You are on page 1of 15

VIT

Benedictus Huculak OFM


H vit, a Benedicto Huculak script, Franciscus Lucensis
e polonico loco Ephemeriis reperit atque apparavit.
HVBERTVS LEODINENSIS
1
Prclarus episcopus Leodiensis (de Liege) Huber-
tus natus est circa annum sescentesimum quinqua-
gesimum quintum (655) in Frisiorum urbe Traiec-
tum (Maastricht) ad Mosam (Maase) umen sita,
distinguenda vero ab Ultraiecto (Utrecht), quod
ultra umen Rhenum est.
Puer et adulescens Hubertus in schola cathedrali
fuit discipulus Lamberti episcopi Traiectani, cui
postea succesit in exercendo munere pastorali.
Hubertus in primis curavit Lamberti corpus trans-
ferendum in novam ecclesiam sub eius nomine
dicatam Leodii (a Liege) in urbe antiqui Bel-
gii. Hunc cultum Hubertus permagni habuit, nam
Lambertus martyr occubuerat csus a paganis,
qui adhuc multi erant in illa regione, prsertim
citra Rhenum in Frisiis. Magnum igitur opus per-
ciendum sibi assumpsit Hubertus, nempe evan-
gelium nuntiandum in Brabantia et in partibus
Arduenn silv.
Leodium vero, una cum sanctuario sancti Lam-
berti, factum est Huberti urbs prdilecta, qua re
aliquanto post, anno fere septingentesimo septimo
decimo illuc transtulit etiam ipsam sedem episco-
palem ibique mortuus est post annos decem. Cor-
pus eius in ecclesia cathedrali sepulcro conditum,
post annos sedecim cum elevatum esset, inventum
est non solum integrum perinde ac vestimenta,
sed etiam gratam iaciens fragrantiam. Tunc eius
reliqui translat sunt in ecclesiam sanctorum
Petri et Pauli. Illarum pars tamen collocata est
in oppido Andage, quod octoginta annis post ap-
pellatum est novo nomine Sancti Huberti (Saint
Hubert).
Huberti cultus dilatatus est in Europa Latina,
sed valde crevit postea, cum huic episcopo ap-
propriata esset narratio, qu prius tradebatur in
1
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 12/11/2009
descriptione vit sancti Eustachii, iuvenis aulici
regis Francorum, qui adhuc pagani erant. Eu-
stachius tradebatur inter quandam venationem
vidisse cervum ornatum luminosa cruce posita in-
ter cornua, qui modo mirabili ad aulicum dixit, ut
relinqueret cultum paganum et vanitates sculi,
adhreret autem Deo vero. Hc narratio, cum
transisset ad Hubertum, eecit ut ille communiter
acciperetur patronus venatorum. ort sunt etiam,
in primis in Belgio et Francia pi fraternitates
sancti Huberti, quarum unius particeps fuit vel
Francorum rex Ludouicus XIII, illuc inscriptus an-
no millesimo sescentesimo undetrigesimo (1628),
itaque tempore, quo in Europa vehiculum altioris
cultur fuit adhuc lingua Latina.
EVSTACHIVS ANTIOCHENVS
2
Strenuus ille confessor divinitatis Domini Iesu
Christi, proindeque amicus Athanasii Alexandrini
et Patrum Latinorum, natus est Eustathius cir-
ca annum ducentesimum septuagesimum (270) in
Pamphyli (hodiern Turci septentrionalis) op-
pido Side, verisimiliter in familia Christiana. Iam
adulescentulus libenter interfuit rebus ecclesiasti-
cis, quod facile non fuit tempore persecutionum.
Iuvenis ingressus est ordinem clericalem et mox
consecratus est episcopus Syrian urbis Beroea.
Inter admodum crudelem persecutionem Diocle-
tianeam ineunte sculo quarto, perinde ac mul-
ti alii Christiani, non pauca pertulit gravami-
na. Postea vero, cum devastatam dioecesim suam
Beroeensem restituere ac vividam reddere sa-
tageret, eius assiduitas in suscepto labore tan-
tam movit omnium admirationem, ut agnoscere-
tur omnium dignissimus, qui succederet archiepis-
copo Antiocheno, paulo ante mortuo. Initio qui-
2
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 02/12/2009
dem Eustachius noluit, iuxta morem antiquum
censens translationem episcopi de una sede in
aliam non prodesse Ecclesi neque expedire, sed
tandem cessit precibus et in concilio Antiocheno
ineuntis anni trecentesimi vigesimi quinti (325)
pne unanimiter electus est novus prsul urbis.
Sex fere mensibus post, in generali concilio Nicam
convocato in urbem Bithyni, regionis citra Bospho-
rum sit, obstitit doctrin non solum ipsius
Arii, sed etiam semiarianorum, qui in Oriente
erant permulti. Qui post concilium celebratum
adunati circum Eusebium Csariensem episcop-
um eiusque collegam Eusebium Nicomediensem,
amicos domus imperialis, calumniis et quolibet
dolo facile eecerunt, ut ad sedes episcopales des-
ignarentur ei, qui idem sentiebant, deiectis singu-
latim si opus erat illis, qui catholice, iuxta deni-
tionem Nicnam contebantur Dominum Iesum
esse consubstantialem Patri.
Eidem episcopi Ariani et semiariani sic fortes fac-
ti, non sunt obliti strenui sui adversarii Eustathii.
Quem, cum denigravissent calumniis, in regionali
concilio, anno trecentesimo trigesimo primo (331)
celebrato, deposuerunt de sede Antiochena, quam
mox concrediderunt suo Meletio. Eustachius vero
exsul in Thracia mortuus est post annos sex.
EXPEDITVS MILES
3
Martyrologium Romanum, liber liturgicus, qui ad-
hibetur ad Ocii horam Tertiam, sancti Expediti
mentionem facit die undevigesimo mensis Aprilis
(19 IV) his verbis: Mitylen [in urbe Asi Mi-
noris] sancti: Hermogenes, Gaius, Expeditus, As-
tronicus, Rufus, Galatus eodem die martyrii coro-
nam nacti sunt.
Anno ducentesimo septuagesimo quarto (274) im-
perator Marcus Aurelius bellum gessit cum Mar-
comannis, qui incolebant hodiernam Bohemiam.
Cum autem pugna esset dicilis ob magnam
siccitatem, imperator cum exercitu sacricia ob-
tulit diis paganis ad victoriam implorandam. Hoc
tamen facere noluit Legio XIII, qu fere tota
constabat e Christianis. Qui ardentibus precibus
eusis, a Deo vero impetraverunt pluviam co-
piosam cum grandine et tam multis fulminibus, ut
hostes obccarentur et demum cladem paterent.
Notandum est illud miraculum ostendi sculptura
in Romana columna Antonina in Campo Martio
posita (Piazza Colonna).
Imperator autem Marcus Aurelius gratitudine
motus pro patenti indicio divini favoris, sollem-
ni edicto laudavit Christianos, ipsam vero Le-
gionem XIII decoravit nomine Legionis Fulmine.
3
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 17/12/2009
Eius prfectus fuit utique Expeditus. Qui tamen,
una cum aliis Christianis, breviter gavisus est
illa specie libertatis, quoniam anno ducentesimo
octogesimo quinto (285) imperium obtinuit Dio-
cletianus. Is, auctore genero suo Galerio, decrevit
ut omnes milites sui palatii diis sacricarent, sed
etiam edictum dedit, quo iubebat Christiana tem-
pla diruere librosque sacros comburere. Pauci ausi
sunt huic iusso resistere, sed Expeditus, Dei sus
auxilio, non timuit imperiale scriptum de muro
detrahere igneque corrumpere. Quapropter una
cum quinque sociis occisus est anno trecentesimo
tertio (303).
In sacris imaginibus Expeditus de more pingi-
tur Romana indutus veste militari, manu sinistra
tenens palmam, signum martyrii, dextera vero
crucem cum Latina scriptione HODIE, dum con-
culcat corvum, qui in rostro habet fasciam cum
scriptione CRAS. Hac in re continetur sententia
Christiana de non dierenda in crastinum diem
conversione a malo et susceptione boni, quemad-
modum non raro suggerit diabolus, sed agendum
esse quam primum, nulla mora interposita, quia
gratia ad hoc data, venit instar volucris, qu si
non capitur, avolat neque revertitur.
Ad illum monitum Expedito adscribendum vide-
tur contulisse ipsa vox expedio, qu anis est
conceptui promptitudinis et agilitatis. Expeditus
prterea habetur sanctus hor undecim, seu
biblico sensu hor ultim, nam ille creditur inter-
cedere specialiter pro eis, qui in summo periculo
et in extrema spe confugiunt ad ipsius interces-
sionem apud Deum.
PHILOMENA VIRGO MARTYR
4
Die duodevigesimo mensis Maii anno millesimo
octingentesimo secundo (18 V 1802), inter in-
quisitionem sepulcrorum in Romanis catacumbis
Priscill, inventus est apertusque tumulus, qui
apparebat pertinere ad martyrem, cum contineret
etiam vasculum vitreum, quod tunc temporis
putabatur adhibitum esse ad servandum san-
guinem eusum a martyre.
Demonstratum est autem ipsas reliquias fuisse
cuiusdam adulescentul, qu videbatur esse virgo
martyr Philomena, quia in ctili bractea tumu-
lum operiente inventum est nomen FILVMENA,
sed etiam inter ornamenta picta exstabat palma,
signum martyrii.
Post annos tres reliqui ill translat sunt
Munganum, in oppidum dioecesis Neapolitan, et
in ecclesia collocat sub uno altarium lateralium.
Deinde vero, annis post viginti duo, Leo XII pa-
4
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 18/01/2010
pa ecclesiam illam Munganensem donavit tribus
bractulis ctilibus cum inscriptionibus, qu hu-
cusque quidem possunt illic conspici, sed erronee
sunt ax ad sepulcri frontalem parietem, nempe
hoc ordine: LVMENA PAX TECVM FI, cum ita
poni deberent: PAX TECVM FILVMENA. Patet
nomen virginis esse Grc originis, signicans
quidem Amatam, hic autem Latinis scriptum lit-
teris prout audiebatur. Ips vero litter pict
sunt rubra tinctura, et inscriptio pertinet ad an-
tiquissimas in Priscill catacumbis, proinde facta
est medio sculo secundo vel eius dimidio altero.
Admirabile est illo fere tempore ad Philomenam
referri visiones seu revelationes, quas habuit sanc-
timonialis qudam Neapolitana. Unus autem e
sacerdotibus Munganensibus, imagines interpre-
tans positas in bractulis apud litteras (tres nempe
sagittas, folium, duas ancoras palmamque signum
eusi sanguinis), composuit narrationem tormen-
torum, qu virgo subisset. Utrumque contulit ad
Philomen cultum augendum ac dilatandum, eo
magis, quod multi precantes ad eius tumulum ex-
audiebantur in suis necessitatibus, cum non raro
obtinerent divinos favores, qui evidenter supera-
bant leges natur. Quo factum est, ut Gregorius
XVI Papa diem nonum mensis Septembris fes-
tum statuit in honorem s. Philomen virginis et
martyris celebrandum cum lectionibus propriis
in Breviario Romano.
Inventio reliquiarum Philomen et alia, qu
narrata sunt, innotuerunt eo tempore, quo s.
Ioannes Maria Vianney in Francia Lugdunen-
si parabatur ad sacerdotium et primis annis
eius muneris parochialis in vico nomine Ars. Ille
utique hucusque videtur fuisse ardentissimus cul-
tor Philomen, qua intercedente permultos obti-
nuit divinos favores et miracula non tam pro se
quam pro compluribus advenis e tota Francia.
VENCESLAVS BOHEMVS
5
Nepos sanct Ludmil Venceslaus natus est anno
nongentesimo septimo (907). Iam a puero secutus
est pi avi Christianam prceptionem; cui qui-
dem rei valde favebat pater eius Wratislaus Lud-
mil lius, obsistere tamen conabatur mater Dra-
homira uxor Wratislai, qu erat pagana similiter
ac pars populi Bohemorum. Cum autem Wratis-
laus prmature periisset, Drahomira gubernan-
dam obtinuit rem publicam nomine adulescentis
lii Wenceslai.
Paulo post necandam curavit Ludmilam, qu re-
cesserat in castellum Tetin. Illo crimine nobiles
Bohemi adeo sunt indignati, ut decernerent Dra-
homiram regno expellere et Venceslaum procla-
5
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 09/02/2010
mare principem etiam ideo, quod illa Christianos
persequens conabatur paganum cultum restituere.
Quoniam Ecclesia Bohemica tunc pertinebat ad
metropolim Moguntinam (Mainz), ad protegen-
dum clerum et deles intervenerunt exercitus Ger-
manorum, qui Venceslaum quidem constituerunt
principem, sed exegerunt Bohemi dependenti-
am ab imperatore Henrico. Quod cum Venceslaus
agnovisset, magno se exposuit periculo a parte
fratris sui Boleslai eiusque sequacium, qui non er-
ant contenti profectu rei Christian neque inuxu
Germanico.
Frater ille minor natu Venceslaum invitavit ad
consecrationem ecclesi, quam dicandam cu-
raverat apud castellum ipsius in oppido Boleslavia
Vetere (Stara Boleslav). Illic, die duodetrigesi-
mo mensis Septembris anno fere nongentesimo
undetrigesimo (28 IX 929), dux occisus est a
sicariis Boleslai. Sepultus est in Pragensi ecclesia,
ubi colebantur reliqui sancti Viti martyris, quas
dono acceperat ab imperatore Henrico I. Ad illas
custodiendas dicaverat parvum templum, quod
temporis decursu ita crevit, ut eret pulcherri-
ma gemma urbis Prag, anno autem nongentes-
imo sexagesimo tertio (963) sedes episcopi sive
cathedralis. Boleslao autem I cognomento Crudeli
lia fuit Dobrava, qu nubens Polonorum duci
Mieszkoni, enixe contulit ad eius conversionem et
ad baptismum Polonis conferendum anno nongen-
tesimo sexagesimo sexto.
GREGORIVS MAGNVS
6
Anno quingentesimo quadragesimo (540) natus
Rom patricia gente Anicia in monte Clio ad
clivvm Scaurum, Gregorius (quem in imagine a
prclaro artice Francisco Goya depicta aspicis)
iam annos natus triginta electus est prtor seu
prfectus Urbis. Post quattuor tamen annos illud
munus deposuit eo consilio, ut vit se dicaret Deo
consecrat. Quapropter non solum in prdio suo
Romano claustrum curavit dicandum, ubi cum
sociis ipse consederet, sed etiam sex alia in fundis
familiaribus per Italiam mediam et meridianam,
usque in Siciliam. Populus autem Romanus ob-
mutuit ex admiratione, videns in paupere veste
claustrali eum, qui paulo ante fuerat gubernator
Urbis.
Dicili tate, qua -post occupationem Gothicam
et invasionem Byzantinam- Longobardi, Itali
domini, obsidiones urbis Rom iterabant, papa
Pelagius II Gregorium, quem ordinaverat diacon-
um, misit Constantinopolim, ut coram imperatore
ocio fungeret nuntii sui. Quod adimplevit per
6
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 26/02/2010
annos sex, constanter vivens more claustrali una
cum paucis fratribus, quos illuc secum duxerat.
Cum autem rediisset in suum claustrum Ro-
manum, consiliarius fuit Pelagii Pap in primis in
eis, qu attinebant ad Ecclesiam Orientalem. Post
mortem vero Pelagii, anno quingentesimo nona-
gesimo, electus est quidem Romanus pontifex, sed
per annum noluit votis assentiri. Cessit demum, et
ita fuit primus monachus in Petri sede.
Admodum fovit Romanam rem liturgicam, inter
alia colligens et expoliens Latinum patrimonium
cantuale, unde merito illud appellatum est cantus
Gregorianus. Novos populos, maximam partem
Germanicos, qui insederant in terris imperii Ro-
mani censuit amplectendos ea condicione, ut epis-
copi et sacerdotes essent solliciti de illis conver-
tendis ad dem catholicam. Ita factum est, ut
post Francos in Gallia, qui ante sculum e paga-
nis facti erant catholici, Gregorii amicus Leander,
episcopus Hispalensis (Salamanca) in Hispania,
valde contulit ad convertendos Gothos Arianos,
ipse autem Gregorius idem fecit erga Longobardos
in Italia, qui item fuerant Ariani.
Anno quingentesimo nonagesimo sexto (596) Gre-
gorius in Britanniam misit quadraginta mona-
chos Romanos, qui duce Augustino evangelium
illic nuntiarent Anglis, Saxonibus Iutisque. Quod
ita feliciter gestum est, ut Augustinus mox eret
primus episcopus Cantuariensis (Canterbury). Ni-
hil itaque mirum, si Gregorius Papa habetur con-
ditor medivalis Europ Christian. Quam nu-
trivit etiam opere litterario: epistulis, commen-
tariis biblicis, sed imprimis sermonibus domini-
calibus et Libro regul pastoralis, qui cum con-
tineret imaginem vit et ministerii sacerdotalis,
per totum Medium vum fuit alter polus vit
ecclesiastic apud Regulam monachorum sancti
Benedicti.
Scripsit etiam pulchrum opus titulo Dialogus de
vita et miraculis patrum Italorum, ubi ceterum
prima continetur desriptio vit sancti Benedic-
ti eiusque sororis sanct Scholastic. Ipse vero
liber ita libenter legebatur, ut mox verteretur in
linguam Grcam et apud Orientales mos invaleret
Papam illum vocandi nomine Gregorios ho Dialo-
gos (apud Slavos ritus Byzantini, Grigorij Dwo-
jeslow). Mortuus est anno sescentesimo quarto,
ponticatus sui quarto decimo.
CATHARINA SVETA
7
Circa annum millesimum trecentesimum trigesi-
mum primum (1331) Catharina nata est quar-
ta lia sanct Birgitt Suet et principis Ul
7
Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 03/04/2010
Gudmarsson. Piissime a matre educata Cathari-
na puella octo annorum abbatiss concredita est
docenda sanctimonialium Risabergensium (Ris-
aberg). Adulescentulam parentes voluerunt iun-
gere matrimonio cum Theodisco magnate Eggar-
do Kurnenano (Kurnena). Quod factum est qui-
dem, sed pia Catharina id assecuta est, ut vir una
cum ipsa voveret castitatem: res quidem raris-
sima, qu tamen adhuc illo tempore ebat in
catholicis domibus alt nobilitatis.
Anno millesimo trecentesimo quinquagesimo (1350)
Catharina Romam profecta est eo consilio, ut
comitaretur matrem Birgittam, qu illic prsto-
labatur papalem conrmationem famili moniali-
um, ab illa condit in Suetica urbe Vadstena. Illo
tempore mortuus est Eggard, vir Catharin, qu
tunc, perinde atque olim egerat Birgitta, statuit
exire e sculo vitam amplectens claustralem. Ex
illo tempore dedicabat se precibus et imprimis
contemplationi dolentis et morientis Domini Iesu
Christi. Morticationes nihil detraxerunt exim-
i eius pulchritudini, quapropter multi oerebant
ei matrimonium, quin etiam non defuerunt, qui
conarentur eam rapere ex monasterio.
Circa annum millesimum trecentesimum septua-
gesimum secundum (1372) matrem comitata est
peregrinantem in Terram Sanctam. Paulo post
reditum Birgitta mortua est Rom, unde Catha-
rina pie pertulit eius corpus in Suetiam ibique
in claustro Vadstenensi mox facta est abbatissa.
Ex altero autem itinere Romano, quod susceperat
ad fovendam beaticationis causam matris Birgit-
t, Catharina rediit ita inrma et defatigata, ut
moriretur paulo postea, in vigilia festi Annuntia-
tionis Domini, die nempe vigesimo quarto mensis
Martii anno trecentesimo octogesimo primo (24
III 1381).
EDITHA ANGLA
8
Extra Britanniam quidem paulo nota est sancta
Editha, sed attentione digna etiam ideo, quod
orta est natione stricto sensu Anglica, nam Vixit
uno fere sculo ante quam Anglia ab exercitu
Normanorum Franci duce Guillelmo expugnata
est, sed etiam ab illis adeo occupata, ut mox tota
fere nobilitas et exercitus Britanni loquerentur
Normanorum lingua Francogallica, ipse vero ser-
mo Anglicus, adhuc illo tempore similis hodierno
Theodisco, profunde mutaretur sub inuxu Fran-
cico. Ineunte vero ipso anno expugnationis, nempe
millesimo sexagesimo sexto (1066), mortuus est
ultimus rex Anglo-Saxonum sanctus Eduardus
cognomine Confessor, qui natus erat circa annum
millesimum tertium. Anno nongentesimo sexages-
8
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 21/04/2010
imo primo (961) Edgaro, regi in Anglica civitate
Kent, nata est lia naturalis, id est illegitima.
Paulo post collatum baptismum parvula nomine
Editha a matre Wulfrida in Benedictinum monas-
terium Wiltonense (Wilton) allata est educanda.
Ipsa quoque mater noluit inire matrimonium cum
rege, et pristinas suas secuta aspirationes, statuit
se conferre in eundem claustrum, quo erat liam
allatura. Tenerrimos suos annos cum transegisset
inter cordiales illas sanctimoniales, ipsa Editha
adulescentula desideravit ingredi Ordinem. Quod
uti scivit rex, pater eius, omnimodis adlaboravit,
ut Editha consilio recederet et in palatium redi-
ret, sed tamen frustra. Editha perlibenter facta
est sanctimonialis eaque exemplaris, nam omnes
dicabat sua pietate et sollicitudine de omnibus,
qu ebant inter sorores. Qua re nihil mirum est,
ut mox nonnulla claustra voluerint habere eam
abbatissam; sed Edith comiter respondebat sibi
nondum esse experientiam. Anno nongentesimo
septuagesimo quinto (975), cum mortuus esset
rex Edgar, illi successit Eduardus lius, itaque
Edith fratellaster, sed quattuor post annos etiam
hic mortem obiit a sicario quodam interfectus.
Tum Kentiana factio, qu domui favebat Edgari,
coronam regni obtulit Edith. Qu tamen re-
nuit, cum mallet secessum claustralem. Libenter
itaque perrexit suam vitam alt orationis, quam
adulescentula iam ingressa erat. Archiepiscopus
Dunstoniensis (Dunston), qui anno nongentesimo
octogesimo quarto venit Wiltonem ad benedicen-
dum novum sacellum sancti Dionysii, visionem il-
lic habuit de morte Edith, qu mox illam obiret.
Quod re ipsa factum est, nam pne uno mense
postea mortua est Editha solum viginti tres annos
nata. Memoria eius liturgica recurrit die sexto
decimo mensis Septembris (16 IX).
LEO III
9
Iam medio quidem sculo VIII papa Stephanus,
deciente Byzantii adiutorio contra Longobardos
Itali, verterat se ad Germanicam gentem Fran-
corum, a quibus iterum a semet coronato illorum
illegitimo seu non Merovingio rege Pipino Heristal
obtinuerat amicale fdus et promissionem de pro-
tegendo patrimonio sancti Petri, quod exeunte
sculo VI institutum erat a Gregorio papa.
Profundam hanc mutationem Leo III velut sig-
illavit agens cum Pipini lio rege Carolo, cuius
iura protectoris non solum agnovit paulo post
suam electionem, sed etiam non dubitavit eius
succursum qurere, cum mense Aprili anno un-
deoctingentesimo (799) coniectus in vincula inter
tumultus in Urbe, iuvantibus amicis eugit ac sese
contulit Paderbornam (Paderborn), ubi a rege
9
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 20/05/2010
sollemniter receptus est. Tunc autem temporis
Carolus erat rex etiam Longobardorum sive Itali
post illorum cladem Ticinensem (Pavia) factam
anno septingentesimo septuagesimo quarto (774).
Cum autem anno octingentesimo (800) Carolus
cum exercitu descendisset Romam et tumultu-
um instigatores pacavisset, Leo papa etiam ad
gratias illi referendas ipso die Nativitatis Domi-
ni illum in basilica Petrina proclamavit coronav-
itque Romanum imperatorem, itaque restituit in
Occidente eam lineam imperialem, qu exstincta
erat anno quadringentesimo septuagesimo quarto
(476). Carolus igitur, saltem de iure, constitutus
est supra omnes reges mundi Latini seu ritus
Romani et adquatus imperatori orientali, quod
tamen indignationem suscitavit in Byzantio. Ex
illo tempore dignitas imperialis inter Latinos pen-
debat solum e beneplacito Romani ponticis et
Rom tantum poterat eri coronatio.
Leo III non minus clarus est sollicitudine de tuen-
da de catholica, imprimis damnatione adoption-
ismi duorum episcoporum in Hispania Gotho-
rum iuxta quem Dominus Iesus esset lius Dei
adoptivus, non naturalis, sed etiam de Urbe ac
populo Romano, quia multas restauravit eccle-
sias. Aream vero transtiberinam circum basilicam
Petrinam, qu manens extra muros exponebatur
vastatoribus, muro cinxit condens id, quod hu-
cusque vocatur Civitas Leonina (Citta Leonina).
Eximium, quin etiam nimium erat obsequium
Leonis erga regem Carolum, cui non solum mis-
erat litteras de sua electione, sed etiam claves
sepulcri sancti Petri ac vexillum Urbis, hortans
illum, ut mitteret legatum ad obtinendum a sen-
atu Romano iuramentum obedienti, quin etiam,
ut primum Carolo imposuit coronam imperialem,
genuectens eum honoratus est; quod in Byzan-
tio quidem esset intelligibile, sed in rebus gestis
Occidentis unicum atque inauditum est.
Si huius obsequii ratio habetur, mirum tametsi
laudabile potest haberi eundem ponticem anno
octingentesimo decimo (810) Carolo obstitisse,
cum ille vellet universali symbolo dei apponi
vocem Filioque relative ad processionem sancti
Spiritus. Leo doctrinam quidem conrmavit, sed
noluit tangere symbolum, ne Grcis videretur
Latinos mutavisse dem.
Mortuus est die duodecimo mensis Iunii anno
octingentesimo sexto decimo (12 VI 816).
IOSEPH SEBASTIANVS EPISCOPVS
10
Ioseph Pelczar natus est die septimo decimo
mensis Ianuarii anno millesimo octingentesimo
10
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 09/06/2010
quadragesimo secundo (17 I 1842) in vico Ko-
rczyn prope Crosnam (Krosno) olim in dioece-
si Premisliensi (Przemysl), nunc autem in Reso-
viensi (Rzesz ow). In familia religiose educatus,
cum scholam absolvisset elementarem, gymnasi-
um liceumque persecutus est Resovi. Post exam-
en maturitatis peractum ingressus est Seminarium
clericorum Premisliense, quo completo sacerdos
ordinatus est mense Iulio anni millesimi octingen-
tesimi sexagesimi quarti (1864). Nummario autem
subsidio illi parato a Petro Semenenko sacerdote
Polono in emigratione, Ioseph missus est Ro-
mam, ut illic degens in Collegio Polonico studiis
incumberet specialibus in theologia et iure canon-
ico.
Duos doctoratus cum consecutus esset, redivit in
Patriam, ubi mox nominatus est prfectus Semi-
narii Premisliensis ac simul lector theologi pas-
toralis et iuris canonici. Novem annis post obla-
ta est ei cathedra histori ecclesiastic et iuris
canonici in Cracoviana Universitate Iagiellonica;
quod munus persolvit annos viginti duos. Semel
electus est rector Universitatis, quo munere fun-
gens curavit dicandum illius Collegium Novum,
quod communiter primas videtur agere partes in
eius imagine.
Ioseph sacerdos exemplaris eminebat pietate erga
sanctissimum Sacramentum, sacratissimum Cor
Domini Iesu et Beatam Virginem, quapropter
nihil est mirum, si ille Cracovi, sollicitus de
sorte puellarum moraliter periclitantium, sed eti-
am grotorum pauperumque, societatem condidit
Sororum sacratissimi Cordis Iesu. Exeunte scu-
lo undevigesimo factus est auxiliaris episcopus
Premisliensis, anno post autem illius sedis antistes
ordinarius. Prter multa opera memorabilia visi-
tationes, synodus, parochias conditas, specialiter
notandum est Premisliense Seminarium Minus,
quod ille condidit ad adulescentes prosequendos
in eorum studiis susceptis in primordiali desiderio
vit clericalis.
Alto munere suo optime expleto mortuus est in
Polonia tandem restituta, nempe anno millesimo
nongentesimo vigesimo quarto, die duodetrigesi-
mo mensis Martii (28 III 1924). A papa Ioanne
Paulo II beaticatus est Resovi anno 1991, inter
sanctos vero inscriptus quattuor annis postea.
FABIANVS PAPA
11
Fabiani non solum pietas, sed etiam dotes ad-
ministrativ tam fuerunt eximi, ut ipse Decius
imperator diceret sibi melior fuisse mulus rival-
isque ad thronum quam Fabianus in sede Romani
episcopi.
11
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 01/07/2010
In bonum Ecclesi optime convertit religiosam
pacem, qu secuta est imperium Maximini Thraci,
nam Gordianus III (238-244) noluit sequi crudeli-
tatem Maximi, Philippus autem Arabs (244-249)
vel favebat Christianis. Illo tempore Fabiano, vi-
gesimo Urbis episcopo contigit Romanam ordinare
societatem credentium.
Cum Roma in administrandis rebus esset divisa
in quattuordecim partes, Fabianus in plano ec-
clesiastico eam divisit in septem regiones, quibus
singulis prposuit unum diaconum. Cui rei testi-
monio sunt litter Cornelii Pap successoris (251-
253), ubi ille munus suum ingressus ait: (Rom)
sunt quadraginta sex presbyteri, septem diaconi,
quadraginta duo acolyth, quadraginta duo exor-
cist, lectores ostiariique.
Illi autem diaconi regionum prfecti ex una parte
assistebant presbyteros in celebranda Missa et
sacramentis ex altera vero singuli in sua cuiusque
regione docebant populum, cum a singulis adiu-
varentur subdiaconis et sex notariis, quorum erat
inter alia conscribere gesta martyrum, quorum
corpora sedulo condebantur in catacumbis. Qua
in re perspiciuntur instituti ordines minores ab
ostiario usque ad subdiaconum, quos cterum tes-
tatur antea Cyprianus, archiepiscopus Carthaginis
in Africa Latina.
Fabianus ponticatum iniit die decimo mensis Ian-
uarii anno ducentesimo trigesimo sexto (10 I 236),
itaque anno fere ante relaxationem Gordianeam,
illumque exercuit usque ad diem vigesimum Ian-
uarii anno ducentesimo quinquagesimo (20 I 250),
quo martyr occubuit in persecutione, quam paulo
ante iusserat eri imperator Decius. Qui perinde
ac Nero et Diocletianus maxime oppressit Chris-
tianos, eo tendens, ut illi delerentur de facie terr,
quin etiam hoc sibi assumens munus primarium
sui regiminis, quia calamitates imperii vulgo puta-
bantur oriri ex ira deorum imperialium indignato-
rum crescente numero Christianorum.
Verumtamen iuxta prclaram sententiam Tertul-
liani sanguis martyrum factus est semen Chris-
tianorum, qua re Ecclesia in urbe Roma sub Fabi-
ano Papa crevit usque ad delium milia triginta.
Ille vero sepultus est in catacumbis sancti Callixti,
quas ipse ordinare ampliarique iusserat.
CORNELIVS PAPA
12
Post mortem Fabiani Pap, inter persecutionem
Decii non potuit eri, ut successor eligeretur prius
quam unius fere anni spatio interposito. Anno
igitur ducentesimo quinquagesimo primo (251)
Cornelius presbyter Romanus electus est Urbis
12
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 04/08/2010
pontifex, qui verisimiliter pertinebat ad Romanam
patriciam senatoriamque gentem Corneliam.
A minore tamen parte electus est presbyter No-
vatianus, qui clarus erat theologus, auctor inter
alia tractatus De Trinitate. Tensio inter utramque
partem crevit postquam Cornelius decrevit miseri-
corditer agendum esse cum eis, qui inter persecu-
tionem lapsi erant eosque, post congruam pni-
tentiam, recipiendos in ctum Ecclesi, dum No-
vatianus exigit lineam duriorem. Autumno eius-
dem anni Romanum concilium episcoporum cel-
ebratum est, quod approbavit Cornelii modum
agendi, Novatianum autem excommunicavit.
Novus autem imperator Valerianus anno ducen-
tesimo quinquagesimo tertio (253) sub pna mor-
tis civibus prohibuit Christianis interesse cele-
brationibus, sed etiam decrevit in vincula conici
omnes episcopos, presbyteros, diaconosque. Inter
famosissimos martyres illius temporis est papa
Syxtus II eiusque diaconus Laurentius, qui sunt
occisi ad nem imperii Valerianei. Ipso autem
eius initio Papa Cornelius exsilio damnatus est
Centumcellas in maritimum Latii oppidum (Civ-
itavecchia), ubi brevi mortuus est, nempe mense
Iunio eiusdem anni 253.
FRATER NICOLAVS
13
Hoc nomine, quod Teodisce sonat Bruder Klaus,
appellant Helvetii suum clestem patronum, quem
enixe amant ac venerantur. Ille natus est an-
no millesimo quadringentesimo septimo decimo
(1417) in oppido Fl ueli prope Sachseln, in regione
Obwaldensi. Iam a puero piissimus, post visionem,
quam adulescens annorum sedecim habuerat in
oratione, inclinabatur quidem ad vitam solitari-
am Deo dicatam, sed censuit sibi assumenda esse
munera civilia et militaria, qu illi instanter of-
ferebantur a concivibus. Illi bene conscii eius stre-
nuitatis et rectitudinis, elegerunt eum prfectum
municipii Sachseln, consiliarium et iudicem re-
gionalem ac demum senatorem totius confoedera-
tionis Helvetic. Annos natus viginti octo uxorem
duxit Dorotheam Wyss, qua nati sunt ei decem
liberi: quinque li totidemque lii, quorum un-
us futurus erat sacerdos parochus Sachselnensis,
nepos autem nomine Conradus Scheuber victurus
in fama sanctitatis.
Hortatu Matthi Bolshemensis et Haimonis Ar-
mgrundensis appropinquavit Amicis Dei, quo
nomine appellabatur ctus religiosus origine Al-
satinus. Cum tamen vellet illuc ingredi, restiterunt
concives, qui nullatenus volebant privari tam claro
prfecto atque milite, sed imprimis hoc nolebat
uxor Dorothea, qu secus mansisset sola cum
13
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 27/08/2010
liis educandis. Nicolaus igitur denuo debuit rem
dierre, quam tandem consensu uxoris consecutus
est iam quinquagenarius, nempe Iulio mense anni
1467.
Profectus est quidem in Alsatiam, sed brevi
reversus in patriam, ubi consedit prope op-
pidum Klisterli-Alp in regione Melchtalensi. Ibi,
secundum testimonia de dignissima, Nicolaus
annos undeviginti et semissem vescebatur seu
sustentabatur solo Christi corpore sacramentali.
Quod cum suscitavisset vicinorum curiositatem
una cum admiratione, ille transiit in caveam
nomine Ranft in loco solitario prope nativo Fl ueli.
Inde egrediebatur solum ad audiendam Missam,
sed etiam et solummodo ter ad patriam iuvandam
in calamitatibus: anno quidem 1473 in periculo
imminente a parte Austri, annis atem 1481 et
sequenti ob periculum belli civilis inter Helvetios.
Quibus discriminibus fauste superatis interventu
et precibus fratris Nicolai, eum Helvetii libenter
titulo ornaverunt Patris Patri.
Vicini Fl uelienses, admirantes pietatem Nicolai,
prope caveam Ranft ei dicaverunt habitaculum
et sacellum, ubi tranquille vacaret orationi. Ibi
mortuus est septuagenarius, die 21 mensis Martii
anno 1487. Beatis annumeratus anno 1669, canon-
izatus est anno 1947 a papa Pio XII, qui insuper
eum constituit patronum Helveti.
AVGVSTINVS CANTVARIENSIS
14
Alter hic Augustinus post celebrem illum Hippo-
nensem natus est medio fere sculo VI in Italia. In
rebus gestis ille comperitur esse prior Benedictini
monasterii sub nomine sancti Andre in Romano
monte Clio, quod paulo ante erat conditum a
Gregorio pontice, qui ornatus est cognomento
Magni. Is, cum Rom vidisset servos natione An-
glos ex eis Germanis, qui pagani Britanniam in-
sulam occupaverant, dixisse traditur: Angli sunt,
angeli ant.
Iussu Pap Gregorii Augustinus anno quingentes-
imo nonagesimo septimo (597) cum quadraginta
monachis profectus est in Britanniam. Propter
ea, qu de Anglis audiverat, parum quidem de-
fuit, ut proposito desisteret, verum animo recreato
opus aggredi constituit. In Britannia prter spem
libenter ac magnice acceptus est a rege Ethel-
berto, quem Christiana uxor Bertha, lia Fran-
corum regis, hortata erat, ut benigne acciperet
Augustinum cum sociis. A rege invitatus Cantu-
ariam (Canterbury), prope illam exstruxit sacel-
lum, germen diceres Catholic Ecclesi in Anglis.
Evangelium vero prdicans plerosque insulanos
14
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 8/09/2010
atque ipsum regem perduxit ad Christianam -
dem, summo cum gaudio Berth regin.
Iussu Gregorii Pap ordinatus episcopus, sedem
instituit Cantuariensem, postea vero ab eodem
pontice obtinuit gradum archiepiscopi cum fac-
ultate Angli dividend in regiones ecclesiasticas,
pro quibus singulis ei curandum erat de consecran-
do episcopo. In dignitate primatis Angli con-
stitutus fere nihil mutavit in suis monasticis re-
bus quotidianis. In Domino obdormivit Cantuari
die vigesimo sexto mensis Maii anno sescentesimo
quarto (26 V 604) ideo plus quam annis quadrin-
gentis ante quam Normanni Franci duce Guillel-
mo Angliam ocuparent, illam valde mutantes sub
aspectu nationali, sed etiam linguistico.
Demum cum Mellitum Londinensi ecclesi prfe-
cisset, Iustum Roensi et su Laurentium, in
clum migravit die septimo Calendas Iunias, circa
annum sexcentesimum quintum, et sepultus est
in monasterio sancti Petri, quod exinde Cantuar-
iensium antistitum et aliquot regum conditorium
fuit.
CYRILLVS IEROSOLYMITANVS
15
Quoniam e scriptis Cyrilli patet illum cognovisse
Ierosolymam quemadmodum fuerat ante Chris-
tianam aetatem,quam imperator Constantinus in
Oriente instituit anno trecentesimo vigesimo sexto
(326) post orientalem suum collegam Licinium
devictum ad fretum Bosphorum, ille videtur natus
esse Ierosolymae circa annum 315. Iuvenis triginta
annorum, cum peregisset curriculum institutionis
cum litterari tum biblic, sacerdos ordinatus est
a Ierosolymitano episcopo Maximo.
Tunc autem Ecclesia in Oriente, imprimis vero
in Syria et Palstina, regebatur ab Arianis epis-
copis. Cum enim alibi in Asia Minore sive Ana-
tolia (hodierna Turcia) prvalerent semi-Ariani
sub formula homoi-osios, iuxta quam Christus
est Patri similis secundum essentiam, in Syria et
Palaestina nonnulli quidem episcopi erant extremi
Ariani, docentes Illum esse anhomoion, dissimilem
Patri, plures tamen sequebantur mitiorem regu-
lam Constantii imperatoris, quae sonabat homoios
seu similis Patri.
Primas totius Palstin erat episcopus Csare
Maritim, quamquam a concilio Nicno Ierosolym
tributus illic erat primatus honoris ob relicta ves-
tigia Domini Iesu Christi. Acacius igitur, episopus
Csariensis, qui anno 350, una cum Patrophi-
lo episcopo Scytopolitano, traditur consecravisse
Cyrillum episcopum Ierosolymitanum, iure pol-
lens iurisdictionis metropolitan, voluit inspicere,
15
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 28/09/2010
quomodo res se haberent in urbe Ierosolyma et cir-
cum eam. Cyrillus tamen hoc eri passus non est,
quapropter ab Acacio sede pulsus ob solam hanc
resistentiam, idque specie dissipatorum Ecclesi
bonorum, et non discordi in contenda de.
Eadem igitur fuit Cyrilli sententia, cum exsul
iret in Asiam Minorem. Illic tamen appropinqua-
vit semi-Arian formul homoi-ousios, qu con-
tra dogma Nicnum de Filio homo-ousio to Pa-
tri, consubstantiali Patri, propagabatur ducibus
Basilio episcopo Ancyrano (Ankara) et Georgio
Laodiceno. Cyrillus illi adhsit anno trecentesimo
undesexagesimo (359) in concilio Ancyrano.
Post mortem Constantii, qui favebat formul ho-
moios (similis), Cyrillus diu non potuit sedem
suam recipere ob Acacianos strenue obsistentes.
Cum hoc illi contigisset, diu manere non potuit,
quoniam anno autem 367, edicto novi impera-
toris Valentis denuo pulsus est in exsilium, in quo
mansurus erat annos undecim, quoad Valens bello
Gothico occisus est ad Adrianopolim (Edirne) in
Thracia. Successor eius designatus est Theodosius
origine Latinus e Hispania, isque, sicut omnes fere
Latini, strenuus confessor Nicni consubstan-
tialis (homo-ousios), qui tamen indulsit divul-
gat in Oriente formul homoi-ousios. Cyrillus
igitur potuit redire Ierosolymam, cuius diocesim
rexit annos quattuor, nam mortuus est annos na-
tus unum et septuaginta.
Non est dubium, quin ille in rebus gestis multo mi-
nus valuisset, nisi anno trecentesimo duodequin-
quagesimo (348), sacerdos itaque nondum episco-
pus, ad catechumenos pronuntiavisset duodevig-
inti Sermones baptismales de prcipuis dei veri-
tatibus et quinque Introductorios in priora sacra-
menta. Illi quidem documenta sunt Cyrillian arti
oratori et pdagogic, sed carent sub aspectu
doctrin, quia tunc ille nondum pervenerat ad
communiorem formulam Orientalium.
PETRVS CHRYSOLOGVS
16
Grce sonans agnomen Chrysologi sive eius, qui
verbum (logon) habet aureum (chrison), indi-
tum est Petro episcopo Ravennatensi, ut in lu-
mine poneretur eximia eius eloquentia Latina,
qu videbatur similis illi sermoni Grco, propter
quem Ioannes Constantinopolitanus ornatus erat
agnomine Oris aurei seu Chrysostomi. Re quidem
vera Petrus bene noverat opera Ciceronis, Vergilii,
Senec, quarum gemmis oratoriis libenter ute-
batur.
Natus est anno fere quadringentesimo (400) in
Italica valle Paduana, antiqua illa Gallia cisalpina,
16
Scripsit fr. Benedictus Huculak (OFM) - 25/10/2010
in oppido Forum Cornelii (Imola), quod fuerat
colonia Romana condita a Cornelio Sulla dicta-
tore. In rebus Christian dei et morum post
parentes educavit eum Cornelius episcopus Foro-
cornelianus, qui etiam, post theologica studia a
Petro adiuncta ad Latinas litteras, consecravit
eum sacerdotem.
Dotes Petri videntur non diu latuisse in ambitu
natalis oppidi, nam circa annum quadringentes-
imum trigesimum ille apparet in episcopali sede
Ravennatensi.
Momentum huius sedis crevit ab eo tempore, quo
urbs Ravenna facta erat sedes imperatoris Oc-
cidentis. Hac de causa ad Petrum scripsit Eu-
tyches abbas Constantinopolitanus sperans fore,
ut Petrus, facilem habens aditum ad domum im-
perialem, adiuvaret eius sententiam theologicam
extreme oppositam errori Nestorii, ex qua Dei
Filius post incarnationem haberet unam tantum
naturam eamque divinam, qu velut absorbuisset
humanitatem: unde error Eutychii appellatus est
nomine monophysitismi seu doctrin de unica
(mon) natura (physis) Filii incarnati.
Tempore nativitatis Domini anno quadringentes-
imo duodequinquagesimo (448) Petrus Eutycheti
respondit quidem comiter, sed eum hortans, ut
opinione desisteret, in primis ideo, quod res iam
diu controversa in Byzantio, paulo ante esset
declarata a Leone papa, qui dogmaticis suis lit-
teris nomine Tomus responderat Flaviano epis-
copo Constantinopolis. Abbatem simul commone-
fecit de traditionali doctrina de una Christi per-
sona in duabus naturis, quam exposuerat pontifex
in Tomo, addens: Esto certus Petrum loqui per
Leonem.
Admirabile est episcopos Grcos tribus annis
postea (451) in concilio Chalcedonensi (hodier-
na pars Kadikoy urbis Istanbul-Constantinopolis),
cum audivissent Tomum, qui perlectus est, lau-
dantes surrexisse et clamavisse: Hc est des
apostolorum; hc omnes credimus; Petrus locu-
tus est per Leonem, quamquam nesciebant id,
quod Petrus Ravennas Latine scripserat Euty-
cheti. Petrus senex traditur reversus esse Forum
Cornelii, in oppidum suum natalem, ubi mortuus
est die 3 XII 450.
GREGORIVS VII PAPA
17
Baptismale nomen Gregorii VII idque prorsus
Germanicum seu Longobardicum fuit Hildebran-
dus. Is natus est in Itali regione Etrusca (Tus-
cia) meridiana circa annum millesimum vigesi-
mum (1020). Adulescens vitam monasticam am-
17
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 07/11/2010
plexus est in Romano claustro in monte Clio,
postea vero transiit in Benedictinum claustrum
Cluniacense (Cluny) in Francia, quod prcipuum
erat fulcrum restaurand Ecclesi, id est eius
liberand morbo triplici: episcopis designandis
a principibus saecularibus (investitura), emendis
dignitatibus ecclesiasticis (Simonia), concubinatu
cleri.
Cum in synodo Sutriana (1046) impulsu Ger-
manorum regis Henrici III Papa Gregorius VI de-
positus est et in exsilium pulsus Coloniam Agrip-
pinam (Koln), Hildebrandus Papam illuc comita-
tus est ac mansit cum eo. Romana sede autem
vacante, Hildebrandus ut novit Henrico regi fore
gratum, si Rom succederet Bruno episcopus Tul-
lensis (Toul) in Francia, hunc magnopere hortatus
est, ut electionem acciperet. Qui annuit et re ipsa
electus est a cardinalibus, nomen sibi assumens
Leonis IX, cuius quidem auctoritate agens cardi-
nalis legatus Hubertus a Silva Candida excommu-
nicaturus erat furentem patriarcham Byzantinum
Michlem Crullarium die sexto decimo mensis
Iulii anno millesimo quinquagesimo quarto (16 VII
1054).
Romam autem e Francia comitatus est illum
Hildebrandus, qui Romanis adeo placuit, ut Leone
mortuo anno 1054 illi vellent eum utique succes-
sorem. Is tamen renuit et in Germaniam se con-
tulit eo consilio, ut Henrico regi persuaderet faven-
dam esse electionem Gebhardi episcopi Eystetten-
sis (Eichst att). Qui re ipsa Rom electus est et in-
notuit sub nomine Victoris II. Sequens tamen Pa-
pa Stephanus IX, noscens eximias virtutes Hilde-
brandi, iussit Romanos iurare se electuros esse
eius successorem non prius quam Hildebrandus
qui tunc legatus Pap degebat in Germania Ro-
mam esset reversus. Quod ita factum est post
multa turbamina.
Humilis monachus Hildebrandus gente Longob-
ardus, qui fuerat adiutor ac consultor quinque
Paparum, ipse ad sedem Petri electus est die
vigesimo secundo mensis Aprilis anno millesimo
septuagesimo tertio (22 IV 1073), quo die nomen
sibi assumpsit Gregorii VII, volens vestigia sequi
eius, quem annis viginti septem antea depositum
voluerat comitari in exsilium Germanicum. Pon-
tifex autem factus censuit Ecclesiam sibi restau-
randam esse in spiritu Cluniacensi seu liberan-
dam investitura, Simonia, concubinatu. Dicil-
lima erat pars prima sive investitura, qua de re
tensio magna orta est inter Papam et imperatorem
Henricum IV, qui contra illum adiuvabatur ab
episcopis Germani et Franci. Illa consummata
est humili deprecatione Henrici facta ad duciss
Matild castellum Canoss in media Italia.
Pax tamen illa, facta hiberno die duodetrigesimo
mensis Ianuarii anno millesimo septuagesimo sep-
timo (28 I 1077), non diu perstitit ob resistentes
Henrici fautores cum sculares tum episcopos:
qua de causa Gregorius mense Martio 1080 Hen-
ricum denuo excommunicavit. Ille cum in Italiam
descendisset, occupavit urbem Romam prter
arcem sancti [Michaelis] Angeli, quo Gregorius
confugerat. Ei venerunt auxilio Normanni, tunc
domini Itali meridian, qui Papam cum liber-
avissent periculo, comitati sunt Salernum. Illic
mortuus est die vigesimo quinto mensis Maii anno
millesimo octingentesimo quinto (25 V 1085).
HILARIVS PICTAVIENSIS
18
Gallia, inquit Csar, est omnis divisa in partes
tres, quarum unam incolunt Belg, aliam Aqui-
tani, tertiam (ei) qui ipsorum lingua Celt, nos-
tra Galli appellantur. In Roman Galli parte
Aquitanica, verisimiliter in ipsa urbe Pictavis
(Poitiers) Hilarius natus est in familia patricia
sculo quarto ineunte. Ludos atque studia cum
optime peregisset primum Pictavis, postea Bur-
digal (Bordeaux), munere fungens prceptoris
eloquenti, duxit uxorem, qua mox habuit liam
nomine Abram.
In litteris Latinis optime versatus, ducem suum
prcipuum elegit Quintillianum, celebrem illum
Hispanum sequacem Ciceronis , fere cotaneum
Ioannis apostoli, qui Latinam linguam atque cul-
turam exposuerat in opere sub titulo Institutio
oratoria. Quam vero artem Hilarius in hac re
consecutus esset, testatus est Hieronymus -itaque
iudex expertus nec laudans sine merito-, qui dixit
Hilarium esse Rhodanum Latin eloquenti.
Cum baptizatus esset anno trecentesimo quadra-
gesimo quinto (345), omnibus Christianis fuit ex-
emplo in pietate atque ardore, qua re nihil est
mirum, quod convives Pictavi, episcopali sede va-
cante, illum elegerunt antistitem. Non solum non
restitit uxor amata, sed etiam hortata est eum, ut
munus acciperet, a parte sua libenter promittens
se quidem eum amare quidem pergere, sed modo
sororis et li.
Paucis tantum annis potuit assimilare sacram
Bibliam et Traditionem, quia Constantius II im-
perator Orientis, mitioribus favens Arianis sub
formula de Christo homoios to Patr [tantum]
similis Patri, anno 350 factus est imperator etiam
Occidentis. Quia suam regulam concordi inter
Orientales volebat nunc extendere inter Latinos,
omnino strenuos confessores Nicni homoo usios,
consubstantialis, duas convocavit synodus, pri-
orem anno 353 Arelati (Arles), alteram Mediolani
anno 355, in quibus plures episcopos exit ad sub-
scribendam suam formulam, non omnes tamen,
quia Dionysius episcopus Treverorum (Trier) per-
18
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 28/11/2010
severavit in de Nicna, qua re damnatus est
exsilio. Quoniam Hilarius illum defendebat, anno
post in synodo Biterriana (Beziers) contendit cum
Arelatensi episcopo Saturnino sequente lineam
imperialem, quapropter ipse quoque a Constantio
damnatus est exsilio in Phrygia, regione fere in
medio Byzantio.
Mille fere ducenti dies exsilii inter annos 356 et
360 re ipsa non fuerunt Hilario tempus perditum,
quia mox perpolivit suam locutionem Grcam
et cognovit theologiam Orientalium plenam con-
troversiis inter illos. Tunc orta sunt eius opera,
qu inscribuntur De Trinitate et De synodis [ori-
entalibus]. Simul tamen Hilarius appropinquavit
prponderanti formul semi-Arian similis se-
cundum essentiam (homoio usios), quam ducibus
Basilio Ancyrano et Basilio Csariensi assumpser-
ant plures episcopi orientales , propter quod rep-
rehensus est a deli Nicno episcopo Calaritano
(Cagliari in Sardini) Luciferio.
Anno trecentesimo undesexagesimo (359), post
synodum Seleucianam, qu una cum Latina syn-
odo Ariminensi (Rimini) conrmavit imperialem
regulam homoios, Hilarius potuit reverti in Gal-
liam, sed vivente Constantio non cito potuit
providere de episcopalibus sedibus concredendis
eis, qui agnoscerent dogma Nicnum. Ob multos
conatus in hac re susceptos non solum in Gallia
(nondum Francia) sed etiam in Italia septentrion-
ali, potissimum Mediolani, inditus est ei agnomen
Athanasii Occidentis, quod videtur esse accept-
abile solum ideo, quod ipse Athanasius senex, an-
no 362 in synodo Alexandrina, miro modo admisit
fautores formul homoi-o usios in communionem
ecclesialem, non conscius se quiparare Trium
unitatem strictam seu numericam cum illorum
mera unitate specica, quam obtinent e. g. Petrus,
Iacobus, Ioannes, sed non tres divin person,
qu unus sunt Deus.
BOETHIUS
19
Anicius Manlius Severinus Boethius traditur cir-
ca annum quadringentesimum octogesimum (480)
natus esse, tate igitur fere par Benedicto Nur-
siano. Boethius Rom natus est patricia famil-
ia, qu Christiana iam fuerat annos prope cen-
tum. Multi inter eius maiores Romanum tenuer-
ant consulatum. Ipse Anicii pater Flavius Manlius
Boethius fuit consul anno 487.
Nemo scit, ubi Boethius optimam suam lingu
Graec scientiam adquisiverit, utrum illi studuit
Athenis an Alexandri, cum illa multo superaret
eam notitiam Graeci sermonis, quae satis intellige-
19
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 28/12/2010
batur in urbibus Itali ac prsertim Rom, que-
madmodum hodie lingua Anglica toto in mundo.
Eius doctrina et prudentia non latuit Theodor-
icum Magnum, regem Itali occupat a Gothis,
qui ei concredidit nonnulla ocia. Ipsum autem
regnum Gothorum ab ipsis Italicis adeo laud-
abatur, ut rex Theodoricus ab eis novus Traianus
vocaretur; quod satis intelligitur post vexationes,
quod illis intulerat dominium Odoacris.
Boethius annum agens fere quadragesimum, an-
no scilicet quingentesimo vigesimo (520), crea-
tus est a Theodorico magister ociorum, cuius
erat presse omni administrationi et iudiciis.
Postea vero duo lii eius consules facti sunt. Haec
tamen prosperitas, in qua ille comitabatur ali-
um Italicum virum Cassiodorum, non diu per-
stitit, quia Boethius apud Theodoricum accusa-
tus est, quod nomine Italicorum coniuraret con-
tra Gothos cum Byzantino imperatore Iustiniano.
Quapropter anno 522 comprehensus et in vincula
coniectus, post duos annos supplicio aectus est.
Boethius eam litterarum Grcarum partem, quam
Romanis volebat patere atque exemplo esse, La-
tine vertit atque illustravit. Inter omnia eius
opera, in quibus non desunt opera theologica de
trinitate Dei secundum Personas ac de incarna-
tione Filii Dei, locum peculiare obtinet opus tit-
ulo De consolatione philosophi, quod scripsit eo
tempore, quo tenebatur in custodia ante suppli-
cium. Diversarum scholarum expositis opinion-
ibus (Cynicorum, Stoicorum, Platonicorum Aris-
totelicorumque), agnovit maximam consolationis
causam e philosophia orientem esse regulam, non
vera bona esse ea, qu in hoc mundo pro bonis
habentur.
Iustos enim saepe miseros, pravos autem beat-
os esse iampridem cognoverat. Sciebat quoque
malevolos, ut consilia sua consequerentur, ad eu-
ndem Deum, quem obsecrarent iusti, sese referre.
Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem
et fatum et providentiam inter se non pugnare;
quam vero quaestionem perdicilem fatetur op-
time illustrari doctrina Christiana. Nihil igitur
mirum est, quod Boethius inter beatos colitur in
primis Papi (Pavia), ubi occisus est. Re vera fuit
doctor ultimus Romanorum et primus scholasti-
cus.
TERESIA BENEDICTA A CRUCE
20
Editha Stein nata est die duodecimo mensis Oc-
tobris anno millesimo octingentesimo primo (12 X
1891) Vratislavi in urbe capite Silesi Polonic,
tunc autem adhuc occupat a Germanis. Orta est
20
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 06/01/2011
autem familia Iudaica, parentibus nempe Sigis-
mundo Stein et Augusta domo Courant, qui in
urbe illa habebant forum ligneum, itaque exerce-
bant mercaturam ligni.
Edith puella initiata est quidem ritibus Iudaicis,
sed annos nata fere tredecim perdidit dem, quam
mater etiam post prmaturam patris mortem ob-
servabat assidue, desiderans ut idem eret a liis.
Post examen maturitatis Editha suscepit quidem
studia psychologi in universitate Vratislaviensi,
verum mox transiit Gottingam, ut illic in studia
incumberet philosophi.
Magistrum prcipuum elegit Edmundum Husserl,
qui conditor erat nov schol philosophic, cui
nomen phnomenologia. Cum autem ille transiret
in universitatem Friburgensem in Brisgovia, Edith
eum illuc secuta est. In ambitu Husserliano cog-
novit multos, qui futuri erant inclyti philosophi,
inter quos Maximillianum Scheller atque Polon-
um nomine Roman Ingarden, quocum iungebatur
tenera amicitia.
Editha fungebatur academico munere assisten-
tis Edmundi Husserl. Illo moderatore, anno 1916
consecuta est doctoratum dissertatione scripta
Ad qustionem de empathia (Zur Problem der
Einf uhlung). Interea sincere qurebat veritatem
in hominis quaestionibus fundamentalibus. De su-
is anxietatibus postea dicet: Hoc mihi erat quasi
modus orandi, vel alias: Qui veritatem qurit, is
Deum qurit, etiam si huius rei non sit conscius.
Anno autem 1921 in oppidum Bergzabern ab
amicis Christianis invitata, ut apud illos ferias
tansigeret, in eorum libraria invenit opus, quod
sancta Teresia Abulensis de vita sua scripser-
at, et cognoscendi studio arreptum legit per to-
tam noctem. Mane autem, librum deponens, dix-
it: Haec est veritas!. Ubi primum baptizata est,
voluit monialis Carmelita eri. Sacerdos tamen,
cui Editha se concredidit, eam ab illo consilio ad
tempus revocavit, existimans eam, cum esset et
docta et pia, utiliorem fore in mundo, si interea in
catholicis doceret institutis.
Anno tamen 1933 Adolf Hitler Germani fac-
tus cancellarius, non solum vetuit Iudos docere,
sed etiam abstulit eis ius suragii; quam ob rem
Editha, relicto docendi munere, tandem facta est
Carmelita, nomen sibi assumens Teresi Bene-
dict a Cruce. E suo claustro Coloniensi litteras
misit ad papam Pium XI, rogans, ut ille Ger-
manorum persecutiones contra Iudos damnaret.
Brevi tempore interiecto Teresia Benedicta Colo-
niam reliquit, migrans in Hollandicum Ordinis sui
monasterium in urbe Echt situm. Etiam soror
eius Rosa, qu paulo ante baptizata erat et apud
claustrum Coloniense habitabat, una cum illa in
Hollandiam transiit.
Mox tamen Germani occupaverunt etiam illam
terram, instituentes consuetum exterminium Iudo-
rum. Quod cum reprehendissent Hollandi epis-
copi catholici in circulari epistula pastorali, indig-
nati magistratus Germani ulti sunt eos, iubentes,
ut posthac non solum Iudi Mosaici deprehen-
derentur, sed etiam ei, qui catholicam dem prof-
itentur. Cum igitur Germani milites venissent ad
portam Carmelitanarum, Teresia Benedicta, capi-
ens manum sororis Ros, ait illi: Veni, eamus pro
nostro populo. Tramine pervect ad Germanicum
concentrationis campum apud urbem Oswiecim
in Polonia situm, die nono mensis Augusti anno
millesimo nongentesimo quadragesimo secundo (9
VIII 1942) gasio pestifero interfect sunt.
HYERONIMUS
21
Eusebius Sophronius Hieronymus Stridone, in
quodam Dalmati oppido, natus est circa annum
trecentesimum quadragesimum sextum (346). Scholam
elementarem cum optime absolvisset, Romam a
patre missus est, ut altioribus studiis illic peractis
pararet se ociis publicis assumendis. Rom au-
diebat Donatum, clarissimum illum doctorem Lat-
in eloquenti, aliosque viros doctos illius tem-
poris. Tunc in Rom catacumbis visitans sepul-
cra eorum Christianorum, qui pro Domino Iesu
non dubitaverant vitam ponere, supernaturali
eorum permotus fortitudine statuit baptismum
suscipere.
Elongata vero dissipata aliquantoque dissoluta vi-
ta satis vulgata inter scholares, Hieronymus factus
est fervens Christianus. Ante quam in Dalmatiam
reverteret, contulit se Treveros (Trier), in urbem
Galli occidentalis, qu erat una ex urbibus
capitibus Romani imperii. Ibi cognovit vestigia
qudam sancti Athanasii, Alexandrini episcopi,
qui cum illic primum suum peregisset exsilium
ob catholicam dem Nicnam, seminaverat etiam
germina vit monastic.
Redux in patriam Hieronymus similem ctum in-
venit adunatum circa Dalmati primatem Chro-
matium episcopum Aquileiensem. Eo tempore sta-
tuit ipse eri monachus. Paulo postea contulit se
Ierosolymam, ut terram ac vestigia veneraretur
Domini Iesu Christi. Antiochiam vero cum per-
venisset, in morbum incidit, qua re aliquamdiu
mansit in illa urbe principe Romani Orientis. Illo
tempore potuit audire biblicas lectiones Apolli-
naris episcopi Laodicni (Latakia) et percere
suam lingu Graec cognitionem.
Deinde tres fere annos peregit in monastica colo-
nia sita in deserto Syri orientalis, ubi prter
opus Dei et laborem discebat linguam Hebraicam,
21
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 24/01/2011
praeceptore usus uno e monachis, qui erat natione
Iudus. Coloniam tamen illam mox reliquit ob
severam acerbitatem sociorum orientalium, qui
ut additi semiarian Antiochen factioni Mele-
tian sub signo trium hypostasium in Trini-
tate, adversabantur occidentalem Latinumque Hi-
eronymum, qui iuxta decretum concilii Nicni
protebatur in Deo unam esse essentiam sive hy-
postasim, tres autem personas.
A Paulino, Antiocheno episcopo Nicno, conse-
cratus sacerdos Hieronymus contulit se Constanti-
nopolim, ubi anno 381 sermones audiebat Gre-
gorii Nazianzeni et amicitiam iniit cum Grego-
rio Nysseno, ambobus sequacibus Origenis, quo-
rum inuxu Hieronymus factus est admirator il-
lius magistri. Cum autem papa Damasus vel-
let demum componere Antiochenum dissidium
Meletianum, in annum 382 indixit concilium Ro-
manum, ad quod una cum Paulino episcopo
Antiocheno et Epiphanio episcopo Constantiensi
(Salamina) in Cypro invitavit etiam Hieronymum
iam celebrem inter Latinos peritum rerum bibli-
carum et linguarum Orientis. Illo tempore Dama-
sus Hieronymo concredidit opus recensend Lat-
in versionis Novi Testamenti et Psalterii iuxta
Grcos codices.
Nesciebat Hieronymus illam revisionem futuram
esse germen sui operis maximi seu versionis totius
fere Bibli in linguam Latinam, imprimis autem
librorum Veteris Testamenti, qui hucusque in Oc-
cidente legebantur iuxta Veterem Latinam, qu
dicitur, translationem non originalis textus He-
braici, sed illorum Graec versionis nomine Sep-
tuaginta. Opus illud peregit habitans in claustro
Bethlehemiano, prope basilicam Nativitatis Do-
mini, ubi consedit post mortem pap Damasi.
Composuit insuper multas litteras ac libros, inter
quos eminent commentarii biblici.
MARCUS EVANGELISTA
22
Ioannes, qui Latine cognominatur Marcus, lius
Mari Ierosolymitan (Act. 12, 12) et consobri-
nus Barnab (Col. 4, 10), est is Marcus, de quo
Petrus apostolus, terminans litteras quas dabat
electis advenis Ponti, Galati, Cappadoci, Asi
et Bithyni (1P. 1, 11), ait: Salutat vos ea [Ec-
clesia], qu est ((Babylone [Romae Neronis])) co-
electa, et Markos ho hi os mou Marcus lius meus
(1P. 5, 13).
Matris eius Mariae domus Ierosolymitana Christi
patebat discipulis, qua re Dominus Iesus cum
apostolis illic in camera superiore (Act. 1, 13)
seu cnaculo paschalem cnam peregit ultimam.
Quam quidem vidit Marcus iuvenis, verum Iesu
22
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 20/02/2011
et apostolis appropinquavit paulo post, in horto
Getsemani, quo ivit, cum domi subauscultavisset
eos illuc esse profecturos. Ergo de semet videtur
dixisse, cum miro modo scriberet de adulescente,
qui sequeretur Iesum amictus linteo super nudo;
et tenuerint eum. Ille tamen, reiecto linteo, nudus
profugerit (Mc. 14, 51-52).
Secutus est quisdem Paulum in primo itinere,
sed ob eius quandam acerbitatem animi, ab il-
lo recessit iam Perg in urbe Pamphili (Act.
13, 14; 15, 37-39). Cum Barnaba consobrino cum
laboravisset in Cypro, se contulit Romam, ubi
Petro cum se adiunxisset, factus est eius comes,
secretarius, lius, quemadmodum ille scripserat
in litteris prioribus. Petri doctrinam Christianam
conscripsit in suo evangelio, quod censetur pri-
mum esse inter ea quattuor, quae continet Novum
Testamentum.
Petrus autem, cum Ecclesi Antiochen ali-
quamdiu prfuisset, episcopus factus Romanus
Marcum suum misit Alexandriam in gypto, ut
illic sedem conderet episcopalem. Hac de causa
primis sculis prcipu sedes Ecclesie cense-
bantur tres, nempe Romana, Antiochena, Alexan-
drina, preunte Romana, quod illa urbs fuit Petri
sedes diuturna et ultima. Antiochia vero ibat loco
secundo, quod illam Petrus aliqumdiu rexerat,
Alexandria tertio, quia Petri nomine Ecclesiam
illic condiderat lius eius Marcus. Ergo tres
fuerunt, preunte Romana, priores sedes episco-
pales quatenus Petrin.
Mortuus esse traditur anno duodeseptuagesimo
seu quarto decimo imperii Neronis, sepultus autem
Alexandri.
PHILIPPVS NERIVS
23
Florenti natus die 26 Iulii anno 1515 in pia
familia, Philippus puer educatus est a Domini-
canis observantibus, qui Florenti degebant non
in priore illo celebrique claustro Sanct Mari
Nov (Santa Maria Novella), sed in novo con-
ventu sancti Marci parum distanti ab ecclesia
cathedrali Sanct Maria in Flore (Santa Maria
del Fiore), ubi oruerant frater Guidus Pietri a
Mugello (n. a. 1387, Vicii ad Mugellum - m. 18
m. Februarii a. 1455, Rom), melius autem notus
sub agnomine fratris Angelici (fra Angelico), et
Hieronymus Savonarola (n. 21 IX 1452 Ferrari,
m. 23 V 1498 Florenti). Iam a puero fuit serenus
ac facetus.
Aetatis anno circa sexto decimo missus est ad
patruum suum in oppidum Sancti Germani prope
Cassinum eo ne, ut ab illo artem disceret
23
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 09/03/2011
negotiandi seu mercaturam exercendi. Duobus
tamen annis postea Romam se contulit, uti studia
susciperet in universitate nomine Sapientia (La
Sapienza). Neque in illis invenit nem vit su,
memor bini prcepti caritatis, quod dedit Domi-
nus Iesus Christus: caritatis nempe erga Deum
et proximum. Annos natus viginti quattuor libros
suos vendidit in foro omnes excepta Biblia et
((Summa theologi)) Thom Aquinatis, pecuniam
vero distribuit pauperibus. Ab illo tempore solus
Deus occupabat eius mentem et cor, sed etiam
egentes in urbe Roma, prsertim vero pueri et
iuvenes plebei, magnam partem neglecti ideoque
proni ad excessus. Hos educabat et instituebat eti-
am iocando cum eis: fuit enim vir ingenii serenis-
simi.
Triginta sex annos natus, itaque post diutur-
nam operam prdicatoris et benefactoris, sacer-
dos consecratus est ac paulo post instituit cele-
bre illud Oratorium, sacerdotalem coetum reli-
giosum, cuius erat prosequi illa opera caritatis
et educationis, quibus Philippus iuvenis libenter
se dederat. In Oratorio magni habebantur scien-
ti, prsertim religios. Ad primam eius gen-
erationem pertinebat clarus ille Baronius, auctor
celebrium ((Annalium ecclesiasticorum)), quem ad
studia histori delegaverat ipse Philippus Nerius.
Cum esset iam senex annorum septuaginta quinque,
laborem suum reduxit ad confessionale et di-
rectionem spiritualem. Morienti displicebat se in
morbido lecto iacere, cum Dominus Iesus exspi-
ravisset clavibus axus cruci. Post mortem, quam
obiit die vigesimo sexto mensis Maii anno milles-
imo quingentesimo nonagesimo quinto, medici in
sinu eius deprehenderunt miram costularum cur-
vamen ad extra, quasi ad maius spatium dandum
grandi eius cordi pulsanti. Philippus hucusque
magni habetur a populo Romano, accedens fere
tertius ad Petrum et Paulum; cui rei testimonio
est unum e principalibus hospitalibus Rom di-
catum esse utique Nerio.
Successor in Congregatione Oratorii fuit Csar
Baronius, historicus et cardinalis.
DOROTEA CAPPADOX
24
Dorothea patricio genere nata est altero dimidio
sculi tertii in Cappadocia, quae orientalis est
regio Asi Minoris, pertingens ad Armeniam. Op-
time erudita non solum in litteris Grcis, sed
in doctrina Christiana, prsertim vero commen-
data moribus illibatis, illa fuit admirationi suis
concivibus, magna ex parte adhuc paganis. Ar-
cano lumine illustrata a Sancto Spiritu, quem
precabatur assidue, facile solvebat qustiones vel
24
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 30/03/2011
complicatissimas, qu illi a populo proponebantur
dignoscendas.
Quod non placuit magistratibus, in primis eo tem-
pore, quo Christiani -iussu imperatoris Diocletiani-
, cogebantur dem suam reicere, cultum prs-
tantes diis imperialibus. Qui vero in de persis-
tebant, ei non statim damnabantur capitis, sed
variis subiciebantur tormentis eo ne, ut tandem
Christum abnegarent. Quod eo maior fuisset vic-
toria magistratus, quo nobiliore loco natus esset
Christianus, quoniam eo fortiori exemplo fuisset
populo, sed etiam -et hoc re ipsa erat maioris
momenti-, quia magistratus ille maiorem laudem
accepisset a Csare.
Prfecto Csare Cappadoci nomine Supricio
traditur Dorothea respondisse: Neglectis tuis p-
nis et tormentis, exemplo timoris Dei ero om-
nibus. Quia vero ante tribunal etiam dixerat Spon-
sum suum esse Iesum Christum, in cuius horto
illa in ternum gavisura erat oribus et fructibus,
tum iudicis secretarius nomine Theophilus virgini
irridens dixit se accepturum fuisse Christianam
dem, si illa sibi mox in frigida hieme -dies erat
VI mensis Februarii- donavisset aliquot ex illis
fructibus et oribus. Dorothea promisit hoc esse
facturam.
Paulo post quam, gladio percussa, Deo reddid-
it animam, puer quidam venit ad Theophilum,
portans illi sportulam pulcherrimis oribus et
fructibus plenam. Ingressus ait: Has rosas et haec
mala mittit tibi Dorothea a parte Sponsi sui. Ille
vehementer commotus credidit in Iesum Chris-
tum, qua re illi quoque -inter eandem perse-
cutionem Diocletianeam- mox moriendum erat.
Gladio tamen appropinquavit tranquille, quin eti-
am libenter, intercessione Dorothe cogitans de
corona glori, quam erat consecuturus. Haec facta
sunt anno trecentesimo quarto.
ANSELMVS CANTVARIENSIS
25
Vallis Augusta (Valle dAosta) est Itali regio
nitima inter septentrionem et occidentem solem;
et sic appellata in honorem imperatoris Octaviani
Augusti, qui illi faverat etiam novis urbibus con-
struendis. In una illarum, nomine Augusta Pr-
toria (Aosta), sita ad ipsas radices Alpium, an-
no millesimo trigesimo tertio natus est Anselmus
Gisliberti. Iam a medio fere saeculo V Italia fuit
regnum Longobardorum, qui in manibus Grco-
rum reliquerat extremas tantum oras meridianas.
Ill autem, una cum Sicilia, ineunte sculo XI
transierunt in manus Normanorum.
25
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM - 03/05/2011
Anselmus itaque natus est nobili familia Longo-
bardica Gondul et Ememberg. A pia matre
optime educatus, puer septem annorum traditus
est curis prceptoris, qui tamen adeo severus et
ineptus erat, ut Anselmo eret crudelis castiga-
tor. Vexationibus illis factum est, ut puer ani-
mo demitteretur et refugium quoddam qureret
in solitudine et meditatione. Consolationem tan-
dem invenit apud claustrum Benedictinorum, qui
paternis curis eum prosecuti sunt et hortati ad
recipiendum litterarum studium. Apud illos puer
non solum corpore menteque recreatus est, verum
etiam sensit desiderium assumend vit religios
inter illos patres. Adulescens quindecim annorum
rogavit patrem, ut hoc sibi permitteret. Gondulfus
tamen prohibuit, volens illum frui opibus famil-
iaribus et cursum honorum sequi scularem. Ea
de causa Anselmus in gravem morbum incidit.
Convaluit quidem, sed diu nequivit resumere
quilibrium spiritus. In hac perturbatione Ansel-
mus, venustus iuvenis viginti annorum, aliquanto
cessit morali dissolutioni, in qua manebat annos
fere duos. Amaritudo tamen eius crescebat ideo,
quod pater, qui prius illi indulgebat, cepit eum
abicere dicens eum esse molestum atque inutilem.
His calamitatibus oppressus, Anselmus statuit do-
mum relinquere et montes cum transcendisset,
inops peregrinus venit in partes Gallicas. Etiam
in illis, quemadmodum in Hispania, considerant
populi Germanici. Regionem nitimam incolebant
Burgundi; quam cum transisset, venit in Franco-
rum terram, cuius una pars nomine Normandia
-ducatus ad ostium situs Sequan uminis- con-
credita erat Normanis, aliis Germanis, qui vener-
ant e Scandinavia, et post duo scula iam loque-
bantur Francice.
Anselmus demum venit in Normandiam. Quidam
vir bonus eum hortatus est, ut de anxietate sua
consuleret pium ac sapientem Lanfrancum, pri-
orem claustri Becensis (Bec-Hellouin). Qui na-
tione erat etiam Longobardus, oriundus Ticino
(Pavia). Advenam benigne accepit, adiungens c-
tui -hospitum- seu discipulorum scularium in
studio claustrali, in quo ipse docebat eminenter.
Brevi tempore comperit Anselmum esse iuvenem
magni ingenii et libenter silentium qurere in
prece. Interea quidem nihil fecit, ut illum claus-
tro lucrifaceret, verum hortatus est, ut de semita
vit eligenda consuleret Maurillum, archiepiscop-
um Rotomagensem (Rouen), clarum prudentia.
Qui statim illi dixit, ut ingrediatur claustrum
idque non celeberrimum illud Cuniacense (Cluny),
sed utique Becense, ubi habitabat atque studebat
duce Lanfranco. Anselmus hoc libenter fecit annos
natus viginti septem.
Plus quam annos triginta (1060-1092) mansit in
claustro Becensi, cui prerant Herluinus abbas
et Lanfrancus prior seu vicarius abbatis. Cum
vero Lanfrancus anno 1063 esset prfectus claus-
tro Cadomensi (Caen) in eadem Normandia, eius
locum prioris suragio fratrum assignatum est
Anselmo, qui anno priore consecratus erat sacer-
dos. Ocium illud expleturus erat annos quindec-
im, magno cum plausu docens in studio claustrali
et multa scribens opera theologica. Interea vero
Normani duce Guillelmo debellaverant Anglos an-
no millesimo sexagesimo sexto, qua re Guillelmus
agnomine Debellator (Guillaume le Conquerant),
manens dux Normandi in Francia -itaque subdi-
tus regis Francorum-, factus est rex Angli, qu
re ipsa facta est Anglonormania: etiam ideo, quod
eius lingua ocialis facta est Francica, qu pro-
funde permeabat ac mutabat priorem Anglicam.
Desiderio Guillelmi regis Lanfrancus t archiepis-
copus Cantuariensis (Canterbury) primasque In-
sul. Non desinet tamen eius amicale commer-
cium scriptorium cum Anselmo, eo magis, quod
claustrum Becense condet novam domum utique
Cantuari; quin etiam anno 1079 Anselmus -iam
abbas Becensis- traiciet fretum Manicam et prae-
sentabitur ipsi regi Guillelmo. Anno autem 1087
rex ille moritur, duobus autem annis postea pri-
mas Lanfrancus. Eius successsor a clero, nobilibus
populoque indicatur Anselmus. Novus autem rex
Guillelmus II Rubeus cessit quidem, sed ea spe,
ut novus prsul esset mollior quam Lanfrancus
in vindicandis iuribus ecclesiasticis. Verumtamen
Anselmus factus antistes Cantuariensis restitit in-
uxibus scularibus -imprimis investitur epis-
coporum et vectigali trahendo de bonis Ecclesiae-
suaviter quidem in modo, sed fortiter in re. Qua de
causa non parum pertulit prsertim a Guillelmo
II, sed etiam ab eius fratre ac successore Henrico.
Per sex annos sui explendi muneris eecit, ut in
Anglonormania applicarentur Gregorian regul
de Ecclesia renovanda, sive ab interventu liberan-
da rei scularis, et unitas servaretur inter episco-
pos, qui diversimode se gesserant erga primatem
et regem. Abundans autem eius opus theologicum,
isque exaratus nova ratione et via, promovit eam
orescentiam, quae nota est sub nomine Scholas-
tica. Mortuus est Cantuari, die vigesimo primo
mensis Aprilis anno millesimo centesimo nono (21
IV 1109).

You might also like