You are on page 1of 10

Laelius de amicitia, libellus ad Atticum Cicerone conscriptus Summarium sive sententiae Ciceronis complexio Tertia iam est acta

occassio qua hunc librum manibus sumptum libentissimo animo legi, sed nulla alia poteram occassione duabus hebdomadis perlegere totum. Multa enim sunt quae in mentem veniunt, in primis quod liber sit pagani, ut dicitur, auctoris qui tam pulchre quam alte de amicitia disserit, dein quod multa in christianitate culta illic iam inveniuntur: virtutem esse rem praecipuam, amicitiam, si vera est, verum ignorare non potest, amicos paucos inveniri veros, nihil tandem praeponendum amicitiae... Cicero, optimus rhetor atque vir doctissimus, taediosam noluit contionem de amicitia efficere, tres, ergo, induxit personas inter sese colloquentes, quorum duas potius audientes iudicari debent; at colloquium, quamvis minimum videatur, altissimum invenimus toto in libro: omnia e vita effluunt; testimonia sunt amicitiae praeclarae, in quibus Laelii et Scipionis. Amicitia hac in memoriam revocata, sermo de vera amicitia incipit Laelius ut id quod ipse sentiat suis auscultatoribus nuntiet cumque eis communicet. Ea quae a Cicerone proponuntur paucis verbis dici possunt, sed ab eo ornata inveniuntur figuris et exemplis egregiis. Quo modo haec quae a Cicerone docentur in hominum vita probare sive pervestigare possimus, nunc videbimus. Omnes, quiqui sumus, amicos habemus, vel pueritia vel adulescentia vel etiam hac in vita religiosa sed alio quodam modo amicitiam colimus. Atque omnes amicitiam explorare possumus et eam exstare dicere. Cicero ait virtutem quasi nucleum esse amicitiae. Sed tamen toto in orbe terrarum videmus homines nequissimos, scelestos atque improbos qui inter sese nexos esse videntur, et dubitare incipimus utrum argumentum Ciceronis probatum existimari debeat... nam inter eos quae virtus, quae concordia, quae denique res bona exstare potest? Amici videntur, sed veri amici iudicari non possunt, nam virtus haud in eis inest, quod demonstrare possumus per ipsorum facta. Nonne inter eos interficiuntur, nonne sunt semper caedes atque homicidia? Illa quae non est vera amicitia, manere non potest. Ipsi coniunguntur ut se pro aliis atque aliorum auxilio latere possint, at non modo ipsos, verum etiam facta ceteris occultare. Ciceronis argumentum multis in hominibus est factum verum. In primis est nominandus sanctus Augustinus qui Ciceronem legens, scilicet Hortentium, multa de vita sua dubitare atque meditari coepit. Adhuc restat dialogum Lisis legere platonicum de amore sive amicitia.

Ecclesiasticus, 6, 14 et ss. , . , .

, . , ' . Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum invenit thesaurum. Amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatiset qui metuunt Dominum inveniunt illum. Qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

Cicero, De natura deorum. Liber 1, 122 nulla est caritas naturalis inter bonos? carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius commoda quem diligemus, non erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum suarum. prata et arva et pecudum greges diliguntur isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est. Cicero, De officiis, I, 55 ss. De amicitia in hominum societate. Sed omnium societatum nulla praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio cernimus, [tamen] nos movet atque illi in quo id inesse videtur amicos facit.] [56] Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit, ut aeque quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma devinciuntur societate. [] I, 58 Quamobrem necessaria praesidia vitae debentur his maxime quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.

S. Augustinus, Contra Academicos. Liber III, 6.13 Quid nobis videatur quidve credamus. 6. 13. Quis autem verum possit ostendere, abs te Alypi, dictum est, a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. Etenim numen aliquod aisti solum posse ostendere homini quid sit verum, cum breviter, tum etiam pie. Nihil itaque in hoc sermone nostro libentius audivi, nihil gravius, nihil probabilius, et, si id numen ut confido adsit, nihil verius. Nam et Proteus ille quanta abs te mentis

altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum philosophiae genus? Proteus enim ille, ut vos adolescentes non penitus poetas a philosophia contemnendos esse videatis, in imaginem veritatis inducitur. Veritatis, inquam, Proteus in carminibus ostentat sustinetque personam, quam obtinere nemo potest, si falsis imaginibus deceptus comprehensionis nodos vel laxaverit vel dimiserit. Sunt enim istae imagines, quae consuetudine rerum corporalium per istos quibus ad necessaria huius vitae utimur sensus, nos etiam cum veritas tenetur, et quasi habetur in manibus, decipere atque illudere moliuntur. Hoc ergo tertium bonum mihi accidit, quod non invenio quanti aestimem. Mecum enim familiarissimus amicus meus, non solum de probabilitate humanae vitae, verum etiam de ipsa religione concordat, quod est veri amici manifestissimum indicium. Siquidem amicitia rectissime atque sanctissime definita est , rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio (Cicerone, Lael. 6. 20 ). S. Augustinus, Epistola 258 Scripta post a. 395. A. Martiano, veteri amico, gratulans quod catechumenus sit factus ideoque plene amicus, monstrans quo vera amicitia contineatur (nn. 1-4) hortansque ad baptisma aliaque sacramenta percipienda (n. 5). Domino merito suscipiendo, et in christo dilectissimo ac desiderantissimo fratri Martiano, Augustinus, in domino salutem Quae sit vera amicitia secundum Ciceronem. 1. Abripui, vel potius surripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii1. Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio 2. Tu autem, mi carissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem 3; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in maiore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et caritate consensio. 1Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseuerante beniuolentia saluum me esse cupiebas salute mortali et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus
1 2

LUCAN., Phars. 7, 62-63. CICER., Lael. 6, 20. 3 Meminisse adiuvat illius loci quo S. Augustinus de furto suo media in nocte in confessionibus narrat suis: arbor erat pirus in vicinia nostrae vineae pomis onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta (quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus) et abstulimus inde onera ingentia, non ad nostras epulas sed vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet quo non liceret. Ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi (Liber II, 4, 9).

optare consueuit. Et iam sic itaque aliquantum tibi erat me cum rerum humanarum beniuola et cara consensio. Quomodo obsit inter amicos dissensio. 2. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et iam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et cara consensio. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo iam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam iucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum iustissime postulat; nec eas iniquo contemptu abiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus iniuriam. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. Quid amicus vero amico optet. 3. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana huius mundi aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quia divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 4. Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam5; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus? Vera amicitia quo fundamento nitatur. 4. Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur . Nunc enim nobis est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio 6 in Christo Iesu Domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. In iis duobus praeceptis tota Lex
4 5 6

Ps 10, 6. Tit 3, 4-5. CICER., Lael. 6, 20.

pendet et Prophetae7. In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benevolentia et caritate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit; et non solum nos invicem, sed ipsi etiam Domino sociabit. Baptisma percipiat ad novam capessendam vitam. 5. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam ut iam etiam fidelium Sacramenta percipias: decet enim aetatem, et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profecturo, comicum quidem de Terentio, recolens, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat 8. Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo; iam profecto sic vivis ut sis dignus Baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est cui alteri praeter Dominum Christum dicat genus humanum: Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras 9. Quod ex Cumaeo, id est, ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi: tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, iamiamque cognoscere. Dominus Deus noster, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater. Sententiae dialogi principales (IV, 15) ex omnibus saeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum (V, 17) Ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis (V, 19) Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse (VI, 20) Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benivolentia et caritate consensio (VI, 20) Sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet (VII, 23) Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque ex discordiis perspici potest. (VIII, 26) Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter inbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia

7 8 9

Mt 22, 37. 39-40; Mc 12, 30-31; Lc 10, 27; Deut 6, 5; Lev 19, 18. TERENT., Andr. 1, 2. RG., Buc. 4, 13-14.

(VIII, 26) Amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benivolentiam coniungendam. (IX, 32) verae amicitiae sempiternae sunt. (X, 33) Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat, quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere. (XI, 37) Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris (XII, 40) Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes nec faciamus rogati. (XIII, 44) Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus (XIV, 50) Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benivolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. (XIV, 51) Non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat (XV, 54) multorum opes praepotentium excludunt amicitias fideles. (XVIII, 65) Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius, quam in amicitia quaerimus, fides10; nihil est enim stabile, quod infidum est. (XX, 74) Omnino amicitiae conroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt (XXII, 81) Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere (XXII, 85) cum iudicaveris, diligere oportet, non, cum dilexeris, iudicare 11. (XXV, 91) sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem, blanditiam, adsentationem

Loci quidam explicandi sive commentandi ex Laelio de amicitia deprompti VI Quid vera sit amicitia atque quid eam gignat et contineat

10

Lexicon totius Latinitatis sic fidem definit: est firma persuasio, quam habemus de aliqua persona aut re, . 11 Haec sententia iuxta Plutarchi opinionem est Theophrasto tribuenda non Ciceroni, nam in libello Plutarchi, cuius titulus De amore fraterno, haec nobis traduntur: , (fr. 74), Etenim alienos, ut aiebat Theophrastus, non amando iudicare debemus, sed iudicium amori praemittere (versio enim Latina est editoris Ambrosii Firmin Didot, 1868).

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benivolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis inmortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valitudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. XVII Hoc in loco Cicero agit de terminis sive finibus amicitiae, quorum suo tempore vigebant, ut videtur, tres praecipuae sententiae; tres eas omnino contemnit Cicero, spernens Biantis sapientis quoque praeclaram sententiam, per quam affirmat amicos esse diligendos ut si aliquando osuri essent; Cicero nullo enim pacto suffere hanc potest sententiam, et scribit: (XVII, 61) His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas XIX Hoc in loco pulcherrimo Cicero veteros defendit amicos exemplum efferens praeclarum. Existit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates; veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima; XXII De virtute et de vitio in amicitia Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in iis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam; virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea, quae summa sunt, pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.

XXIV De veritate aut obsequio eligendo in amicitia Est enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est; una illa sublevanda offensio est, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum

benevole fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in Andria familiaris meus dicit: Obsquium amicos, vritas odim parit. Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio inpellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut obiurgatio contumelia careat.

De Ethicae Nicomacheae Aristotelis sententiis quae ad amicitiam pertinent Quid sit amicitia (eam necessariam ad vitam Aristoteles putat) Lib. VIII, cap 1: ' , ' . ' , . Etenim aut virtus quaedam est amicitia, aut cum virtute coniuncta. Praeterea res est ad vitam degendam maxime necessaria. Nemo enim est qui sine amicis vitam sibi optabilem esse ducat, etiamsi ceterorum bonorum omnium copia circumfluat. Quae sint amanda Lib. VIII, cap 2: Non enim omnia videntur amari, sed id dumtaxat quod amabile est. Atque hoc videtur esse vel bonum vel iucundum vel utile. ( , ' ) De perfecta amicitia Lib. VIII, cap 3: Perfecta vero amicita est virorum bonorum et virtute similium. Hi enim se mutuo similiter bonis affici volunt, qua sunt boni: boni autem sunt per se. Iam qui bona amicis optant eorum gratia, maxime sunt amici. Sunt enim hoc animo per se, non ex eventu. Manet igitur horum amicitia tamdiu, quamdiu boni sunt (virtus autem diuturna quaedam res est)... Quam exilis sit in amicitia utilitatis fundamentum Lib. VIII, cap 4: Qui autem in amoribus non pro iucunditate recipiunt mutuam iucunditatem, sed iucundum utili permutant, quum minus amici sunt, tum minus diu in eadem inter se voluptate permanent. Qui vero utilitatis causa sunt amici, utilitate sublata dirimuntur. Non enim se mutuo amabant, sed emolumentum. Cur res amabilis amicitia esse videatur Lib. VIII, cap 5: , , ' ' . Est itaque amicitia maxime omnium illa, quae bonorum est, ut saepius iam dictum est. Nam quum id amabile et optabile videatur quod absolute bonum aut iucundum est; et vero

quum id cuique amabile sit, quod ei tale est: vir bonus viro bono propter horum utrumque amabilis est. De amicitia erga unum Lib. VIII, cap 6: Iam quod ad perfectam amicitiam attinet, ea uni cum multis intercedere non potest. Nam illa naturam sapit eius quod est hyperbole sive excellentia: tale autem erga unum modo est. De proverbio: amicorum res communes Lib. VIII, cap 9: , . Et proverbium amicorum res communes recte iactatur: in communione enim posita est amicitia. De uno diligendo Lib. IX, cap 9: . ' , . Etenin nec natura ferre videtur, ut quispiam multis fiat excellenter amicus: unde nec amor quidem esse potest plurium. Etenim in eo genere, quo de hic agimus, videtur spectari excellentia quaedam amicitiae. At excellentia tantum in uno spectatur. Quomodo sit amicitia augenda: non modo conversationibus, verum etiam emendationibus Lib. IX, cap 12: () , . Contra vero bonorum amicitia bona est, aucta in dies conversationibus: videnturque etiam ipsi meliores in dies fieri, agendo nimirum operandoque, et mutuo errata corrigendo.

De imitatine Christi Liber I, cap. 23. De meditatione mortis. 8. Quis memorabitur tui post mortem, et qui orabit pro te? Age, age nunc charissime quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam, quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Praeter salutem tuam nihil cogites. Solum quae Dei sunt, cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos, et actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in aeterna tabernacula. Liber II, cap. 8. De familiari amicitia Iesu. 3. Magna ars est scire conversari cum Iesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Iesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Iesus. Potes cito fugare Iesum, et gratiam eius perdere, si

volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem tunc quaeres amicum? Sine amico non potes diu vivere12. Liber III, cap. 42. Quod pax non est ponenda in hominibus. 1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est verba et munda dilectio, quam ego non copulo.

12

Cicero in dialogo de amicitia (n. 86): de amicitia omnes ad unum idem sentiunt, [], sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere . Atque Aristoteles (Ethica N., cap. 8): Nemo enim est qui sine amicis vitam sibi optabilem esse ducat

You might also like