You are on page 1of 3

— 240 —

207.
1278, 20. aprila. U Dubici.

Stjepait ban г braća sklapaju mir s Ivanom banom slavonskim


i drugima.

Nos Stephanus banus filius comitis St[ephani] de Vodyche signi-


ficamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod nos pro nobis,
pro comite Rad[izlaoj fratre nostro, Nicholao filio Baboneg, Farcasio
et Vlchota filiis Jelenk, filiis Arlandi, Gardon, Irso et Grobysse filiis
Stephani de Lapuch comisimus super omnibus causis seu articulis per
quos inter nos fratres et socios nostros a parte vna, item magistrům
Johannem, N[icolaum] banum tocius Sclauonie et comitem Henricum
fratrem eorundem ac socios eorundem ab altera discordia fuerat susci-
tata et exorta, spontanea uoluntate, prestito sacramento, data fide factoque
sacro ligno viuifice crucis ad arbitrium proborum virorum et honestorum
videlicet capitanei et marescalci milicie domini regis Karoli, ас fratris
G[irardi] magistri domorum milicie Templi per Vngariam et Sclauoniam,
qui data fide, interposita quoque diligenti et sollerti cura inter nos
huiusmodi pacem, ordinacionem seu concordiam ab vtraque parte
fratrum et sociorum vtriusque firmiter assumpmentibus et obseruare
uolentibus ordinarunt, quod idem magister Johannes fratres et socii sui
nobis fratribus sociis et cognatis nostris annuerunt, vt quicquid nos fra­
tres et socii nostri vniuersi tempore guérrarum quibusdam nocuimus,
penitus est indulsum et omnino relaxatum, ita quod super nocumentis
hactenus perpetratis contra nos nee questio nee iudicium esse potest.
Preterea idem magister Johannes fratres et socii sui pro morte Joachini
bani bone memorie seu possessionibus ipsius aut fratrum suorum contra
nos fratres et socios nostros, nee in iudicio, si forte fieri contigeret per
aliquem, nee in aliis aliquibus causis se intromittent vilo modo, nee
fratres dicti J[oachini] bani contra nos adiuuabunt nee partem ipsorum
confouebunt, si etiam ad premissa exercenda eis a domino rege uel
regina eueniret mandátům speciále; immo si forsitan fratres predicti
J[oachini] bani potencialiter aut armata manu insurgerent contra nos,
extunc idem magister Johannes cum fratribus et sociis suis, nos fratres
et socios nostros tamquam sibi subditos totis viribus proteget et tuetur
ac similiter deffensabit nos contra omnes homines, qui nobis nocere aut
molestias inferre niterentur. Ceterum obsides et captiuos, quos de socie-
tate nostra habent, penitus sine precio remittent; nos eciam е conuerso
obsides et captiuos quos habemus tempore guerre captos et receptos
— 241 —

similiter sine precio remittemus preter obsides magistri Nicholai fratris


dicti J[oachini] bani et preter castrum suum Stenichnak vocatum, quia
de presenti ordinatione factum eorundem est penitus pretermissum.
Insuper prefatus magister J[ohannes] cum fratribus et sociis suis omnes
possessiones nostras hereditarias videlicet empticias et de iure acquisitas
habendas et possidendas nobis permiserunt pacifice et quiete, prout easdem
hactenus dignoscimus tenuisse; possessiones uero nobilium uel aliorum
quorumlibet seu iura ducatui uel banatui spectancia remittemus ad ius
et consuetudinem penitus obseruatam, nee ulterius ad ea que tempore
guerre potencialiter detinuimus occupata extendemus in aliquo manus
nostras. Ad hec, vt nos cum fratribus et sociis nostris eidem magistro
J[ohanni] fratribus et sociis suis commodius contra omnes societatem
valeamus obseruare partemque ipsorum valide confouere semper et ubi-
que, idem magister J[ohannes] fratres et socii sui nobis, fratribus, cognatis
et sociis prefatis duos comitatus de Pezeth, item comitatus de Guerce,
de Gay, de Dressnik et de Nouo castro ас villam Pet[ri]ne ad peticio-
nem capitanei contulerunt ad percipienda iura consueta eorundem
tenendos et habendos et id nobis ex uoluntate et consensu domini
A[ndree] ducis contulerunt. Insuper ut pax sic ordinata inuiolabiliter
im perpetuum perseueret, nos et Farcasius de societate nostra dedimus
filios nostros et dictus magister J[ohannes] de parte sua dedit filium
suum ad manus dicti capitanei retinendos vsque ventur[am] pascam; ita
tamen quod obsides iamdictos prefatus capitaneus extra terminos regni
regis Vngarie deffere non valeat, set eosdem conseruet uel conseruari
faciat intra fines regni antedicti. Item extitit per eosdem arbitros ordi-
natum nobis, sponte assumpmentibus, vt si que parcium premissam
ordinacionem preteriret uel paci contrairet, periura publice habeatur et
nichilominus pena duorum millium marcarum aggrauetur; cuius pene
dimidietas scilicet mille marce ipsi capitaneo detentori obsidum et ordi-
natori pacis, residue uero mille marce parti pacem obseruanti debent
prouenire. Dicimus [etiam], quod adueniente pascha iidem obsides remit-
tentur parentibus suis, si nos et pars ąduersa prefatam pacem obserua-
bimus; si uero non, extunc obses partis pacem obseruantis remittetur,
obses autem discordantis et concordiam rumpentis pro ipsa tota pena
per eundem capitaneum detinebitur, donec ipsa pena, videlicet duo millia
marcarum modo prescripto plenarie persoluatur. Et si ipse capitaneus
medio tempore, antequam obsides remittantur, de regno ipsius domini
nostri regis aliquo casu discederet, extunc obsides ipsos in hoc regno
commode collocabit, vbi commodius et vtilius considerabit, secum non
transducens extra regnum, prout ad fidem et humanitatem suam id
assumpsit. Item idem magister J[ohannes] pro se et N[icolao] fratre suo
COD. DIPL. VI. 1tí
— 242 —

bano assumpsit et compromisit pura fide, vt ad factum castri Ozol


contra nos se nullatenus et iuxta naturam intromittet et neminem adiu-
uabit, immo pocius, si qui potencialiter insurgerent contra nos super
facto dicti castri, extunc nos et fratres et socios nostros contra nos
potencialiter insurgentes adiuuabit toto nisu Preterea ordinatum est,
quod quicquid filii Arlandi tempore guerre in societate nostra quibuslibet
nocuerunt, eisdem penitus est indultum preter factum comitis P[er]cini,
quod ad arbitrium proborum virorum iidem filii Arlandi et comes
Percinus predictus commiserunt. Item nos fratres et omnes socii nostri
ipsum magistrům J[ohannem] fratres et socios suos contra omnes homines
de[fende]ndo totis viribus adiuuabimus et partem ipsorum confouemus.
Item prefati arbitri ordinarunt, vt viri discreti capitulum Zagrabiense,
idem magister milicie Templi et comes Percinus super singulis causis
inquisitores veritatis habeantur et iuxta ipsarum assercionem préterita,
que per hanc ordinacionem sunt sopita, occasione nocumenti in posterům
perpetrati non valeant suscitari, nec etiam ea que per quempiam postea
fient occasione preterite ad nichilum aliquatenus contra iusticiam dedu-
cantur. In cuius rei perpetuam stabilitatem presentes tradidimus nostro
sigillo auttentico communitas. Datum in Dobice quarta feria proxima
ante iestum sancti Georgii martiris anno domini MCC. septuagesimo
octauo.

Is izvorne potvrde kralja napuljskog Karla od 1278. 21. atigusta u


kr. teg. drž. arkivu u Budintu D. L. 38.477. (Porpetto no. 5.)
Thallóczy-Barabas 24—27. dr. 13. — Kuktiljević Reg. no. 1236.
(vrlo kratko.)

208.
1278, 26. maja.

Ban Nikola popisuje slobode i prava Turopoljaca.

Nos Nicolaus banus tocius Sclauonie significamus tenore presencium


quibus expedit vniuersis, quod cum tercia feria proxima ante ascensionem
domini congregacionem regni Sclauonie Zagrabię haberemus generałem,
vniuersi iobagiones castri Zagrabiensiš ad nostram accedentes presenciam
in commum concilio predicto condiciones libertatum ipsorum antiquas
nobis exposuerunt sub hac forma, quod persolutis commutacionibus
descensuum ex parte ipsorum prouenientibus, nec viceiudex noster aut
curialis comes eiusdem descensum facere possent inter ipsos, si vero
descensum facerent, eo facto a debito commutacionis descensus iidem

You might also like