You are on page 1of 1

[1] Dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules ambo in Liguri

bus gerebant bellum. is hostis uelut natus ad continendam inter magnorum interua
lla bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia prouincia militem magi
s ad uirtutem acuebat. nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium mariti
marumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exer
citus faciebat. praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti su
nt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos
castigauit. in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana et
aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis deicere hostem; itin
era ardua, angusta, infesta insidiis; hostis leuis et uelox et repentinus, qui n
ullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret; oppugnatio n
ecessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, qua
e parsimonia astringeret milites, praedae haud multum praeberet. itaque non lixa
sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen extendebat. nihil praeter arma et
uiros omnem spem in armis habentes erat. nec deerat umquam cum iis uel materia b
elli uel causa, quia propter domesticam inopiam uicinos agros incursabant. nec t
amen in discrimen summae rerum pugnabatur.
[2] C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeli
is secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. ea quia non sin
cera fide tradebant, cum castigarentur, relictis uicis in montem Auginum profuge
runt. confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inerme
s, per inuia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non pos
set. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et exp
ugnati sunt. inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant alt
itudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum
intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bel
lum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursauerant, ut coli non possent.
his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut e
sset prouincia effecerat, ne in otio militem haberet, uiam a Bononia perduxit Ar
retium. M. Aemilius alter consul agros Ligurum uicosque, qui in campis aut ualli
bus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque tenentibus, deussit depopu
latusque est. deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo leuibus proeliis
fatigauit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio deuicit, in quo et
aedem Dianae uouit. subactis cis Appenninum omnibus, tum transmontanos adortus i
n his et Friniates Ligures erant, quos non adierat C. Flaminiusomnes Aemilius sub
egit armaque ademit et de montibus in campos multitudinem deduxit. pacatis Ligur
ibus exercitum in agrum Gallicum duxit, uiamque a Placentia, ut Flaminiae commit
teret, Ariminum perduxit. proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conf
lixit, aedem Iunoni reginae uouit. haec in Liguribus eo anno gesta.
[3] In Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem belli quae
rens, ademerat arma. id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad cons
ulem Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat, magno certami
ne cum praetore habito obtinuerunt causam. arma reddere Cenomanis, decedere prou
incia praetor iussus.
legatis deinde sociorum Latini nominis, qui toto undique ex Latio frequentes con
uenerant, senatus datus est. his querentibus magnam multitudinem ciuium suorum R
omam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datu
m est, ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Liuio censoribus postue eos cen
sores ipsum parentemue eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo c
ogeret, ubi censi essent. hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redie
runt, iam tum multitudine alienigenarum urbem onerante.

You might also like