You are on page 1of 4

A. fraus, frustum bhreu-s to break|| destituere- to put away from ones self.

Atque haec sunt bella memoratu digna quae Romulus gessit. Quod autem nullam praeterea uicinam gentem subegerit, mors subita (qua ille rebus bellicis adhuc florens sublatus est) in causa uidetur fuisse: de qua multa atque uaria traduntur. Qui igitur fabulosiora de eo produnt, aiunt eum concionantem in castris, repente caeli serenitate (from sero as applied to weather fit for sowing) in atram () caliginem mutata, et ingenti tempestate cum fragore (a breaking to peaces) coorta, ex hominum conspectu sublatum, et a Marte patre sublimem abreptum credunt. Qui uero proxime ad ueritatem accedunt, a ciuibus caesum tradunt. Caedis autem has causas afferunt; quod obsides a Veientibus acceptos praeter morem sine communi totius populis consensu dimisisset, quodque non amplius pari comitate tractaret ueteres ciues et adscripticios, sed illos quidem in maiori honore haberet eos uero qui adscripti erant despiceret. Praeterea eius crudelitatem et arrogantiam in delinquentium suppliciis: quosdam enim ciues Romanos accusatos, quod in uicinorum agro latrocinia exercuissent, uiros neque nobiles neque paucos, de saxo praecipites dari iussit, ipse solus eam poenam sine aliorum consensu illis irrogans: praecipue uero, quod iam grauis et arrogans (to take a homo sui iuris in the place of a child, adopt, hence) et imperium non regie sed tyrannice exercere uideretur. Ob has igitur causas aiunt patricios, conspiratione in eum facta, caedis consilium cepisse: facinus autem in senatu patrasse, et eius corpore discrepto, ne cadauer appareret, egredientes occultasse sub uestimentis, quod quisque eius frustum habebat, posteaque clam terra iniecta texisse. Alii uero aiunt, eum concionantem a nouis ciuibus caesum: illos autem tum caedem aggressos fuisse, cum grando et tenebrae obortae sunt, dispersa populi concione, et duce a suis satellitibus destituto. Propterea etiam aiunt, eum die quo clades illa accidit, a populi fuga nomen accepisse et ad nostra usque tempora Populifugium appellatum. Iis autem qui mortales inter deos referunt, et animas illustrium uirorum in caelum tollunt, ea quae diuinitus acciderunt in illius uiri otru et obitu uidentur non parua argumenta talis opinionis praebuisse. Nam et cum uis eius matri afferebatur, siue ab aliquo homine siue a deo, aiunt totius solis defectionem factam, et interdiu terras omnes tenebris nocturnis tectas fuisse: et cum obiit, idem accidisse ferunt B. & haec gesta sunt a Romulo bella, memoria narrationeque digna. Ne uero amplius proximarum gentium subigeret, mors subita ei accidens adhuc robusto ad bella gerenda, fuisse uista est causa. De qua quidem sermones multi traduntur, iidemque uarii. Qui uero probabiliora scribunt, a ciuibus interfectum esse asserunt. Causam autem caedis afferunt redditionem obsidum quos a Veientibus acceperat, sine sententia publica praeter consuetum. & quod non amplius eodem more se haberet cum uetustissimis ciuibus, & cum eis qui ascripti erant: sed hos quidem maiore in honore haberet, ascitos autem despiceret. & arrogantiam non parum aiunt causae attulisse. Nam ex Romanis quosdam latrocinii in locis proximis accusatis, nec obscuros homines nec paucos, de rupe iussit praecipitari celsa, solus ipse id iudicium exercens. Ob has igitur causas dicunt patricios de morte eius cepisse consilium. Gestam autem rem fuisse in Senatu. diuisoque corpore eius in frusta, ne cadauer appareret, exisse eos occulentes sub amictu quam quisque habuit partem, clamque humi eam mandantes. (consternere To strew over, consternare To stretch upon the ground) Nam cum uim passa est mater, siue ab homine siue a deo illatam, defecisse solem dicunt totum: tenebrasque terram penitus tamque nocte occupasse. Decem enim & octo annos natum fatentur omnes qui de eo historias scripsere. C. Haec Romulo regnante bella gesta sunt memorabilia. Quod autem.. in causa fuisse uidetur immaturus ipsius ducis obitus de quo multa & uaria prodita sunt scriptoribus. Qui fabulosius res eius narrant, aiunt apud milites concionantem, repente serenitate in atram tempestatem mutata, euanuisse ex illorum oculis: alii, quibus libentius crediderim, dicunt interfectum a suis ciuibus. Cuius facinoris causam afferunt, quod praeter consuetum inconsulto populo dimisisset obsides acceptos a Veientibus, quodque non amplius pari comitate dignaretur ueteres ciues atque adscriptitios, sed illos maiore haberet in pretio, posteriores uero despiceret. Romanorum enim quosdam latrocinii conuictos a finitimis, nec obscuros nec paucos sua unius sententia damnatos iussit de rupe dari praecipites. His de causis aiunt patricios conspirasse in eius perniciem (from perneco). necatum autem in curia: & ne cadauer compareret, frustatim corpus discerptum a

senatoribus, elatumque sub togis, & clam terra obrutum. Alii cum concionem haberet, extinctum dicunt a nouis ciuibus: ausos autem eam caedem oborto subitaneo nimbo & caligine, quando turba diffugiente a satelittio quoque destitutus sit. Certe qui animas illustrium hominum opinantur caelum conscendere, de hoc uiro ut id credant faciunt prodigia caelestia quae circa ortum eius pariter uisa sunt atque obitum. nam & cum matri eius inferretur uis incertum ab homine an deo, deliquium solis factum, terrisque interdiu tenebras nocturnis similis incubuisse aiunt: quod etiam necis eius tempore accidit. A. Anno sequenti nullus Romanorum rex creatus est, sed magistratus quidam, quem uocant interregem, rei publicae curam gessit, qui in hunc modum creabatur. Ducenti patres conscripti, ex quibus senatum a rege Romulo constitutum diximus, in decurias distributi, decem primis, quibus sors obtigisset, summum rei publicae imperium committebant. Illi uero non omnes simul imperabant, sed per uices unusquisque quinos dies: quibus diebus et fasces et reliqua regiae potestatis insignia habebat. Qui autem primus imperio functus erat, id secundo tradebat, et ille tertio: idque deinceps usque ad ultimum fiebat. Transacto autem praescripto dierum quinquaginta spatio, quo primi decem regnarant, alii decem magistratum accipiebant, et ab illis rursus alii. Cum uero uisum est populo decemuirale imperium abrogare, quod aegre ferret tan crebram potestatum mutationem: quia nec eadem omnibus uoluntas, nec idem ingenium erat, tum Patres, populo ad concionem tributim et curiatim conuocato, ipsi de reipublicae forma statuere permiserunt, utrum regi an magistratibus annuis reipublicae administrationem uellet committere. Populus tamen eam optionem non accepit, sed huius rei cognitionem ad senatum reiecit, libenter amplexurus utrumuis reipublicae administrandae genus illi approbassent. Illis uero omnibus uisum est regem creare: sed ex utro ordine rex iste creandus esset, inter eos non conueniebat. Alii enim censebant ex ueterum patrum numero eum creandum, qui reipublicae administrationem esset habiturus: alii uero ex iis qui postea in senatum adscripti fuerant, quos nouos appellabant. B. Anno autem sequenti rex nullus creatus est Romanorum: magistratus uero quidam, quem interregnum uocant, Reip. gerebat curam, institutus hoc modo: Patritii in senatum conscripti a Romulo ducenti numero cum essent (ut dixi) diuisi sunt in decurias. Posteaque immissa sorte, illi quorum sors prima exibat urbi praesidebant, imperatorium agentes magistratum, non simul omnes, sed ex successione quinos dies singuli: in quibus fasces habebant & reliqua regiae potestatis insignia. Tradebat autem functus imperio primus, secundo principatum, illeque item tertio, atque ita usque ad ultimum. Elapso autem primis Interregibus quinquaginta dierum spatio, alii Decuriatum accipiebant, & ab illis rursus alii. Postea uisum est populo mutationes potestatis grauiter ferenti, finiendum esse decurialem illum principatum. Sicque congregantes multitudinem senatores secundum Tribus & Curias, de forma ipsos Reip. considerare permiserunt, siue regi uellent permittere, siue annuis magistratibus Remp. Neque tamen per se populus ipse optionem accepit, sed eam reddidit senatui cognitionem, tamquam eam accepturus, quam is probasset administrandi formam. Visumque tandem est omnibus constituendam esse regiam potestatem, de futuro uero rege dissensio incidit, utro crearetur ex ordine. Nam hi quidem ex ueteribus senatoribus creari regem oportere arbitrabantur, illi uero ex receptis quos nouitios appellabant. C. dispicere- to see through all parts, praerogatiua (sc. tribus or centuria) Sequenti anno nemo Romae regnauit, ad nouum interregum magistratum delata administratione reipublicae, in modum hunc. Ducenti patres conscripti, ex quibus senatum rege Romulo constitutum diximus, distributi in decurias, decem uiris sorte committebant urbis imperium. Hi non simul, sed unus post unum quinis diebus lictores habebant caeteraque insignia regia, quae ceu per manus tradebantur a primo deinceps usque ad ultimum. Tum ille magistratus migrabat ad sequentem decuriam, & inde rursum ad aliam. Visum est deinde populo abrogare decemuirale imperium, offenso crebris mutationibus potestatatum, quod & dispar ingenium nec uoluntas esset eadem in omnibus. Tum patres aduocata concione iusserunt tribus & curias de ordinanda republica dispicere, siue regibus siue magistratibus annuis mallent eius curam credere. Non tamen plebs optionem sibi uindicauit, sed reiecit eam in senatum, libenter admissura utracumque probaretur illius praeiudicio:

patres uno omnes consensu regem petebant, sed de regnaturo conuenire inter eos haud poterat, aliis unum aliquem e ueteri patrum numero regnare debere censentibus, aliis regnum deferendum potius ad quempiam ex adscriptis postea, quos nouos appellabant. A. idoneus, idolum (from ghost, likeness, and that from to appear) Sed post longam contentionem, tandem conuenit inter eos his conditionibus: ut alterutrum fieret, ut nimirum uel ueteres senatores regem non de suo quidem numero crearent, sed ex aliis quem maxime idoneum iudicarent; uel noui hoc idem facerent. Veteres senatores creationem acceperunt, et post longam deliberationem haec decreuerunt: quando ipsi ex conditionibus a regno arcerentur (arx, arc, exercere), nulli eorum qui imperium affectarent id committendum, sed quaerendum aliquem externum et neutrarum partium fautorem, ut hoc potissimum modo omnis seditionis materia tolleretur: eumque regem creandum. Itaque hoc capto consilio regem designarunt uirum quendam Sabinum, filium Pompilii Pomponis, uiri illustris, (adj. inlustro lighted up), nomine Numam, aetatis eius quae solet esse prudentissima, nam non multo aberat ab anno quadragesimo, et formae dignitate plane regia praeditum. Ob sapientiam autem maxima eius erat fama non solum apud Curetes (Quirites), sed etiam apud uicinos populos. Cumque hoc eis placuisset, populum ad concionem conuocarunt; et qui tunc Interrex eorum erat, in medium progressus dixit omnes partes communi consensu rempublicam regi committendam censuisse, se uero huius cognitionis arbitrum, quisnam esset suscepturus imperium, regem ciuitatis Numam Pompilium eligere. Itaque postea legatos de patriciorum ordine delectos misit, ut uirum illum ad regnum accipiendum arcesserent. B. Protracta autem in longum contentione, postremo in ius aequum huiusmodi conuenere, ut alterum fieret de duobos: aut quod regem senatores ueteres, praeterquam sui corporis, crearent, quemcumque maxime idoneum existimarent: aut hoc ipsum nouitii facerentmultumque inter se consultantes ista excogitarunt: ut quando ipsi ex pactionibus principatu excludebantur, ne insidiantium quidem cuiquam imperii decus apponerent: sed arcessitum aliquem uirum extrinsecus, neutrisque adhaerentem, ut tolleretur seditio, regem facerent. Hacque approbata sententia, suffragiis unum praetulere uirum Sabini generis, Pompilii Pomponis illustris uiri filium, Numam nomine, prudentissimae aetatis, nam ab anno quadragesimo non multum aberat: necnon dignitas formae regia ei uiro aderat. Ac procedens qui tum interrex erat ita dixit. Quod cum uisum esset communiter senatoribus omnibus constituendam esse regiam potestatem, huius ipse cognitionis dominus, quisnam esset suscepturus imperium, regem urbis eligebat Numam Pompilium. Creatisque deinde legatis ex patriciis, eos statim emisit, uirum ipsum euocaturos ad imperium. C. A. Atque hactenus quidem non possum illis contradicere, qui historiam de hoc uiro in lucem ediderunt: sed in sequentibus quid sit dicendum dubito. (duhibius dubius duohabeo, held as two or double) Multi enim scripserunt, Numam Pythagorae discipulum fuisse, et, quo tempore a Romanis rex designatus fuit, Crotone philosophiae operam dedisse. Sed tempus aetatis Pythagorae cum his rationibus pugnat: non enim paucis annis, sed uel quatuor integris aetatibus Pythagoras ipso Numa posterior fuit, ut ex communi historia accepimus. Iste enim media olympiade decima sexta Romanorum regnum est adeptus: Pythagoras uero post quinquagesimam olympiadem in Italia moratus est. Sed aliud isto ualidius argumentum affere possum, quo demonstrem temporum supputationem non conuenire cum historiis de hoc uiro scriptis; quod quo tempore Numa ad regnum a Romanis uocatus est, nondum erat urbs Croto: quadriennio enim integro post regnum Romanorum a Numa acceptum Myscelus eam condidit, anno tertio decimae septimae olympiadis. Fieri igitur non potest ut Numa apud Pythagoram Samium, qui quatuor post aetatibus floruerit, philosophiae operam dederit, atque degerit Crotone, quae nondum erat condita tum cum Romani ipsum ad regnum uocarent. Sed uidentur, qui uitam ipsius scripserunt, si modo meam ipsius sententiam aperire licet, pro confessis haec duo accepisse, Pythagorae habitationem in Italia et Numae sapientiam (omnes enim uno ore fatentur uirum illum sapientem fuisse) haecque coniunxisse, et Numam Pythagorae discipulum fecisse, non inquirentes ulterius in eorum uitas, num uterque iisdem temporibus floruerit: id quod ego nunc feci. Nisi

forte quis alium Pythagoram sapientiae doctorem hoc Samio antiquiorem fuisse dicat, quocum Numa consuetudinem habuerit. Sed nescio quomodo id ille probare possit, cum nullus scriptor memoratu dignus aut Romanus aut Graecus (quod ego sciam) hoc memoriae prodiderit. Sed de his hactenus. B. Ac hucusque nihil habeo in quo illis contradicam, qui historiam de hoc uiro ediderunt. In sequentibus autem dubito quid tandem dici oporteat. Multi enim fuisse Numam Pythagorae discipulum scribunt. Ac quo tempore creatus est rex a Romanis, philosophantem eum Crotone mansionem habuisse. Tempus autem aetatis Pythagorae huic sermoni repugnat. non enim paucis annis, sed quattuor aetatibus integris Pythagoras Numa posterior fuit, ut ex publicis accepimus historiis. Nam hic quidem sextadecima Olympiade media Romanorum suscepit imperium. Pythagoras autem post quinquagesimam Olympiadem in Italiam mansionem habuit. Possem autem coniecturam (a putting together of facts or indications) aliam maiorem affere, quod non congruant tempora traditis de eo uiro historiis, quod cum euocatus est Numa a Romanis in regnum, nondum erat urbs Croto. Quatuor enim annis integris post, quam Numa Romanis imperauit, eam urbem Myscelus condidit. Atque ita nec cum Pythagora Samio post aetates quatuor florenti (when used purely as an adjective), philosophatum esse Numam possibile est. nec Crotone mansionem habuisse tunc eum, cum euocatus est in regnum, urbe ipsa nondum condita. Sed uidentur sane mihi qui de eo scripserunt (si dicendum est quod senti) haec duo conuenientia assumentes, Pythagorae Samii mansionem in Italia , & Numae sapientiam (affabilis, fateri, fari from bh- to speak) (fatentur enim omnes hunc uirum fuisse sapientem) ea coniunxisse. Sicque fecisse Numam Pythagorae discipulum, uitas quidem illi eorum non ulterius discutientes (like excutere to shake out especially a garment, to free it from dust To stir, move any thing to see under it, properly to separate mentally), an eisdem temporibus uterque uiguerit (akin to uigilare), quod ego nunc feci. Nisi quis forsan Pythagoram alterum subiiciat ante Samium praeceptorem sapientiae, quo cum uixerit Numa: quod quidem nescio quemadmodum possint ostendere, nullo prorsus alio Pythagora mentione digno, neque Romanorum neque Graecorum (quantum ego scio) in historia tradito. Sed de his satis. C. Hactenus nihil possum contradicere his quae de hoc uiro produnt historici: sed in his quae subiungunt ambiguus haereo. Nam multi scribunt eum fuisse Pythagorae discipulum, & quo tempore ad regnum Romanum uocatus est, apud Crotonem egisse philosophiae dantem operam, id quod ratio temporum non patitur: quando non paucis annis, sed totis quattuor aetatibus Pythagoras fuit Numa posterior, sicut constat ex monumentis ueterum. Nam hic circa medium sextaedecimae Olympiadis Romae regno potitus est: Pythagoras uero post quinquagesimam demum Olympiadem docuit in Italia. Quin & ualidius argumentum habeo, non conuenire cum supputatione temporum quae de huius disciplina tradunt scriptores: quia nondum erat Crotoniensium urbs quando Numa Romam ad regnum accitus est. integro enim quadriennio post assumptum a Numa principatum Myscelus eam condidit XVII Olympiadis anno tertio. Unde satis apparet eum nec potuisse assectari Pythagoram qui quattuor post aetatibus exactis floruit: nec Crotone degere cum ad regnum uocaretur, quae nondum condita fuerat. Sed si licet meam opinionem proferre, uidentur mihi qui hoc scripserunt occasionem sumpsisse duabus ex rebus confessis, Pythagorae habitatione in Italia, & sapientiae Numae celebrata (perh. Sanscr. cru- audire; Gr. to hear) uno ore omnium: atque ita contexuisse haec, & eum fecisse Pythagorae discipulum, non considerantes ut ego nunc, an eodem illi uixerint tempore: nisi forte quis antiquiorem hoc Samo proferat alium Pythagoram doctorem sapientiae, a quo Numa suam mutuatus sit (muto- to move, exchange mutuus that is given in exchange mutuare to loan): quod nescio quomodo demonstrari possit, cum in nulla quod equidem sciam (for quod ego quidem sciam, quod = acc. of extension= quantum) uel Romana uel Graeca reperiatur historia. Sed de his hactenus.

You might also like