipsum, adi. / prōn. hoc est vestīgium ipsīus lupī (i.e. nōn alīus!)

Dēfīnītio:

Ipse est adiectīvum vel prōnōmen emphaticum


quō aliquis vel aliquid per sē indicātur, nec per
aliud. Ipse enim est is sōlus, in præsentiā, nec
Prōverbia:
alius.

Fontēs ipsī sitiunt est ab aliīs petere id quō abundāmus..


Latiōre sensū ipse est sponte, per sē.

Interdum ipse (quemadmodum et ille) dīcitur dē eō, Etimología:


quī satis nōtus est, et licet nōn nōminētur, statim > esp. … / ipseidad
tamen, quis sit, intelligitur.

procul, adv.
sæpe cum præp. ab

(↔prope)

Dēfīnītio:
circulus prope quadrātum est

Procul esse ab aliquō locō significat longō


intervallō distāre ab eō locō.

Iunctūræ verbōrum:

Cum Ablatīvō et præp. ab.


circulus procul ā quadrātō est!
Cum Ablātīvō sine præp. e.g.: Procul marī incolere.
Cum aliīs particulīs hinc, inde, alicunde, longē etc.
Absolūtē. Exemplum: Ille quisnam est quī sequitur
procul?
Nōn procul est, quin = parum abest, quin.
sub, præp. abl.

Dēfīnītio:

Sub est in parte inferiōre eī quæ insequentī


nōmine indicātur. Similēs particulæ sunt subter,
subtus. quadrātum sub circulō est

dum : eōdem [=] tempore in quō…

dum, coni. temp.

Dēfīnītio:

dum pāstor it ad umbram arboris, ovis nigra ab ovibus albīs discēdit et


Dum est eōdem tempore quō … sōla petit silvam. = eōdem tempore in quō pāstor it ad umbram arboris,
E.g.: Dum respīrāt animal, vīvit....
ovis nigra ab ovibus albīs discēdit et sōla adit ad silvam.
Dum etiam significāre potest usque ad tempus
quō… E.g.: Exspectā mē hīc dum redeam...
Prōverbium:
Cēterum, condiciōnem indicāre potest, e.g.:
ululet lupus, dum procul absit.
dum anima est, spēs est.

ut, coni.
( = similī modō...)
-explicātio latīna cum exercitiīs dē particulā ut-

Dēfīnītio: dentēs lūcent ut gemmæ! Id est: dentēs et gemmæ lūcent modō similī
dentēs enim lūcent sīcut / velut / tamquam / quemadmodum gemmae!
Ut, sensū modālī, est similī modō. Alia
vocābula similia sunt sīcut, velut, tanquam,
quemadmodum…

dēclīnātiō, dēclīnātiōnis, f., 3ª in linguā Latīnā sunt quīnque dēclīnātiōnēs.


Dēclīnātiō prīma: insula, insulae…
Est nōminum inflexio per suōs cāsūs, et verbōrum Dēclīnātiō secunda: nummus, nummī…
per sua tempora.

Etimología:
> esp. declinación

dēclīnō, (dēclīnāre, tr. 1ª) dēclīnāre est pōnere dīversās formās vocābulī:
nōminātīvus: īnsula
Dēfīnītio: accūsātīvus: īnsulam
...
Dēclīnāre significat nōmina per suōs cāsūs et verba Etimología:
per sua tempora inflectere. > esp. declinar

You might also like