You are on page 1of 2

1

Nueva Antologa de textos variados 2013/14




1. Descripcin del animal llamado uro.
Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos,
specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini
neque ferae, quam conspexerunt, parcunt.
2. Los galos, adoradores de Mercurio
Deorum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium
inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae
mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
Caes. B. C. 6, 17, 1

3. Csar describe la regin de Kent, al sur de Bretaa, con sus habitantes los
britanos y sus costumbres.
Ex his omnibus sunt humanissimi qui Cantium(1) incolunt, quae regio est maritima omnis,
neque multum a Gallica consuetudine differunt. Interiores plerique frumenta non serunt,
sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro(2) inficiunt,
quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiles sunt in pugna adspectu. quod
caeruleum efficit colorem; capillo sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter
caput et labrum superius.
Caes. B. G. 5, 14, 1 (Adaptado)
1 Cantium, -ii: Kent.
2 Vitrum, -i: vitro o glasto, planta de la que se obtiene un color azul.


4. Creencias religiosas de los Galos.
Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. Ob
eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies natales et
mensium et annorum initia sic observuant, ut noctem dies subsequatur.
Caes. B.G. 6, 18, 1-3



2

Nueva Antologa de textos variados 2013/14

Fate de m.
Quid quereris meam cecidisse fidem?
Tu ne dubita de gravitate mea.
Tibi iuro per ossa matris et ossa parentis
(si fallo, heu!, cinis uterque gravis sit mihi!)
Me, vita, tibi mansurum esse ad extremas tenebras:
ambos una fides auferet, una dies.
Nec tu sis venerata supplicibus tabellis:
nam mea fides erit ultima talis quae prima.

Propercio (Adaptacin)

Carpe diem!
Vivamus mea Lesbia, atque amemus, et omnes rumores senum seueriorum aestimemus
unius assis(1)! Soles occidere et redire possunt: nobis, cum semel occidit breuis lux, una
nox perpetua est dormienda(2). Da mihi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein,
cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus inuidere
possit, cum sciat esse tantos basios.

(1) Unius assis : genitivo de precio (tambin llamado de compra o venta).
(2) Dormienda est : construccin con gerundivo (tambin llamada perifrstica pasiva). Expresa
obligacin. Puede llevar un agente en dativo.
Catulo (Adaptacin)

You might also like