You are on page 1of 6

11.7.

2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia


http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 1/6
Pictura deorum Olympi, a Nicolao
Andrea Monsiau facta
Mythologia Graeca
E Vicipaedia
Mythologia Graeca est corpus mythorum et doctrinae Graecorum
antiquorum de dis heroibusque, de natura mundi, de originibus et
significatione rituum suorum. Pars fuit religionis Graeciae antiquae.
Homines docti mythologiae Graecae student ut institutiones religiosas
et politicas Graeciae antiquae in lumen proferant, et ut naturam
creationis mythorum melius intellegant.
[1]
Mythologia Graeca superest forma explicata in congerie magna
fabularum et forma implicata in artibus oculorum, talibus quales sunt
vasa picta et dona votiva. Fabulae Graecae origines mundi exponere
conantur et vitas facinoraque deorum, heroum, animalium
phantasticorum exsequuntur. Mythi primum disseminati sunt traditione
orale; hodie praecipue propter litteras Graecas noscuntur.
Fontes Graeci antiquissimi noti, Homeri pomata epica Ilias et
Odyssea, de bello Troiano et eventu eius tractant. Duo carmina
Hesiodi poetae circiter eiusdem aetatis, Theogonia et Opera et Dies,
creationem mundi, seriem deorum regnantium, originem miseriae
humanae, atque originem rituum sacrificorum narrant. Mythi etiam
conservantur in Hymnis Homericis, frgamentis poematum Cycli Epici,
carminibus lyricis, operibus tragoediographorum saeculi V a.C.n.,
operibus scriptorum Hellenismi, ac scriptis Imperii Romani Plutarchi,
Pausaniae et ceterorum auctorum.
Archaeologia fontem aestimabilem de mythologia praebet, dis heroibus saepe in decoratione artefactorum
depictis. Ornamenta geometrica in figlina saeculi VIII depingunt fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis.
In temporibus archaico, classico, Hellenistico picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.
[2]
Mythologia Graeca magnum vim habuit ad culturam, artes, litterasque civilizationis occidentalis. Poetae et
pictores ab antiquitate ad hoc tempus a mythologia Graeca inspirati sunt et invenerunt valorem manentem in
thematibus eius.
[3]
Index
1 Fontes
1.1 Fontes literarii
1.2 Fontes archaeologici
2 Historia mythica
2.1 Origines mundi et deorum
3 Vide etiam
4 Notae
4.1 Fontes primarii (Graeci Romanique)
11.7.2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia
http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 2/6
Vergilius, hic in chirographo saeculi V
("Vergilio Romano") depictus, multa
singula de mythologia Graeca in
scriptis suis conservavit.
Fontes
Mythologia Graecae hodie noscitur praecipue a litteris Graecis et imaginibus visualis, a saeculo XIX a.C.n.
creatis.
[4]
Re vera fontes litterarii et archaeologici saepe coincidunt, inter se vel confirmantes vel contradicentes.
Autem non raro exsistentia huius corporis indiciorum indicat pluria elementa mythologiae Graecae radices
historicas habere.
[5]
Fontes literarii
Narratio mythica fere in omnibus generibus litterarum Graecarum partes magnas agit. Nihilominus, solus libellus
mythographicus generalis ab antiquitate superans est Bibliotheca, falso Apollodoro Atheniensi attributa. Hoc
opus tentat fabulas contradictorias poetarum accommodare, mythologiae traditionalis et mythorum heroicorum
summarium dans.
[6]
Apollodorus annis circiter 180125 a.C.n. vixit et de his rebus scripsit, fieri potest igitur ut
scripta eius basim libri formaverint, sed in Bibliotheca describuntur res multo post mortem Apollodori factae;
hinc auctor eius "Pseudo-Appolodorus" appellatur.
Inter antiquissimos fontes literarios sunt Homeri duo poemata epica
Ilias et Odyssea. Aliae poetae "Cyclum epicum" absolverunt, sed
haec carmina fere omnino perierunt. Hymni Homerici, contra nomen
suum usuale, coniunctionem rectam cum Homero non habent; sunt
potius hymni chorici ex prima parti Aetatis lyricae.
[7]
Hesiodus,
Homero fortasse aequalis, in Theogonia primorum mythorum
Graecorum memoriam plenissimam offert, creationem mundi, originem
deorum, Titanium, Gigantum, atque genealogias elaboratas, fabulas
populares, mythos aetiologicos tractans. Opera et Dies Hesiodi,
poema didactica de vita rustica, etiam continet mythos Promethei,
Pandorae, et Quinque aetatum generis humani. Poeta consilium
praebet de optimo modo quo homo florere posset in mundo
periculoso, propter deos periculosiorem facto.
[2]
Poetae sequentes saepe argumenta ex mythis ceperunt, sed paulatim
coeperunt minus mythos narrare et plus oblique mythos notare.
Exempla reperiuntur apud poetas lyricos ut Pindarum, Bacchylidem,
Simonidem et poetas bucolicos ut Theocritum et Bionem.
[8]
Praeterhac mythos fuit pars fundamentalis dramatis Atheniensis. Potae tragici Aeschylus, Sophocles, Euripides
actiones scripserunt de mythis aetatis heroum et belli Troiani. Multae historiae magnae (e.g. de Agamemnone et
liberis suis, de Oedipus, de Iasone Medeaque) in his tragoediis formam classicam sumpserunt. Pota comicus
Aristophanes quoque mythis utus est, in fabulis Avibus et Ranis.
[9]
Historici Herodotus et Diodorus Siculus, et geographi Pausanias et Strabo, mythos locorum quo itinera faciebant
notaverunt, saepe formas paulo notas dantes.
[8]
Herodotus in primis conatus est in mythis radices certaminis
inter Graecos et Barbaros invenire et traditiones gentium variorum reconciliare.
[10]
Poesis temporum Hellenismi et Romae antiquae sicut opus litterarium potius quam religiosum componebatur.
Nihilo setius, multa singula magni momenti continet, quae aliter perierint. In hoc numero sunt:
Poetae Hellenistici Apollonius Rhodius, Callimachus, Pseudo-Eratosthenes, Parthenius
Poetae Romani Ovidius, Statius, Valerius Flaccus, Seneca, Vergilius cum commentario Servii
Poetae antiquitatis posterioris Nonnus, Antoninus Liberalis, Quintus Smyrnaeus
11.7.2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia
http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 3/6
Pugna inter Achillem et Penthesileam
in cratere saeculi V a.C.n. depicta
Inter scriptores prosaicos Graecos et Romanos eorundem temporum oportet notare Apuleium, Petronium,
Lollianum, Heliodorum Emesenum, Hyginum, Philostratum Lemnium, Philostratum IV, ac Callistratum.
Denique indicia utilia, sed cum inclinatione animi Christiana, reperiuntur apud scriptores Imperii Romani
Orientalis, ut Arnobium, Hesychium Alexandrinum, Ioannem Tzetzem, Eustathium Thessalonicensem, atque
auctorem Sudae.
Fontes archaeologici
Inventiones culturae Mycenaeae saeculo XIX ab archaeologo
Germanico Henrico Schliemann et culturae Minoae saeculo XX ab
archaeologo Britannico Arthuro Evans convenerunt ad multis
quaestionibus de poematibus Homeri respondendo, indicia de dis
heroibusque praebentes. Infeliciter indicia de mythis ritibusque in locis
Mycenaeis et Minois omnino in monumentis continentur, quod
scriptura horum gentium, Linearis B, praecipue in tabulis adhibebatur,
sed nomina ali aliquorum deorum heroumque dubie reperi possunt.
[2]
Picturae geometricae in figlina saeculi VIII a.C.n. fabulas cycli Troiani
atque res gestas Herculis depingunt. Hae imagines mythorum multum
valent de causis duabus. Primo, multae fabulae Graecae in vasibus
antequam in litteris conspicantur: e.g. ex duodecim laborum Herculis,
sola res de Cerbero in scripto saeculi VIII reperitur. Secundum,
fontes visuales aliquandum depingunt mythos, minime in fontibus literariis non superantes.
[4]
In temporibus
archaico (c. 750500 a.C.n.), classico (c. 500323 a.C.n.), Hellenistico (323146 a.C.n.) picturae Homericae
et aliae parent, testimonio litterario addentes.
[2]
Historia mythica
Mythologia Graeca mutavitur secundum mutationem culturae Graecae. Incolae priores paeninsulae Balcanicae
fuerunt populus rusticus, sectatores animismi; id est, animam cuique naturae proprietati assignaverunt. Deinde
hae animae incertae figuras humanas ceperunt, ut di mythologiam loci intrantes.
[11]
Cum tribus a septentrione
invaserint, novum gregem deorum attulerunt cum emphasi in victoria, virtute, violentia. Di rustici priores
contributi sunt cum novis aut ceciderunt.
[12]
Circa annum 630 a.C.n., introductione paederastiae correspondentes, fabulae de propinquitatibus inter deos
heroesque mares facti sunt magis magisque frequentes. Ad saeculum V a.C.n. poetae saltem unum eromenon,
puerum vel adulescentem amatum, cuique deo magno (praeter Martem) et multis heroibus assignaverunt.
[13]
Mythi iam exstantes, ut res Achillis et Patrocli, sententiam paederasticam acquisiverunt.
[14]
Etiam poetae
Alexandrinae, deinde mythographi Romani, hoc modo fabulas Graecas accommodaverunt.
Poetae epici, cyclos litterarios creantes, novum rerum ordinem elaboraverunt, mythos in locos definitos historiae
mundi ponentes.
[15]
Cum discrepantiae in fabulis vetent ordinem absolutum, ordo propinquus discernari potest.
Sic historia mythica dividi potest in aetates tres vel quattuor:
Aetas deorum, in qua mundus, di, atque humani genus orti sunt
Aetas intermedia, in qua di inter mortales versabantur
Aetas heroica, cum interventus divinus minus esset (bellum Troianum et mythi sequentes in hac aetate vel
in aetate quarta separata siti sunt)
[16]
11.7.2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia
http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 4/6
Magnum Chaos in Basilica Sanctae
Mariae Maioris Bergomi, a Laurentio
Loto et Ioanne Francisco Capoferri
creatum
Auctores archaici et classici praeoptaverunt aetatem heroicam tractare; exempli gratia, pomata epica Ilias et
Odyssea et longitudine et popularitate maiores fuerunt quam Theogonia et Hymni Homerici, qui aetatem deorum
respecti sunt. Sub auctoritate Homeri um incremento in veneratione heroum notio dei strictius definita est:
regnum deorum a regno mortuorum (heroum) separatum est, di chthonii a dis Olympi.
[17]
In Operis et Diebus Hesiodus schema quinque aetatum (vel gentium) hominum utitur: aureae, argenteae, aneae,
heroicae, ferreae. Aetas aurea a Saturno et aetates sequentes a Iove creatae sunt. Aetate heroica excepta,
successio aetatum gradus deiectioni generis humani respondet. Hesiodus originem mali attribuit Pandorae, qui
ollam a Iove recepit, cui omne malorum genus inerat. Pandora ollam aperiens terram morbis calamitatibusque
replevit.
Origines mundi et deorum
Mythi originis conantur verbis humanis principium mundi explicare.
[18]
Hesiodus fabulam celebrissam scripsit in Theogonia sua. In principio
erat Chaos, inane tenebrosum. Ex chao emerserunt Terra aliique
entitates divinae: Tartarus, Amor, Erebus, Nox.
[19]
Terra sola Caelum
genuit, tunc de cotu eorum nati sunt Titanessex mares: Oceanus,
Coeus, Crius, Hyperion, Iapetus, Saturnus; et sex muliebres: Thia,
Ops, Themis, Mnemosyne, Phoebe, Tethys. Secuti sunt Cyclopes,
cum uno oculo in fronte, et Centimani, qui omnes a Caelo sub terra
sunt absconditi. Terra furens Saturno persuasit ut patrem exsecuerit.
Quo facto, Saturnus factus est rex Titanum, cum Ope coniunctus.
Thema filii cum patre pugnantis iteratum est cum Iuppiter Saturno patri
obviam iit. Saturnus, qui patrem suum plovigaverat, metuebat ne
progenies idem fiebant, itaque unumquemque infantem Ope natum
cepit et devoravit. Ops hoc detestabatur; decepit igitur Saturnum,
Iovem abdens et lapidem ostendit pannis involutum, quem Saturnus
acceptum sine mora devoravit. Cum Iuppiter adultus fuisset, patri
potionem venenatam dedit, quem ille bibitum ceteros liberos cum lapide evomuit. Deinde Iuppiter in bello de
regno deorum provocavit. Postremo Iuppiter fratresque sui vicit, cum Saturnus Titanesque in custodiam in
Tartarum iacti sunt.
[20]
Iuppiter cura simili vexatus est: post prophetiam de potestate pueri futuri, primam uxorem Metin glutivit.
[21]
Ea
autem iam praegnans erat, et Minerva ex Iovis cerebro erupit, adulta et ad proelium accincta.
[22]
Primi Graeci theogoniam exemplare posis genus ducebant et vires fere magicas ei assignabant. Orpheus, pota
idealis, etiam est cantor idealis theogoniarum, quibus maria tranquillat et corda deorum inferorum movit. In
hymno Homerico, cum Mercurius lyram invenit, primo canit ortum deorum.
[23]
Hesiodi Theogonia habet non
solum plenissima de dis narrationem, sed etiam plenissimam narrationem quae exstat munus potae archaicae
tractantem, in invocatione Musarum contentam. De origine deorum etiam scriptum est in pluribus carminibus
perditis, Orpheo, Musaeo, Epimenidi, Abaridi, aliisque vatibus ascriptis, quae in variis ritibus purgationis et
mysteriis adhibebantur.
[24]
Mentiones harum carminum in citationibus philosophorum Neoplatonicorum
reperiuntur, atque in papyro Derbeniense saeculo V scripto et anno 1962 denuo invento, qui commentarium
praebet theogoniae Orpheo attributae.
[25]
11.7.2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia
http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 5/6
Prima scripta Graeci varias notiones mythicas de mundi natura patefaciunt, secundum quas mundus constabat ex
orbe plano, in Oceano natante, sub hemisphaerii caeli iacente. Solis cottidie in curro aureo caelum percurrebat,
et nocte in calice aureo circum orbem navigabat; similitar facebat Luna. Solis, terra, caelum, flumina, venti in
orationibus adorabantur et ad testes esse vocabantur.
Vide etiam
Religio Graeca
Index personarum mythologiae Graecae
Index deorum Graecorum cum paribus deis Romanis Etruscisque
Notae
1. " ", (1952).
2.
2.0

2.1

2.2

2.3
"Greek Mythology", Encyclopaedia Britannica (2002).
3. J.M. Foley, Homer Simpson's Traditional Art, 43
4.
4.0

4.1
F. Graf, Greek Mythology, 200
5. Anthony Alms. 2007. Theology, Trauerspiel, and the Conceptual Foundations of Early German Opera. City
University of New York. 413 pages.
6. R. Hard, The Routledge Handbook of Greek Mythology, 1
7. Miles, Classical Mythology in English Literature, 7
8.
8.0

8.1
Klatt-Brazouski, Ancient Greek nad Roman Mythology, xii
9. Miles, Classical Mythology in English Literature, 8
10. P. Cartledge, The Spartans, 60, and The Greeks, 22
11. Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 17
12. Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 18
13. A. Calimach, Lovers' Legends: The Gay Greek Myths;, 12109
14. W.A. Percy, Pederasty and Pedagogy in Archaic Greece, 54
15. K. Dowden, The Uses of Greek Mythology, 11
16. G. Miles, Classical Mythology in English Literature, 35
17. W. Burkert, Greek Religion, 205
18. Klatt-Brazouski, Ancient Greek and Roman Mythology, 10
19. Hesiod, Theogony, 116138
20. Hesiod, Theogony, 713735
21. Guirand, Felix (1987) [1959]. "Greek Mythology". In Guirand, Felix. New Larousse Encyclopedia of Mythology. Trans.
Richard Aldington and Delano Ames. Hamlyn. p. 98. ISBN 0-600-02350-8
22. Guirand, p. 108
23. Homeric Hymn to Hermes, 414435 (http://omacl.org/Hesiod/hymns.html)
24. G. Betegh, The Derveni Papyrus, 147
25. W. Burkert, Greek Religion, 236
* G. Betegh, The Derveni Papyrus, 147
Fontes primarii (Graeci Romanique)
Aeschylus, Persae. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
doc=Perseus:text:1999.01.0011:line=1).
Aeschylus (?), Prometheus vinctus. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
doc=Perseus%3Atext%3A1999.01.0009).
Apollonius Rhodensis, Argonautica, Book I. Apud Sacred Texts (http://www.sacred-
texts.com/cla/argo/argo00.htm).
Cicero, De Divinatione. Apud Bibliothecam Latinam
(http://www.thelatinlibrary.com/cicero/divinatione2.shtml).
Cicero, Tusculanae resons. Apud Bibliothecam Latinam
11.7.2014 Mythologia Graeca - Vicipaedia
http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&printable=yes 6/6
Receptum de "http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Mythologia_Graeca&oldid=2753795"
Categoria: Mythologia Graeca
Ultima mutatio: 17:47, 15 Iunii 2014.
Text is available under the Creative Commons Attribution-ShareAlike License; additional terms may
apply. See Terms of Use for details.
Cicero, Tusculanae resons. Apud Bibliothecam Latinam
(http://www.thelatinlibrary.com/cicero/tusc1.shtml).
Herodotus, Historiae, I. Apud Sacred Texts (http://www.sacred-texts.com/cla/hh/hh1000.htm).
Hesiodus, Opera et dies.
Hesiodus, Theogonia.
Homerus, Ilias. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
doc=Perseus:text:1999.01.0133:book=1:card=1).
Hymnus Homericus ad Venerem.
Hymnus Homericus ad Cererem. Apud Perseus project (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-
bin//ptext?doc=Perseus:text:1999.01.0137:hymn=2:line=1).
Hymnus Homericus ad Mercurium.
Ovidus, Metamorphoses. Apud Bibliothecam Latinam
(http://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.met1.shtml).
Pausanias.
Pindar, Odi Pythici, 4. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
lookup=Pind%2e+P%2e+4%2e171ff%2e).
Plato, Apologia. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
doc=Perseus:text:1999.01.0169:text=Apol.:section=17a).
Plato, Theaetetus. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?
doc=Perseus%3Atext%3A1999.01.0172%3Adiv1%3DTheaet.).
Pseudo-Apollodorus, Bibliotheca et Epitome. Apud Perseum (http://www.perseus.tufts.edu/cgi-
bin/ptext?doc=Perseus%3Atext%3A1999.01.0022).

You might also like