You are on page 1of 1

POESIA ROMANTICA "Quare de vulva matris mee egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consume rentur in confusione dies

mei?" Si talia locutus est ille de se quem Deus sancti ficavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? "Quar e non in vulva mortuus sum? Egressus de utero, non statim perii? Cur exceptus ge nibus, lactatus uberibus," natus "in combustionem et cibum ignis"? Utinam interf ectus fuissem in utero, "ut fuisset michi mater mea sepulchrum et vulva eius con ceptus eternus." "Fuissem enim quasi qui non essem, de utero translatus ad tumul um." Quis det ergo oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam miserabilem humane co ndicionis ingressum, culpabilem humane conversacionis progressum, dampnabilem hu mane dissolucionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, natus ad penam. Agit prava que non licent, turpia que non de cent, vana que non expediunt. Fit cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. Ex ponam id planius; edissera plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de ci nere: quodque vilius est, de spurcissimo spermate. Conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxurie: quodque deterius est, in labe peccati. Natus ad laborem, timorem, dolorem: quodque miserius est, ad mortem. Agit prava quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit vana et turpia q uibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit vana quibus ne gligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca vermis qui semper rodit et commedit immortal is; massa putredinis qui semper fetet et sordet horribilis.

You might also like