You are on page 1of 10

Grados del adjetivo.

José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.


Comparativo de los adjetivos.

1. Lux velocior est quam vox.


2. Patria bonis civibus vita carior est.
3. Nemo est beatior sapiente.
4. Ulixes callidior quam honestior fuit.
5. Nullum naturae donum homini ratione pretiosus est.
6. Hieme noctes longiores sunt quam dies aestate breviores.
7. Temperantia praebet hominibus sobriis senectutem longiorem et firmiorem.
8. Laudes tuae, rex, omni praemio militibus dulciores et gratiores sunt.
9. Nihil virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius est.
10. Animin vires praestantiores quam corporis sunt.
11. Omnes philosophi virtutem pretiosiorem quam aurum putant.
12. Multi Romanorum imperatores pecuniae avidiores fuerunt.
13. Linga graeca aliquanto locupletior latina est.
14. Exegi monumentum aere perennius.
15. Philosophia animum potentiorem metu et dolore facit.
16. Saepe homines in humilibus casis vitam beatiorem vivunt, quam divites in
opulentis dominibus.
17. Pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones duae veniebant.
18. Senes prudentiores quam iuvenes sunt.
19. Metum bonis, spem audacibus, timorem senatui, servitutem depulit civitati.
20. Dolor animi gravior est quam corporis dolor.
21. Aestate, noctes breviores sunt quam dies; hieme, longiores.
22. Equitatus noster cum infirmioribus hostibus pugnavit.
23. Avarus miserior est paupere.
24. Ferrum durius et utilius est auro; aurum pretiosus est ferro.
25. Pedestris pugna acrior quam equestre proelium fuit.
26. Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
27. Nihil est homini dulcius libertate; nihil carius quam patria; nihil est amabilius
virtute.
28. Dux equitibus ita dixit: "firmiores estis quam hostes; victoria in manibus est".
29. Nullum malum gravius est quam bellum civile.
30. Saepe utilior est homo silens quam loquax orator.
31. Tua consilia luce clariora mihi sunt.
32. Senectus est loquacior.
33. In libero populo imperia legum potentiora sunt quam imperia hominum.
34. Facilius fuit oppidum capere quam hostium fugam continere.
35. Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria.
36. Saepe remedium malo peius est.
37. Vergilius poeta tam clarus est quam Homerus.
38. Terra maior est quam luna, sed minor quam sol.
39. Curatio vulneris gravior vulnere saepe est.
40. Nihil est in homine divinius ratione.
41. Platonis oratio melle dulcior erat.
42. Consilia minus utilia sunt quam exempla.
43. Venia ultione melior est.
44. Peior odio est amoris simulatio.
45. Melior est canis vivus leone mortuo.
46. Meliores, prudentiores, constantiores nos tempus faciet.

1
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
47. Filius clarior patre, sed pater callidior fuerat filio.
48. Cato severior fuit.
49. Hasdrubal tam fortis fuit quam Hannibal nec minus audax.
50. Hispania maior est Italia, sed minor Gallia.
51. Virtus magis necessaria est quam doctrina.
52. In periculis acriora consilia sunt salutatiora.
53. Taurus est minus velox cane.; canis est velocior tauro.
54. Luce sunt clariora nobis omnia tua consilia.
55. Ferro saevior fames est.
56. Melle dulci dulcior est.
57. Amicus magis necessarius quam ignis et aqua est.
58. Nullum vitium turpius est avaritia.
59. Cervus est magis velox quam audax.
60. Est magis disertus quam sapiens.
61. Hector tam strenuus fuit quam magnanimus.
62. Fertilior seges semper est inalienis agris.
63. Meliora video proboque, deteriora sequor.
64. Libertas est mihi tam dulcis quam vita. Vita est mihi minus cara quam libertas.
Patria mihi vita multo est carior.

Superlativo de los adjetivos.

1. Alpes altissimi montes Europae sunt.


2. Morum similitudo firmissimum amicitiae vinculum est.
3. Omnium Gallorum fortissimi et bellicosissimi sunt Belgae.
4. Artes et insidiae Ulixis, callidissimi heroum graecorum, omnibus notae sunt.
5. Ex omnibus animalibus canis fidelissimus homini est.
6. Viatores cantum iucundissimum lusciniarum in opacissimis silvis libenter
audiunt.
7. Bella civilia omnium malorum calamitosissima sunt.
8. Hostes incenderunt urbes opulentissimas et frequentatissimas.
9. Cicero omnium oratorum suae aetatis longe disertisimus et eloquentissimus fuit.
10. Craesus, Lydiorum rex, habuit quam maximas divitias, nihilominus quam
infelicissimus fuit.
11. Nomen Socratis, sapientissimi omnium philosphorum, discipulis notus est.
12. Poetae celebrant Hectora, clarissimum ex omnibus defensoribus opulentissimae
urbis Troiae.
13. Omnes amplissimas laudes Aristidi, iustissimo omnium Atheniensium, tribuunt.
14. In rebus asperis et in tenui spe, fortissima consilia semper tutissima fuerunt.
15. Antiqui Alexandrum Magnum peritissimum omnium imperatorum iudicaverunt.
16. Gallorum omnium fortissimi sunt Belgae.
17. Legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis.
18. Socrates omnium hominum sapientissimus fuit.
19. Res agitur apud praetorem populi Romani, lectissimum virum, et apud
severissimos iudices.
20. Helvetii continentur una ex parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo;
altera ex parte ex monte Iura altissimo.
21. Themistocles summus Atheniensium vir fuit.

2
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
22. Hieme dies brevissimi sunt, aestate longissimi.
23. T. Livius bellum memorabilissimum omnium bellorum antiquorum scripsit.
24. Mons autem altissimus impendebat.
25. Omnium Gallorum fortissimi sunt Belgae.
26. Hercules ab infantia firmissimus fortissimus fuit.
27. Saturnus saevissimus patrum (e patribus, inter patres), filios suos vorabat.
28. Omnium ferarum callidissima est vulpes.
29. Firmissima est inter pares amicitia.
30. Leo est nobillisima ferarum.
31. Ex om,nibus floribus pulcherrima rosa est.
32. Romani Iovi Optimo Maximo plura tampla aedificaverunt religiossimumque
cultum tribuebant.
33. Romae plurima aedificia pulcherrima erant. Peiora sunt tecta odia quam
apertissima inimicitia.
34. E minima causa saepe maximae res eveniunt.
35. Vir maxima virtutis.
36. Mens homini omnium rerum celerrima est.
37. Somnus est morti simillimus.
38. Matrum miserrima est.
39. Pacis dulcissimum et pulcherrimum est nomen.
40. Optimo patri fecerunt filii miserrimi.
41. Cato ingenii fuit asperrimi severissimae probitatis.
42. Cicero acerrimus defensor libertatis fuit.
43. Scientia est hominibus maxime necessaria.
44. Hoc consilium maxime utile, sed minime honestum est.
45. Difficillimum omnium fuit id bellum quod populus Romanus contra
Carthaginienses, acerrimos hostes, gessit.
46. Ex omnibus Gallis fortissimi et bellicosissimi sunt Belgae.
47. Duo sunt vitia omnium gravissima et taeterrima, intolerantia et incontinentia.
48. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
49. Pulcherrima carmina scripsit Horatius.
50. Pauperrimos miserrimosque homines humillimo loco natos, in difficillimus
asperrimisque rebus saepe videmus.
51. Hi fratres simillimi sunt.
52. Usus, magister maxime egregius, multa docet.
53. In maxima fortuna minima licentia est.

Comparativos y superlativos.

1. Galli erant fortes; Carthaginienses Galli erant fortiores; Romani autem omnium
erant fortissimi.
2. Numquam fortior vir Romae fuit.
3. Umbra altioris arboris longior erit.
4. Pilum longius quam gladius erat.
5. Quis est potentior nostro duce?
6. Opus est difficilius puero quam puellae.
7. Sapientissimi homines saepe optimi sunt.
8. Romani milites erant omnium validissimi.

3
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
9. Nihil est virtute pulchrius.
10. Vulpes callidissima est omnium animalium.
11. Vallis humilior campo est.
12. Nulla res peior bello civili est.
13. Nihil est virtute pulchrius, nihil amicitia dulcius.
14. Mulier fortior viro est.
15. Marcus omnibus discipulis praeceptoris procerior est.
16. Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix.
17. Uxori vir melius donum quam sorori dat.
18. Senes prudentiores sunt quam iuvenes.
19. Amor patriae magis quam filiorum ducem acerrimum complet.
20. Sis felicior Augusto, melior Traiano!
21. Cervus animal est celerrimum et testudini dissimillimum.
22. Galli tam fortes quam Romani fuerunt.
23. Hieme dies breviores sunt noctibus.
24. Adversus Macedonios densissimas quidem sed molles effeminatasque copias
trahebat Darius, rex Persarum.
25. Iter puellae difficilius est quam puero.
26. Vita servorum miserior erat quam vita ceterorum hominum.
27. Turdus quidem avis tardior est, aquila autem velocissima.
28. Ancus Marcius bellum primum cum Latinis gessit et oppidum Apiolas vi cepit;
fecit ludos opulentiores quam priores reges.
29. In regione aspera itinere hieme difficiliora quam aestate sunt.
30. Ager longior quam latior erat.
31. Puer aegerrimus crura et brachia graciliora habet.
32. Sensus multarum bestiarum acriores sunt sensibus hominum.
33. Pullae patris quam matris similiores erant.
34. Sunt corda duriora saxis.
35. Pater puellam quidem totum diem culpat, puerum autem laudat.
36. Condiciones vitae multorum servorum miserrimae fuerunt.
37. Alexander erat ducum praestantissimus.
38. Miles tam fortis quam callidus est.
39. Optimorum virorum filii interdum pessimi sunt.
40. Lingua latina multis puellis et pueris facillima est.
41. Quid peius erat Balbi contione; quid optimae Tullii contioni simile erat?
42. Homines facillima semper quaerunt.
43. Maiores natu ratio, non spes agit.
44. Nihil miserius est quam servitus, nihil pulchrius quam libertas.
45. Iuniores seniores dona dant.
46. Scriptores rerum Romanorum bella inter Caesarem Pompeiumque plus quam
civilia narraverunt.
47. Ducis optimi dies ultimus erat felicissimus.
48. Optimus omnium hominum Iesus Christus est.
49. Socrates optimus Graecorum erat.
50. Quippe viri minus loquaces quam feminae, sed in rebus adversis tam fortes
quam viri sunt.
51. Castrorum pars exterior parte intima maior erat.
52. Nullas urbs Graeciae celebrior fuit quam Athenae.
53. Plus erat modestiae quam sapientiae in viro benevolentissimo.

4
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
54. Romani puerum aut puellam minorem quam septem annorum infantem
appellabant.
55. Plurimorum facta nequissima, optima verba sunt.
56. Omnium populorum fortissimi sunt Belgae.
57. Minima pars citerioris regionis maxima parte regionis ulterioris maior erat.
58. Facillima saepe non sunt optima.
59. Senes priora laudant, iuniorum facta culpant.
60. Equus celerior est quam homo.
61. Proximo die imperator maximam partem hostium superabat.
62. Pessimi poetae libros plurimos scribunt.
63. Domus regum magnificentissimae sunt.
64. Indus omnium fluminum maximus est.
65. Vercingetorix clarissimus ex omnibus Gallis fuit.
66. Quid celerius est quam navis?
67. Nulla res laudabilior clementia est.
68. Dentes lupi longiores sunt quam dentes ovis.
69. Caesaris contio erat verior quam gratior populo.
70. Opus meum difficilius est quam amici.
71. Vidi magistrum benevolentiorem.
72. Ego sum grandior.
73. Tua verba, o Tullia, dulciora melle sunt.
74. Romani bellis gravissimis hostes acerrimos vicerunt.
75. T. Livius bellum clarissimum omnium bellorum scripsit.
76. Tu eras mimimus, sed nunc grandior es quam amici.
77. Sit fut, at optimus dux est.
78. Athenae et Corinthus urbes nobilissimae et celeberrimae erant.
79. Melior est canis vivus leone lortuo.
80. Equus velocior est asino.
81. Socrates clarissimus inter philosophos Graecos fuit.
82. In homine optimum et pessimum est lingua.
83. Nox tristior die, dies felicior nocte.
84. Facillimum est alios vituperare; sua vitia cognoscere interdum difficillimum est.
85. Melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria.
86. Multi viri, humillimo genere nati, ad summos honores pervenerunt.
87. Auverniam agrum optimum omnis Galliae habet.
88. Templum Minervae, cuius in tutela Athenae erant, clarisimum templum
Graeciae est.
89. Habemus Caesarem audaciorem quam prudentiorem.
90. Ver pulcherrimum tempus anni est, hiems asperrimum.
91. Hortensius eloquentior quam multi oratores, sed Cicero ex omnibus
eloquentissimus est.
92. Tenerrima mater, fortissimus pater, dulcissima soror, felicisimi fratres,
praeclarissimus linguae latinae magister, condiscipuli doctissimi et optimi sunt
mihi.
93. Vilius argentum est auro; virtutibus aurum.

Amicitia.

5
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
Nihil dulcius est in vita quam amicitia firmissima. Et secundas res splendiores reddit et
adversas leviores. Res adversae sine amicis oneri gravissimo sunt. Nihil praestantius,
nihil firmius est quam cum viris honestissimis amicitia. Nihil est amabilius aut
praestantius virtute: vitam enim tutiorem et opulentiorem reddit. Vitam sine amicis
semper gravissimam et tristissimam puto. Patriae iura sola sanctiora sunt quam
amicitiae. Rarissimae, sed praeclarissimae, sunt, coniunctissimae amicitiae. Stultisimum
est amicos, iucundissima vita ornamenta, non parare. Cicero, scriptor praeclarissimus,
nihil amicitia praestantius aut utilius putavit.

Alexander Magnus.

Numquam vir maior aut melior Alexandro, rege Macedonum, fuit. Romani antiqui
Iovem Optimum Maximum apellabant. Macedones quoque Alexandrum virum
Optimum et Maximum putabant. Plurimas et maximas in Asia civitates superavit
Alexander. Cum Babylonem, urbem maximam et ditissimam, expugnavisset, maximum
auri pondus raptavit. Alexander virtutem Persarum non pluris aestimavit quam
Medorum. Alexander minimam partem vitae in Graecia, plurimam in Asia egit. Inter
duces vetustatis fortissimo nemo maior aut fortior quam Alexander. Itaque facillimas
victorias in rebus dificillimis saepe reportavit.

Viriato.

Viriatus omnes Lusitaniae civitates his verbis ad pugnam incitavit: "Ad iustissimum et
sanctissimum bellum vos convoco, Lusitani. Diu Romani hanc nostram terram
crudelissimis iniuriis vexaverunt. Sed ego auxilio deorum vos et civitates vestras a
Romanis liberabo. Hoc nobis facillimum erit. Nam Romani, ignari horum locorum, in
magno periculo sunt". Lusitani, spe libertatis incitati, maximis clamoribus Viriato
acclamant, et eum imperatorem creant. Interea Gaius Vetilius praetor cum exercitu per
densissimam silvam ad oppidum, ubi erat Viriatus, appropinquabat. Viriatus milites
suos in silva occultavit et insidias Romanis paravit. Subito e silva provolant et undique
tela in exercitum Romanum iactant. Romani strenue pugnant sed longo intinere
molestiisque viarum fessi tandem de salute desperant. Itaque Lusitani Romanos aut in
fuga aut in pugna omnes trucidant.

Texto de Valentí Fiol.

Comparativos y superlativos irregulares.

1. Coelum extrema et ultima pars mundi est.


2. Nulla mulier maledicentior quam Socratis uxor fuit.
3. Bona valetudo multo melior est quam magnae divitiae.
4. Iustitiam etiam adversus infimos servare debemus.
5. Simulatio amoris peior est quam odium, quod est pessimus morbus animi.
6. Maximam semper potentiam veritatis habet.
7. Augustus militibus senioribus praedia multorum agricolaum dedit.
8. Prudentissimi non semper maxime idonei ad opera audacia sunt.

6
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
9. E regibus Romanis Tarquinius Superbus postremus fuit.
10. Mors melior est vita improba.
11. Principes magnificentiores domos habent quam cives.
12. Saepe iuniores frugaliores sunt quam seniores.
13. Saepe homines ex humillimo loco ad amplissimos honores perveniunt.
14. Germani mores veterrimos habebant et proeliis vetustiores iniurias vindicares
solebant.
15. Optimi discipuli maximam diligentim et verecundiam habent.
16. Tarquinius Superbus, rex Romanorum, pessimus ac crudelissimus fuit.
17. Imperator primus moenia urbis conscendit.
18. Claudius imperator erat gracillimus crucribus.
19. Plurima animalia sunt in mari.
20. Dei opera magnificentissima sunt.
21. Delphinus omnium piscium celerrimus est.
22. Saepe minimae res causa plurimarum ex maximarum litium sunt.
23. Saepe amicorum imprudentia magis noxia est quam inimicorum malevolentia.
24. Romani voverant in Capitolio pulcherrimum templum Iovi Optimo Maximo.
25. Apud Helvetios longe nobilissimus est diutissimus Orgetorix erat.
26. Itinera antiquis temporibus difficillima fuerunt.
27. Columbae terrentur minimo stridore pennarum.
28. Nullum spectaculum magis egregium et quam civium concordia.
29. Saepe maior pars meliorem vincit.
30. Agrorum fructus maxime necessarii ad hominum victum sunt.
31. Nihil est magis regium quam clementia.
32. Sapientia melior est divitiis, virtus doctrina.
33. Miserrima servorum concidio est, nam nihil est servitute miserius.
34. Non boni sunt illi qui optimi viri laudant.
35. Omnium nostrorum sensuum longe acerrimus visus est.
36. Aetatis tempus maxime idoneum est ad navigationem.
37. Melior est certa pax quam incerta victoria.
38. In periculis acriora consilia sunt salubriora.
39. Milites Romani libenter tolerabant maximos labores et plurima pericula.
40. Si cives legibus obtemperant, concordia omnium facillima est.
41. Luna terrae propior est quam terra soli.
42. Caesaris equitatus superiorem partem collis occupavit.
43. Responsa oraculorum saepe maxime dubia et difficillima erant.
44. Gallia a Romanis divisa erat in citeriorem et ulteriorem.
45. Antiquissimis temporibus homines in silvis et in casis, glandibus et fructibus
vivebant.
46. Maiores nostri ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam
nobis reliquerunt.
47. Fama bellica filii non inferior erat quam gloria patris.
48. Parentes saepe liberos dissimillimos habent; plerumque filiae patribus similiores
quam filii sunt.

Versión. Graecorum et Romanorum dei.

7
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
Graeci antiquissimis temporibus plures deos coluerunt: omnium deorum veterrimus
Uranus fuit, qui ("el cual") primus universi mundi imperium habuit et cuius uxor Tellus
fuit, Saturni mater, qui, privatus regno a Iove filio, in Italiam venit, ubi Ianus, Latii rex,
ei ("a él") benevolentissimus fuit et eum ("a él") in societatem regni excepit. Iuppiter
factus est rex deorum hominumque et antiqui eum Optimum et Maximum
appellaverunt. Nemo deorum potentior quam Iuppiter erat, et ex plurimis liberis
carissimam Minervam, Apollinis sororem, sapientissimi omnium deorum, habebat.
Mars, deus belli, bellicosissimus, in maximo honore erat, apud maxime strenuam
gentem Romanorum. Nullus deus autem clarior erat quam Vulcanus arte fabri, qui
turpissimus omnium deorum erat et claudis altero pede. Inter Vulcani opera clarissima
fuerunt Achillis arma, quae ille fecit ("que él fabricó") in nigerrima officina, sita in
Sicilia, sub altissimo Aetna monte. Vulcani uxor erat Venus, pulcherrima dearum et dea
pulchritudinis, quae hominibus apparebat curru vecta, quem ("a la que") formosissimi
cycni et albissimae columbae trahebant. Comites Veneris erant Gratiae, deae venustate
meliores quam cetera numina.

El ciervo y la fuente.

Ad fontem cervus cum staret potans, in liquore effigiem suam spectavit. Ibi dum ramosa
laudat cornua nimiamque crurum tenuitatem vituperat, subitus canum clamor
propinquitatem venatorum nuntiat. Perterritus cervus per canum celeriter in silvam
festinat et cursu levi feroces canum morsus vitat. Sed cum in silvam intrat, cornua se
densis ramis implicant celeremque cursum retardant. Itaque canes facile cervum
celeritate superant eumque dentibus acutis lacerant. Tum ille expirans: "O me
infelicem", inquit, "qui crura stulte vituperabam dum funestas coruna laudabam!"

Texto de Valentí Fiol.

Sentencias y frases.

1. Nullus locus patria dulcior.


2. Omnia praeclara rara sunt.
3. Summum ius, summa iniuria.
4. Salus publica suprema lex.
5. Plures muscas melle quam aceto captabis.
6. Ubi maior, minor cessat.
7. Da locum melioribus.
8. Suam quisquem condicionem miserrimam putat.
9. Animi aeritudo aegros corporibus simillima est.
10. Nihil magis dubium quam mortis hora.
11. Non est fortior nequitia virtute (Quint.).
12. Video meliora proboque, deteriora sequor (Ovid.).

Leyenda de Midas.

8
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
Quondam Midas, Phrigiae rex, Bacchum beneficio obligavit. Quam ob rem Bacchus
Midae optionem mureis dedit. Avarus rex sic oravit: "Bacche, effice ut omnia, quae
tetigero, in aurum mutentur". Deus annuit. Midas, laetitia plenus, ex arbore virgam
detraxit et statim virga aurea facta est. Deinde saxum humo sustulit et saxum in aurum
mutatum est. Etenim omnia, quae tetigerat in aurum statim mutabantur. Primo Midas
magno gaudio exsultabat; deinde servi cibos et vinum ei apportaverunt, et dives
miserque rex omnes dapes in aurum mutatas vidit. Itaque, quia fames eum urgebat
sitique cruciabatur, deum rursus oravit, ut donum suum revocaret: "Da mihi veniam,
Bacche; peccavi; miserere mei". Deus, misericordia motus, dixit: "Vade ad amnem,
incende ad fontes fluminis Pactoli. Ablue tuum caput totumque corpus tuum in fontibus
atque tuum scelus elue. Rex deo statim paruit. Aurum flumen tinxit et ex corpore miseri
regis in amnem cessit. Ita ex illo tempore Pactolus flumen in undis suis aurum vehit.

Faetón.

Cum Phaeton in regiam patris Phoebi veniret, patrem oravit ut ei permitteret currum et
equos Solis unum diem regere. Phaeton prudentia patris consilia non audivit atque
laetitia exsultans levem currum occupavit et in manibus suis habenas gerit. Volucres
equi Solis, hinnitibus flammiferis auras implent, atque pedes per aera movent
nebulasque scindunt. Sed currus pondus leve erat et manus aurigae parum firmae. Equi
viam solitam relinquunt. Ignarus Phaeton ne quidem iter cognoscit. Pallet timore et sua
genua metu tremunt. Nec frena remittere nec equos regere potest. Ne quidem equorum
nomina scit. Equi soluti per auras ignotae regionis currum sine lege rapiunt. Uritur
flammis tellus, magnaeque urbes incenduntur et silvae ardent. Phaeton calido fumo
undique involvitur et arbitrio volucrum equorum rapitur. At Iuppiter, nec omnia
incendio flagrarent, fulmen in aurigam mittit et infelix Phaeton in mare cadit.

La vida rústica.

Vita hominum rustica multo antiquior est quam urbana, quoniam antiquis temporibus
homines rura colebant rurique habitabant, nam urbes nondum habebant. Divina natura
hominibus dedit agros, ars humana urbes aedificavit.

Non solum antiquior agri cultura, sed etiam melior est homini quam vita urbana. Ergo
non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant saepe civos suos, quod in pace
rustici Romani ceteros cives alebant, et in bello patriam strenue defendebant. Itaque
domi militiaeque agricolae, qui terram colebant, piam atque utilem vitam in agris
agebant. Agricolae ruri in pagis vicisque habitabant, unde nomen "paganus" originem
cepit, id est, "homo rusticus et indictus", qui in locis agrestibus et in pagis saepe
superstitiones inanes colit.

Antiquis temporibus beatus erat ille, qui paterna rura colebant. Nunc divites Romani
quotannis aestate petunt villas suas, ruri haud procul fluminum ripis aut in maris litore
sitas. In villa non solum dominis et servis aedificia sunt, sed etiam iumentis, equis,
vaccis, ovibus ceterisque pecoribus vasta stabula et plaustris ampla tecta.

Villa abundant porco, galliga, agno, caseo. Servi terram aratro arant, vites aut oliveta
curant; pastor oves pascit. Ver flores praebet; vere omnia in agris rident, prata et arbores
florent. Formosa est messibus aestas. Autumno rusticus maturam uvam colligit et sub

9
Grados del adjetivo.
José Tomás Saracho Villalobos. I.E.S. Llerena.
nudo pede musta fluunt. Deinde agricolae in fecundum solum semina iacent. Hieme
oleam legunt.

Nonnumquam aper agros vastat ac multos agricolas vulnerat. Tunc venatores venabula
ac retia ad venationem parant, atque canibus feram e latebris excitant eamque in silvis
agitant. Tandem canes aprum ferocem cingunt. Ferae oculi ardent; repente monstrum in
canes ruit canumque turbam spargit. At venatores feram venabulis traiciunt.

Textos de S. Segura, ed. Anaya.

10

You might also like