You are on page 1of 2

Clemens Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabili fratri Vito Episcopo Nitriensi, administratori

in spiritualibus, ac temporalibus Monasterii Graecorum Sancti Demetry, Colocensis Dioecesis,


salutem et Apostolicam Benedictionem. Susceptae seruitutis officium, quo dispositione Diuina
sumus vniuersis orbis Ecclesiis obligati, continue sollicitat mentem nostram, vt, circa statum
ipsorum salubriter dirigendum, totis studiis intendamus, et vt illa, quae grauiter sunt collapsa,
per vtilis Gubernatoris praesidium reformentur, celere, ac opportunum remedium apponamus.
Nuper siquidem ad notitiam Apostolatus nostri peruenit, quod in confinibus regni Hungariae
iuxta Schismaticos regni Rassiae versus Seruiam, in Dioecesi Colocensi, quondam monasterium
Sancti Demetrii nuncupatum, in quo ex primaria institutione ipsius Graeci,
Vngari, et Sclaui seruire debebant, et cuilibet nationum fuerunt inibi distinctae, ac dispositae
mansiones, et qui ibi ponebatur Abbas Sergius, per Patriarcham Graecorum, non obediebat in
regno Hungariae alicui Praelatorum, sed solum Patriarchae praedicto; quodque vltimo Abbate
Graeco monasterii praedicti defuncto praefatus Patriarcha extunc Abbatem non posuit in
monasterio memorato, nec de Abbatia ipsius monasterii se Praelatus aliquis intromisit, et sic
dictum monasterium per decem annos vel circa vacauit et vacat, eiusdem bona dissipauit et
occupauit potentia laicalis, et cultus Diuinus in eodem monasterio, iuxta tamen ritum
Graecorum, interim est non modice imminutus.

,
, ,
, , , .
, ,
;
,
considerantes quoque, quod Tu illud poteris spiritualiter ad statum reducere salutarem, ac
praeterea gerentes in hac parte tuae fidelitatis et circumspectionis industria fiduciam in Domino
specialem, monasterium ipsum cum omnibus membris, Ecclesiis, et locis sibi subiectis, ceterisque
bonis, iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis eorundem,
, , ,
, , ,
, ,

, , ,
, , ,

sicut ea Abbates, qui pro tempore dicto monasterio praefuerunt, obtinebant, in spiritualibus et
temporalibus fraternitati tuae authoritate apostolica commendamus curam, et
administrationem plenam generalem, et liberam monasterii membrorum, ecclesiarum, et
locorum omnium, iurisdictionum et iurium praedictorum, in eisdem spiritualibus et temporalibus

per te vel alium, seu alios, quoad vixeris, libere gerendas et exercendas, prout ad Abbates
praedictos pertinuit, tibi tenore praesentium committentes ita, quod de fructibus, redditibus, et
prouentibus eiusdem monastery commoditatibus noueris expedire, et Abbates praedicti
disponere et ordinare consueuerunt, et debebant.

, , ,
[] ,
, [] .
, ,
,
, , ,
.

, , , ,
, ,
, ,
, ,
,

,

quodque vltimo Abbate Graeco monasterii praedicti defuncto praefatus Patriarcha extunc
Abbatem non posuit in monasterio memorato, nec de Abbatia ipsius monasterii se Praelatus
aliquis intromisit, et sic dictum monasterium per decem annos vel circa vacauit et vacat, eiusdem
bona dissipauit et occupauit potentia laicalis, et cultus Diuinus in eodem monasterio, iuxta
tamen ritum Graecorum, interim est non modice imminutus

You might also like