You are on page 1of 4

I.

FORMAS NOMINALES DEL VERBO


INFINITIVO

1) Tantae molis erat Romanam condere gentem. (Virg.) 2) Decet legere bonos libros. 3) Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram purpureoque alte suras vincire cothurno. (Virg.) 4) Aeole, tibi divum pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento. (Virg.) 5) Saltare dulce est puellis, senibus autem molestissimum. 6) Multa dicere facilius est quam multa discere. 7) Est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum. (Cic.) 8) Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus. (Virg.) 9) Nec taedebit avum parvo advigilare nepoti. (Tib.) 10) Aut prodesse volunt aut delectare poetae. (Hor.) 11) Licet nemini contra patriam ducere exercitum. (Cic.) 12) Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis. (Cic) 13) Quibusdam totum hoc displicet philosophari. (Cic.) 14) Loquor de docto homine, cui vivere est cogitare. (Cic.) 15) Beate vivere vos in voluptate ponitis. (Cic.) 16) Magnam molestiam suscepit Zeno..., reddere rationem, explicare causas. (Cic.) 17) Castris locum capere, exercitum instruere, expugnare urbes..., sunt ea quidem magna. (Cic.) 18) Haec est illa praestans et divina sapientia, nihil admirari. (Cic.) 19) Diogenes disputare solebat quanto regem persarum vita fortunaque superaret. (Cic.) 20) Cupio non dissolutum videri. (Cic.) 21) Volo et esse et haberi gratus. (Cic.) 22) Te exopto quam primum videre. (Cs.) 23) Caesar timebat tantae magnitudinis flumini exercitum obicere. (Cs.) 24) Statuo, constituo, decerno aliquid facere. (Cic.) 25) Quod nos facere nunc ingredimur. (Cic.) 26) Sic orsa (est) loqui. (Virg.) 27) Incipit res melius ire quam putarem. (Cic.) 28) Luna plena aestus maximos in oceano efficere consuevit. (Cs.) 29) Suos quisque debet tueri. (Cic.) 30) Quam delectabat eum defectiones solis et lunae praedicere! (Cic.) 31) Nunc visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. (Cic.) 32) Facinus est vincere civem romanum, scelus verberare, prope parricidium necare. (Cic.) 33) Nec ipsi custodes sufferre valent. (Virg.) 34) Nihil in bello oportet contemni. (Nep.) 35) Graecis dedit ore rotundo Musa loqui. (Hor.) 36) Mandat fieri sibi talia Daphnis. (Virg.) 37) Sedentibus valere dicebat. (Suet.) 38) Prima Ceres ferro mortales vertere terram instituit. (Virg.)

GERUNDIO 1) Miserunt legatos orandi gratia pro pace. 2) Venio loquendi causa tecum. 3) Si vis scribere, si scribendi causa huc venis, cur non scribendo operam das? 4) Acerrimus ex omnibus nostris sensibus est sensus videndi. 5) Homo ad duas res, ad intelligendum et agendum, natus est. 6) Mores puerorum inter ludendum se simplicius detegunt. (Quint.) 7) Hominis mens discendo alitur et cogitando. (Cic.) 8) Dialectica est ars vera ac falsa diiudicandi. (Cic.) 9) Utebatur eo cibo, qui esset facillimus ad concoquendum. (Cic.) 10) Ad cursum equus, ad arandum bos, ad indagandum canis natus est. (Cic.) 11) Haec ad iudicandum sunt facillima. (Cic.) 12) Augendo et agendo res romana crevit. (T. Liv.) 13) Ab amando amicitiae nomen ductum est. (Cic.) 14) Domi in legendo manebo. (Cic.) 15) Ex providendo est appellata prudentia. (Cic.) 16) Tarditatem solvendi dupli vel etiam quadrupli irrogatione imperator multabat. (Plin.)

GERUNDIVO

1) 2) 3) 4) 5)

Vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem? (T. Liv.) Nutriendus est nobis pauperrimus ille puer, qui a patre ipso non nutritus est. Mittendi sunt Athenas legati pacem petituri. Barbari legatos petendae pacis causa miserunt. Et erat satis validum praesidium, traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus. (T. Liv.) 6) Domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. 7) Multi sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum. (Cic.) 8) Inita sunt a Catilina consilia urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. (Cic.) 9) Sub lucem, Marcellus omnibus copiis urbem ingressus, excitavit convertitque omnes ad arma capienda. (T. Liv.) 10) Tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. (Ci.) 11) Si vis flere, dolendum est primum ipsi tibi. (Hor.) 12) Consules in Campanum agrum legiones ducunt, non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam. (T. Liv.) 13) Vultis exemplo maiorum augere rem Romanam victos in civitatem accipiendo? (T. Liv.) 14) Signo dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. (T. Liv.) 15) Me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis. (Ter.) 16) Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. (T. Liv.)

17) Lumbi sedendo, oculi spectando dolent mihi. (Pl.) 18) Vir movendarum lacrimarum peritissimus ille fuit. ((Plin. J.) 19) Marcus Scaurus vir regendae rei publicae scientissimus est. (Cic.) 20) Non a legatis quidem violandis abstinuit. (T. Liv.)

PARTICIPIO

1) Caesar profectus est nullo sapiente. (Cs.) 2) Itaque, convocatis legatis tribunisque militum, consul absistendum temerario incepto ait. (T. Liv.) 3) Hannibal, convocatis principibus Tarentinis, omnes praesentes difficultates exposuit. (T. Liv.) 4) Itaque, his compertis, consentientibus civibus, magistratus omnia ad resistendum paraverunt. 5) Regno potitus, promissorum statim oblitus est. 6) Inde Delum navigant consulturi Apollinem. 7) His responsis ad Caesarem relatis, iterum Caesar ad eum legatos cum his mandatis mittit. (Cs.) 8) Hostes Regulum Karthaginem reversum crudeli morte occiderunt. 9) Caesar hortatus suos proelium commisit. (Cs.) 10) Clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus. (T. Liv.) 11) Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. (Tib.) 12) Victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit. (T. Liv.) 13) Catilina erat alieni appetens, profusus sui. (Cic.) 14) Inde, deletis hostium castris, praedam ibi ambo consules vendiderunt diviseruntque. (T. Liv.) 15) Pompeius fugiens mirabiliter homines movet. (Cic.) 16) Lex est recta ratio imperans honesta, prohibens contraria. (Cic.) 17) Pisistratus primus Homeri libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur. (Cic.) 18) Atinius, peditum tantum agmine per exploratores comperto, in aciem copias educit, et fraudis intestinae, et hostium insidiarum ignarus. (T. Liv.) 19) Hannibal minor quinque viginti annis natus imperator factus proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit. (T. Liv.) 20) Nullo hoste prohibente legionem in Allobroges perduxit. (Cs.) 21) Quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? (Cic.) 22) Nostri viginti milia passuum progressi ad flumen Rhenum pervenerunt. (Cs.) 23) Cenanti mihi liber legitur. (Plin. J.) 24) Badius parma atque equo relicto ad suos aufugit. (T. Liv.) 25) His commota, fugam Dido sociosque parabat. (Virg.) 26) Omne malum nascens facile opprimitur. (Cic.) 27) Pedestre proelium fuit persegne, paucis in prima acie pugnantibus Romanis. (T. Liv.) 28) Mense postero Tulliola Romam itura est. (Cic.) 29) Perturbatus Lentulus tamen signum cognovit. (Cic.) 30) Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt. (T. Liv.)

31) Epicurus non erubescens omnes voluptates persequebatur. (Cic.)

SUPINO 1) Metellus ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire iniurias festinat. (Sal.) 2) Simul flare sorbereque haud factu facile est. (Pl.) 3) Istaec lepida sunt memoratui. (Pl.) 4) Titurius interpretem suum Cneum Pompeium ad Ambiorigem mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. (Cs.) 5) Metellus legatos ad Bocchum mittit postulatum ne sine causa hostis populo Romano fieret. (Sal.) 6) Manlio universi milites selibras farri et quartarios vini contulerant, rem dictu parvam. (T. Liv.)

You might also like