You are on page 1of 1

..

Eodem die quo tredecim recesserunt, sedentibus nobis in claustro,


dixit Willelmus de Hastinga, unus ex fratribus nostris: "Scio quod
habebimus abbatem unum de nostris," et interrogatus quomodo hoc sciret
respondit se vidisse in somnis prophetam albis indutum stantem prae
foribus
monasterii et se quaesisse in nomine Domini utrum haberemus abbatem de nostris.

.. Et respondit propheta: "Habebitis unum de vestris sed saeviet
inter vos ut lupus."

.. Cuius somnii significatio secuta est in parte quia futurus abbas
studuit magis timeri quam amari, sicut plures dicebant.
.. Assedit et alius frater, Aedmundus nomine, asserens quod Samson
futurus esset abbas et narrans visionem quam proxima nocte viderat.

.. Dixit se vidisse in somnis Rogerum cellerarium et Hugo tertium
priorem stantes ante altare et Samsonem in medio, eminentem ab humeris
supra, pallio circumdatum longo et talari, ligato in umeris eius, et
stantem quasi pugilem ad duellum faciendum.

.. Et surrexit sanctus Eadmundus de feretro (sicut ei somnianti visum
fuerat) et quasi languidus pedes et tibias nudas exposuit, et
accedente quodam et volente operire pedes sancti, dixit sanctus: "Noli
accedere.

.. Ecce ille velabit mihi pedes," praetendens digitum versus Samsonem.

You might also like